[0] ERASMVS ROTERODAMUS THOMAE MORO SVO S- D-.
Superioribus diebus cum me ex Italia in Angliam recepissem, ne totum hoc
tempus quo equo fuit insidendum g-amusois et illitteratis fabulis tereretur,
malui mecum aliquoties uel de communibus studiis nostris aliquid agitare,
uel amicorum, quos hic ut doctissimos ita et suauissimos reliqueram,
recordatione frui. Inter hos tu, mi More, uel in primis occurrebas; cuius
equidem absentis absens memoria non aliter frui solebam quam presentis
presens consuetudine consueueram; qua dispeream si quid unquam in uita
contigit mellitius. Ergo quoniam omnino aliquid agendum duxi, et id tempus
ad seriam commentationem parum uidebatur accommodatum, uisum est Moriae
Encomium ludere.
Que Pallas istuc tibi misit in mentem? inquies. Primum admonuit me Mori
cognomen tibi gentile, quod tam ad Moriae uocabulum accedit quam es ipse a
re alienus; es autem uel omnium suffragiis alienissimus. Deinde suspicabar
hunc ingenii nostri lusum tibi precipue probatum iri, propterea quod soleas
huius generis iocis, hoc est nec indoctis, ni fallor, nec usquequaque
insulsis, impendio delectari, et omnino in communi mortalium uita
Democritum quendam agere. Quanquam tu quidem, ut pro singulari quadam
ingenii tui perspicacitate longe lateque a uulgo dissentire soles, ita pro
incredibili morum suauitate facilitateque cum omnibus omnium horarum
hominem agere et potes et gaudes. Hanc igitur declamatiunculam non solum
lubens accipies ceu g-mnemosunon tui sodalis, uerum etiam tuendam suscipies,
utpote tibi dicatam iamque tuam non meam.
Etenim non deerunt fortasse uitilitigatores, qui calum nientur partim
leuiores esse nugas quam ut theologum deceant, partim mordaciores quam ut
Christiane conueniant modestie; nosque clamitabunt ueterem comediam aut
Lucianum quempiam referre atque omnia mordicus arripere. Verum quos
argumenti leuitas et ludicrum offendit, cogitent uelim non meum hoc
exemplum esse, sed idem iam olim a magnis auctoribus factitatum; cum ante
tot secula g-Batrachomuomachian luserit Homerus, Maro Culicem et Moretum,
Nucem Ouidius; cum Busyriden laudarit Polycrates et huius castigator
Isocrates, iniustitiam Glauco, Thersiten et quartanam febrim Fauorinus,
caluitiem Synesius, muscam et parasiticam Lucianus; cum Seneca Claudii
luserit g-apotheôsin, Plutarchus Grylli cum Ulysse dialogum, Lucianus et
Apuleius Asinum, et nescio quis Grunnii Coro cottae porcelli testamentum,
cuius et diuus meminit Hieronymus Proinde, si uidebitur, fingant isti me
laterunculis in terim animi causa lusisse, aut si malint equitasse in
arundine longa. Nam que tandem est iniquitas, cum omni uite insti tuto suos
lusus concedamus, studiis nullum omnino lusum permittere, maxime si nuge
seria ducant, atque ita tractentur ludicra ut ex his aliquanto plus frugis
referat lector non omnino naris obese, quam ex quorundam tetricis ac
splendidis argumentis? ueluti cum alius diu consarcinata oratione
rhetoricen aut philosophiam laudat, alius principis alicuius laudes
describit, alius ad bellum aduersus Turcas mouendum adhortatur, alius
futura predicit. alius nouas de lana caprina comminiscitur questiunculas.
Vt enim nihil nugacius quam seria nugatorie tractare, ita nihil festiuius
quam ita tractare nugas ut nihil minus quam nugatus fuisse uidearis. De me
quidem aliorum erit iudicium; tamet si, nisi plane me fallit g-philautia,
Stulticiam laudauimus, sed non omnino stulte.
Iam uero ut de mordacitatis cauillatione respondeam, semper hec ingeniis
libertas permissa fuit, ut in communem hominum uitam salibus luderent
impune, modo ne licentia exiret in rabiem. Quo magis admiror his temporibus
aurium delicias que nihil iam fere nisi solennes titulos ferre possunt.
Porro nonnullos adeo prepostere religiosos uideas, ut uel grauissima in
Christum conuicia ferant citius quam pontificem aut principem leuissimo
ioco aspergi, presertim si quid g-pros g-ta g-alphita id est ad questum, attinet.
At enim qui uitas hominum ita taxat ut neminem omnino perstringat
nominatim, queso utrum is mordere uidetur an docere potius ac monere?
Alioqui quot obsecro nominibus ipse me taxo? Preterea qui nullum hominum
genus pretermittit, is nulli homini, uiciis omnibus iratus uidetur. Ergo si
quis extiterit qui sese lesum clamabit, is aut conscientiam prodet suam aut
certe metum. Lusit hoc in genere multo liberius ac mordacius diuus
Hieronymus, ne nominibus quidem ali quoties parcens. Nos preterquam quod a
nominibus in to tum abstinemus, ita preterea stilum temperauimus ut
cordatus lector facile sit intellecturus nos uoluptatem magis quam morsum
quesisse. Neque enim ad Iuuenalis exemplum occultam illam scelerum sentinam
usquam mouimus, et ridenda magis quam foeda recensere studuimus. Tum si
quis est quem nec ista placare possunt, is saltem illud meminerit, pulchrum
esse a Stulticia uituperari; quam cum loquentem fecerimus, decoro persone
seruiendum fuit. Sed quid ego hec tibi, patrono tam singulari ut causas
etiam non optimas optime tamen tueri possis? Vale, disertissime More, et
Moriam tuam gnauiter defende.
Ex Rure Quinto Idus Iunias, Anno MDVIII-o.
[1] ENCOMIUM MORIAS.
Stultitia loquitur.
Vtcumque de me uulgo mortales loquuntur, neque enim sum nescia, quam
male audiat STVLTITIA etiam apud stultissimos, tamen hanc esse, hanc,
inquam, esse unam, quae meo numine Deos atque homines exhilaro, uel illud
abunde magnum est argumentum, quod simulatque in hunc coetum
frequentissimum dictura prodii, sic repente omnium uultus noua quadam atque
insolita hilaritate enituerunt, sic subito frontem exporrexistis , sic
laeto quodam et amabili applausistis risu, ut mihi profecto quotquot
undique praesentes intueor, pariter deorum Homericorum nectare non sine
nepenthe temulenti esse uideamini, cum antehac tristes ac solliciti
sederitis, perinde quasi nuper e Trophonii specu reuersi. Caeterum
quemadmodum fieri consueuit, ut cum primum sol formosum illud et aureum os
terris ostenderit, aut ubi post asperam hiemem, nouum uer blandis
adspirarit Fauoniis, protinus noua rebus omnibus facies, nouus color ac
plane iuuenta quaedam redeat, ita uobis me conspecta, mox alius accessit
uultus. Itaque quod magni alioqui Rhetores, uix longa diuque meditata
oratione possunt efficere, nempe ut molestas animi curas discutiant, id ego
solo statim adspectu praestiti.
[2] Quamobrem autem hoc insolito cultu prodierim hodie, iam audietis, si modo
non grauabimini dicenti praebere aures, non eas sane quas sacris
Concionatoribus, sed quas fori circulatoribus, scurris ac morionibus
consueuistis arrigere, quasque olim Midas ille noster exhibuit Pani.
Lubitum est enim paulisper apud uos Sophistam agere, non quidem huius
generis quod hodie nugas quasdam anxias inculcat pueris, ac plusquam
muliebrem rixandi pertinaciam tradit, sed ueteres illos imitabor, qui quo
infamem Sophorum appellationem uitarent, Sophistae uocari maluerunt. Horum
studium erat, Deorum ac fortium uirorum laudes encomiis celebrare. Encomium
igitur audietis, non Herculis, neque Solonis, sed meum ipsius, hoc est,
STVLTITIAE
[3] Iam uero non huius facio sapientes istos qui stultissimum et
insolentissimum esse praedicant, si quis ipse laudibus se ferat. Sit sane
quam uolent stultum, modo decorum esse fateantur. Quid enim magis quadrat,
quam ut ipsa Moria suarum laudum sit buccinatrix, et g-Autê g-heautên g-aulê.
Quis enim me melius exprimat quam ipsa me? Nisi si eui forte notior sim,
quam egomet sum mihi. Quamquam ego hoc alioqui, non paulo etiam modestius
arbitror, quam id quod optimatum ac sapientum uulgus faetitat, qui peruerso
quodam pudore uel Rhetorem quempiam palponem, uel Poetam uaniloquum,
subornare solent, eumque mercede conductum, a quo suas laudes audiant, hoc
est, mera mendacia, et tamen uerecundus interim ille, pauonis in morem
pennas tollit, cristas erigit, cum impudens assentator nihili hominem Diis
aequiparat, cum absolutum omnium uirtutum exemplar proponit, a quo sciat
ille se plusquam g-dis g-dia g-pasôn abesse: cum corniculam alienis conuestit
plumis: cum g-ton g-Aithiopa g-leucainei, denique cum g-ec g-muias g-ton g-elephanta g-poiei. Postremo sequor tritum illud uulgi prouerbium, quo dicitur is recte
laudare sese, cui nemo alius contigit laudator. Quamquam hic interim
demiror mortalium, ingratitudinem dicam, an segnitiem, quorum cum omnes me
studiose colant, meamque libenter sentiant beneficentiam, nemo tamen tot
iam saeculis exstitit, qui grata oratione STVLTITIAE laudes celebrarit, cum
non defuerint, qui Busirides, Phalarides, febres quartanas, muscas,
caluitia, atque id genus pestes, accuratis magnaque et olei et somni
iactura elucubratis laudibus uexerint. A me extemporariam quidem illam et
illaboratam, sed tanto ueriorem audietis orationem.
[4] Id quod nolim existimetis ad ingenii ostentationem esse confictum,
quemadmodum uulgus oratorum facit. Nam ii, sicuti nostis, cum orationem
totis triginta annis elaboratam, nonnumquam et alienam proferunt, tamen
triduo sibi quasi per lusum scriptam, aut etiam dictatam esse deierant.
Mihi porro semper gratissimum fuit g-hoti g-an g-epi g-glôttan g-elthoi dicere. At ne
quis iam a nobis expectet ut iuxta uulgarium istorum rhetorum
consuetudinem, me ipsam finitione explicem porro ut diuidam, multo minus.
Nam utrumque ominis est inauspicati, uel fine circumscribere eam cuius
numen tam late pateat, uel secare, in cuius cultum omne rerum genus ita
consentiat. Tametsi quorsum tandem attinet mei uelut umbram atque imaginem
finitione repraesentare, cum ipsam me coram praesentes praesentem oculis
intueamini? Sum etenim uti uidetis, uera illa largitrix g-eaôn, quam Latini
STVLTITIAM, Graeci g-MÔRIAN appellant.
[5] Quamquam quid uel hoc opus erat dicere, quasi non ipso ex uultu
fronteque, quod aiunt, satis quae sim prae me feram, aut quasi si quis me
Mineruam, aut Sophiam esse contendat, non statim solo possit obtutu
coargui, etiam si nulla accedat oratio, minime mendax animi speculum.
Nullus apud me fucis locus, nec aliud fronte simulo, aliud in pectore
premo. Sumque mei undique simillima, adeo ut nec ii me dissimulare possint,
qui maxime Sapientiae personam ac titulum sibi uindicant, g-kai g-en g-tê g-porphura
g-pithêkoi, g-kai g-en g-tê g-leontê g-onoi, obambulant. Quamuis autem sedulo fingant,
tamen alicunde prominentes auriculae Midam produnt. Ingratum mehercle et
hoc hominum genus, qui cum maxime sint nostrae factionis, tamen apud uulgum
cognominis nostri sic pudet, ut id passim aliis magni probri uice
obiiciant. Proinde istos cum sint g-môrotatoi, caeterum sophi ac Thaletes
uideri uelint, nonne iure optimo g-môrosophous illos appellabimus?
[6] Visum est enim hac quoque parte nostri temporis Rhetores imitari, qui
plane Deos esse sese credunt, si hirudinum ritu bilingues appareant, ac
praeclarum facinus esse ducunt, Latinis orationibus subinde Graeculas
aliquot uoculas, uelut emblemata intertexere, etiam si nunc non erat his
locus. Porro si desunt exotica, e putribus chartis quatuor aut quinque
prisca uerba eruunt, quibus tenebras offundant lectori, uidelicet, ut qui
intelligunt, magis ac magis sibi placeant: qui non intelligunt, hoc ipso
magis admirentur quo minus intelligunt. Quandoquidem est sane et hoc
nostratium uoluptatum genus non inelegans, quam maxime peregrina maxime
suspicere. Quod si qui paulo sunt ambitiosiores, arrideant tamen et
applaudant, atque asini exemplo g-ta g-ôta g-kinôsi, quo caeteris probe
intelligere uideantur, g-kai g-tauta g-dê g-men g-tauta. Nunc ad institutum recurro.
[7] Nomen igitur habetis: Viri, Quid addam epitheti? Quid nisi stultissimi?
Nam quo alio honestiore cognomine Mystas suos compellet Dea STVLTITIA? Sed
quoniam non perinde multis notum est, quo genere prognata sim, id iam Musis
bene iuuantibus exponere conabor. Mihi uero neque Chaos, neque Saturnus,
neque Iapetus, aut alius id genus obsoletorum, ac putrium Deorum quispiam
pater fuit. Sed ploutos ipse unus, uel inuitis Hesiodo et Homero, atque
ipso adeo Ioue, g-patêr g-andrôn g-te g-theôn g-te. Cuius unius nutu, ut olim ita
nunc quoque sacra profanaque omnia sursum ac deorsum miscentur. Cuius
arbitrio bella, paces, imperia, consilia, iudicia, comitia, connubia,
pacta, foedera, leges, artes, ludicra, seria, iam spiritus me deficit,
breuiter, publica priuataque omnia mortalium negotia administrantur. Citra
cuius opem, totus ille Poeticorum Numinum populus, dicam audacius, ipsi
quoque Dii selecti, aut omnino non essent, aut certe g-oikositoi sane quam
frigide uictitarent. Quem quisquis iratum habuerit, huic ne Pallas quidem
satis auxilii tulerit. Contra, quisquis propitium, is uel summo Ioui, cum
suo fulmine mandare laqueum possit. g-Toutou g-patros g-euchomai g-einai. Atque hic
quidem me progenuit non e cerebro suo, quemadmodum tetricam illam ac toruam
Palladem Iupiter, uerum ex Neotete Nympha multo omnium uenustissima,
pariter ac festiuissima. Neque rursum id tristi illi illigatus coniugio,
quomodo faber ille claudus natus est, uerum quod non paulo suauius g-en
g-philotêti g-michtheis: quemadmodum noster ait Homerus. Genuit autem, ne quid
erretis, non Aristophanicus ille Plutus, iam capularis, iam oculis captus,
sed quondam integer adhuc calidusque iuuenta, neque iuuenta solum, uerum
multo magis nectare, quod tum forte in Deorum conuiuio largius ac meracius
hauserat.
[8] Quod si locum quoque natalem requiritis, quandoquidem id hodie uel
inprimis ad nobilitatem interesse putant, quo loco primos edideris uagitus,
ego nec in erratica Delo, nec in undoso mari, nec g-en g-spessi g-glaphuroisi sum
edita, sed in ipsis insulis fortunatis, ubi g-asparta g-kai g-anêrota omnia
proueniunt. In quibus neque labor, neque senium, neque morbus est ullus,
nec usquam in agris asphodelus, malua, squilla, lupinumue, aut faba, aut
aliud hoc genus nugarum conspicitur. Sed passim oculis, simulque naribus
adblandiuntur moly, panace, nepenthes, amaracus, ambrosia, lotus, rosa,
uiola, Hyacinthus, Adonidis hortuli. Atque in his quidem nata delitiis,
nequaquam a fletu sum auspicata uitam, sed protinus blande arrisi matri.
Iam uero non inuideo g-tô g-hupatô g-Kroniôni capram altricem, cum me duae
lepidissimae Nymphae suis aluerint mammis, Methe Baccho progenita, et
Apaedia Panos filia. Quas hic quoque in caeterarum comitum ac pedissequarum
mearum consortio uidetis. Quarum mehercle nomina, si uoletis cognoscere, ex
me quidem non nisi Graece audietis.
[9] Haec nimirum quam sublatis superciliis conspicamini, g-philautia est. Huic
quam uelut arridentibus oculis, ac plaudentem manibus uidetis, g-kolakia
nomen Haec semisomnis ac dormitanti similis g-lêthê uocatur. Haec cubito
utroque innitens, confertisque manibus, g-misoponia dicitur. Haec roseo
reuincta serto, et undique delibuta unguentis, g-hêdonê. Haec lubricis et huc
atque illuc errantibus luminibus, g-anoia dicitur. Haec nitida cute, probeque
saginato corpore g-truphê nomen habet. Videtis et Deos, puellis admixtos,
quorum alterum g-kômon uocant, alterum g-nêgreton g-hupnon. Inquam, famulitii
fidelibus auxiliis genus omne rerum meae subiicio ditioni, ipsis etiam
imperans imperatoribus.
