Itinera Electronica
Du texte à l'hypertexte

Erasme, Ciceronianus

aut



Texte latin :

[190,1108] Ad haec pectoris sui penum affatim expleuit omnium disciplinarum, auctorum, ueterum ac nouarum rerum cognitions; suae ciuitatis familias ritus instituta leges edicta plebiscita diligenter ediscebat.
{1109} Nec solum studiose uersabatur in adytis philosophorum, uerum etiam in secessus Musarum se subinde recipiebat, ab aliis pronuntiationem, ab aliis gestum discebat.
{1110} Haec qui faciet eadem, dissimillimus euadet M- Tullio, paria qui faciet aut similia, is Ciceroniani cognomen promerebitur.
{1111} (Nosoponus) Dic aliquanto dilucidius.
{1112} (Bulephorus) Qui pari studio sese exercebit in cognitione philosophiae Christianae, quo ille se exercuit in profana, qui eo affectu imbibet psalmos et prophetas, quo ille hausit poetarum libros, qui tanta uigilantia studebit cognoscere apostolorum decreta, ecclesiae ritus, primordia progressum ac deliquium rei publicae Christianae, quanta ille laborauit urbis Romanae prouinciarum municipiorum et sociorum iura legesque perdiscere, tum qui, quod his omnibus studiis comparatum est, ad res praesentes accommodabit, is poterit aliquo iure Ciceroniani cognomen ambire.
{1113} (Nosoponus) Istaec omnia tua non uideo quorsum pertineant, nisi ut Christiane loquamur, non Ciceroniane.
{1114} (Bulephorus) Quid ? num tibi Ciceronianus est, qui nec apte dicit nec intelligit res de quibus uerba facit?
{1115} (Nosoponus) Nequaquam.
{1116} (Bulephorus) At huc pertinent illorum studia qui nunc Ciceroniani uolunt haberi.
{1117} Id ne nobis usu ueniat, disquirimus.

Traduction française :

pas encore disponible





Recherches | Texte | Lecture | Liste du vocabulaire | Index inverse | Menu | BBKL - Kirchenlexikon |

 
UCL |FLTR |Itinera Electronica |Bibliotheca Classica Selecta (BCS) |
Analyse, design et réalisation informatiques : B. Maroutaeff - J. Schumacher

Dernière mise à jour : 28/07/2003