[63,0] LXIII. EPICVREVS.
HEDONIVS, SPVDAEVS.
[63,1] (HEDONIVS) Quid uenatur meus Spudaeus, quod sic totus incumbit libro,
nescio quid secum murmurans?
[63,2] (SPVDAEVS) Plane uenor, Hedoni, sed nihil aliud quam uenor.
[63,3] (HEDONIVS) Quid uoluminis est, quod habes in sinu?
[63,4] (SPVDAEVS) Dialogi Ciceronis de finibus bonorum.
[63,5] (HEDONIVS) At quanto satius esset quaerere bonorum initia quam fines.
[63,6] (SPVDAEVS) Sed M- Tullius finem boni appellat bonum omnibus numeris absolutum,
quod qui sit assequutus, praeterea nihil desideret.
[63,7] (HEDONIVS) Opus cum primis eruditum et eloquens ; sed num tibi uideris aliquod
operae precium fecisse, quod ad ueri cognitionem attinet?
[63,8] (SPVDAEVS) Hoc mihi uideor fecisse lucri, quod nunc magis etiam ambigam de
finibus quam antea.
[63,9] (HEDONIVS) Agricolarum est ambigere de finibus.
[63,10] (SPVDAEVS) Nec satis queo mirari de re tanta inter tantos uiros tantam fuisse
sententiarum pugnam.
[63,11] (HEDONIVS) Nimirum quia foecundus est error, quum simplex sit ueritas.
Quoniam totius negocii caput ac fontem ignorant, diuinant ac delirant omnes;
sed quae sententia tibi uidetur esse scopo uicinior?
[63,12] (SPVDAEVS) Quum audio impugnantem M- Tullium, displicent singulae;
rursus, quum audio defendentem, fio prorsus g-ephektikos. Mihi tamen Stoici
uidentur minus aberrare a uero, quibus proximum locum tribuo Peripateticis.
[63,13] (HEDONIVS) At mihi nulla secta magis arridet quam Epicureorum.
[63,14] (SPVDAEVS) Atqui inter omnes nulla damnatior omnium sufragiis.
[63,15] (HEDONIVS) Missam faciamus nominum inuidiam : fuerit Epicurus qualem
quisque uelit, rem per se consideremus. Ille felicitatem hominis collocat in
uoluptate eamque uitam iudicat beatissimam, quae plurimum habeat uoluptatis,
tristiciae quam minimum.
[63,16] (SPVDAEVS) Sic est.
[63,17] (HEDONIVS) Quid dici potuit hac sententia sanctius?
[63,18] (SPVDAEVS) Imo clamitant omnes hanc esse uocem pecudis, non hominis.
[63,19] (HEDONIVS) Scio, sed isti errant in rerum uocabulis. Quod si de ueris loquamur,
nulli magis sunt Epicurei quam Christiani pie uiuentes.
[63,20] (SPVDAEVS) Cynicis propiores : nam isti se macerant ieiuniis, deplorant sua
commissa et aut sunt tenues aut benignitas in egenos conciliat illis inopiam;
opprimuntur a potentioribus, deridentur a plerisque. Si uoluptas adfert felicitatem,
hoc uitae genus a uoluptatibus quam longissime uidetur abesse.
[63,21] (HEDONIVS) Admittisne autoritatem Plautinam?
[63,22] (SPVDAEVS) Si quid recte dicat.
[63,23] (HEDONIVS) Accipe igitur nequissimi serui dictum omnibus Stoicorum paradoxis sapientius.
[63,24] (SPVDAEVS) Expecto.
[63,25] (HEDONIVS) "Nihil est miserius quam animus" sibi male "conscius".
[63,26] (SPVDAEVS) Non reiicio dictum; sed quid hinc colligis ?
[63,27] (HEDONIVS) Si nihil miserius animo sibi male conscio, consequitur nihil esse
felicius animo sibi bene conscio.
[63,28] (SPVDAEVS) Recte quidem colligis, sed in qua tandem regione inuenies istum
animum nullius mali sibi conscium?
[63,29] (HEDONIVS) Malum appello, quod dirimit amicitiam inter Deum et hominem.
[63,30] (SPVDAEVS) Et ab hoc mali genere puto perpaucos esse puros.
[63,31] (HEDONIVS) Ego uero et purgatos habeo pro puris. Qui lixiuio lacrymarum ac
poenitentiae nitro aut charitatis igni maculas absterserunt, eis non solum nihil
nocent peccata, uerum etiam frequenter in maioris boni materiam cedunt.
[63,32] (SPVDAEVS) Equidem nitrum et lixiuium noui; igni purgari maculas nunquam audiui.
[63,33] (HEDONIVS) Atqui, si adeas argentarias officinas, uidebis aurum igni purgari.
Quanquam et lini genus est, quod coniectum in ignem non exuritur, sed nitidius
splendescit quam ulla possit aqua; eoque uiuum appellant.