[10] Genus, educationem, et comites audistis. Nunc, ne cui sine causa uidear
mihi Deae nomen usurpare, quantis commoditatibus Deos simul et homines
adficiam, quamque late meum pateat numen arrectis auribus accipite. Etenim
si non inscite scripsit quidam, hoc demum esse Deum, iuuare mortales, et si
merito in Deorum senatum adsciti sunt, qui uinum, aut frumentum aut unam
aliquam huiusmodi commoditatem mortalibus ostenderunt, cur non ego iure,
Deorum omnium g-alpha dicar, habearque, quae una omnibus largior omnia?
[11] Principio quid esse potest uita ipsa uel dulcius, uel pretiosius? At
huius exordium cui tandem acceptum ferri conuenit, nisi mihi? Neque enim
aut g-obrimopatrês hasta Palladis, aut g-nephelegeretou Iouis aegis hominum
genus uel progignit, uel propagat. Verum ipse Deum pater atque hominum Rex,
qui totum nutu tremefactat Olympum, fulmen illud trisulcum ponat oportet,
et uultum illum Titanicum, quo, cum lubet, Deos omneis territat, planeque
histrionum more, aliena sumenda misero persona, si quando uelit id facere,
quod numquam non facit, hoc est g-paidopoiein. Iam uero Stoici se Diis
proximos autumant. At date mihi terque quaterque, aut si libet, sexcenties
Stoicum, tamen huic quoque, si non barba insigne sapientiae, etiam si cum
hircis commune, certe supercilium erit ponendum, explicanda frons,
abicienda dogmata illa adamantina, ineptiendum ac delirandum aliquantisper.
In summa, me, me inquam, sapiens accersat oportet, si modo pater esse
uelit. Et cur non apertius meo more uobiscum fabuler? Quaeso num caput, num
facies, num pectus, num manus, num auris, quae partes honestae putantur,
progenerant Deos aut homines? Non, opinor, imo ea pars adeo stulta, adeoque
ridicula, ut nec nominari citra risum possit, humani generis est propagatrix.
Is est sacer ille fons, unde uitam hauriunt omnia uerius quam
ille Pythagoricus quaternio. Age uero, qui uir, obsecro, matrimonii
capistro uelit praebere os, si quemadmodum isti sapientes facere
consueuerunt, prius eius uitae incommoda secum perpenderit: aut quae tandem
mulier uirum admissura sit, si partus periculosos labores, si educationis
molestiam, uel norit, uel cogitarit? Porro si coniugiis debetis uitam,
coniugium autem debetis g-anoia pedissequae, mihi nimirum quid debeatis,
intelligitis. Tum quae semel haec experta, denuo repetere uelit nisi g-lêthês
praesens nomen adfuerit? Neque uero id Venus ipsa, uel reclamante Lucretio,
umquam inficias iuerit, sine nostri numinis accessione, suam uim mancam
atque irritam esse. Itaque ex nostro illo temulento ridiculoque lusu,
proueniunt, et superciliosi Philosophi, in quorum locum nunc successere,
quos uulgus Monachos appellat, et purpurei reges et pii sacerdotes, et ter
sacntissimi Pontifices. Postremo totus etiam ille Deorum Poeticorum coetus,
adeo frequens, ut turbam uix iam ipse capiat Olympus, tametsi spatiosissimus.
[12] At sane parum sit mihi uitae seminarium, ac fontem deberi, nisi
quidquid in omni uita commodi est, id quoque totum ostendero mei muneris
esse. Quid autem uita haec, num omnino uita uidetur appellanda, si
uoluptatem detraxeris? Applausistis. Equidem sciebam neminem uestrum ita
sapere, uel desipere magis, imo sapere potius, ut in hac esset sententia.
Quamquam ne Stoici quidem isti uoluptatem adspernantur, tametsi sedulo
dissimulant, milleque conuitiis eam apud uulgus dilacerant, nimirum ut
deterritis aliis, ipsi prolixius fruantur. Sed dicant mihi per Iouem, quae
tandem uitae pars est, non tristis, non in infestiua, non inuenusta, non
insipida, non molesta, nisi uoluptatem, id est, stultitiae condimentum
adjunxeris? Cuius rei cum satis idoneus testis esse possit, ille numquam
satis laudatus Sophocles, cuius exstat pulcerrimum illud de nobis Elogium,
g-en g-tô g-phronein g-gar g-mêden g-hêdistos g-bios, tamen age, rem omnem sigillatim
aperiamus.
[13] Principio quis nescit primam hominis aetatem multo laetissimam,
multoque omnibus gratissimam esse? Quid est enim illud in infantibus, quod
sic exosculamur, sic amplectimur, sic fouemus, ut hostis etiam huic aetati
ferat opem, nisi stultitiae lenocinium, quod data opera prudens natura,
recens natis adjunxit, ut aliquo uoluptatis uelut auctoramento, et
educantium labores delinire queant, et tuentium fauores eblandiantur?
Deinde quae succedit huic adolescentia, quam est apud omnes gratiosa, quam
candide fauent omnes, quam studiose prouehunt, quam officiose porrigunt
auxiliares manus? At unde, quaeso, ista iuuentae gratia? unde, nisi ex me?
Cuius beneficio quam minimum sapit, atque ob id quam minime ringitur.
Mentior, nisi mox ubi grandiores facti, per rerum usum, ac disciplinas
uirile quiddam sapere coeperint, continuo deflorescit formae nitor,
languescit alacritas, frigescit lepos, labascit uigor. Quoque longius a me
subducitur, hoc minus minusque uiuit, donec succedat g-to g-chalepon g-gêras, id
est, molesta senectus, non iam aliis modo, uerum etiam sibimet inuisa. Quae
quidem prorsum nulli mortalium foret tolerabilis, nisi rursum tantorum
miserta laborum dextra adessem, et quemadmodum Dii Poetarum solent
pereuntibus aliqua metamorphosi succurrere, itidem ego quoque iam capulo
proximos denuo quoad licet, ad pueritiam eos reuocarem. Vnde non abs re
uulgus eos g-palimpaidas appellare consueuit. Porro si quis transformandi
rationem requirat, ne id quidem celarim. Ad Lethes nostrae fontem, nam
Insulis Fortunatis oritur (siquidem apud Inferos tenuis modo riuulus
labitur), eos produco, ut simul atque illic longa potarint obliuia,
paulatim dilutis animi curis repubescant. At isti iam delirant, inquiunt,
iam desipiunt. Esto sane. Sed istud ipsum est repuerascere. An uero aliud
est puerum esse quam delirare, quam desipere? An non hoc uel maxime in ea
delectat aetate, quod nihil sapit? Quis enim non ceu portentum oderit,
atque exsecretur puerum uirili sapientia? Adstipulatur et uulgo iactatum
prouerbium: Odi puerulum praecoci sapientia. Quis autem sustineret habere
commercium aut consuetudinem cum eo sene, qui ad tantam rerum experientiam,
parem animi uigorem iudiciique acrimoniam adiunxisset? Itaque delirat senex
meo munere. Sed tamen delirus iste meus interim miseris illis curis uacat,
quibus sapiens ille distorquetur. Interim non illepidus est compotor. Non
sensit uitae taedium, quod robustior aetas uix tolerat. Nonnumquam cum sene
Plautino ad tres illas litteras reuertitur, infelicissimus si sapiat: At
interim meo beneficio felix, interim amicis gratus, ne congerro quidem
infestiuus. Quandoquidem et apud Homerum e Nestoris ore fiuit oratio melle
dulcior, cum Achillis sit amarulenta, et apud eumdem, senes in moenibus
considentes, g-tên g-leirioessan uocem edunt. Quo quidem calculo ipsam etiam
superant pueritiam, suauem quidem illam, sed infantem, ac praecipuo uitae
oblectamento, puta garrulitate carentem. Addite huc quod pueris quoque
gaudeant impensius senes, ac pueri uicissim senibus delectantur, g-hôs g-aiei
g-ton g-homoion g-agei g-theos g-hôs g-ton g-homoion. Quid enim inter illos non conuenit,
nisi quod hic rugosior et plures numerat natales? Alioqui capillorum albor,
os edentulum, corporis modus minor, lactis appetentia, balbuties,
garrulitas, ineptia, obliuio, incogitantia, breuiter omnia caetera
congruunt. Quoque magis accedunt ad senectam, hoc propius ad pueritiae
similitudinem redeunt, donec puerorum ritu, citra uitae taedium, citra
mortis sensum emigrant e uita.
[14] Eat nunc qui uolet, et hoc meum beneficium cum reliquorum Deorum
metamorphosi comparet. Qui quid irati faciant, non libet commemorare: sed
quibus quam maxime propitii sunt, eos solent in arborem, in auem, in
cicadam aut etiam in serpentem transformare: quasi uero non istud ipsum sit
perire, aliud fieri. Ego uero hominem eumdem optimae ac felicissimae uitae
parti restituo. Quod si mortales prorsus ab omni sapientiae commercio
temperarent, ac perpetuo mecum aetatem agerent, ne esset quidem ullum
senium, uerum perpetua iuuenta fruerentur felices. An non uidetis tetricos
istos et uel Philosophiae studiis, uel seriis et arduis addictos negotiis
plerumque priusquam plane iuuenes sint, iam consenuisse, uidelicet curis,
et assidua acrique cogitationum agitatione sensim spiritus et succum illum
uitalem exhauriente? Cum contra Moriones mei pinguiculi sint, et nitidi, et
bene curata cute, plane g-choiroi, quod aiunt, g-Akaranioi, numquam profecto
senectutis incommodum ullum sensuri, nisi nonnihil, ut fit, sapientum
contagio inficerentur. Adeo nihil patitur hominum uita, omni ex parte
beatum esse. Accedit ad haec uulgati prouerbii non leue testimonium, quo
dictitant, STVLTITIAM unam esse rem, quae et iuuentam alioqui fugacissimam
remoretur, et improbam senectam procul arceat. Vt non temere de Brabantis
populari sermone iactatum sit. Cum caeteris hominibus aetas prudentiam
adferre soleat, hos quo propius ad senectam accedunt, hoc magis atque magis
stultescere. Atqui hac gente non est alia, uel ad communem uitae
consuetudinem festiuior, uel quae minus sentiat senectutis tristitiam. His
quidem ut loco, ita et uitae instituto confines sunt Hollandi mei, cur enim
non meos appellem, usque adeo studiosos mei cultores, ut inde uulgo
cognomen emeruerint? cuius illos adeo non pudet, ut hinc uel praecipue sese
iactitent. Eant nunc stultissimi mortales, et Medeas, Circes, Veneres,
Auroras, et fontem, nescio quem, requirant, quo sibi iuuentam restituant,
cum id sola praestare et possim et soleam. Apud me succus est ille
mirificus, quo Memnonis filia Tithoni aui sui iuuentam prorogauit. Ego sum
Venus illa, cuius fauore Phaon ille repubuit, ita ut a Sapphone tantopere
deamaretur. Meae sunt herbae, si quae sunt, mea precamina, meus ille fons,
qui non solum reuocat elapsam adolescentiam, sed quod est optabilius,
perpetuam seruat. Quod si omnes huic sententiae subscribitis, adolescentia
nihil esse melius, senectute nihil detestabilius, quantum mihi debeatis
uidetis opinor, quae tantum bonum retineat, tanto excluso malo.
[15] Sed quid adhuc de mortalibus loquor? Coelum omne lustrate, et mihi meum
nomen opprobret licebit, quicumque uolet, si quem omnino Deorum repererit
non insuauem et aspernabilem, nisi meo numine commendetur. Etenim cur
semper ephebus et comatus Bacchus? Nempe quia uecors ac temulentus,
conuiuiis, saltationibus, choreis, lusibus uitam omnem transigens, ne
tantulum quidem habet cum Pallade commercii. Denique tantum abest, ut
sapiens haberi postulet, ut ludibriis ac iocis coli gaudeat. Neque
prouerbio offenditur, quod illi fatui cognomentum attribuit, id est
huiusmodi, g-moruchou g-môrteros. Porro Morycho nomen uerterunt, quod illum pro
templi foribus sedentem, musto ficisque recentibus, agricolarum lasciuia
consueuerit oblinere. Tum autem quid non scommatum in hunc uetus iacit
comoedia? O insulsum, inquiunt, Deum, et dignum qui ex inguine nasceretur.
At quis non malit hic fatuus et insulsus esse, semper festiuus, semper
pubescens, semper omnibus lusus ac uoluptatem adferens, quam uel
g-agkulomêtis ille Iupiter omnibus formidabilis, uel Pan suis tumultibus
omnia senio uitians, uel fauillis oppletus Vulcanus, ac semper of ficinae
laboribus squalidus, aut Pallas etiam ipsa, sua Gorgone et hasta terribilis
g-kai g-aei g-enorôsa g-drimu. Cur semper puer Cupido? Cur? nisi quia nugator est,
g-kai g-mêden g-hugies neque facit, neque cogitat? Cur aureae Veneri semper
uornat sua forma? Nimirum, quia mecum habet affinitatem, unde et patris mei
colorem uultu refert, atque hac de causa est apud Homerum, g-chrusê
g-Aphroditê. Deinde perpetuo ridet, si quid modo Poetis credimus, aut horum
aemulis Statuariis. Quod numen umquam religiosius coluere Romani, quam
Florae omnium uoluptatum parentis? Quamquam si quis etiam tetricorum Deorum
uitam diligentius requirat ab Homero, reliquisque Poetis, reperiet
stultitiae plena omnia. Quid enim attinet reliquorum facta commemorare, cum
Iouis ipsius fulminatoris amores ac lusus probe noritis? cum seuera illa
Diana oblita sexus, nihil aliud quam uenetur, Endymionem interim deperiens?
Verum illi sua facinora a Momo audiant malim, a quo saepius quondam audire
solebant. Sed hunc nuper irati una cum Ate in terras praecipitem dederunt,
quod sapientia sua felicitati Deorum importunus obstreperet. Neque
mortalium ullus exsulem dignatur hospitio, tantum abest ut illi in
Principum aulis sit locus, in quibus tamen mea g-kolakia primas tenet, cui
cum Momo non magis conuenit, quam cum agno lupis. Itaque sublato illo, iam
multo licentius ac suauius nugantur Dii, uere g-raon g-agontes, ut inquit
Homerus, nullo uidelicet censore. Quos enim non praebet iocos ficulnus ille
Priapus? Quos non ludos exhibet furtis ac praestigiis suis Mercurius? Quin
et Vulcanus ipse in Deorum conuiuiis g-gelôtopoion agere consueuit, ac modo
claudicatione, modo cauillis, modo ridiculis dictis exhilarare
compotationem. Tum et Silenus ille senex amator, g-tên g-kordaka saltare
solitus, una cum Polyphemo g-tên g-threttanelo, Nymphis g-tên g-gumnopodian
saltantibus. Satyri semicapri Atellanas agitant, Pan insulsa quapiam
cantiuncula risum omnibus mouet, quem ita malunt, quam ipsas audire Musas,
praecipue cum iam nectare coeperint madere. Porro quid ego nunc commemorem,
quae probe poti Dii post conuiuium agitent? adeo mehercle stulta, ut ipsa
nonnumquam a risu temperare nequeam. At satius est in his Harpocratis
meminisse, ne quis forte nos quoque Corycaeus aliquis Deus auscultet, ea
narrantes, quae ne Momus quidem impune proloquutus est.
[16] Sed iam tempus est, ut ad Homericum exemplar relictis Coelitibus
uicissim in terram demigremus, quamque ibi nihil laetum, aut felix, nisi
meo munere, dispiciamus. In primis uidetis, quanta prouidentia Natura
parens et humani generis opifex, illud cauerit, ne usquam deesset
stultitiae condimentum? Etenim cum Stoicis definitoribus nihil aliud sit
sapientia, quam duci ratione; contra stultitia, affectuum arbitrio moueri,
ne plane tristis ac tetrica esset hominum uita, Iupiter quanto plus indidit
affectuum quam rationis? quasi semiunciam compares ad assem. Praeterea
rationem in angustum capitis angulum relegauit, reliquum omne corpus
perturbationibus reliquit. Deinde duos quasi tyrannos uiolentissimos uni
opposuit, iram, quae praecordiorum arcem obtinet, atque adeo ipsum uitae
fontem cor, et concupiscentiam, quae ad imam usque pubem latissime imperium
occupat. Aduersus has geminas copias quantum ualeat ratio, communis hominum
uita satis declarat, cum illa, quod unum licet, uel usque ad rauim
reclamat, et honesti dictat formulas. Verum hi laqueum regi suo remittunt,
multoque odiosius obstrepunt, donec iam is quoque fessus ultro cedit, ac manus dat.
