| [53] LIII. SENATULUS siue GUNAIKOSUNEDRION.
CORNELIA, MARGARETA, PEROTTA, IULIA, CATHARINA.
(CORNELIA) Quod felix faustumque sit huic ordini, totique Reipublicae foemineae
et frequentes hodie conuenistis et alacres; unde spem optimam
concipio, futurum, ut Deus propitius cuiquam ea suggerat in animum, quae
ad communem omnium et dignitatem, et utilitatem pertinet. Scitis, opinor,
omnes, quantum hinc commodis nostris decesserit, quod, cum uiri
quotidianis conuentibus suum agant negotium, nos colo telaeque assidentes
causam nostram deserimus. Itaque res huc deuenit, ut nec inter nos sit
ulla Reipublicae disciplina, et uiri nos pene pro delectamentis habeant,
uixque hominis uocabulo dignentur. Quod si, qua coepimus, pergamus,
diuinate uos ipsae, quo tandem res sit euasura: uereor enim uerba sinistri
ominis eloqui. Ut dignitatem nostram negligamus, certe incolumitas
debet esse curae. At sapientissimus ille rex scriptum reliquit, Ibi
demum esse salutem, ubi multa consilia. Habent episcopi suas synodos,
habent monachorum greges sua conciliabula, habent milites suas stationes,
habent fures sua conuenticula: denique habet et formicarum genus suos
congressus. Solae omnium animantium mulieres nunquam coimus.
(MARGARETA) Saepius quam decet.
(CORNELIA) Nondum interloquendi tempus est; sinite me perorare; dabitur
singulis dicendi locus. Neque nouum est quod facimus, uetus exemplum
reuocamus. Siquidem ante annos mille trecentos, ni fallor, Heliogabalus
Caesar laudatissimus.
(PEROTTA) Quid laudatissimus, quem unco tractum in cloacam proiectum
esse constat?
(CORNELIA) Rursus interpellor. Si quem hac ratione probamus aut improbamus,
malum dicemus Christum, quod in crucem suffixus sit: pium Domitium,
quod domi sit mortuus. Atqui nihil obiicitur Heliogabalo atrocius, quam
quod sacrum ignem, qui a uestalibus seruabatur, in terram abiecerit,
quodque domi in larario Mosen habuerit et Christum, quem illi
contumeliae caussa Chrestum uocabant. Is igitur Heliogabalus instituit, ut
quemadmodum Imperator cum suis habebat senatum, in quo de rebus communibus
consultaret; ita haberet et mater illius Augusta senatum suum, in quo de
foemineae gentis negotiis tractaretur: quem uiri uel iocandi, uel
discernendi gratia, Senatulum uocabant. Hoc exemplum tot iam saeculis
intermissum res ipsa iam dudum monet nos instaurare. Nec ullam moueat,
quod Paulus Apostolus uetat mulierem loqui in coetu, quam ille uocat
Ecclesiam: de coetu uirorum loquitur; hic coetus est muliebris. Alioqui si
semper tacendum erit foeminis, in quem usum natura dedit nobis et linguas
non minus expeditas quam sunt uirorum, et uocem non minus sonoram quanquam
illi sonant raucius, ac propius referunt asinos, quam nos. Verum illud
oportet nobis omnibus esse curae, ut ea grauitate tractemus hoc negotium,
ne rursus uiri Senatulum appellent; aut fortasse probrosius aliquod
nomen excogitent, ut solent in nos libenter esse dicaces. Quanquam si
liceat illorum comitia ueris aestimare, plus quam muliebria uideri
possint. Videmus, monarchas tot iam annis nihil aliud quam belligerari:
inter theologos, sacerdotes, episcopos, et populum nihil conuenire: quot
homines, tot sententiae; et in his ipsis plus quam muliebris est
inconstantia. Nec ciuitati cum ciuitate, nec uicino cum uicino concordia
est. Si nobis essent traditae rerum habenae, aliquando, ni fallor,
tolerabilius haberent res humanae. Non est fortasse foeminei pudoris,
tantis proceribus tribuere stultitia: at fas est, opinor, recitare quod
scripsit Salomon prouerbiorum capite decimo tertio: inter superbos semper
iurgia sunt: qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. Sed
ne uos longiore morer prooemio, uti singula gerantur ordine, decenter et
sine tumultu; primo loco tractandum erit, quae debent interesse concilio,
quae submouendae sint. Nam immodica turba, tumultus est uerius, quam
concilium: et paucorum consessus habet quiddam tyrannicum. Huc ego censeo
nullam recipienda uirginem, eo quod incident permulta, quae non decet
illas audire.