[63,34] (SPVDAEVS) Nae tu nobis adfers paradoxum omnibus Stoicorum paradoxis
g-paradoxoteron. Viuunt illi uitam uoluptuariam, quos Christus appellauit ob id
beatos, quod lugeant?
[63,35] (HEDONIVS) Mundo uidentur lugere, sed re uera deliciantur ac, quod dici
solet, toti melle peruncti suauiter uiuunt, adeo ut cum his collati Sardanapalus,
Philoxenus, Apitius aut si quis alius est uoluptatum studio nobilitatus tristem
ac miseram peregerint uitam.
[63,36] (SPVDAEVS) Noua narras, sed uix credenda.
[63,37] (HEDONIVS) Experire et omnia terque quaterque dices uera fuisse mea. Efficiam
tamen, ut arbitror, ne uideatur usque adeo ueri dissimile.
[63,38] (SPVDAEVS) Accingere.
[63,39] (HEDONIVS) Faciam, si mihi prius quaedam concesseris.
[63,40] (SPVDAEVS) Modo tu aequa postules.
[63,41] (HEDONIVS) Lucrum annumerabo, si sortem dederis.
[63,42] (SPVDAEVS) Age.
[63,43] (HEDONIVS) Primum illud, opinor, dabis, nonnihil interesse inter animam et corpus.
[63,44] (SPVDAEVS) Quantum inter coelum et terram, inter immortale et mortale.
[63,45] (HEDONIVS) Deinde falsa bona non esse ponenda in bonis.
[63,46] (SPVDAEVS) Nihilo magis quam umbrae habendae sunt pro corporibus aut
praestigiae magorum somniorumue ludibria ducenda sunt pro ueris.
[63,47] (HEDONIVS) Hactenus commode respondes. Dabis, opinor, et illud: ueram
uoluptatem non cadere nisi in animum sanum.
[63,48] (SPVDAEVS) Quidni? Nullus enim sole delectatur, si lippiant oculi, aut uino, si
febris palatum infecerit.
[63,49] (HEDONIVS) Nec ipse, ni fallor, Epicurus, amplecteretur uoluptatem, quae
longe maiorem cruciatum multoque diuturniorem secum adduceret.
[63,50] (SPVDAEVS) Non arbitror, si quis modo sapiat.
[63,51] (HEDONIVS) Nec illud negabis Deum esse summum bonum, quo nihil pulchrius,
nihil amabilius, nihil dulcius.
[63,52] (SPVDAEVS) Istud nullus iuerit inficias, nisi Cyclopibus immanior; quid tum postea?
[63,53] (HEDONIVS) Iam mihi donasti nullos suauius uiuere, quam qui pie uiuunt,
nullos miserius et afflictius, quam qui uiuunt impie.
[63,54] (SPVDAEVS) Plus igitur largitus sum quam putabam.
[63,55] (HEDONIVS) Sed quod recte datum est, ut ait Plato, non oportet reposcere.
[63,56] (SPVDAEVS) Age.
[63,57] (HEDONIVS) Catella, quae habetur in deliciis, pascitur lautissime, cubat molliter,
ludit ac lasciuit iugiter, annon uiuit suauiter?
[63,58] (SPVDAEVS) Viuit.
[63,59] (HEDONIVS) Optares tibi talem uitam?
[63,60] (SPVDAEVS) Bona uerba, nisi pro homine uelim esse canis.
[63,61] (HEDONIVS) Fateris igitur praecipuas uoluptates ab animo proficisci uelut a fonte?
[63,62] (SPVDAEVS) Apparet.
[63,63] (HEDONIVS) Tanta enim animi uis est, ut saepe doloris externi sensum adimat;
nonnunquam, quod per se est amarum, reddat iucundum.
[63,64] (SPVDAEVS) Istuc quotidie uidemus in amantibus, quibus dulce est peruigilium
et hybernis noctibus excubare ad amicae fores.
[63,65] (HEDONIVS) Iam illud reputa: si tantam uim habet amor humanus, qui nobis
cum tauris et canibus est communis, quanto plus ualeat amor ille coelestis a
Christi spiritu profectus, cuius tanta uis est, ut mortem quoque qua nihil terribilius
reddat amabilem.
[63,66] (SPVDAEVS) Quid alii sentiant intus, nescio ; certe carent multis uoluptatibus,
qui adhaerent uerae pietati.
[63,67] (HEDONIVS) Quibus?
[63,68] (SPVDAEVS) Non ditescunt, non assequuntur honores, non conuiuantur, non
saltant, non canunt, non olent unguenta, non rident, non ludunt.
[63,69] (HEDONIVS) De diuitiis et honoribus nulla erat hic facienda mentio, quae non
adferunt uitam iucundam, sed solicitam potius et anxiam; de caeteris agamus,
quae cum primis uenantur, quibus studio est suauiter uiuere. Nonne quotidie
uides ebrios, fatuos et insanos, ridentes ac saltantes?
[63,70] (SPVDAEVS) Video.
[63,71] (HEDONIVS) Num putas illos suauiter uiuere?
[63,72] (SPVDAEVS) Hostibus contingat illa suauitas.