[17] Caeterum quoniam uiro administrandis rebus nato, plusculum de rationis
unciola erat adspergendum, ut huic quoque pro uirili consuleret, me sicut
in caeteris in consilium adhibuit, moxque consilium dedi me dignum: nempe
uti mulierem adiungeret, animal, uidelicet, stultum quidem illud atque
ineptum, uerum ridiculum et suaue, quo conuictu domestico, uirilis ingenii
tristitiam, sua stultitia condiret atque edulcaret. Nam, quod Plato
dubitare uidetur, utro in genere ponat mulierem, rationalium animantium, an
brutorum, nihil aliud uoluit, quam insignem eius sexus stultitiam indicare.
Quod si qua forte mulier sapiens haberi uoluit, ea nihil aliud agit quam ut
bis stulta sit, perinde quasi bouem aliquis ducat ad ceroma, inuita
reluctanteque, ut aiunt, Minerua. Conduplicat enim uitium, quisquis contra
naturam, uirtutis fucum inducit, atque alio deflectit ingenium.
Quemadmodum, iuxta Graecorum prouerbium, simia semper est simia, etiam si
purpura uestiatur: Ita mulier semper mulier est, hoc est, stulta,
quamcumque personam induxerit. Neque uero mulierum genus usque adeo stultum
arbitror, ut eam ob rem mihi succenseant, quod illis et ipsa mulier, et
STVLTITIA stultitiam attribuam. Etenim si rem recta reputent uia, hoc ipsum
Stultitiae debent acceptum ferre, quod sint uiris multis calculis
fortunatiores. Primum formae gratiam, quam illae merito rebus omnibus
anteponunt, cuiusque praesidio in tyrannos etiam ipsos tyrannidem exercent.
Alioqui undenam horror ille formae, hispida cutis, et barbae sylua, plane
senile quoddam in uiro, nisi a prudentiae uitio, cum feminarum semper
laeues malae, uox semper exilis, cutis mollicula, quasi perpetuam quamdam
adolescentiam imitentur? Deinde quid aliud optant in hac uita, quam ut
uiris quam maxime placeant? Nonne huc spectant tot cultus, tot fuci, tot
balnea, tot compturae, tot unguenta, tot odores, tot componendi, pingendi,
fingendique uultus, oculos et cutem, artes? Iam num alio nomine, uiris
magis commendatae sunt, quam stultitiae? Quid enim est quod illi mulieribus
non permittunt? At quo tandem auctoramento, nisi uoluptatis? Delectant
autem non alia re, quam stultitia. Id esse uerum non ibit inficias quisquis
secum reputarit, quas uir cum muliere dicat ineptias, quas agat nugas,
quoties foeminea uoluptate decreuerit uti. Habetis igitur primum et
praecipuum uitae oblectamentum, quo fonte proficiscatur.
[18] Sed sunt nonnulli, cumprimis autem senes bibaces quidem illi magis quam
mulierosi, qui summam uoluptatem in compotationibus constituunt. Equidem an
sit ullum lautum conuiuium, ubi mulier non adsit, uiderint alii. Illud
certe constat, citra Stultitiae condimentum, nullum omnino suaue esse. Adeo
ut si desit, qui seu uera, seu simulata STVLTITIA risum moueat, g-gelôtopoion
quempiam uel mercede conductum accersant, aut ridiculum aliquem parasitum
adhibeant, qui ridendis, hoc est, stultis dicteriis, silentium ac
tristitiam compotationis discutiat. Quorsum enim attinebat tot bellariis,
tot lautitiis, tot cupediis onerare uentrem, nisi et oculi pariter et
aures, nisi totus animus, risu, iocis, leporibus pasceretur? At istiusmodi
tragematum ego sum architectrix unica. Quamquam illa ipsa iam in conuiuiis
solennia, regem sortiri talis, lusitare tesseris, Philotesiis inuitare,
certare g-sumperiphorais ad Myrtum canere, saltare, gesticulari, non a septem
Graeciae Sophis, uerum a nobis ad humani generis salutem reperta sunt.
Atqui omnium huiusmodi rerum ea natura est, ut quo plus habeant stultitiae,
hoc plus conferant uitae mortalium, quae si tristis sit ne uita quidem
appellanda uideatur. Tristis autem euadat oportet, nisi cognatum taedium,
hoc genus oblectamentis absterseris.
[19] Sed erunt fortassis, qui hoc quoque uoluptatis genus negligant, et in
amicorum caritate et consuetudine acquiescant, amicitiam dictitantes unam
rebus omnibus anteponendam, quippe rem usque adeo necessariam, ut nec aer,
nec ignis, nec aqua magis. Rursum adeo iucundam, ut qui hanc de medio
sustulerit, solem sustulerit: adeo denique honestam, si quid tamen hoc ad
rem pertinet, ut nec ipsi philosophi uereantur eam inter praecipua bona
commemorare. Sed quid, si doceo me huius quoque tanti boni, et puppim esse
et proram? Docebo autem non crocodilitis, aut soritis ceratinis, aut aliis
id genus dialecticorum argutiis, sed pingui, quod aiunt, Minerua, rem
digito propemodum ostendam.
Age, conniuere, labi, caecutire, hallucinari in
amicorum uitiis, quaedam etiam insignia uitia pro uirtutibus amare,
mirarique, an non stultitiae uidetur affine? Quid cum alius exosculatur
naeuum in amica, alium delectat polypus Agnae, cum filium strabonem
appellat petum pater: quid, inquam, hoc est, nisi mera stultitia? Clament
terque quaterque, stultitiam esse: atqui haec una stultitia, et iungit
iunctos, et seruat amicos. De mortalibus loquor, quorum nemo sine uitiis
nascitur, optimus ille est, qui minimis urgetur: cum interim inter
sapientes istos Deos, aut omnino non coalescit amicitia, aut tetrica
quaedam et insuauis intercedit, nec ea nisi cum paucissimis, nam cum nullis
dicere religio est, propterea quod maxima pars hominum desipit, imo nullus
est, qui non multis modis deliret, et non nisi inter similes cohaeret
necessitudo. Quod si quando inter seueros istos coierit mutua beneuolentia,
ea certe haudquaquam stabilis est, nec admodum duratura, nimirum inter
morosos et plus satis oculatos, ut qui in amicorum uitiis tam cernunt
acutum, quam aut aquila, aut serpens Epidaurius. At ipsi in propriis uitiis
quam lippiunt, et quam non uident manticam in tergo pendentem. Itaque cum
ea sit hominum natura, ut nullum ingenium reperiatur non magnis obnoxium
uitiis. Adde tantam annorum ac studiorum dissimilitudinem, tot lapsus, tot
errata, tot casus uitae mortalis, quo pacto uel horam constabit inter Argos
istos amicitiae iucunditas, nisi accesserit ea, quam mire Graeci g-euêtheian
appellantl, hanc seu stultitiam, seu morum facilitatem uertas licebit. Quid
autem? an non Cupido ille omnis necessitudinis auctor et parens, prorsum
oculis captus est, cui quemadmodum g-ta g-mê g-kala, g-kala g-pephantai, itidem inter
uos quoque efficit, ut suum cuique pulcrum uideatur, ut cascus cascam,
perinde ut pupus pupam deamet. Haec passim et fiunt et ridentur, sed tamen
haec ridicula iucundam uitae glutinant copulantque societatem.
[20] Porro quod de amicitia dictum est, id multo magis de coniugio
sentiendum, quod quidem nihil est aliud, quam indiuidua uitae coniunctio.
Deum immortalem! quae non diuortia, aut etiam diuortiis deteriora passim
acciderent, nisi uiri foeminaeque domestica consuetudo, per adulationem,
per iocum, per facilitatem, errorem, dissimulationem, meum utique
satellitium, fulciretur alereturque? Papae, quam pauca coirent matrimonia,
si sponsus prudenter exquireret, quos lusus delicata illa sicuti uidetur,
ac pudens uirguncula iam multo ante nuptias luserit? Tum quanto pauciora
cohaererent inita, nisi plurima uxorum facta per uiri uel negligentiam, uel
stuporem laterent? Atque haec quidem merito stultitiae tribuuntur, uerum ea
interim praestat, ut marito iucunda sit uxor, uxori iucundus maritus, ut
tranquilla domus, ut maneat affinitas. Ridetur, cuculus, curruca, et quid
non uocatur, cum moechae lacrymas labellis exsorbet. At quanto felicius,
sic errare quam zelotypiae diligentia cum sese conficere, tum omnia miscere tragoediis?
[21] In summa usque adeo nulla societas, nulla uitae coniunctio sine me uel
iucunda, uel stabilis esse potest, ut nec populus Principem, nec seruum
herus, nec heram pedissequa, nec discipulum praeceptor, nec amicus amicum,
nec maritum uxor, nec locator conductorem, nec contubernalis contubernalem,
nec conuictor conuictorem diutius ferat, nisi uicissim inter sese nunc
errent, nunc adulentur, nunc prudentes conniueant, nunc aliquo stultitiae
melle sese deliniant. Iam haec scio uideri maxima, sed audietis maiora.
[22] Quaeso num quemquam amabit, qui ipse semet oderit? Num cum alio
concordabit, qui secum ipse dissidet? Num ulli uoluptatem adferet, qui
sibimet ipsi sit grauis ac molestus? Istud, opinor, nemo dixerit, nisi qui
sit ipsa stultior Stultitia. Atqui si me excluseris, adeo nemo poterit
alterum ferre, ut ipse etiam sibi quisque puteat, sua cuique sordeant, sibi
quisque sit inuisus. Quandoquidem id mali natura, non paucis in rebus
nouerca magis quam parens, mortalium ingeniis inseuit, praecipue paulo
cordatiorum, ut sui quemque poeniteat. admiretur aliena. Quo fit ut omnes
dotes, omnis elegantia decorque uitae uitietur, pereatque. Quid enim
proderit forma, praecipuum Deorum immortalium munus, si putiditatis uitio
contaminetur? Quid iuuenta, si senilis tristitiae fermento corrumpatur?
Denique quid in omni uitae munere uel tecum, uel apud alios acturus es cum
decoro (est enim non artis modo, uerum etiam omnis actionis caput, decere
quod agas) nisi adsit dextra haec Philautia, quae mihi merito germanae est
uice? Adeo strenue meas ubique partes agit. Quid autem aeque stultum, atque
tibi ipsi placere? te ipsum admirari? At rursum quid uenustum, quid
gratiosum, quid non indecorum erit, quod agas, ipse tibi displicens? Tolle
hoc uitae condimentum et protinus frigebit cum sua actione Orator, nulli
placebit cum suis numeris Musicus, explodetur cum sua gesticulatione
Histrio, ridebitur una suis cum Musis Poeta, sordebit cum arte Pictor,
esuriet cum pharmacis Medicus. Postremo pro Nireo Thersites, pro Phaone
Nestor, pro Minerua suslls, pro facundo infans, pro urbano rusticus
uideberis. In tantum necesse est, ut sibi quoque quisque blandiatur, et
assentatiuncula quapiam sibi prius commendetur, quam aliis possit esse
commendatus. Denique cum praecipua felicitatis pars sit, ut quod sis, esse
uelis, nimirum totum hoc praestat compendio mea Philautia, ut neminem suae
formae, neminem sui ingenii, neminem generis, neminem loci, neminem
instituti, nemiminem patriae poeniteat, adeo, ut nec Irlandus cum Italo,
nec Thrax cum Atheniensi, nec Scytha cum Insulis Fortunatis cupiat
permutare. Et o singularem naturae sollicitudinem, ut in tanta rerum
uarietate paria fecit omnia. Vbi dotibus suis nonnihil detraxit, ibi
plusculum Philautiae solet addere, quamquam hoc ipsum stulte profecto dixi,
cum haec ipsa dos sit uel maxima. Vt ne dicam interim, nullum egregium
facinus adiri, nisi meo impulsu, nullas egregias artes, nisi me auctore
fuisse repertas.
[23] An non omnium laudatorum facinorum seges ac fons est bellum? Porro quid
stultius, quam ob causas, nescio quas, certamen eiusmodi suscipere, unde
pars utraque semper plus aufert incommodi quam boni? Nam eorum qui cadunt,
ueluti Megarensium g-oudeis g-logos. Dein cum iam utrimque constitere ferratae
acies, et rauco crepuerunt cornua cantu, quis, oro, Sapientum istorum usus,
qui studiis exhausti, uix tenui frigidoque sanguine spiritum ducunt,
crassis ac pinguibus opus est, quibus quam plurimum adsit audaciae, mentis
quam minimum. Nisi si quis Demosthenem militem malit, qui Archilochi
sequutus consilium, uix conspectis hostibus, abiecto clypeo fugit tam
ignauus miles, quam orator sapiens. Sed consilium, inquiunt, in bellis
plurimum habet momenti. Equidem fateor in duce, uerum id quidem militare,
non philosophicum, alioqui parasitis, lenonibus, latronibus, sicariis,
agricolis, stupidis, obaeratis, et huiusmodi mortalium fece res tam
praeclara geritur, non Philosophis lucernariis.
[24] Qui quidem quam sint ad omnem uitae usum inutiles, uel Socrates ipse
unus Apollinis oraculo sapiens, sed minime sapienter iudicatus, documento
esse potest, qui nescio quid publice conatus agere, summo cum omnium risu
discessit. Quamquam uiris in hoc non usquequaque desipit, quod sapientis
cognomen non agnoscit, atque ipsi Deo rescribit, quodque censet sapienti a
Republica tractanda abstinendum esse, nisi quod potius monere debuerat, a
sapientia temperandum ei, qui uelit in hominum haberi numero. Deinde quid
eumdem accusatum ad cicutam bibendam adegit, nisi sapientia? Nam dum nubes
et ideas philosophatur, dum pulicis pedes metitur, dum culicum uocem
miratur, quae ad uitam communem attinent, non didicit. Sed adest
praeceptori de capite periclitanti discipulus Plato, egregius, scilicet,
patronus, qui turbae strepitu offensus, uix dimidiatam illam periodum
pronunciare potuit. Iam quid dicam de Theophrasto? qui progressus in
concionem, repente obmutuit, perinde quasi lupo conspecto. Qui militem
animasset in bello? Isocrates ob ingenii timiditatem nec hiscere umquam est
ausus. M. Tullius eloquentiae Romanae parens, semper indecora trepidatione,
perinde quasi puer singultiens, exordiri consueuit: Idque Fabius
interpretatur cordati oratoris et periculum intelligentis argumentuml.
Verum cum hoc dicit, an non palam fatetur sapientiam obstare ad rem probe
gerendam? Quid isti facient, cum res ferro geritur, qui tum metu
exanimantur, cum nudis uerbis est decertandum? Et post haec celebratur, si
Diis placet, praeclara illa Platonis sententia, beatas fore respublicas, si
aut imperent philosophi, aut philosophentur Imperatores. Imo si consules
historicos, reperies, nimirum, nullos reipublicae pestilentiores fuisse
Principes, quam si quando in philosophastrum aliquem aut litteris addictum
inciderit imperium. Cuius rei satis, opinor, faciunt fidem Catones, quorum
alter insanis delationibus reipublicae tranquillitatem uexauit, alter
libertatem Populi Romani, dum nimium sapienter uindicat, funditus
subuertit. Adde his Brutos, Cassios, Gracchos, ac Ciceronem etiam ipsum,
qui non minus pestilens fuit Romanorum Reipublicae, quam Demosthenes
Atheniensium. Porro Marcus Antoninus ut donemus bonum Imperatorem fuisse,
iam id ipsum extorquere possim, fuit enim hoc ipso nomine grauis, atque
inuisus ciuibus, quod tam philosophus esset . Sed tamen ut donemus fuisse
bonum, at certe pestilentior fuit Reipublicae tali relicto filio, quam
fuerat sua administratione salutaris. Quandoquidem solet hoc hominum genus,
qui se sapientiae studio dediderunt, cum caeteris in rebus, tum praecipue
in liberis propagandis infelicissimum esse, prouidente opinor natura, ne
malum hoc sapientiae inter mortales latius serpat. Itaque Ciceroni
degenerem fuisse filium constat, et sapiens ille Socrates liberos habuit
matri similiores quam patri, ut non omnino pessime scripsit quidam, id est, stultos.
[25] Sed utcumque ferendum si tantum ad publica munia forent g-onoi g-pros
g-luran, nisi ad omnem prorsus uitae functionem nihil essent dexteriores. Ad
conuiuium adhibe sapientem, aut tristi silentio, aut molestis
quaestiunculis obturbabit. Ad chorum aduoca, camelum saltare dices. Ad
publicos ludos trahe, ipso uultu populi uoluptatibus obstabit et cogetur e
theatro migrare sapiens Cato, quandoquidem supercilium non potest ponere.
