Texte latin :
[198,1147] Si te parum mouet exemplum amasii tui, contemplemur exempla naturae.
{1148} Apes num ex uno frutice colligunt mellificii materiam an potius ad omnes florum
herbarum fruticum species mira sedulitate circumuolant, frequenter e longinquo petentes
quod condant in aluearia ?
{1149} Nec statim mel est quod adferunt, fingunt ore uisceribusque suis liquorem ac in ipsas
transformatum rursus ex sese gignunt, in quo non agnoscas nec floris nec fruticis delibati
saporem odoremue, sed apiculae fetum ex omnibus illis temperatum.
{1150} Iam nec iisdem frondibus pascuntur capellae, quo lac illis modo cognatum reddant,
sed omni frondium genere saginantur; itaque non sucum herbarum, sed lac ex illis
transformatum referunt.
{1151} (Nosoponus) Refert tamen, unde mellis sucum colligat apis aut qua fronde satientur
capellae.
{1152} Siquidem ex taxo toxica mella conficiunt nec idem erit sapor lactis e capella
quernis frondibus et salignis pasta.
{1153} (Bulephorus) Assentior; sed ueniamus ad artifices.
{1154} Qui laudem praeclaram ambiunt in arte statuaria graphicaue, num ad unius tantum
manus aemulationem addicunt sese, an potius quod in quoque delectat, id arripiunt ad artis
absolutionem, sic imitantes, ut conentur, si queant anteire ?
|
|
Traduction française :
|