[63,73] (HEDONIVS) Quam ob rem?
[63,74] (SPVDAEVS) Quia non adest sana mens.
[63,75] (HEDONIVS) Tu igitur malles ieiunus incumbere libro, quam ad eum modum delectari?
[63,76] (SPVDAEVS) Plane mallem uel agrum fodere.
[63,77] (HEDONIVS) Nam inter diuitem ac temulentum nihil interest, nisi quod huic
insaniae medetur somnus, illi uix medicorum cura succurrit. Natura fatuus
nihil differt ab animante bruto praeter formam corporis, sed leuius miseri sunt,
quos natura genuit brutos, quam qui beluinis cupiditatibus obbrutuerunt.
[63,78] (SPVDAEVS) Fateor.
[63,79] (HEDONIVS) Iam num tibi sobrii uidentur aut sani, qui propter praestigias
umbrasque uoluptatum et ueras animi uoluptates negligunt et ueros sibi cruciatus accersunt?
[63,80] (SPVDAEVS) Non uidentur.
[63,81] (HEDONIVS) Non sunt illi quidem temulenti uino, sed aurore, sed ira, sed auaricia,
sed ambitione aliisque prauis cupiditatibus; quae longe perniciosior est
ebrietas, quam quae uino contrahitur. Syrus ille in comoedia, posteaquam
edormiuerat uillum quod biberat, sobria loquitur; at animus uiciosa cupiditate
ebrios, quam grauate redit ad sese? quot annis urget mentem amor, ira, odium,
libido, luxus et ambitio? quam multos uidemus ab adolescentia ad decrepitam
usque aetatem ab ambitionis, auariciae, libidinis luxusque temulentia nunquam
expergisci ac resipiscere?
[63,82] (SPVDAEVS) Istiusmodi noui nimium multos.
[63,83] (HEDONIVS) Largitus es falsa bona non esse in bonis ducenda.
[63,84] (SPVDAEVS) Nec reposco.
[63,85] (HEDONIVS) Nec est uera uoluptas, nisi quae ex ueris nascitur.
[63,86] (SPVDAEVS) Fateor.
[63,87] (HEDONIVS) Non sunt igitur uera bona, quae uulgus hominum per fas nefasque uenatur.
[63,88] (SPVDAEVS) Non arbitror.
[63,89] (HEDONIVS) Si uera essent bona, non contingerent nisi bonis et beatos redderent,
quibus obueniunt. Quid autem uoluptas? num uera uidetur, quae non
ex ueris bonis, sed ex falsis bonorum umbris nascitur?
[63,90] (SPVDAEVS) Nequaquam.
[63,91] (HEDONIVS) At uoluptas efficit, ut suauiter uiuamus.
[63,92] (SPVDAEVS) Maxime.
[63,93] (HEDONIVS) Nullus igitur uere uiuit suauiter, nisi qui pie uiuit, hoc est qui
ueris fruitur bonis; sola autem pietas reddit hominem beatum, quae Deum
summi boni fontem homini sola conciliat.
[63,94] (SPVDAEVS) Propemodum assentior.
[63,95] (HEDONIVS) Nunc mihi uide, quot parasangis absint a uoluptate, qui uulgo
uidentur praeter uoluptates nihil sequi. Primum animus illorum impurus est et
cupiditatum fermento uitiatus, ut, etiamsi quid incidat dulce, protinus amarescat,
quemadmodum fonte uitiato non potest non esse liquor insipidus. Deinde
non est uera uoluptas, nisi quae sano percipitur animo. Nain irato nihil uindicta
iucundius; sed ea uoluptas uertitur in dolorem, simul atque morbus animum reliquerit.
[63,96] (SPVDAEVS) Non refragor.
[63,97] (HEDONIVS) Postremo uoluptates illae sumuntur ex falsis bonis, unde consequitur
et illas adesse praestigias. Quid porro diceres, si uideres hominem magicis
artibus delusum uesci, bibere, saltare, ridere, plaudere, quum nihil earum rerum
uere adesset, quas se uidere credit?
[63,98] (SPVDAEVS) Equidem et insanum dicerem et miserum.
[63,99] (HEDONIVS) Simili spectaculo ipse nonnunquam interfui. Sacerdos erat, qui
callebat autem praestigiatoriam.
[63,100] (SPVDAEVS) Eam non didicerat e litteris sacris.
[63,101] (HEDONIVS) Imo e sacerrimis, hoc est execratissimis. Hunc aliquot aulicae
foeminae frequenter appellabant, ut acciperentur ab eo conuiuio, sordes et
parsimoniam opprobrantes; annuit, inuitauit. Venerunt ieiunae, quo lubentius
epularentur. Accubuerunt; nihil aberat, ut uidebatur, lauticiarum; explerunt
sese affatim. Peracto conuiuio, egerunt conuiuatori gratias ac discesserunt suam
quaeque domum. At mox coepit oblatrare stomachus, demirantur quid esset
hoc monstri statim a prandio tam splendido esurire ac sitire. Res tandem erupit
et in risum abiit.