In colloquium inciderit, repente lupus in fabula. Si quid emendum, si
contrahendum, breuiter, si quid eorum agendum, sine quibus haec quotidiana
uita transigi non potest, stipiteml dicas sapientem istum, non hominem.
Usque adeo neque sibi, neque patriae, neque suis usquam usui esse potest,
propterea quod communium rerum sit imperitus, et a populari opinione,
uulgaribusque institutis longe lateque discrepet. Qua quidem ex re odium
quoque consequatur necessum est, nimirum, ob tantam uitae atque animorum
dissimilitudinem. Quid enim omnino geritur inter mortales non stultitiae
plenum, idque a stultis, et apud stultos? Quod si quis unus uniuersis uelit
obstrepere, huic ego suaserim, ut Timonem imitatus, in solitudinem aliquam
demigret, atque ibi solus sua fruatur sapientia.
[26] Verum ut ad id quod institueram, reuertar: quae uis saxeos, quernos, et
agrestes illos homines in ciuitatem coegit, nisi adulatio? Nihil enim aliud
significat illa Amphionis et Orpheil cithara. Quae res plebem Romanam iam
extrema molientem, in concordiam ciuitatis reuocauit? Num oratio
philosophica? Minime. Imo ridiculus ac puerilis apologus de uentre,
reliquisque corporis membris confictus. Idem ualuit Themistoclis apologus
consimilis de uulpe et ericio. Quae Sapientis oratio tantumdem potuisset,
quantum commentitia illa cerua Sertorii potuit quantum Laconis illius de
duobus canibus deque uellendis equinae caudae pilis ridendum commentum? Ut
ne quid dicam de Minoe, deque Numa, quorum uterque fabulosis inuentis
stultam multitudinem rexit. Huiusmodi nugis commouetur ingens ac potens
illa bellua, populus.
[27] At rursum, quae ciuitas umquam Platonis, aut Aristotelis leges, aut
Socratis dogmata recepit? Tum autem quae res Deciis persuasit, ut ultro
sese Diis Manibus deuouerent? Quod Q Curtium in specum traxit, nisi inanis
gloria, dulcissima quaedam Siren, sed mirum quam a Sapientibus istis
damnata ? Quid enim stultius, inquiunt, quam supplicem candidatum blandiri
populo, congiariis fauorem emere, uenari tot stultorum applausus,
acclamationibus sibi placere, in triumpho ueluti signum aliquod populo
spectandum circumferri, aeneum in foro stare? Adde his nominum et
cognominum adoptiones. Adde diuinos honores, homuncioni exhibitos, adde
publicis cerimoniis in Deos relatos etiam sceleratissimos tyrannos.
Stultissima sunt haec, et ad quae ridenda non unus sufficiat Democritus.
Quis negat? Atqui hoc fonte nata sunt fortium Heroum facinora, quae tot
eloquentium uirorum litteris in coelum tolluntur. Haec stultitia parit
ciuitates, hac constant imperia, magistratus, religio, consilia, iudicia,
nec aliud omnino est uita humana, quam stultitiae lusus quidam.
[28] Iam uero ut de artibus dicam, quid tandem mortalium ingenia ad
excogitandas prodendasque posteris, tot egregias, ut putant disciplinas
excitauit, nisi gloriae sitis? Tantis uigiliis, tantis sudoribus, famam,
nescio quam, qua nihil esse potest inanius, redimendam putarunt homines
uere stultissimi. Sed interim Stultitiae tot iam egregia uitae commoda
debetis, quodque est longe dulcissimum, aliena fruimini insania.
[29] Ergo posteaquam mihi fortitudinis et industriae laudem uindicaui, quid
si prudentiae quoque uindicem? Sed dixerit aliquis eadem opera ignem aquae
misceas, licebit. Verum hoc quoque successurum, arbitror, si uos modo, quod
antehac fecistis, auribus atque animis fauebitis. Principio si rerum usu
constat prudentia, in utrum magis competet eius cognominis honos, in
sapientem, qui partim ob pudorem, partim ob animi timiditatem nihil
aggreditur, an in stultum, quem neque pudor quo uacat, neque periculum,
quod non perpendit, ab ulla re deterret? Sapiens ad libros Veterum
confugit, atque hinc meras uocum argutias ediscit. Stultus adeundis
cominusque periclitandis rebus, ueram, ni fallor, prudentiam colligit. Id
quod uidisse uidetur Homerus, etiamsi caecus, cum ait g-rechthen g-de g-te g-nêpios
g-egnô. Sunt enim duo praecipua ad cognitionem rerum parandam obstacula,
pudor qui fumum offundit animo, et metus, qui ostenso periculo, dehortatur
ab adeundis facinoribus. At his magnifice liberat Stultitia. Pauci mortales
intelligunt ad quam multas alias quoque commoditates conducat, numquam
pudescere, et nihil non audere. Quod si prudentiam accipere malunt eam quae
rerum iudicio constat, audite obsecro, quam procul absint ab hac, qui hoc
nomine sese uenditant. Principio constat res omneis humanas, uelut
Alcibiadis Silenos, binas habere facies nimium inter sese dissimiles.
Adeo ut quod prima, ut aiunt, fronte mors est, si interius inspicias, uita sit:
contra quod uita, mors: quod formosum, deforme: quod opulentum, id
pauperrimum: quod infame, gloriosum: quod doctum, indoctum: quod robustum,
imbecille: quod generosum, ignobile: quod laetum, triste: quod prosperum,
aduersum: quod amicum, inimicum: quod salutare, noxium: breuiter, omnia
repente uersa reperies, si Silenum aperueris. Id si cui forte nimis
philosophice dictum uidetur, age pinguiore, quemadmodum dici solet,
Minerua, planius faciam. Quis Regem non et opulentum, et dominum fatetur?
Atqui nullis animi bonis instructus est, atqui nihil illi satis est, iam
uidelicet pauperrimus est. Tum animum habet plurimis addictum uitiis, iam
turpiter seruus est. Ad eumdem modum in caeteris quoque philosophari
liceret. Sed hoc exempli uice posuisse satis sit. At quorsum haec? inquiet
aliquis. Audite quo rem deducamus . Si quis histrionibus in scena fabulam
agentibus personas detrahere conetur, ac spectatoribus ueras natiuasque
facies ostenderel, nonne is fabulam omnem peruerterit, dignusque habeatur,
quem omnes e theatro uelut lymphatum saxis eiiciant? Exorietur autem
repente noua rerum species, ut qui modo mulier, nunc uir: qui modo iuuenis,
mox senex: qui paulo ante Rex, subito Dama: qui modo Deus, repente
homunculus appareat. Verum eum errorem tollere, est fabulam omnem
perturbare. Illud ipsum figmentum et fucus est, quod spectatorum oculos
detinet. Porro mortalium uita omnis quid aliud est, quam fabula quaepiam,
in qua alii aliis obtecti personis procedunt, aguntque suas quisque partes,
donec choragus educat e proscenio? Qui saepe tamen eumdem diuerso cultu
prodire iubet, ut qui modo Regem purpuratum egerat, nunc seruulum pannosum
gerat. Adumbrata quidem omnia, sed haec fabula non aliter agitur. Hic si
mihi sapiens aliquis coelo delapsus subito exoriatur, clamitetque hunc quem
omnes ut Deum ac dominum suspiciunt, nec hominum esse, quod pecudum ritu
ducatur affectibus, seruum esse infimum, quod tam multis, tamque foedis
dominis sponte seruiat. Rursum alium, qui parentem exstinctum luget, ridere
iubeat, quod iam demum ille uiuere coeperit, cum alioqui uita haec nihil
aliud sit quam mors quaedam. Porro alium stemmatis gloriantem, ignobilem ac
nothum appellet, quod a uirtute longe absit, quae sola nobilitatis sit
fons, adque eumdem modum de caeteris omnibus loquatur, quaeso, quid is
aliud egerit, nisi ut demens ac furiosus omnibus esse uideatur? Ut nihil
est stultius praepostera sapientia, ita peruersa prudentia nihil
imprudentius. Siquidem peruerse facit, qui sese non accommodet rebus
praesentibus, foroque nolit uti, nec saltem legis illius conuiuialis
meminerit, g-ê g-pithi, g-ê g-apithi, postuletque ut fabula iam non sit fabula.
Contra, uere prudentis est, cum sis mortalis, nihil ultra sortem sapere
uelle, cumque uniuersa hominum multitudine uel conniuere libenter, uel
comiter errare. At istud ipsum, inquiunt, stultitiae est. Haud equidem
inficias iuerim, modo fateantur illi uicissim hoc esse, uitae fabulam
agere.
[30] Caeterum illud, o Dii immortales! eloquarne, an sileam? Cur autem
sileam, cum sit uero uerius? Sed praestiterit fortassis in re tanta, Musas
ex Helicone accersere, quas Poetae saepius ob meras nugas aduocare solent.
Adeste igitur paulisper, Iouis filiae, dum ostendo nec ad egregiam illam
sapientiam, ac felicitatis, ut ipsi uocant arcem, aditum esse cuiquam, nisi
STULTITIA duce. Iam primum illud in confesso est, affectus omnes ad
Stultitiam pertinere. Quandoquidem hac nota a stulto sapientem discernunt,
quod illum affectus, hunc ratio temperat. Eoque Stoici perturbationes omnes
ceu morbos a sapiente semouent, uerum affectus isti non solum paedagogorum
uice funguntur ad sapientiae portum properantibus, uerum etiam in omni
uirtutis functione, ceu calcaria stimulique quidam adesse solent, uelut ad
bene agendum exhortatores. Quamquam hic fortiter reclamat bis Stoicus
Seneca, qui prorsum omnem affectum adimit sapienti. Verum cum id facit, iam
ne hominem quidem relinquit, sed nouum potius Deum quemdam g-dêmiourgei, qui
nusquam nec exstitit umquam, nec exstabit: imo ut apertius dicam, marmoreum
hominis simulacrum constituit, stupidum, et ab omni prorsus humano sensu
alienum. Proinde, si libet, ipsi suo sapiente fruantur, citraque riualem
ament licet, cumque eo uel in ciuitate Platonis, uel si malint, in idearum
regione, uel in Tantaliis inhabitent hortis. Quis enim non istiusmodi
hominem ceu portentum ac spectrum fugitet horreatque, qui ad omnes naturae
sensus obsurduerit, qui nullis sit affectibus, nec amore, nec misericordia
magis commoueatur, quam si dura silex, aut stet Marpesia cautes, quem nihil
fugiat, qui nihil erret, sed ceu Lynceus quispiam nihil non perspiciat,
nihil non ad amussim perpendat, nihil ignoscat, qui solus se ipso sit
contentus, solus diues, solus sanus, solus rex, solus liber, breuiter,
omnia solus, sed suo solius iudicio, qui nullum moretur amicum, ipse amicus
nemini, qui Diis quoque ipsis non dubitet mandare laqueum, qui quidquid in
omni uita geritur, uelut insanum damnet, rideatque? Atqui huiusmodi animal
est absolutus ille sapiens. Quaeso, si res agatur suffragiis, quae ciuitas
istiusmodi magistratum sibi uelit, aut quis exercitus talem optet ducem?
imo quae mulier id genus maritum, quis conuiuator eiusmodi conuiuam, quis
seruus talibus moribus domnium uel optet, uel ferat? Quis autem non malit
uel unum quemuis de media stultissimorum hominum plebe, qui stultus stultis
uel imperare possit, uel parere, qui sui similibus placeat, sed quam
plurimis, qui comis sit in uxorem, iucundus amicis, bellus conuiua,
conuictor facilis, postremo qui nihil humani a se alienum putet? Sed me
quidem iam dudum istius sapientis piget. Quare ad reliqua commoda sese
recipiat oratio.
[31] Agedum, si quis uelut e sublimi specula circumspiciat, ita ut Iouem
Poetae facere praedicant, quot calamitatibus hominum uita sit obnoxia, quam
misera, quam sordida natiuitas, quam laboriosa educatio, quot iniuriis
exposita pueritia, quot sudoribus adacta iuuentus, quam grauis senectus,
quam dura mortis necessitas, quot morborum agmina infestent, quot immineant
casus, quot ingruant incommoda, quam nihil usquam non plurimo felle
tinctum, ut ne commemorem ista, quae homini ab homine inferuntur mala, quod
genus sunt, paupertas, carcer, infamia, pudor, tormenta, insidiae,
proditio, conuitia, lites, fraudes. Sed ego iam plane g-ton g-ammon g-anametrein
aggredior. Porro quibus admissis ista commeruerint homines, aut quis Deus
iratus eos in has miserias nasci coegerit, non est mihi fas in praesentia
proloqui. Verum ista qui secum perpendat, nonne Milesiarum uirginum
probabit exemplum etiam si miserandum? At quinam potissimum sibi uitae
taedio fatum accersiuere Nonne sapientiae confines? Inter quos, ut interim
Diogenes, Xenocrates, Catones, Cassios, ac Brutos sileam, Chiron ille cum
immortalem esse liceret, ultro mortem praeoptauit. Videtis, opinor, quid
futurum sit, si passim sapiant homines: nempe altero luto, altero figulo
Prometheo opus fore. Verum ego partim per ignorantiam, partim per
incogitantiam, nonnumquam per obliuionem malorum, aliquando spem bonorum,
aliquoties nonnihil mellis uoluptatibus adspergens, ita tantis in malis
succurro, ut ne tum quidem libeat uitam relinquere, cum exacto Parcarum
stamine, ipsa iam dudum eos relinquit uita, quoque minus sit causae, cur in
uita manere debeant, hoc magis iuuet uiuere, tantum abest, ut ullo uitae
taedio tangantur. Mei nimirum muneris est, quod passim Nestorea senecta
senes uidetis, quibus iam ne species quidem hominis superest, balbos,
deliros, edentulos, canos, caluos, uel ut magis Aristophanicis eos
describam uerbis, g-rupôntas, g-kuphous, g-athlious, g-rusous, g-madôntas, g-nôdous g-kai
g-psôlous, usque adeo uita delectari, adeoque g-neanizein, ut alius tingat
canos, alius apposititia coma caluitium dissimulet, alius dentibus utatur
mutuo fortassis a se quopiam sumptis, hic puellam aliquam misere depereat,
et amatoriis ineptiis quemuis etiam superet adolescentulum. Nam ut
capulares iam, meraque silicernia, teneram aliquam iuuenculam ducant
uxorem, eamque et indotatam, et aliis usui futuram, id adeo frequens, ut
propemodum et laudi detur. Sed multo etiam suauius, si quis animaduertat
anus, longo iam senio mortuas, adeoque cadauerosas, ut ab inferis redisse
uideri possint, tamen illud semper in ore habere, g-phôs g-agathon, adhuc
catullire, atque, ut Graeci dicere solent, g-kaproun et magna mercede
conductum aliquem Phaonem inducere, fucis assidue uuItum oblinere, nusquam
a speculo discedere, infimae pubis siluam uellere, uietas ac putres
ostentare mammas, tremuloque gannitu languentem sollicitare cupidinem,
potitare, misceri puellarum choris, litterulas amatorias scribere. Ridentur
haec ab omnibus, tamquam uti sunt, stultissima: at ipsae sibi placent, et
in summis interim uersantur delitiis, totasque sese melle perungunt, meo
uidelicet beneficio felices. Porro quibus haec deridicula uidentur, illud
secum expendant uelim, utrum satius ducant huiusmodi stultitia uitam plane
mellitam exigere, an trabem, ut aiunt, suspendio quaerere. Porro quod haec
uulgo putantur infamiae obnoxia, istud nihil ad stultos meos, qui malum hoc
aut non sentiunt, aut si quid sentiunt, facile negligunt. Si saxum in caput
incidat, id uere malum sit. Caeterum pudor, infamia, probrum, maledicta,
tantum adferunt noxae, quantum sentiuntur. Si sensus absit, ne mala quidem
sunt. Quid laedit, si totus populus in te sibilet, modo tute tibi plaudas?
Atque ut id liceat, sola Stultitia praestat.
[32] Sed mihi uideor audire reclamantes philosophos. Atqui hoc ipsum est,
inquiunt, miserum, STULTITIA teneri, errare, falli, ignorare. Imo hoc est
hominem esse. Porro miserum cur uocent, non uideo, quandoquidem sic nati
estis, sic instituti, sic conditi, ea est communis omnium sors. Nihil autem
miserum, quod in suo genere constat, nisi forte quis hominem deplorandum
existimet, qui neque uolare possit cum auibus, neque quaternis ingredi
pedibus cum reliquo pecudum genere, neque cornibus sit obarmatus,
quemadmodum tauri. Verum is eadem opera equum etiam bellissimum infelicem
uocabit, quod neque Grammaticam didicerit, neque placentis uescatur: taurum
miserum, quod ad palaestricam sit inutilis. Igitur ut equus imperitus
Grammaticae, miser non est, ita nec homo stultus, infelix, propterea quod
haec cum illius natura cohaerent. Verum rursus urgent Logodaedali.
