Texte latin :
[188,1100] Siquidem fieri potest, ut Ciceronianus sit maxime qui Ciceroni sit dissimillimus, hoc
est qui optime aptissimeque dicat, cum diuersa ratione dicat, nimirum rebus iam in diuersum
commutatis, ueluti si quis senem pingere uelit quem Apelles pinxerat adulescentem, hoc ipso
fuerit Apelli dissimilis, si iam alium factum uelit eodem modo pingere.
{1101} (Hypologus) Sphinge dignum aenigma, ut hoc ipso dissimilis sit aliquis quo similis est.
{1102} (Bulephorus) An non id usu ueniret, si quis eo modo caneret in funere, quo
Hermogenes canere solebat epithalamia, aut ea gesticulatione causam diceret apud
Areopagitas, qua saltare Roscius solebat in theatro ?
{1103} Verum hactenus licebit affectare Ciceronis similitudinem, si iisdem uestigiis ad
eloquentiae palmam contendamus quibus ille peruenit.
{1104} (Nosoponus) Quibus ?
{1105} (Bulephorus) Num ad unius imitationem semet addixit?
{1106} Nequaquam, sed ex praecipuis quod in quoque esset aptissimum exprimere studuit.
{1107} Hic illi primus erat Demosthenes, non solus; nec hunc ita sibi proposuit, ut totum
exprimeret, sed ut congrua seligeret, nec sic, ut sequi contentus esset, sed ut delectu quaedam
prudens uitaret, nonnulla corrigeret, quae uero probabat sic aemularetur, ut praeire contenderet.
|
|
Traduction française :
|