[63,102] (SPVDAEVS) Et merito : praestiterat domi lenticula placare stomachum quam
inanibus spectris deliciari.
[63,103] (HEDONIVS) At mihi uidetur multo magis esse ridiculum uulgus hominum pro
ueris bonis inanes bonorum umbras amplecti et his praestigias delectari, quae
non exeunt in risum, sed in luctus sempiternos.
[63,104] (SPVDAEVS) Quo propius intueor, hoc mihi uidere minus absurda loqui.
[63,105] (HEDONIVS) Age largiamur, ut interim in nomen uoluptatis ueniant, quae
reuera non sunt; appellaresne mulsum dulce, cui longe plus esset admixtum
aloes quam mellis?
[63,106] (SPVDAEVS) Non dicerem, si uel triens aloes esset admixtus.
[63,107] (HEDONIVS) Aut optares tibi malam scabiem, quod scalpendi sit aliqua uoluptas ?
[63,108] (SPVDAEVS) Non si compos sim mentis.
[63,109] (HEDONIVS) Fac igitur tecum subducas rationem, quantum amaritudinis admixtum
sit istis falso nomine uoluptatibus, quas gignit amor impudicus, libido
illicita, comessatio ac temulentia. Omitto nunc, quod est omnium caput, conscientiae
cruciatus, inimicitiam cum Deo, expectationem aeterni supplicii.
Quod, obsecro, in his uoluptatibus genus est, quod non ingens externorum etiam
malorum agmen secum adducat?
[63,110] (SPVDAEVS) Quaenam?
[63,111] (HEDONIVS) Rursus omittamus auariciam, ambitionem, iram, superbiam, inuidiam,
quae per se tristia sunt mala; conferamus illa, quae praecipue delectationis
nomine commendantur. Quum largiori potationi succedit febris, capitis
dolor, alui tormina, ingenii stupor, famae macula, memoriae detrimentum, uomitus
et ruina stomachi, tremor corporis, num uel Epicurus existimaret eam
uoluptatem expetendam?
[63,112] (SPVDAEVS) Fugiendam diceret.
[63,113] (HEDONIVS) Quum adolescentes e scortatione nouam lepram, quam nunc
g-hupokorizontes quidam Neapolitanam scabiem appellant, sibi, ut fere fit, contrahunt,
per quam toties sit illis in uita moriendum semperque uiuum cadauer
circumferendum, nonne belle uidentur g-epikourizein ?
[63,114] (SPVDAEVS) Imo g-epi g-koureia g-thein.
[63,115] (HEDONIVS) Iam finge delectationis ac doloris aequilibrium; optaresne tam diu
cruciari dolore dentium, quam diu durauit potationis aut scortationis uoluptas?
[63,116] (SPVDAEVS) Equidem mallem utroque carere; nam uoluptatem emere dolore
non est lucrum, sed pensatio ; hic sane potior est g-analgehsia, quam Cicero ausus est
indolentiam appellare.
[63,117] (HEDONIVS) At nunc uoluptatis illicitae titillatio, praeter quam quod longe
minor est cruciatu quem adducat, temporis etiam exigui est; lepra uero contracta
per omnem uitam misere discruciat totiesque mori cogit, priusquam mori liceat.
[63,118] (SPVDAEVS) Tales discipulos non agnosceret Epicurus.
[63,119] (HEDONIVS) Luxuriae comes plerunque est egestas, onus et miserum et graue;
libidinis immodicae paralysis, tremor neruorum, lippitudo ac caecutentia, lepra,
at non haec tantum. An non egregia negociatio nec ueram nec synceram, ad
haec breuem delectationem tot tanto grauioribus ac diuturnioribus commutare malis
[63,120] (SPVDAEVS) Vt non accedat cruciatus, mihi stultissimus negociator esse uideatur,
qui gemmas uitro permutet.
[63,121] (HEDONIVS) Illud dicis, qui uera animi bona ob fucatas corporis uoluptates amittat.
[63,122] (SPVDAEVS) Ita sentio.
[63,123] (HEDONIVS) Nunc redeamus ad exactiorem supputationem: nec febris aut
egestas semper comitatur luxum nec noua lepra aut paralysis semper comitatur
Veneris immodicum usum; sed conscientiae cruciatus, quo nihil esse miserius
iam inter nos conuenit, semper comes est illicitae uoluptatis.
[63,124] (SPVDAEVS) Imo praecurrit interdum et in ipsa uoluptate fodicat animum.
Sunt tamen quos dicas hoc sensu carere.
[63,125] (HEDONIVS) Iam hoc ipso infeliciores. Quis enim non malit sentire dolorem,
quam corpus habere stupidum et sensus expers? Verum, ut nonnullis uel cupiditatum
intemperantia uelut ebrietas quaedam uel uiciorum assuetudo ceu
callus quidam mali sensum adimat in iuuenta, quum ad senectutem peruentum
fuerit ac praeter innumera incommoda, quorum thesaurum superioris uitae
commissa reposuerunt, de propinquo terret mors nulli mortalium euitabilis,
tanto grauius discruciat conscientia, quanto magis per omnem uitam stupuit.