Est, inquiunt, homini peculiariter addita disciplinarum cognitio, quarum
adminiculis id quod natura diminutum est, ingenio penset. Quasi uero ullam
ueri faciem habeat, naturam, quae in culicibus, atque adeo in herbis ac
flosculis tam sollicite uigilauerit, in uno homine dormitasse, ut
disciplinis opus esset, quas Theutus ille humano generi infensus genius, in
summam perniciem excogitauit, adeo non utiles ad felicitatem, ut illi
quoque ipsi officiant, ad quod proprie repertae dicuntur, ut eleganter
arguit apud Platonem, Rex ille prudentissimus de litterarum inuento. Igitur
disciplinae cum reliquis humanae uitae pestibus irrepserunt, iisdem
auctoribus, a quibus omnia flagitia proficiscuntur, puta Daemonibus, quibus
hinc nomen etiam inuentum, quasi g-daêmonas, hoc est, scientes appelles.
Siquidem simplex illa aurei seculi gens, nullis armata disciplinis, solo
naturae ductu, instinctuque uiuebat. Quorsum enim opus erat Grammatica, cum
eadem esset omnibus lingua, nec aliud sermone petebatur, nisi ut alius
alium intelligeret? Quis usus dialectices, ubi nulla erat pugnantium inter
se sententiarum dimicatio? Quis rhetoricae locus, cum nullus alteri
negotium facesseret? Quorsum requireretur legum prudentia, cum abessent
mali mores, ex quibus haud dubie bonae leges prognatae sunt?
Porro religiosiores erant, quam ut impia curiositate arcana naturae, siderum
mensuras, motus, effectus, abditas rerum causas scrutarentur, nefas esse
rati, si homo mortalis ultra sortem suam sapere conaretur. Iam quid extra
coelum esset, inquirendi dementia ne in mentem quidem ueniebat. At labente
paulatim aetatis aureae puritate, primum a malis, ut dixi, geniis inuentae
sunt artes, sed paucae, atque hae quidem a paucis receptae. Postea
sexcentas addidit Chaldaeorum superstitio, et Graecorum otiosa leuitas,
meras ingeniorum cruces, adeo ut uel una Grammatica abunde satis sit ad
perpetuam uitae carnificinam.
[33] Quamquam inter has ipsas disciplinas, hae potissimum in pretio sunt,
quae ad sensum communem, hoc est, ad stultitiam, quam proxime accedunt.
Esuriunt Theologi, frigent Physici, ridentur Astrologi, negliguntur
Dialectici. Solus g-iatros g-anêr g-pollôn g-antaxios g-andrôn. Atque in hoc ipso
genere, quo quisque indoctior, audacior, incogitantiorque, hoc pluris fit
etiam apud torquatos istos Principes. Atqui Medicina, praesertim ut nunc a
compluribus exercetur, nihil aliud est quam assentationis particula, non
minus profecto quam rhetorica. Secundum hos proximus datur locus leguleiis:
Et haud scio, an primus, quorum professionem, ne quid ipsa pronunciem,
uelut asininam philosophi magno consensu ridere solent. Sed tamen horum
asinorum arbitrio maxima minimaque negotia transiguntur. His latifundia
crescunt, cum theologus interim excussis totius diuinitatis scriniis,
lupinum arrodit, cum cimicibus ac pediculis assidue bellum gerens. Ut
igitur feliciores sunt artes, quae maiorem habent cum STULTITIA
affinitatem, ita longe felicissimi sunt hi, quibus prorsus licuit ab omnium
disciplinarum commercio abstinere, solamque naturam ducem sequi, quae nulla
sui parte manca est, nisi forte mortalis sortis pomeria transilire uelimus.
Odit natura fucos, multoque felicius prouenit, quod nulla sit arte
uiolatum.
[34] Agedum, annon uidetis ex unoquoque reliquorum animantium genere ea
felicissime degere, quae sunt a disciplinis alienissima, nec ullius
magisterio nisi naturae, ducuntur? Quid apibus aut felicius, aut
mirabilius? At his ne corporis quidem omnes sensus adsunt. Quid simile in
exstruendis aedificiis reperiat architectura? Quis umquam philosophus
similem instituit rempublicam? Rursum equus quoniam humanis sensibus
affinis est, et in hominum contubernium demigrauit, humanarum item
calamitatum est particeps. Quippe qui non raro dum uinci pudet in
certaminibus ducit ilia, et in bellis dum ambit triumphum, confoditur,
simulque cum sessore terram ore momordit. Ut ne commemorem interim lupata
frena, aculeata calcaria, stabuli carcerem, scuticas, fustes, uincula,
sessorem, breuiter omnem illam seruitutis tragoediam, cui se ultro addixit,
dum fortes uiros imitatus, impensius hostem ulcisci studet. Quanto
optabilior muscarum et auicularum uita ex tempore soloque naturae sensu
degentium, modo per hominum insidias liceat. Quae si quando caueis
inclusae, adsuescant humanas sonare linguas, mirum quam a natiuo illo
nitore degenerent. Adeo modis omnibus laetius est, quid natura condidit,
quam quod fucauit ars. Proinde numquam satis laudarim, gallum illum
Pythagoram, qui cum unus omnia fuisset, philosophus, uir, mulier, rex,
priuatus, piscis, equus, rana, opinor etiam spongia, tamen nullum animal
iudicauit calamitosius homine, propterea quod caetera omnia, naturae
finibus essent contenta, solus homo sortis suae limites egredi conaretur.
[35] Rursum inter homines, idiotas multis partibus anteponit doctis ac
magnis, et Gryllus ille non paulo plus sapuit, quam g-polumêtis g-Odusseus, qui
maluerit in hara grunnire, quam cum illo tot miseris obiici casibus. Ab his
mihi non dissentire uidetur Homerus nugarum pater, qui cum mortales omnes
subinde g-deilous g-kai g-mochthêrous appellat, tum Ulyssem illum suum sapientis
exemplar, saepenumero g-dustênon uocat, Paridem nusquam, nec Aiacem, nec
Achillem. Quamobrem id tandem? Nisi quod ille uafer et artifex nihil non
Palladis consilio agebat, nimiumque sapiebat, a naturae ductu quam
longissime recedens? Ut igitur inter mortales, ii longissime absunt a
felicitate, qui sapientiae student, nimirum hoc ipso bis stulti, quod
homines nati cum sint, tamen obliti conditionis suae Deorum immortalium
uitam affectant, et Gigantum exemplo, disciplinarum machinis, naturae
bellum inferunt, ita quam minime miseri uidentur ii, qui ad brutorum
ingenium stultitiamque quam proxime accedunt, neque quidquam ultra hominem
moliuntur. Age experiamur num hoc quoque non Stoicis enthymematis, sed
crasso quopiam exemplo queamus ostendere. Ac per Deos immortales, est ne
quidquam felicius isto hominum genere, quos uulgo moriones, stultos,
fatuos, ac bliteos appellant, pulcerrimis, ut equidem opinor, cognominibus?
Rem dicam prima fronte stultam fortassis atque absurdam, sed tamen unam
multo uerissimam. Principio uacant mortis metu, non mediocri, per Iouem,
malo. Vacant conscientiae carnificina. Non territantur Manium fabulamentis.
Non expauescunt spectris ac lemuribus, non torquentur metu impendentium
malorum, non spe futurorum bonorum distenduntur. In summa, non dilacerantur
millibus curarum, quibus haec uita obnoxia est. Non pudescunt, non
uerentur, non ambiunt, non inuident, non amant. Denique si propius etiam ad
brutorum animantium insipientiam, accesserint, ne peccant quidem,
auctoribus theologis. Hic mihi iam expendas uelim, stultissime sapiens,
quot undique sollicitudinibus noctes diesque discrucietur animus tuus,
congeras in unum aceruum uniuersa uitae tuae incommoda, atque ita demum
intelliges, quantis malis meos fatuos subduxerim. Adde huc, quod non solum
ipsi perpetuo gaudent, ludunt, cantillant, rident, uerum etiam caeteris
omnibus quocumque sese uerterint, uoluptatem, iocum, lusum, risumque
adferunt, uelut in hoc ipsum a Deorum indulgentia dati, ut humanae uitae
tristitiam exhilararent. Unde fit, ut cum aliis in alios uarius sit
affectus, hos omnes ex aequo tamquam suos agnoscant, expetant, pascant,
foueant, complectantur, succurrant, si quid acciderit: impune permittant,
quidquid uel dixerint, uel fecerint. Adeoque nemo, illis nocere cupit, ut
ferae quoque belluae ab illorum iniuria temperent, sensu quodam innocentiae
naturali. Sunt enim uere sacri Diis, praecipue mihi, ideoque non iniuria
hunc honorem omnes illis habent.
[36] Quid quod summis etiam regibus adeo sunt in delitiis, ut nonnulli sine
his neque prandere, nec ingredi, nec omnino uel horam durare possint. Neque
uero paullo interuallo hos bliteos suis illis tetricis sophis anteponunt,
quos tamen ipsos aliquot honoris gratia solent alere. Cur autem ante
ponant, nec obscurum arbitror nec mirum uideri debet, cum sapientes illi
nil nisi triste soleant adferre principibus, suaque doctrina freti, non
uereantur aliquoties auriculas teneras mordaci radere uero. Moriones autem
id praestent, quod unum undecumque principes modis omnibus aucupantur,
iocos, risus, cachinnos, delitias. Iam accipite et hanc non aspernandam
stultorum dotem, quod soli simpli ces ac ueridici sunt. Quid autem ueritate
laudatius? Quamquam enim Alcibiadeum apud Platonem prouerbium, ueri tatem
uino pueritiaeque tribuit, tamen omnis ea laus mihi peculiariter debetur,
uel Euripide teste, cuius exstat illud celebre de nobis dictum, g-môra g-gar
g-môros g-legei. Fatuus quidquid habet in pectore, id et uultu prae se fert, et
ora tione promit. At sapientum sunt duae illae linguae, ut idem meminit
Euripides, quarum altera uerum dicunt, altera, quae pro tempore iudicarint
opportuna. Horum est nigrum in candida uertere, et eodem ex ore frigidum
pariter et calidum efflare, longeque aliud conditum habere in pectore,
aliud sermone fingere. Porro in tanta felicitate, tamen hoc nomine
principes mihi uidentur infelicissimi, quod deest, a quo uerum audiant, et
assentatores pro amicis ha bere coguntur. Sed abhorrent a uero principum
aures, dixerit aliquis et hac ipsa de causa, sapientes istos fugitant, quod
uereantur ne quis forte liberior exsistat, qui uera magis, quam iucunda
loqui audeat. Ita quidem res habet, inuisa regibus ueritas. Sed tamen hoc
ipsum mire in fatuis meis usu uenit, ut non uera modo, uerum etiam aperta
conuitia cum uoluptate audiantur, adeo ut idem dictum, quod si a sapientis
ore proficiscatur, capitale fuerat futurum: a morione profectum,
incredibilem uoluptatem pariat. Habet enim genuinam quamdam delectandi uim
ueritas, si nihil accedat quod offendat: uerum id quidem solis fatuis Dii
dederunt. Iisdem ferme de causis hoc hominum genere mulieres gaudere solent
impensius, utpote ad uoluptatem et nugas natura propensiores. Proinde
quidquid cum huiusmodi factitarint, etiamsi nonnumquam serium nimis, illae
tamen iocum ac lusum interpretantur, ut est ingeniosus, praesertim ad
praetexenda commissa sua, sexus ille.
[37] Igitur ut ad fatuorum felicitatem redeam, multa cum iucunditate peracta
uita, nullo mortis uel metu, uel sensu, recta in campos Elysios demigrant,
et illic pias atque otiosas animas lusibus suis delectaturi. Eamus nunc, et
quemuis etiam sapientem cum huius morionis sorte conferamus. Finge quod
huic opponas exemplar sapientiae, hominem qui totam pueritiam atque
adolescentiam in perdiscendis disciplinis contriuerit, et suauissimam uitae
partem, perpetuis uigiliis, curis, sudoribus perdiderit, ne in reliqua
quidem omni uita uel tantillum uoluptatis degustarit, semper parcus,
pauper, tristis, tetricus, sibi ipsi iniquus ac durus, aliis grauis et
inuisus, pallore, macie, ualetudine, lippitudine, confectus senio,
canitieque multo ante diem contracta, ante diem fugiens e uita. Quamquam
quid refert quando moriatur istiusmodi, qui numquam uixerit? Habetis
egregiam illam sapientis imaginem.
[38] At hic rursus obganniunt mihi, g-hoi g-ek g-tês g-stôas g-batrachoi. 'Nihil',
inquiunt, 'miserius insania'. Sed insignis stultitia, uel insaniae proxima
est, uel ipsa potius insa nia. Quid enim aliud est insanire, quam errare
animo? Sed isti tota errant uia. Age, hunc quoque syllogismum dissipemus,
Musis bene fortunantibus. Argute quidem isti, uerum quemadmodum apud
Platonem docet Socrates, ex una Venere secta duas, et ex uno Cupidine
dissecto duos faciens, itidem et istos Dialecticos decebat insaniam ab
insania distinguere, si modo ipsi sani uideri uellent. Neque enim protinus
omnis insania calamitosa est. Alioqui non dixisset Horatius: 'An me ludit
amabilis insania': Neque Plato poetarum, uatum, et amantium furorem inter
praecipua uitae bona collocasset nec uates illa laborem Aeneae uocasset
insanuma. Verum est duplex insaniae genus: alterum quod ab inferis dirae
ultrices submittunt, quoties immissis anguibus, uel ardorem belli, uel
inexplebilem auri sitim, uel dedecorosum ac nefarium amorem, uel
parricidium, incestum, sacrilegium, aut aliam id genus pestem aliquam in
pectora mortalium inuehunt, siue cum nocentem et conscium animum, Furiis ac
terriculorum facibus agunt. Est alterum huic longe dissimile, quod
uidelicet a me proficiscitur, omnium maxime exoptandum. Id accidit quoties
iucundus quidam mentis error simul et anxiis illis curis animum liberat, et
multiiuga uoluptate delibutum reddit. Atqui hunc mentis errorem ceu magnum
quoddam Deorum munus, ad Atticum scribens, optat Cicero, nimirum, quo
tantorum malorum sensu carere posset. Neque perperam sensit Argiuus ille,
qui hactenus insaniebat, ut totos dies solus desideret in theatro, ridens,
plaudens, gaudens, quod crederet illic miras agi tragoedias, cum nihil
omnino ageretur, cum in caeteris uitae officiis probe sese gereret:
'iucundus amicis, comis in uxorem, posset qui ignoscere seruis. Et signo
laesae non insanire lagenae'. Hunc ubi cognatorum opera datis pharmacis
morbo leuasset, sibique iam totus esset redditus, hunc in modum cum amicis
expostulans: 'Pol, me occidistis, amici, non seruastis', ait, 'cui sic
extorta uoluptas. Et demptus per uim mentis gratissimus error'. Et merito
quidem: errabant enim ipsi, atque elleboro magis opus habebant, qui tam
felicem ac iucundam insaniam, ceu malum aliquod, existimaquoties foedum
illum cornuum cantum audierint, quoties rent potionibus expellendam.
Quamquam illud equidem nondum statui, num quiuis sensus, aut mentis error,
insa niae nomine sit appellandus. Neque enim si cui lippienti mulus asinus
esse uideatur: aut si quis indoctum carmen ueluti doctissimum admiretur, is
continuo uidebitur insanire. Verum si quis non sensu tantum, sed animi
iudicio fallatur, idque praeter usitatum morem ac perpetuo, is demum
insaniae censebitur affinis esse, ueluti si quis quoties asinum audierit
rudentem, arbitretur sese miros symphoniscos audire, aut si quis
pauperculus, infimi loco natus, Croesum Lydorum regem esse se credat. Sed
hoc insaniae genus, si, quemadmodum fere sit, uergat ad uoluptatem, non
mediocrem delectationem adfert tum iis, qui eo tenentur, tum illis, quibus
est hoc animaduersum, nec tamen eodem insaniunt. Nam haec insaniae species
multo latius patet, quam uulgus hominum intelligit. Sed uicissim insanus
insanum ridet, ac mutuam sibi uoluptatem inuicem ministrant. Neque raro
fieri uidebitis, ut maior insanus, uehementius rideat minorem.