(IULIA) At quo signo dignoscas uirgines? An pro uirginibus habebuntur,
quaecunque coronam gestant?
(CORNELIA) Non. At nuptas tantum recipiendas censeo.
(IULIA) Et inter nuptas uirgines sunt, quae maritos habent eunuchos.
(CORNELIA) Sed tribuatur hoc honoris coniugio, ut nuptae pro mulieribus
habeantur.
(IULIA) Alioqui si non excludimus nisi uirgines, erit immensa turba, nec
multo decrescet numero.
(CORNELIA) Excludentur et plusquam ter nuptae.
(IULIA) Quam ob rem?
(CORNELIA) Quoniam illis uelut emeritis debetur missio. Idem censeo de
septuagesimum annum egressis. Statuendum, ne qua nominatim de uiro suo
loquatur petulantius: in genere fas sit; sed ea moderatione, ne quid
nimis.
(CATHARINA) Qui minus hic libere de uiris liceat dicere, cum ipsi de nobis
nusquam non loquantur? Meus Titius si quando studet esse conuiua
festiuior, narrat, quid mecum noctu egerit, quid dixerim; neque raro multa
solet affingere.
(CORNELIA) Si uelimus fateri uerum, nostra dignitas pendet a uiris: eos si
traducimus, quid aliud quam nos ipsas dehonestamus? Quanquam autem
habemus non paucas iustae querimoniae causas, tamen expensa rerum omnium
summa, nostra potior, est, quam illorum conditio. Illi dum quaerunt rem,
per omnes terras ac maria uolitant, non sine capitis discrimine: illi, si
bellum incidat, excitantur buccina, ferrei stant in acie, dum nos domi
sedemus tutae. Si quid committunt aduersus leges, grauius in illos
animaduertitur; nostro sexui parcitur. Denique magna ex parte in nobis
situm est, ut commodos habemus maritos. Restat ut de consessus ordine
statuatur, ne nobis eueniat, quod frequenter usu uenit regum, principum ac
pontificum oratoribus, qui in conciliis totos tres menses litigant,
antequam possint considere. Itaque censeo, primum esse debere nobilium
ordinem; et in his praecedent, quae quatuor habent nobilitatis partes:
proximae, quae tres: deinde, quae duas: postremae, quae unam: postremo,
quae dimidiatam. Et in singulis ordinibus locus ex antiquitate
designabitur. Nothae in suo quoque ordine extremum tenebunt locum. Alter
consessus erit plebeiarum. In hoc primas tenebunt, quae copiosiorem
sobolem enixae sunt. Inter pares litem dirimet aetas. Tertius erit earum,
quae nondum pepererunt.
(CATHARINA) Quo mittis uiduas?
(CORNELIA) Commode mones. Istis locus dabitur in medio matrum, si modo liberos
habent, habuerintue. Steriles extremum obtinebunt locum.
(IULIA) Quem locum designas sacerdotum ac monachorum uxoribus'
(CORNELIA) De his proximo consessu deliberabimus.
(IULIA) Quid de his, quae corpore faciunt quaestum?
(CORNELIA) Non patiemur hunc senatum admixtu talium inquinari.
(IULIA) Quid de concubinis?
(CORNELIA) Istarum non simplex est genus; de quibus per otium tractabitur.
Adiiciendum est, quomodo fieri debeat Senatusconsultum, punctisne an
calculis, an suffragiis uocalibus, an porrectis digitis, an discessione.
(CATHARINA) In calculis dolus est, quemadmodum et in punctis: si pedibus eatur
in sententiam, quoniam uestes longas gerimus, nimium mouebimus pulueris:
optimum igitur, uti uoce pronuntiet unaquaeque quod sentit.
(CORNELIA) At difficile est numerare uoces. Deinde cauendum, ne fiat pro
consilio conuicium.
(CATHARINA) Nihil fiet absque notariis, ne quid possit excidere.
(CORNELIA) Ita quidem consultum est numero. Sed quibus modis excludes
conuicium?
(CATHARINA) Ne qua loquatur nisi rogata, et suo ordine. Quae secus fecerit, e
senatu mouebitur. Tum si qua quid effutierit eorum, quae heic aguntur,
silentio plectetur triduano.