Tum enim uelit nolit expergiscitur animus. Senectus autem, quum per se sit
tristis, quippe multis naturae incommodis obnoxia, quanto miserior est atque
etiam turpior, si urgeat animus sibi male conscius? Conuiuia, comessationes,
amores, choreae, cantilenae caeteraque, quae iuueni uidebantur suauia, seni
sunt amara; nec aliud habet aetas illa quo se fulciat, nisi si adsit uitae innocenter
actae recordatio ac spes uitae melioris. Hi sunt duo scipiones, quibus nititur
senecta. Quod si pro his subductis imponas geminam sarcinam, uitae perperam
actae memoriam et futurae felicitatis desperationem, obsecro, quod animal
fingi potest afflictius aut miserius?
[63,126] (SPVDAEVS) Equidem non uideo, etiamsi quis g-to g-hippou g-gehras obiiciat.
[63,127] (HEDONIVS) Tum denique "sero sapiunt Phryges" et illud uerissime dictum "extrema
gaudii luctus occupat et non est oblectamentum super cordis gaudium et animus gaudens
floridam aetatem facit, spiritus tristis exsiccat ossa"; item illud "omnes dies pauperis mali",
hoc est afflicti ac miseri, "secura mens quasi iuge conuiuium".
[63,128] (SPVDAEVS) Sapiunt igitur, qui mature rem faciunt et colligunt uiaticum uenturae senectuti.
[63,129] (HEDONIVS) Scriptura mystica non tam humi repit, ut fortunae bonis metiatur
hominis felicitatem: is demum eximie pauper est, qui nudus est omni uirtute et
animum simul cum corpore debet Orco.
[63,130] (SPVDAEVS) Is quidem exactor est implacabilis.
[63,131] (HEDONIVS) Is uere diues est, qui Deum habet propitium. Quid autem metuat,
qui talem habeat protectorem? Num homines? Minus potest uniuersorum hominum
potestas aduersus Deum, quam culex aduersus elephantem Indicum.
Num mortem? Ea piis transitus est ad aeternam beatitudinem. Num inferos?
Sed confidenter Deo loquitur uir pius : "etsi ambulauero in medio umbrae mortis, non
timebo mala, quoniam tu mecum es". Quur metuat daemones in pectore gerens eum,
quem tremunt daemones? Nam hominis pii mentem templum esse Dei non
uno in loco praedicat scriptura uere g-anantirrehtos.
[63,132] (SPVDAEVS) Equidem non uideo, quibus rationibus ista queant refelli, quanquam
uidentur plurimum abesse a sensu communi.
[63,133] (HEDONIVS) Qui sic?
[63,134] (SPVDAEVS) Nam ad tuam ratiocinationem quiuis Franciscanus uitam ageret
magis uoluptuariam, quam alius opibus, honoribus, breuiter omni genere deliciarum affluens.
[63,135] (HEDONIVS) Adde monarchae sceptrum, si libet, adde pontificiam coronam
eamque e triplici fac centuplicem, modo detrahas animum sibi bene conscium,
audacter dicam hunc Franciscanum nudipedem, nodoso fune cinctum, tenuiter
ac uiliter amictum, ieiuniis, uigiliis ac laboribus attenuatum, qui teruncium non
habet in orbe, modo absit bona mens, deliciosius uiuere quam si in unum
hominem sexcentos confles Sardanapalos.
[63,136] (SPVDAEVS) Vnde igitur est, quod pauperes fere conspicimus tristiores diuitibus?
[63,137] (HEDONIVS) Quia bis pauperes sunt plerique. Alioqui morbus, inedia, uigilia,
labores, nuditas extenuant quidem corporis habitum; sed tamen non in his
tantum, sed etiam in ipsa morte sese exerit mentis alacritas. Animus enim,
quanquam illigatus est mortali corpori, tamen quoniam naturae potentioris
est, corpus ipsum quodammodo transformat in sese, praesertim si ad uehementem
naturae impetum accedat g-energeia spiritus. Hinc est quod saepenumero uidemus
homines uere pios maiore cum, alacritate morientes quam alios conuiuantes.
[63,138] (SPVDAEVS) Istud profecto non raro sum admiratus.
[63,139] (HEDONIVS) Atqui non est admirandum illic esse inuincibile gaudium, ubi
adest omnis laeticiae fons Deus. Quid autem noui est animum uere pii hominis
gaudere iugiter in mortali corpore, quum idem, si ad intima tartari demergatur,
nullum felicitatis detrimentum facturus sit? Vbicunque pura mens est, ibi
Deus est; ubicunque Deus est, ibi paradisus est, ibi coelum est, ibi felicitas est;
ubi felicitas est, ibi gaudium est uerum et alacritas syncera.
[63,140] (SPVDAEVS) Attamen suauius uiuerent, si absint incommoda quaedam, et
adessent oblectamenta, quae uel negligunt uel non assequuntur.