[39] Verum hoc quisque felicior, quo pluribus desipit modis, Stultitia
iudice, modo in eo genere insaniae maneat, quod nobis est peculiare, quod
quidem usque adeo late patet, ut haud sciam, an ex uniuersa mortalium summa
quempiam liceat reperire, qui omnibus horis sapiat, quique non aliquo
insaniae genere teneatur. Quamquam hoc tantum interest qui cucurbitam cum
uidet, mulierem esse credit, huic insano nomen ponunt, propterea quod per
paucis id usu ueniat. Verum ubi quis uxorem suam, quam cum multis habet
communem, eam plusquam Penelopen esse deierat, sibique maiorem in modum
plaudit, feliciter errans, hunc nullus insanum appellat, propterea quod
passim maritis hoc accidere uideant. Ad hunc ordinem pertinent et isti, qui
prae uenatu ferarum omnia contemnunt, atque incredibilem animi uoluptatem
percipere se praedicant, canum eiulatus. Opinor etiam cum excrementa canum
odorantur, illis cinnamomum uideri. Deinde quae suauitas, quoties fera
lanianda est? Tauros et uerueces humili plebi laniare licet, feram nisi a
generoso secari nefas. Is nudo capite, inflexis genibus, gladio ad id
destinato, neque enim quouis idem facere fas est, certis gestibus, certa
membra, certo ordine religiose secat. Miratur interim perinde ut in re
noua, circumstans tacita turba, tametsi spectaculum hoc plus millies
uiderit. Porro cui contigerit e bellua nonnihil gustare, is uero existimat
sibi non parum nobilitatis accedere. Itaque cum isti assidua ferarum
insectatione atque esu, nihil aliud assequantur, nisi ut ipsi propemodum in
feras degenerent, tamen interea regiam uitam agere se putant. Est his
simillimum genus eorum, qui insatiabili aedificandi studio flagrant, nunc
rotunda quadratis, nunc, quadrata rotundis permutantes. Neque uero finis
ullus, neque modus, donec ad extremam redactis inopiam, nec ubi habitent,
nec quid edant, supersit. Quid tum postea? Interim annos aliquot summa cum
uoluptate peregerunt. Ad quos mihi quidem proxime uidentur accedere, qui
nouis et arcanis artibus, rerum species uertere moliuntur, ac terra marique
quintam quamdam essentiam uenantur. Hos adeo lactat mellita spes, ut neque
laborum, neque impensarum umquam pigeat, miroque ingenio semper aliquid
excogitant, quo sese denuo fallant, sibique ipsis gratam faciant
imposturam, donec absumtis omnibus, non sit quo iam fornaculam instruant.
Non desinunt tamen iucunda somniare somnia, caeteros pro uiribus ad eamdem
felicitatem animantes. Cumque iam prorsus omni spe destituuntur, superest
tamen una sententia, abunde magnum solatium: 'In magnis et uoluisse sat
est'. Ac tum uitae breuitatem incusant, ut quae magnitudini negotii non
suffecerit. Porro aleatores nonnihil addubito num in nostrum collegium sint
admittendi. Sed tamen stultum omnino ridiculumque spectaculum est, quoties
uidemus nonnullos usque adeo addictos, ut simul atque strepitum talorum
audierint, protinus illis cor saliat, palpitetque. Deinde cum semper
illiciente uincendi spe omnium facultatum naufragium fecerint, in aleae
scopulum illisa naue, non paulo formidabiliorem Malea, uixque nudi
emerserint, quosuis potius fraudant quam uictorem, ne scilicet uiri parum
graues habeantur. Quid cum senes iam et caecutientes, uitreis etiam oculis
lusitant? Postremo cum iam iusta chiragra contudit articulos, uicarium
etiam mercede conducunt, qui pro se talos in pyrgum mittat? Suauis quidem
res, nisi quod hic ludus plerumque solet in rabiem euadere, iamque ad
Furias, non ad me pertinere.
[40] Caeterum illud hominum genus haud dubie totum est nostrae farinae qui
miraculis ac prodigiosis gaudent mendaciis, uel audiendis uel narrandis.
Nec ulla satietas talium fabularum, cum portentosa quaedam, de spectris, de
lemuribus, de laruis, de inferis, de id genus millibus miraculorum
commemorantur: quae quo longius absunt a uero, hoc et creduntur lubentius
et iucundiore pruritu titillant aures. Atque haec quidem non modo ad
leuandum horarum taedium mire conducunt, uerum etiam ad quaestum pertinent,
praecipue sacrificis et concionatoribus. His rursum adfines sunt ii, qui
sibi stultam quidem, sed tamen iucundam persuasionem induerunt, futurum, ut
si ligneum, aut pictum aliquem Polyphemum Christophorum adspexerint, eo die
non sint perituri, aut qui sculptam Barbaram praescriptis uerbis salutarit,
sit incolumis e praelio rediturus, aut si quis Erasmum certis diebus,
certis cereolis, certisque preculis conuenerit, breui sit diues euasurus.
Iam uero Georgium etiam Herculem inuenerunt, quemadmodum et Hippolytum
alterum. Huius equum phaleris ac bullis religiosissime adornatum tantum non
adorant ac subinde nouo quopiam munusculo demerentur, per huius aeream
galeam deierare plane regium habetur. Nam quid dicam de iis, qui sibi
fictis scelerum condonationibus, suauissime blandiuntur, ac Purgatorii
spatia ueluti clepsydris metiuntur, saecula, annos, menses, dies, horas,
tamquam e tabula mathematica, citra ullum errorem dimetientes. Aut de iis
qui magicis quibusdam notulis ac preculis, quas pius aliquis impostor, uel
animi causa, uel ad quaestum excogitauit, freti nihil sibi non pollicentur,
opes, honores, uoluptates, saturitates, ualetudinem perpetuo prosperam,
uitam longaeuam, senectam uiridem, denique proximum Christo apud Superos
consessum, quem tamen nolint, nisi admodum sero contingere, hoc est, cum
huius uitae uoluptates, inuitos eos ac mordicus retinentes, tamen
deseruerint, tum succedant illae Coelitum delitiae. Hic mihi puta
negociator aliquis aut miles, aut iudex, abiecto ex tot rapinis unico
nummulo, uniuersam uitae Lernam semel expurgatam putat, totque periuria,
tot libidines, tot ebrietates, tot rixas, tot caedes, tot imposturas, tot
perfidias, tot proditiones existimat uelut ex pacto redimi, et ita redimi,
ut iam liceat ad nouum scelerum orbem de integro reuerti. Quid autem
stultius iis, imo quid felicius, qui septem illis sacrorum Psalmorum
uersiculis quotidie recitatis, plus quam summam felicitatem sibi
promittunt? Atque hos magicos uersiculos Daemon quispiam, facetus quidem
ille, sed futilis magis quam callidus, Diuo Bernardo creditur indicasse,
sed arte circumuentus miser. Et haec tam stulta, ut me ipsam propemodum
pudeat, tamen approbantur, idque non a uulgo modo, uerum etiam a religionis
professoribus. Quid iam, nonne eodem fere pertinet, cum singulae regiones
suum aliquem peculiarem uindicant Diuum, cumque in singulos singula quaedam
partiuntur, singulis suos quosdam culturae ritus attribuunt, ut hic in
dentium cruciatu succurrat, ille parturientibus dexter adsit, alius rem
furto sublatam restituat, hic in naufragio prosper adfulgeat, ille gregem
tueatur: atque item de caeteris. Nam omnia percensere longissimum fuerit.
Sunt qui singuli pluribus in rebus ualeant, praecipue Deipara Virgo, cui
uulgus hominum plus prope tribuit quam Filio.
[41] Verum ab his Diuis quid tandem petunt homines nisi quod ad stultitiam
attinet? Agedum inter tot anathemata, quibus templorum quorumdam parietes
omnes, ac testudinem ipsam refertam conspicitis, uidistisne umquam qui
stultitiam effugerit, qui uel pilo sit factus sapientior? Alius enatauit
incolumis. Alius ab hoste perfossus, uixit. Alius e praelio, pugnantibus
caeteris, non minus feliciter quam fortiter aufugit. Alius in crucem
subactus, fauore Diui cuiuspiam furibus amici, decidit ut nonnullos etiam
male diuitiis onustos pergeret exonerare. Alius perfracto carcere fugit.
Alius irato medico a febre reualuit. Alii potum uenenum, aluo soluta,
remedio non exitio fuit, idque non admodum laeta uxore, quae operam et
impensam luserit. Alius euerso plaustro, equos incolumes domum abegit.
Alius oppressus ruina uixit. Alius a marito deprehensus elusit. Nullus pro
depulsa stultitia gratias agit. Adeo suauis quaedam res est nihil sapere,
ut omnia potius deprecentur mortales, quam Moriam. Sed quid ego hoc
superstitionum pelagus ingredior?
'Non mihi si linguae centum sint, oraque centum,
Ferrea uox, omnes fatuorum euoluere formas,
Omnia stultitiae percurrere nomina possim'.
Usque adeo omnis omnium Christianorum uita istiusmodi delirationibus
undique scatet: quas ipsas tamen Sacrifici non grauatim et admittunt et
alunt, non ignari quantum hinc lucelli soleat accrescere. Inter haec, si
quis odiosus sapiens exoriatur, succinatque id, quod res est, non male
peribis, sibene uixeris: peccata redimis, si nummulo addideris odium
malefactorum, tum lacrymas, uigilias, precationes, ieiunia, ac totam uitae
rationem commutaris: Diuus hic tibi fauebit, si uitam illius aemulaberis.
Haec, inquam, atque id genus alia, si sapiens ille obganniat, uide a quanta
felicitate repente mortalium animos in quem tumultum retraxerit? Ad hoc
collegium pertinent, qui uiui qua funeris pompa uelint efferri, tam
diligenter statuunt, ut nominatim etiam praescribant, quot taedas, quot
pullatos, quot cantores, quot luctus histriones uelint adesse, perinde,
quasi futurum sit, ut aliquis huius spectaculi sensus ad ipsos sit
rediturus, aut ut pudescant defuncti, nisi cadauer magnifice defodiatur,
haud alio studio, quam si aediles creati, ludos aut epulum edere studeant.
[42] Equidem tametsi propero, tamen haud possum istos silentio
praetercurrere qui cum nihil ab infimo cerdone differant, tamen inani
nobilitatis titulo, mirum quam sibi blandiuntur. Alius ad Aeneam, alius ad
Brutum, alius ad Arcturum genus suum refert. Ostendunt undique sculptas et
pictas maiorum imagines. Numerant proauos atque atauos, et antiqua
cognomina commemorant, cum ipsi non multum absint a muta statua, pene iis
ipsis, quae ostentant signis, deteriores. Et tamen hac tam suaui Philautia
felicem prorsum uitam agunt. Neque desunt aeque stulti, qui hoc belluarum
genus perinde ut Deos suspiciunt. Sed quid ego de uno aut altero genere
loquor, quasi uero non passim haec Philautia plurimos ubique miris modis
felicissimos efficiat. Cum hic quauis simia deformior, sibi plane Nireus
uidetur? Alius simulatque treis lineas circinno duxerit, prorsum Euclidem
sese putat: hic g-ônos g-pros g-luran, et 'Quo deterius, nec ille sonat, quo
mordetur gallina marito', tamen alterum Hermogenem esse se credit. Est
autem illud longe suauissimum insaniae genus, quo nonnulli, quidquid ulli
suorum dotis adest, eo non aliter atque suo gloriantur. Qualis erat ille
bis beatus apud Senecam diues, qui narraturus historiolam quampiam, seruos
ad manum habebat, qui nomina suggererent, non dubitaturus, uel in pugilum
certamen descendere, homo alioqui adeo imbecillus, ut uix uiueret, hac re
fretus, quod multos haberet domi seruos egregie robustos. Porro de artium
professoribus, quid attinet commemorare? quando peculiaris est horum omnium
Philautia, adeo ut reperias citius, qui uelit agello paterno, quam ingenio
cedere, uerum praecipue histrionum, cantorum, oratorum, ac poetarum, quorum
quo quisque est indoctior, hoc sibi placet insolentius, hoc sese magis
iactat, ac dilatat. Et inueniunt similes labra lactucas, imo quo quidque
est ineptius, hoc plures admiratores nanciscitur, ut pessima quaeque semper
plurimis arrident, propterea quod maxima pars hominum, ut diximus,
Stultitiae obnoxia est. Proinde si quis est imperitior, et sibi ipsi multo
iucundior est, et pluribus admirationi, quid est quod is ueram eruditionem
malit, primum magno constaturam, deinde reddituram et putidiorem et
timidiorem, postremo multo paucioribus placituram?
[43] Iam uero uideo naturam, ut singulis mortalibus suam, ita singulis
nationibus, ac pene ciuitatibus communem quamdam inseuisse Philautiam:
Atque hinc fieri, ut Britanni praeter alia, formam, musicam, et lautas
mensas proprie sibi uindicent. Scoti, nobilitate, et Regiae affinitatis
titulo, neque non dialecticis argutiis sibi blandiantur: Galli morum
ciuilitatem sibi sumant: Parisienses, Theologicae scientiae laudem omnibus
prope submotis, sibi peculiariter arrogent: Itali bonas litteras et
eloquentiam asserant: Atque hoc nomine sibi suauissime blandiantur omnes,
quod soli mortalium barbari non sint. Quo quidem in genere felicitatis,
Romani primas tenent, ac ueterem illam Romam adhuc iucundissime somniant:
Veneti nobilitatis opinione sunt felices. Graeci tamquam disciplinarum
auctores, ueteribus illis laudatorum heroum titulis sese uenditant: Turcae
totaque illa uere barbarorum colluuies etiam religionis laudem sibi
uindicat, Christianos perinde ut superstitiosos irridens. At multo etiam
suauius Iudaei etiamdum Messiam suum constanter exspectant, ac Mosen suum,
hodieque mordicus tenent: Hispani bellicam gloriam nulli concedunt: Germani
corporum proceritate, et magiae cognitione sibi placent.
[44] Ac ne singula persequar, uidetis, opinor, quantum ubique uoluptatis
pariat singulis et uniuersis mortalibus Philautia, cui prope par est
Assentatio soror. Nihil enim aliud Philautia, quam cum quis ipse sibi
palpatur. Idem si alteri facias, g-kolakia fuerit. At hodie res quaedam
infamis est adulatio, sed apud eos, qui rerum uocabulis magis, quam rebus
ipsis commouentur. Existimant cum adulatione fidem male cohaerere: quod
multo secus sese habere, uel brutorum animantium exemplis poterant
admoneri. Quid enim cane adulantius? At rursum quid fidelius? Quid sciuro
blandius? At hoc quid est homini magis amicum? Nisi forte uel asperi
leones, uel immites tigres, uel irritabiles pardi magis ad uitam hominum
conducere uidentur. Quamquam est omnino pernieiosa quaedam adulatio, qua
nonnulli perfidiosi et irrisores, miseros in perniciem adigunt. Verum haec
mea, ab ingenii benignitate, candoreque quodam proficiscitur, multoque
uirtuti uicinior est, quam ea qua huic opponitur, asperitas, ac morositas
inconcinna, ut ait Horatius, grauisque. Haec deiectiores animos erigit,
demulcet tristes, exstimulat languentes, expergefacit stupidos, aegrotos
leuat, feroces mollit, amores conciliat, conciliatos retinet. Pueritiam ad
capessenda studia litterarum allicit, senes exhilarat, principes citra
offensam sub imagine laudis, et admonet et docet. In summa, facit, ut
quisque sibi ipse sit iucundior et carior, quae quidem felicitatis pars est
uel praecipua. Quid autem officiosius, quam cum mutuum muli scabunt? Ut ne
dicam interim hanc esse magnam illius laudatae eloquentiae partem, maiorem
Medicinae, maximam Poetieae: denique hanc esse totius humanae consuetudinis
mel et condimentum.
[45] Sed falli, inquiunt, miserum est; imo non falli, miserrimum. Nimium
enim desipiunt, qui in rebus ipsis felicitatem hominis sitam esse
existimant. Ex opinionibus ea pendet: Nam rerum humanarum tanta est
obscuritas, uarietasque, ut nihil dilucide sciri possit, quemadmodum recte
dictum est ab Academicis meis, inter philosophos quam minimum insolentibus.
Aut si quid sciri potest, id non raro officit etiam uitae iucunditati.