(CORNELIA) Hactenus de ratione tractandi. Nunc accipite, quibus de rebus
consultandum sit. Primam oportet esse curam dignitatis: ea potissimum sita
est in cultu. Cuius rei tantus est neglectus, ut hodie uix agnoscas
discrimen inter nobilem et plebeiam, inter nuptam et uirginem et uiduam,
inter matronam et meretricem. Adeo sublatus est pudor, ut quiduis usurpet
quaelibet. Videre est plus quam plebeias ac loci plane sordidi, uestibus
holosericis, undulatis, florulentis, uirgatis, byssinis, aureis,
argenteis, pellibus zebellinis, Madauricis, cum interim maritus domi
consuat calceos. Digitos habent smaragdis et adamantibus onustos; nam
uniones nunc uulgo fastidiuntur. Ne quid querar de succinis et coralliis
et crepidis inauratis. Satis erat tenuibus, in honorem sexus cingulis uti
sericis, ac fimbrias uestium serico limbo decorare; nunc geminum est
malum, et res familiaris extenuatur, et ordo, qui dignitatis est custos,
confunditur. Si pilentis et lecticis eboratis ac bysso tectis uehuntur
plebeiae, quid relictum est nobilibus ac potentibus? Et si uix equiti
nupta caudam trahit ulnarum quindecim, quid faciet Ducis aut Comitis uxor?
Atque haec res hodie est intolerabilior, quod mira temeritate subinde
mutamus cultum. Pridem e porrectis a uertice cornibus pendebant
linteamina. Hoc ornatu foeminae principes discernebantur a plebeiis. Illae
ne quid conueniret, sumpserunt pilea foris ostentantia pelles albas nigris
maculis uariegatas. Statim uulgus arripuit. Rursus mutato cultu sumpserunt
flammea nigra bysso. Id foeminarum uulgus non solum ausum est
imitari, uerum etiam addiderunt fimbrias aureas, denique et gemmas. Olim
nobilium erat, a fronte atque a temporibus reuulsis pilis in uerticem
capillos cogere. Non diu licuit, mox quaelibet aemulatae sunt. Tandem
demiserunt crines in frontem; protinus et hoc imitatae sunt plebeiae.
Solae nobiles olim habebant laterones et ante ambulones; et ex
his unum delicatum, qui surrecturae manum porrigeret, qui laeuam
incedentis brachio dextro fulciret: nec hoc honoris concedebatur nisi bene
nato. Nunc ut passim id faciunt matronae, ita quoslibet ad hoc officium
recipiunt, quemadmodum ad gestandum a tergo caudam. Item olim solae
nobiles salutabant osculo, nec quemuis ad osculum recipiebant, imo ne
dextram quidem porrigebant quibuslibet. Nunc qui corium olent, irruunt ad
osculum foeminae, quae scutum habet plenae nobilitatis. Nec in coniugiis
quidem habetur ulla dignitatis ratio. Patriciae nubunt plebeiis, plebeiae
patriciis: ita nascuntur nobis hybridae. Nec ulla tam obscuro loco nata
est, quae metuit adhibere fucos omnes nobilium: cum plebeiis sufficere
deberet, aut flos recentis ceruisiae, aut succus recens ab arbore detracti
corticis, aut si quid aliud paruo parabile: purpurissam, cerussam,
stibium, reliquosque colores elegantiores oportebat claris foeminis
relinquere. Iam in conuiuiis, in publico incessu, quam nullus ordo! Saepe
fit ut negotiatoris uxor dedignetur utroque parente nobili cedere.
Res igitur ipsa iam dudum hortatur, ut hisce de rebus aliquid certi
statuamus. Atque haec inter nos facile poterunt transigi, quoniam non nisi
ad foemineum pertinent genus. Est autem et quod cum uiris agamus, qui nos
summouent ab omni dignitate, ac tantum nos pro lotricibus et cocis habent,
ipsi res omnes pro suo gerunt arbitratu. Concedemus igitur illis
magistratus publicos, ac bellicae rei curam. Quis hoc ferat, quod in
clypeo semper uxoris insignia laeuum habent latus, etiamsi tribus partibus
superet uiri nobilitatem? Deinde par est, ut in elocandis liberis
etiam mater habeat ius suffragii. Et fortassis hoc quoque euincemus, ut
uicissim geramus officia publica; duntaxat, quae intra moenia, et sine
armis geri possunt. Haec est summa rerum, de quibus mihi uidetur operae
pretium consultare. Super his apud se quaeque deliberet, ut de singulis
fiant senatusconsulta, et si cui uestrum aliquid quippiam in mentem
uenerit, cras in medium conferat. Conueniemus enim diebus singulis, donec
synodum absoluerimus. Adhibeantur notariae quatuor, quae notis
excipiant, quidquid dicatur. Praeterea quaestoriae duae, quae loquendi
facultatem uel faciant, uel adimant. Sit hic consessus diuinationis loco.
|