[63,141] (HEDONIVS) Quae uero mihi narras incommoda? Quae lege communi comitantur
conditionem humanam? Famem, sitim, morbum, lassitudinem, senectutem,
mortem, fulmina, terrae motus, inundationes, bella?
[63,142] (SPVDAEVS) Et ista quoque.
[63,143] (HEDONIVS) At nos de mortalibus interim agimus, non de immortalibus. Et
tamen in his quoque malis longe tolerabilior est piorum conditio, quam
uoluptates corporis per fas nefasque uenantium.
[63,144] (SPVDAEVS) Qui sic?
[63,145] (HEDONIVS) In primis, quoniam animos habent ad temperantiam ac tolerantiam
exercitatos, caeteris moderatius ferunt ea, quae uitari non possunt.
Dein, quoniam intelligunt illa omnia a Deo immitti uel ad purgationem
criminum uel ad exercitationem uirtutis, non modo patienter uerum etiam
gaudenter tanquam obedientes filii illa de manu propicii patris accipiunt
atque etiam gratias agunt uel pro clementi correctione uel pro inaestimabili lucro.
[63,146] (SPVDAEVS) Sed multi sibi accersunt corporis molestias.
[63,147] (HEDONIVS) Sed plures adhibent medicorum remedia, quo corporis sanitatem
uel tueantur uel recuperent. Caeterum accersere molestias, hoc est inopiam,
aduersam ualletudinem, persequutionem, infamiam, nisi quum huc impellit
Christiana charitas, non est pietatis, sed stultitiae. Caeterum, quoties infliguntur
ob Christum et ob iustitiam, quis ausit eos uocare miseros, quum ipse Dominus
appellet eos beatos et horum gratia gaudere iubeat?
[63,148] (SPVDAEVS) Habent tamen interim et ista sensum cruciabilem.
[63,149] (HEDONIVS) Habent, sed quem facile absorbet hinc metus gehennae, illinc spes
aeternae beatitudinis. Age, si tibi persuasum esset te nunquam aegrotaturum
aut ullam corporis molestiam sensurum in omni uita, si semel patiaris cuspide
aciculae tibi summam pungi cutem, nonne lubens et gaudens acciperes tantillum
dolorem?
[63,150] (SPVDAEVS) Maxime. Imo, si certo sciam mihi nunquam in uita dolituros
dentes, aequo animo patiar uel altius infigi acum atque etiam ambas aures
subula perforari.
[63,151] (HEDONIVS) Atqui, quicquid in hac uita accidit afflictionis leuius ac breuius
est ad aeternos cruciatus quam momentaneum acus uulnusculum ad hominis
uitam, quamuis longam; nulla enim analogia rei finitae ad infinitam.
[63,152] (SPVDAEVS) Verissima praedicas.
[63,153] (HEDONIVS) Iam si quis tibi persuadeat te per omnem uitam omni molestia
cariturum; si semel manu flammam diuidas, quod fieri uetuit Pythagoras, nonne
lubens id faceres?
[63,154] (SPVDAEVS) Ego sane uel centies, modo ne me fallat promissor.
[63,155] (HEDONIVS) Deus ne potest quidem fallere, sed ille flamma e sensus diuturnior
est ad totam hominis uitam collatus quam tota uita collata ad coelestem beatitudinem,
etiam si quis trium Nestorum excedat annos. Siquidem illa quantumlibet
breuis manus iniectio nonnulla huius uitae portio est, sed tota hominis
uita nulla portio est aeternitatis.
[63,156] (SPVDAEVS) Non habeo quod contra dicam.
[63,157] (HEDONIVS) Ad hanc igitur qui toto pectore certaque spe properant, quum tam
breuis sit transcursus, an credis eos huius uitae molestiis discruciari?
[63,158] (SPVDAEVS) Non arbitror, modo adsit certa persuasio firmaque spes assequendi.
[63,159] (HEDONIVS) Venio nunc ad oblectamenta, quae obiiciebas. Abstinent a choreis,
a comessationibus, a spectaculis; haec nimirum ita contemnunt, ut fruantur
multo iucundioribus nec minus oblectentur, sed aliter. Oculus non uidit, auris non
audiuit nec in cor hominis ascenderunt, quae solatia Deus parauerit diligentibus
eum. Beatus Paulus agnouit, quae sint cantica, quae choreae, quae tripudia,
quae comessationes piarum mentium etiam in hac uita.
[63,160] (SPVDAEVS) At sunt quaedam uoluptates licitae, quae isti sibiipsis interdicunt.
[63,161] (HEDONIVS) Etiam licitarum uoluptatum immodicus usus est illicitus; hunc
si excipias, in caeteris omnibus superant, qui uidentur asperam uitam degere.
Quod potest esse magnificentius spectaculum quam huius mundi contemplatio?