Postremo sic sculptus est hominis animus, ut longe magis fucis, quam ueris
capiatur. Cuius rei si quis experimentum expositum et obuium quaerat,
conciones ac templa petat, in quibus si quid serium narratur, dormitant,
oscitant, nauseant omnes. Quod si clamator ille (lapsa sum, declamator
dicere uolebam) ita ut saepe faciunt, anilem aliquam fabellam exordiatur,
expergiscuntur, eriguntur, inhiant omnes. Item si quis sit Diuus fabulosiur
et poeticus, quod si exemplum requiris, finge huius generis Georgium aut
Christophorum, aut Barbaram, uidebitis hunc longe religiosius coli, quam
Petrum, aut Paulum, aut ipsum etiam Christum. Verum haec non huius sunt
loci. Iam quanto minoris constat haec felicitatis accessio? Quandoquidem
res ipsas aliquoties magno negotio pares oportet, uel leuissimas, uti
Grammaticen. At opinio facillime sumitur. Quae tamen tantumdem, aut amplius
etiam ad felicitatem conducat. Age si quis putribus uescatur salsamentis,
quorum alius nec odorem ferre possit, et tamen huic ambrosiam sapiant,
quaeso, quid interest ad felicitatem? Contra, si acipenser alicui nauseam
sapiat, quid referet ad uitae beatitudinem? Si cui sit uxor egregie
deformis, quae tamen marito, uel cum ipsa Venere certare posse uideatur,
nonne perinde fuerit, ac si uere formosa foret? Si quis tabulam minio
lutoque male oblitam, suspectet, ac demiretur, persuasum habens, Apellis
aut Zeuxidis esse picturam, nonne felicior etiam fuerit eo, qui eorum
artificum manum magno emerit, fortassis minus ex eo spectaculo uoluptatis
percepturus? Noui ego quemdam mei nominis, qui nouae nuptae gemmas aliquot
adulterinas dono dedit, persuadens, ut erat facundus nugator, eas non modo
ueras ac natiuas esse, uerum etiam singulari atque inaestimabili pretio.
Quaeso, quid intererat puellae, cum uitro non minus iucunde pasceret et
oculos, et animum, nugas, perinde ut eximium aliquem thesaurum, conditas
apud sese seruaret? Maritus interim et sumptum effugiebat, et uxoris errore
fruebatur, nec eam tamen sibi minus habebat deuinctam, quam si magno empta
donasset. Num quid interesse censetis inter eos, qui in specu illo
Platonico uariarum rerum umbras ac simulacra demirantur, modo nihil
desiderent, neque minus sibi placeant? et sapientem illum qui specum
egressus, ueras res adspicit? Quod si Mycillo Lucianico diues illud et
aureum somnium perpetuo somniare licuisset, nihil erat cur aliam optaret
felicitatem. Aut nihil igitur interest, aut si quid interest, potior etiam
stultorum conditio. Primum quod iis sua felicitas minimo constat, id est,
sola persuasiuncula . Deinde, quod ea fruuntur cum plurimis communiter.
[46] Porro nullius boni iucunda sine socio possessio. Quis enim nescit
quanta sapientum paucitas, si modo quisquam inueniatur? quamquam ex tot
saeculis Graeci septem omnino numerant, quos mehercle, si quis accuratius
excutiat, dispeream, si uel semisapientem inueniet, imo si uel trientem
uiri sapientis. Proinde cum inter multas Bacchi laudes, illud habeatur, ut
est primarium, quod animi curas eluat, idque ad exiguum modo tempus, nam
simulatque uillum edormieris, protinus albis, ut aiunt, quadrigis recurrunt
animi molestiae: quanto meum beneficium cum plenius, tum praesentius, quae
perpetua quadam ebrietate, mentem gaudiis, delitiis, tripudiis, expleo,
idque nullo negotio? Neque quemquam omnino mortalem mei muneris expertem
esse sino, cum reliquae numinum dotes aliae ad alios perueniant. Non ubiuis
nascitur generosum et lene merum, quod curas abigat, quod cum spe diuite
manet. Paucis contigit formae gratia, Veneris munus, paucioribus
eloquentia, Mercurii donum. Non ita multis obtigerunt opes, dextro Hercule.
Imperium non cuiuis concedit Iupiter Homericus, Saepenumero Mauors neutris
fauet copiis. Complures ab Apollinis tripode tristes discedunt. Saepe
fulminat Saturnius. Phoebus aliquando iaculis pestem immittit. Neptunus
plures exstinguit quam seruat. Ut interim Veioues istos, Plutones, Atas,
Poenas, Febres, atque id genus, non Deos, sed carnifices commemorem. Ego
sum una illa Stultitia, quae omneis ex aequo tam parata beneficentia
complector.
[47] Nec uota moror, nec irascor, exposcens piamina, si quid cerimoniarum
fuerit praetermissum. Nec coelum terrae misceo, si quis reliquis inuitatis
Diis, me domi relinquat, nec admittat ad nidorem illum uictimarum. Nam
caeterorum Deorum tanta in his est morositas, ut prope maius sit operae
pretium, atque adeo tutius, illos negligere, quam colere. Quemadmodum sunt
et homines nonnulli, tam difficiles, et ad laedendum irritabiles, ut
praestiterit eos prorsum alienissimos habere, quam familiares. At nemo,
inquiunt, Stultitiae sacrificat, neque templum statuit. Equidem demiror, ut
dixi, nonnihil hanc ingratitudinem. Verum hoc quoque pro mea facilitate
boni consulo: quamquam ne haec quidem desiderare possum. Quid enim est cur
tusculum aut molam aut hircum, aut suem requiram, cum mihi mortales omnes
ubique gentium eum cultum persoluant, qui uel a Theologis maxime probari
solet? Nisi forte Dianae debeam inuidere, quod illi humano sanguine
litatur. Ego me tum religiosissime coli puto, cum passim, ut faciunt omnes,
animo complectuntur, moribus exprimunt, uita repraesentant. Qui quidem
Diuorum cultus, nec apud Christianos admodum frequens est. Quanta turba
eorum, Deiparae Virgini cereolum affigunt, idque in meridie, cum nihil est
opus? Rursum quam pauci qui eamdem, uitae castimonia, modestia, coelestium
rerum amore studeant aemulari? Nam is demum uerus est cultus, longeque
Coelitibus gratissimus. Praeterea cur templum desiderem, cum orbis hic
uniuersus templum mihi sit, ni fallor, pulcerrimum? Neque uero desunt
mystae, nisi ubi desunt homines. Nec iam usque adeo stulta sum, ut saxeas
ac coloribus fucatas imagines requiram, quae cultui nostro nonnumquam
officiunt, cum a stupidis, et pinguibus istis, signa pro Diuis ipsis
adorantur. Nobis interim usu uenit, quod solet iis, qui a uicariis suis
extruduntur. Mihi tot statuas erectas puto, quot sunt mortales, uiuam mei
imaginem prae se ferentes, etiamsi nolint. Itaque nihil est quod reliquis
Diis inuideam, si aliis in angulis terrarum alii colantur, idque statis
diebus: quemadmodum Rhodi Phoebus, in Cypro Venus, Argis Iuno, Athenis
Minerua, in Olympo Iupiter, Tarenti Neptunus, Lampsaci Priapusa, modo mihi
communiter orbis omnis longe potiores uictimas assidue praebeat.
[48] Atque si cui uideor haec audacius quam uerius dicere, agedum paulisper
ipsas hominum uitas inspiciamus, quo palam fiat, et quantum mihi debeant,
et quanti me faciant maximi pariter ac minimi. At non quorumlibet uitam
recensebimus, nam id quidem perlongum, uerum insignium tantum, unde
reliquos facile sit aestimare. Quid enim attinet de uulgo, plebeculaque
commemorare, quae citra controuersiam tota mea est? tot enim undique
Stultitiae formis abundat, tot in dies nouas comminiscitur, ut nec mille
Democriti ad tantos risus suffecerint: quamquam illis ipsis Democritis
rursum alio Democrito foret opus. Quin etiam incredibile sit dictu, quos
ludos, quas delitias, homunculi quotidie praebeant Superis. Nam hi quidem
horas illas sobrias, et antemeridianas iurgiosis consultationibus, ac uotis
audiendis impartiunt. Caeterum ubi iam nectare madent, neque lubet quidquam
serium agere, tum qua parte coelum quam maxime prominet, ibi consident ac
pronis frontibus, quid agitent homines speculantur. Nec est aliud
spectaculum illis suauius. Deum immortalem! quod theatrum est illud, quam
uarius stultorum tumultusa? Nam ipsa nonnumquam in Deorum poeticorum
ordinibus considere soleo. Hic deperit mulierculam, et quo minus adamatur,
hoc amat impotentius. Ille dotem ducit, non uxorem. Ille sponsam suam
prostituit. Alius zelotypus uelut Argus obseruat. Hic in luctu, papae, quam
stulta dicit facitque? conductis etiam uelut histrionibus, qui luctus
fabulam peragant. Ille flet ad nouercae tumulum. Hic quidquid undecumque
potest corradere, id totum uentriculo donat, paulo post fortiter
esuriturus. Hic somno et otio nihil putat felicius. Sunt qui alienis
obeundis negotiis sedulo tumultuantur, sua negligunt. Est qui uersuris,
atque aere alieno diuitem se esse putat, mox decocturus. Alius nihil
arbitratur felicius, quam si ipse pauper haeredem locupletet. Hic ob
exiguum, idque incertum lucellum, per omnia maria uolitat, undis ac uentis
uitam committens, nulla pecunia reparabilem. Ille mauult bello diuitias
quaerere, quam tutum otium exigere domi. Sunt qui captandis orbis senibus,
putant quam commodissime ad opes perueniri. Neque desunt, qui idem malint
deamandis beatis aniculis aucupari. Quorum utrique tum demum egregiam de se
uoluptatem Diis spectatoribus praebent, cum ab iis ipsis, quos captant,
arte deluduntur. Est omnium stultissimum ac sordidissimum negotiatorum
genus, quippe qui rem omnium sordidissimam tractent, idque sordidissimis
rationibus, qui cum passim mentiantur, peierent, furentur, fraudent,
imponant, tamen omnium primos sese faciunt, propterea quod digitos habeant
auro reuinctos. Nec desunt adulatores Fraterculi, qui mirentur istos, ac
uenerabiles palam appellent, nimirum, ut ad ipsos aliqua male partorum
portiuncula redeat. Alibi uideas Pythagoricos quosdam, quibus usque adeo
omnia uidentur esse communia , ut quidquid usquam incustoditum nacti
fuerint, id uelut haereditate obuenerit, aequo animo tollant. Sunt qui
uotis tantum diuites sunt, et iucunda quaedam sibi fingunt somnia, idque ad
felicitatem satis esse putant. Nonnulli foris diuites haberi gaudent, domi
gnauiter esuriunt. Hic festinat quidquid habet profundere, ille per fas
nefasque congerit. Hic candidatus ambit populares honores, ille ad focum
semet oblectat. Bona pars lites numquam finiendas agitat, et hinc atque
hinc certatim contendunt, ut prorogatorem iudicem, et collusorem ditent
aduocatum. Hic rebus nouandis studet, ille magnum quiddam molitur. Est qui
Hierosolymam, Romam, aut diuum Jacobum adeat, ubi nihil est illi negotii,
domi relictis cum uxore liberis. In summa, si mortalium innumerabiles
tumultus, e Luna, quemadmodum Menippus olim, despicias, putes te muscarum,
aut culicum uidere turbam inter se rixantium, bellantium, insidiantium,
rapientium, ludentium, lasciuientium, nascentium, cadentium, morientium.
Neque satis credi potest, quos motus, quas tragoedias ciat tantulum
animalculum, tamque mox periturum. Nam aliquoties uel leuis belli, seu
pestilentiae procella, multa simul millia rapit ac dissipat.
[49] Sed ipsa stultissima sim, planeque digna, quam multis cachinnis rideat
Democritus, si pergam popularium stultitiarum, et insaniarum formas
enumerare. Ad eos accingar, qui sapientiae speciem inter mortales tenent,
et aureum illum ramum, ut aiunt, aucupantur, inter quos Grammatici primas
tenent, genus hominum profecto, quo nihil calamitosius, nihil afflictius,
nihil aeque Diis inuisum foret, nisi ego miserrimae professionis incommoda
dulci quodam insaniae genere mitigarem. Neque enim g-pente g-katarais, id est,
quinque tantum diris obnoxii sunt isti, quemadmodum indicat epigramma
Graecum, uerum sexcentis, ut qui semper famelici, sordidique in ludis illis
suis, in ludis dixi, imo in g-phrontistêriois uel pistrinis potius, ac
carnificinis inter puerorum greges, consenescant laboribus, obsurdescant
clamoribus, foetore paedoreque contabescant, tamen meo beneficio fit, ut
sibi primi mortalium esse uideantur. Adeo sibi placent, dum pauidam turbam,
minaci uultu uoceque territant: dum ferulis, uirgis, lorisque conscindunt
miseros, dumque modis omnibus suo arbitratu saeuiunt, asinum illum Cumanum
imitantes. Interim sordes illae, merae munditiae uidentur, paedor
amaricinum olet, miserrima illa seruitus regnum esse putatur, ut tyrannidem
suam nolint cum Phalaridis aut Dionysii imperio commutare. Sed longe etiam
feliciores sunt, noua quadam doctrinae persuasione. Siquidem cum mera
deliramenta pueris inculcent, tamen, Dii boni, quem non illi Palaemonem,
quem non Donatum prae sese contemnunt? idque nescio quibus praestigiis mire
efficiunt, ut stultis materculis et idiotis patribus tales uideantur,
quales ipsi se faciunt. Iam adde et hoc uoluptatis genus, quoties istorum
aliquis Anchisae matrem, aut uoculam uulgo incognitam, in putri quapiam
charta deprehenderit, puta bubsequam, bouinatorem aut manticulatorem, aut
si quis uetusti saxi fragmentum, mutilis notatum litteris, alicubi
effoderit: O Iupiter, quae tum exsultatio, qui triumphi, quae encomia,
perinde quasi uel Africam deuicerint, uel Babylonas ceperint. Quid autem
cum frigidissimos et insulsissimos uersiculos suos passim ostentant, neque
desunt qui mirentur, iam plane Maronis animam in suum pectus demigrasse
credunt. At nihil omnium suauius, quam cum ipsi inter sese mutua talione
laudant ac mirantur, uicissimque scabunt. Quod si quis alius uerbulo lapsus
sit, idque forte fortuna hic oculatior deprehenderit, g-Hêrakleis, quae
protinus tragoediae, quae digladiationes, quae conuitia, quae inuectiuae?
Male propitios habeam omneis Grammaticos, si quid mentior. Noui quemdam
g-polutechnotaton, graecum, latinum, mathematicum, philosophum, medicum, g-kai
g-tauta g-basilikon, iam sexagenarium, qui caeteris rebus omissis, annis plus
uiginti se torquet ac discrutiat in Grammatica, prorsus felicem se fore
ratus, si tam diu liceat uiuere, donec certo statuat, quomodo distinguendae
sint octo partes orationis, quod hactenus nemo Graecorum aut Latinorum ad
plenum praestare ualuit. Perinde quasi res sit bello quoque uindicanda, si
quis coniunctionem facit dictionem ad aduerbiorum ius pertinentem. Et hac
gratia, cum totidem sint grammaticae quot grammatici, imo plures:
quandoquidem Aldus meus unus, plus quinquies grammaticam dedit, hic nullam
omnino quantum uis barbare aut moleste scriptam praetermittit, quam non
euoluat, excutiatque: nemini non inuidens, si quid quantumlibet inepte
moliatur in hoc genere, misere timens, ne quis forte gloriam hanc
praeripiat, et pereant tot annorum labores. Utrum insaniam hanc uocare
mauultis, an stultitiam? Nam mea quidem haud magni refert, modo fateamini
meo beneficio fieri, ut animal omnium alioqui longe miserrimum, eo
felicitatis euehatur, ut sortem suam neque cum Persarum regibus cupiat
permutare.