Ex eo longe plus capiunt uoluptatis homines Deo chari quam caeteri. Siquidem
hi, dum curiosis oculis contemplantur admirandum hoc opus, anguntur animo,
quod multarum rerum causas non assequantur. In quibusdam etiam ceu Momi
quidam obmurmurant opifici neque raro naturam pro matre nouercam appellant;
quod conuicium uerbotenus quidem naturam ferit, sed reuera in eum redundat,
qui naturam condidit, si qua est omnino natura. At homo pius religiosis
ac simplicibus oculis magna cum animi uoluptate spectat opera Domini
Patrisque sui demirans singula, nihil reprehendens, sed pro cunctis gratias
agens, quum reputat haec omnia propter hominem esse condita; atque adeo in
singulis rebus adorat omnipotentiam, sapientiam ac bonitatem conditoris,
quarum uestigia perspicit in rebus conditis. Iam finge mihi esse aliquod palatium
reuera tale, quale Psychae fingit Apuleius, aut si quod potes magnificentius
elegantiusque; huc adhibe duos spectatores, alterum peregrinum, qui tantum
uisendi causa uenerit, alterum seruum aut filium eius, qui construxit hoc
aedificium: uter impensius delectabitur, hospes ille, ad quem ea domus nihil
attinet, an filius, qui charissimi patris ingenium, opes ac magnificentiam in
aedificio magna cum uoluptate speculatur, praesertim quum cogitat totum
hoc opus ipsius gratia factum esse?
[63,162] (SPVDAEVS) Percontatio tua non eget responso, sed plerique non piis moribus
sciunt coelum et quae coelo clauduntur hominis causa esse condita.
[63,163] (HEDONIVS) Sciunt plerique omnes, sed non omnibus hoc uenit in mentem; et
si uenit in mentem, plus tamen capit uoluptatis, qui magis amat opificem;
quemadmodum alacrius intuetur coelum, qui ad uitam coelestem aspirat.
[63,164] (SPVDAEVS) Veri simillima dicis.
[63,165] (HEDONIVS) Iam conuiuiorum suauitas non est sita in lauticiis palati aut coquorum
condituris, sed in prospera corporis ualetudine et stomachi appetentia.
Caue igitur putes ullum Lucullum coenare iucundius, appositis perdicibus,
phasianis, turturibus, leporibus, scaris, siluris aut murenis, quam uir pius cibario
pane, holeribus aut leguminibus, potu uel aquae uel ceruisiae tenuis uel
uini probe diluti, propterea quod haec accipit tanquam missus a benigno patre
datos, omnia condit oratio, omnia sanctificat precatio praecedens, sacra lectio
comes, magis animum reficiens quam esca corpus, et gratiarum actio succedens;
postremo surgit a mensa non distentus, sed recreatus, non onustus, sed
refectus, et refectus mente pariter et corpore. An tu putas ullum istarum uulgarium
cupediarum architectura conuiuari iucundius?
[63,166] (SPVDAEVS) Sed in Venere summa est delectatio, si quid Aristoteli credimus.
[63,167] (HEDONIVS) Et hac in parte uincit homo pius non minus quam in conuiuio.
Rem sic accipe: quo uehementior est erga uxorem charitas, hoc congressus ille
connubialis est iucundior. Nulli porro uehementius amant uxores suas, quam
qui eas sic diligunt, sicut Christus dilexit Ecclesiam; nam qui eas uoluptatis
gratia diligunt, ne diligunt quidem. Adde quod, quo rarior est cum uxore congressus,
hoc est suauior; quae res nec impium poetam latuit, qui scripsit:
"Voluptates commendat rarior usus". Quanquam minima uoluptatis pars in coitu sita
est. Longe maior est in perpetuo conuictu, qui inter nullos potest esse iucundior
quam inter eos, qui se Christiana charitate synceriter amant et amant pariter
mutuo. In aliis frequenter cum senescente uoluptate senescit amor, Christiana
charitas hoc magis uirescit, quo magis delectatio carnis decrescit. An nondum
tibi persuasi nullos uiuere iucundius, quam qui cum pietate degunt?
[63,168] (SPVDAEVS) Vtinam itidem sit persuasum omnibus !
[63,169] (HEDONIVS) Quod si Epicurei sunt, qui suauiter uiuunt, nulli uerius sunt Epicurei
quam qui sancte pieque uiuunt. Et si nos tangit cura nominum, nemo
magis promeretur cognomen Epicuri, quam adorandus ille Christianae philosophiae
princeps. Graecis enim g-epikouros auxiliatorem declarat. Quum
naturae lex esset uitiis tantum non oblitterata, quum Mosi lex magis iritaret
cupiditates quam sanaret, quum impune regnaret in mundo tyrannus Satanas,
solus ille pereunti humano generi praesentaneam attulit opem. Proinde uehementer
falluntur quidam, qui blaterant Christum natura fuisse tristem quempiam
ac melancholicum nosque ad inamoenum uitae genus inuitasse. Imo is
unus ostendit uitam omnium suauissimam ueraeque uoluptatis plenissimam, tantum
absit lapis ille Tantaleus.
[63,170] (SPVDAEVS) Quid istuc aenigmatis est?
[63,171] (HEDONIVS) Ridebis fabulam, sed hic iocus seria ducit.
[63,172] (SPVDAEVS) Expecto iocum serium.
[63,173] (HEDONIVS) Narrant ii, quibus olim studio fuit philosophiae praecepta fabularum
inuolucris tegere, Tantalum quendam adhibitum fuisse deorum mensae,
quam uolunt esse lautissimam. Quum hospes esset dimittendus, Iupiter hoc
suae dapsilitatis esse ratus, ne conuiua discederet absque xenio, permittit, ut
quod uellet peteret, accepturus quicquid petisset. Tantalus autem stolidus, ut
qui beatitudinem hominis uentris et gulae delectatione metiretur, optauit ut
sibi per omnem uitam liceret tali mensae accumbere. Annuit Iuppiter et ratum
erat uotum. Tantalus assidet mensae omni genere deliciarum instructae; appositum
est nectar nec desunt rosae nec odores, qualibus deorum nares possint
oblectari; adstat pocillator Ganymedes aut Ganymedi similis, circumstant
Musae suauiter canentes, saltat ridiculus Silenus nec absunt moriones, breuiter
quicquid ullum hominis sensum possit oblectare. Sed inter haec omnia ille
sedet tristis, suspirans et anxius nec hilarescens risu nec attingens apposita.
[63,174] (SPVDAEVS) Quid in causa?
[63,175] (HEDONIVS) Quoniam supra caput accumbentis de pilo pendet ingens saxum
iamiam casuro simile.
[63,176] (SPVDAEVS) Ego me a tali mensa subducerem.
[63,177] (HEDONIVS) Sed illi uotum transiit in necessitatem; neque enim Iuppiter tam
placabilis est quam noster Deus, qui perniciosa uota mortalium rescindit, si
modo poeniteat. Quanquam et alioqui, ne se Tantalus subducat, uetat idem
lapis, qui prohibet uesci. Metuit enim, ne, si se commouerit, ilico saxi ruina conteratur.
[63,178] (SPVDAEVS) Ridiculam fabulam.
[63,179] (HEDONIVS) At nunc audi, quod non rideas. Vulgus a rebus externis petit
uitam iucundam, quum eam non praestet nisi mens secura; nam sibi male
consciis saxum multo grauius impendet, quam impendet Tantalo. Imo non
impendet, sed urget premitque mentem; nec inani metu discruciatur animus,
sed in singulas horas expectat, ut coniiciatur in gehennam. Obsecro, quid est
tam suaue in rebus humanis, quod mentem tali saxo pressam possit uere exhilarare?
[63,180] (SPVDAEVS) Nulla profecto res, nisi uel dementia uel incredulitas.
[63,181] (HEDONIVS) Haec si perpenderent adolescentes, qui uoluptatibus ceu poculo
Circeo dementati pro uere iucundis amplectuntur mellita uenena, quanto
studio cauerent, ne quid per incogitantiam admitterent, quod in omnem uitam
mordeat animum. Quid non facerent, ut hoc uiaticum pararent senectuti uenturae,
mentem sibi bene consciam et famam nulla labe contaminatam? Quid
autem illa senectute miserius, quae, quum respicit in tergum, magno cum
horrore uidet, quam speciosa sunt quae neglexit, quam foeda quae amplexa
est? Rursus, quum a fronte prospicit, cernit imminere diem supremum et ab
hoc protinus aeternae gehennae supplicia.
[63,182] (SPVDAEVS) Felicissimos arbitror, qui primam aetatem seruarunt incontaminatam
et in pietatis studio semper proficientes peruenerunt usque ad senectutis metam.
[63,183] (HEDONIVS) Proximus locus debetur iis, qui a iuuenili temulentia mature resipuerint.
[63,184] (SPVDAEVS) Sed quid consilii das illi misero seni?
[63,185] (HEDONIVS) Nulli desperandum, quam diu spirat; iubebo ad Domini clementiam confugere.
[63,186] (SPVDAEVS) Sed quo fuit uita longior, hoc magis accreuit scelerum cumulus
iam harenam exuperans, quae est in littore maris.
[63,187] (HEDONIVS) Sed eas harenas longe superant misericordiae Domini. Harena,
tametsi non est homini numerabilis, finito tamen est numero; at Domini clementia
nec modum nec finem nouit.
[63,188] (SPVDAEVS) Sed non est spatium breui morituro.
[63,189] (HEDONIVS) Quo minus est spacii, hoc clamet ardentius. Apud Deum satis
longum est, quod a terris ad coelum ualeat pertingere. Penetrat autem et breuis
precatio coelum, modo uehementi spiritus impetu eiaculetur. Euangelica peccatrix
fertur per omnem uitam egisse poenitentiam. Sed latro in ipsa morte
quam paucis uerbis impetrauit a Christo paradisum. Si toto pectore clamauerit
"Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam", Dominus tollet saxum
Tantaleum; dabit "auditui" illius "gaudium et laetitiam et exultabunt" de condonatis
peccatis "ossa" per contritionem "humiliata".
|