[50] Minus mihi debent Poetae, tametsi uel ex professo meae sunt factionis,
quippe liberum genus, ut habet prouerbium, quorum omne studium non alio
pertinet, quam ad demulcendas stultorum aures, idque meris nugamentis, ac
ridiculis fabulis. Et tamen his freti dictu mirum, ut cum sibi polliceantur
immortalitatem, et Diis parem uitam, tum aliis eamdem promittant. Huic
ordini prae caeteris familiares g-philautia g-kai g-kolakia, nec ab ullo
mortalium genere color neque simplicius, neque constantius. Porro rhetores,
quamquam nonnihil illi quidem praeuaricantur, colluduntque cum philosophis,
tamen hos quoque nostrae factionis esse, cum alia multa, tum illud in
primis arguit, quod praeter alias nugas, tam accurate, tam multa de iocandi
ratione conscripserunt. Atque adeo stultitiam ipsam inter facetiarum
species numerat, quisquis is fuit, qui ad Herennium dicendi artem scripsit:
Quodque apud Quintilianum, huius ordinis longe principem, caput est de
risu, uel Iliade prolixius: tantumque stultitiae tribuunt, ut saepenumero
quod nullis argumentis dilui possit, risu tamen eludatur. Nisi et si quis
hoc arbitretur ad Stultitiam non pertinere, ridiculis dictis excitare
cachinnos, idque arte. Huius farinae sunt et isti, qui libris edendis famam
immortalem aucupantur. Hi cum omnes mihi plurimum debent, tum praecipue qui
meras nugas chartis illinunt. Nam qui erudite ad paucorum doctorum iudicium
scribunt, quique nec Persium, nec Laelium iudicem recusant, mihi quidem
miserandi magis, quam beati uidentur, ut qui sese perpetuo torqueant:
addunt, mutant, adimunt, reponunt, repetunt, recudunt, ostendunt, nonum in
annum premunt, nec umquam sibi satisfaciunt, ac futile praemium, nempe
laudem, eamque perpaucorum, tanti emunt, tot uigiliis, somnique, rerum
omnium dulcissimi, tanta iactura, tot sudoribus, tot crucibus. Adde nunc
ualetudinis dispendium, formae perniciem, lippitudinem, aut etiam
caecitatem, paupertatem, inuidiam, uoluptatum abstinentiam, senectutem
praeproperam, mortem praematuram, et si qua sunt alia eiusmodi. Tantis
malis sapiens ille redimendum existimat, ut ab uno aut altero lippo
probetur. At meus ille scriptor, quanto delirat felicius, dum nulla
lucubratione, uerum utcumque uisum est animo, quidquid in calamum incidit,
uel somnia sua, statim litteris prodit, leui dumtaxat chartarum iactura,
non ignarus futurum, ut quo nugaciores nugas scripserit, hoc a pluribus, id
est, stultis et indoctis omnibus probetur. Quid enim est negotii, treis
illos doctos, si tamen ea legerint, contemnere? Aut quid ualebit, tam
paucorum sapientum calculus, in tam immensa reclamantium turba? sed magis
etiam sapiunt, qui aliena pro suis edunt, et alieno magnoque partam labore
gloriam, uerbis in se transmouent, hoc uidelicet freti, quod arbitrentur
futurum, ut etiam si maxime coarguantur plagii, tamen aliquanti temporis
usuram sint interim lucrifacturi. Videre est operae pretium, quam hi sibi
placent, cum uulgo laudantur, cum digito ostenduntur in turba, g-houtos g-estin
g-ho g-deinos g-ekeinos cum apud bibliopolas prostant, cum in omnium paginarum
frontibus leguntur tria nomina, praesertim peregrina, ac magicis illis
similia. Quae, per Deum immortalem, quid aliud sunt quam nomina? Deinde
quam a paucis cognoscenda, si mundi uastitatem respicias: tum a quanto
paucioribus laudanda, ut sunt etiam indoctorum diuersa palata. Quid quod ea
ipsa nomina non raro confinguntur, aut e priscorum libris adoptantur? Cum
alius sese Telemachum, alius Stelenum aut Laertem, hic Polycratem, ille
Thrasymachum sese nominari gaudet: ut nihil iam referat, etiam si
chamaeleonti aut cucurbitae, siue quemadmodum solent philosophi loqui,
alpha aut beta librum inscribas. Illud autem lepidissimum, cum mutuis
epistolis, carminibus, encomiis sese uicissim laudant, stulti stultos,
indoctos indocti. Hic illius suffragio discedit Alceus, ille huius
Callimachus: ile huic est M. Tullio superior, hic illi Platone doctior.
Nonnumquam etiam antagonistam quaerunt, cuius aemulatione famam augeant.
Hic scinditur incertum studia in contraria uulgus, donec uterque dux re
bene gesta uictor discedit, uterque triumphum agit. Rident haec sapientes,
ut, ueluti sunt, stultissima. Quis enim negat? Sed interim meo beneficio
suauem uitam agunt, ne cum Scipionibus quidem suos triumphos commutari.
Quamquam docti quoque interim dum haec magna cum animi uoluptate rident, et
aliena fruuntur insania, non paulum mihi debent et ipsi, quod inficari
possunt, nisi sint omnium ingratissimi.
[51] Inter eruditos iurisconsulti sibi uel primum uindicant locum, neque
quisquam sibi placet, dum Sisyphi saxum assidue uoluunt, ac sexcentas leges
eodem spiritu contexunt, nihil refert quam ad rem pertinentes, dumque
glossematis glossemata, opiniones opinionibus cumulantes, efficiunt ut
studium illud omnium difficillimum esse uideatur. Quidquid enim laboriosum,
idem protinus et praeclarum existimant. Adiungamus his dialecticos ac
sophistas, hominum genus quouis aere Dodonaeo loquacius, ut quorum
unusquiuis cum uicenis delectis muleribus garrulitate decertare possit,
feliciores tamen futuri, si tantum linguaces essent, non etiam rixosi, adeo
ut de lana caprina pertinacissime digladientur, et nimium altercando
plerumque ueritatem amittant. Hos tamen sua Philautia beatos reddit, dum
tribus instructi syllogismis incunctanter audent quauis de re, cum quouis
manum conserere. Caeterum pertinacia reddit inuictos, etiamsi Stentorem opponas.
[52] Sub hos prodeunt philosophi, barba pollioque uerendi, qui se solos
sapere praedicant, reliquos omnes mortales, umbras uolitare. Quam uero
suauiter delirant, cum innumerabiles aedificant mundos, dum solem, dum
lunam, stellas, orbes, tamquam pollice filoue metiuntur, dum fulminum,
uentorum, eclipsium ac caeterarum inexplicabilium rerum causas reddunt,
nihil usquam haesitantes, perinde quasi naturae rerum architectrici fuerint
a secretis, quasiue e Deorum consilio nobis aduenerint: quos interim Natura
cum suis coniecturis, magnifice ridet. Nam nihil apud illos esse comperti,
uel illud satis magnum est argumentum, quod singulis de rebus
inexplicabilis inter ipsos est digladiatio. Ii cum nihil omnino sciant,
tamen omnia se scire profitentur: cumque se ipsos ignorent, neque fossam
aliquoties, aut saxum obuium uideant, uel quia lippiunt plerique, uel quia
peregrinantur animi, tamen ideas, uniuersalia, formas separatas, primas
materias, quidditates, ecceitates uidere se praedicant, res adeo tenues, ut
neque Lynceus, opinor, possit perspicere. Ium uero praecipue profanum
uulgus adspernantur, quoties, triquetris, et tetragonis, circulis, atque
huiusmodi picturis mathematicis, aliis super alias inductis, et in
labyrinthi speciem confusis, praeterea litteris uelut in acie dispositis,
ac subinde alio atque alio repetitis ordine, tenebras offundunt
imperitioribus. Neque desunt ex hoc genere qui futura quoque praedicant
consultis astris, ac miracula plusquam magica polliceantur, et inueniunt
homines fortunati, qui haec quoque credant.
[53] Porro Theologos silentio transire fortasse praestiterit, g-kai g-tautên
g-kamarinan g-ou g-kinein, nec hanc anagyrim tangere, utpote genus hominum mire
superciliosum atque irritabile, ne forte turmatim sexcentis conclusionibus
adoriantur, et ad palinodiam adigant, quod si recusem, protinus haereticam
clamitent. Nam illico solent hoc terrere fulmine, si cui sunt parum
propitii. Sane quamquam non alii sunt, qui minus libenter agnoscant meam in
se beneficentiam, tamen hi quoque non mediocribus nominibus obstricti sunt,
dum felices sua Philautia perinde quasi ipsi tertium incolant coelum, ita
reliquos mortaleis omneis ut humi reptantes pecudes, e sublimi despiciunt,
ac prope commiserantur, dum tanto magistralium definitionum, conclusionum,
corollariorum, propositionum explicitarum et implicitarum agmine septi
sunt, tot exuberant g-krêsphugetois, ut nec Vulcaniis uinculis sic possint
irretiri, quin elabantur distinctionibus, quibus nodos omneis adeo facile
secant, ut non Tenedia bipennis melius, tot nuper excogitatis uocabulis, ac
prodigiosis uocibus scatent. Praeterea dum arcana mysteria suo explicant
arbitratu, qua ratione conditus ac digestus sit mundus. Per quos canales
labes illa peccati in posteritatem deriuata sit: quibus modis, qua mensura,
quantulo tempore in Virginis utero sit absolutus Christus, quemadmodum in
synaxi accidentia subsistant sine domicilio. Sed haec protrita. Illa demum
magnis et illuminatis, ut uocant, Theologis digna putant, ad haec si quando
incidunt, expergiscunter. Num quod instans in generatione diuina? Num
plures in Christo filiationes? Num possibilis propositio, Pater Deus odit
filium? Num Deus potuerit suppositare mulierem, num Diabolum, num asinum,
num cucurbitam, num silicem? Tum quemadmodum cucurbita fuerit concionatura,
editura miracula, figenda cruci? Et, quid consecrasset Petrus, si
consecrasset eo tempore, quo corpus Christi pendebat in cruce? Et, num
eodem tempore Christus homo dici potuerit: et num post resurrectionem edere
aut bibere fas sit futurum, iam nunc famem sitimque praecauentes. Sunt
innumerabiles g-leptoleschiai, his quoque multo subtiliores, de instantibus,
de notionibus, de relationibus, de formalitatibus, de quidditatibus,
ecceitatibus, quas nemo possit oculis adsequi, nisi tam Lynceus, ut ea
quoque per altissimas tenebras uideat, quae nusquam sunt. Adde nunc his
g-gnômas, illas, adeo g-paradoxous ut illa Stoicorum oracula, quae paradoxa
uocant, crassissima prae his uideantur, et circumforanea, uelut leuius esse
crimen, homines mille iugulare, quam semel in die Dominico calceum pauperi
consuere. Et potius esse committendum, ut uniuersus orbis pereat una cum
uictu et uestitu, quod aiunt, suo, quam unicum quantumlibet leue
mendaciolum dicere. Iam has subtilissimas subtilitates subtiliores etiam
reddunt tot scholasticorum uiae, ut citius e labyrinthis temet explices,
quam ex inuolucris Realium, Nominalium, Thomistarum, Albertistarum,
Occanistarum, Scotistarum, et nondum omneis dixi, sed praecipuas dumtaxat.
In quibus omnibus tantum est eruditionis, tantum difficultatis, ut
existimem ipsis Apostolis alio spiritu opus fore, si cogantur hisce de
rebus cum hoc nouo Theologorum genere conserere manus. Paulus fidem
praestare potuit, at idem cum ait: 'Fides est substantia rerum sperandarum,
argumentum non apparentium': parum magistraliter definiuit. Idem ut
caritatem optime praestitit, ita parum dialectice uel diuidit, uel finit,
in priore ad Corinthios epistola, cap- 13. Ac pie quidem illi consecrabant
synaxim, et tamen rogati de termino a quo, et termino ad quem: de
transsubstantiatione: de modo quo corpus idem sit in diuersis locis: de
differentia, qua corpus Christi est in coelo, qua fuit in cruce, qua in
sacramento synaxeos: quo puncto fiat transsubstantiatio, cum oratio per
quam ea fit, ut quantitas discreta sit in fluxu, non pari, sicut opinor,
respondissent acumine, quo Scotidae disserunt haec, ac definiunt. Nouerant
illi Iesu matrem, sed quis eorum tam philosophice demonstrauit, quomodo
fuerit ab Adae macula, praeseruata, quam nostri Theologi? Petrus accepit
claues, et accepit ab eo, qui non committat indigno, et tamen an
intellexerit, nescio, certe nusquam attigit subtilitatem, quomodo scientiae
clauem habeat is quoque, qui scientiam non habeat. Baptizabant illi passim,
et tamen nusquam docuerunt, quae sit causa formalis, materialis, efficiens,
et finalis baptismi, nec characteris delebilis, et indelebilis apud hos
ulla mentio. Adorabant quidem illi, sed in Spiritu, nihil aliud sequentes,
quam illud Euangelicum, spiritus est Deus, et eos qui adorant eum in
spiritu et ueritate oportet adorare. Verum haud apparet eis tum fuisse
reuelatum, una eademque adoratione adorandam imagunculam carbone delineatam
in pariete, ut Christum ipsum, si modo duobus sit porrectis digitis,
intonsa coma et in umbone qui adhaeret occipitio, treis habeat notas. Quis
enim haec percipiat, nisi triginta sex annos totos in physicis, et
ultramundanis Aristotelis et Scoticis contriuerit? Idemtidem inculcant
Apostoli gratiam, at iidem nusquam distinguunt, quid intersit inter gratiam
gratis datam, et gratiam gratificantem. Hortantur ad bona opera, nec
discernunt opus, opus operans et opus operatum. Passim inculcant caritatem,
nec secernunt infusam ab acquisita, nec explicant, accidens ne sit, an
substantia, creata res an increata. Detestantur peccatum, at, emoriar, si
potuerunt scientifice definire, quid sit illud, quod peccatum uocamus, nisi
forte Scotistarum spiritu fuerunt edocti. Nec enim adduci possum, ut credam
Paulum, e cuius unius eruditione licet omneis aestimare, toties, damnaturum
fuisse quaestiones, disceptationes, genealogias, et ut ipse uocat,
g-logomachias, si eas percalluisset argutias, praesertim cum omnes illius
temporis contentiones, pugnaeque rusticanae fuerint, et crassae, si cum
magistrorum nostrorum plus quam Chrysippeis subtilitatibus conferantur.
Quamquam homines modestissimi, si quid forte scriptum sit ab Apostolis
indolatius parumque magistraliter, non damnant quidem, sed commode
interpretantur. Hoc uidelicet honoris, partim antiquitati, partim
Apostolico nomini deferentes. Et, hercle, parum aequum erat, res tantas ab
illis requirere, de quibus ex praeceptore suo, ne uerbum quidem umquam
audissent. Idem si eueniat in Chrysostomo, Basilio, Hieronymo, tum sat
habent adscribere: 'Non tenetur'. Et illi quidem confutarunt Ethnicos
Philosophos ac Iudaeos, suapte natura pertinacissimos, sed uita magis ac
miraculis quam syllogismis, tum eos quorum nemo fuerit idoneus, uel unicum
Scoti Quodlibetum ingenio consequi. Nunc quis Ethnicus, quis Haereticus non
continuo cedat tot tenuissimis subtilitatibus, nisi tam crassus, ut non
adsequatur, aut tam impudens ut exsibilet, aut iisdem instructus laqueis,
ut iam par sit pugna, perinde quasi magum cum mago committas, aut si gladio
fortunato pugnet aliquis cum eo, cui gladius sit fortunatus: tum enim nihil
aliud quam tela Penelopes retexeretur. Ac meo quidem iudicio saperent
Christiani, si pro pinguibus istis militum cohortibus, per quas iam olim
ancipiti Marte belligerantur, clamosissimos Scotistas, et pertinacissimos
Occanistas, et inuictos Albertistas una cum tota Sophistarum manu,
mitterent in Turcas et Saracenos: spectarent, opinor, et conflictum omnium
lepidissimum, et uictoriam non ante uisam. Quis enim usque adeo frigidus,
quem istorum non inflamment acumina? quis tam stupidus, ut tales non
excitent aculei? Quis tam oculatus, ut haec illi non maximas offundant
tenebras? Verum haec omnia uideor uobis propemodum ioco dicere. Nec mirum
sane, cum sint et inter ipsos Theologos melioribus instituti litteris, qui
ad has friuolas, ut putant, Theologorum argutias nauseent. Sunt qui uelut
sacrilegii genus exsecrentur, summamque ducant impietatem, de rebus tam
arcanis et adorandis magis quam explicandis, tam illoto ore loqui, tam
profanis Ethnicorum argutiis disputare, tam arroganter definire, ac diuinae
Theologiae maiestatem tam frigidis, imo sordidis uerbis simul et sententiis
conspurcare. At interim ipsi felicissime sibi placent, imo plaudunt, adeo
ut his suauissimis naeniis, nocte dieque occupatis, ne tantulum quidem otii
supersit ut Euangelium, aut Paulinas Epistolas uel semel liceat euoluere.
Atque interim dum haec nugantur in scholis, existimant sese uniuersam
Ecclesiam, alioqui ruituram, non aliter syllogismorum fulcire tibicinibus,
quam Atlas coelum humeris sustinet apud poetas. Iam illud quantae
felicitatis esse putatis, dum arcanas litteras, perinde quasi cereae sint,
pro libidine formant ac reformant, dum conclusiones suas, quibus iam
aliquot Scholastici subscripserunt, plus quam Solonis leges uideri
postulant, et uel pontificiis decretis anteponendas, dumque ueluti censores
orbis ad palinodiam trahunt, si quid usquam cum explicitis et implicitis
illorum conclusionibus, non ad amussim quadrarit, ac non secus atque ex
oraculo pronunciant: 'Haec propositio scandalosa est: haec parum
reuerentialis: haec haeresim olet: haec male tinnit': ut iam nec Baptismus,
nec Euangelium, nec Paulus aut Petrus, nec sanctus Hieronumus aut
Augustinus, imo nec ipse Thomas g-aristotelikôtatos Christianum efficiat,
nisi Baccalauriorum calculus accesserit, tanta est in iudicando subtilitas.
Quis enim sensurus erat eum Christianum non esse, qui diceret has duas
orationes, 'matula putes', et 'matula putet', item 'ollae feruere', et
'ollam feruere', pariter esse congruas, nisi sapientes illi docuissent?
Quis tantis errorum tenebris liberasset Ecclesiam, quos ne lecturus quidem
umquam quisquam fuerat, nisi magnis sigillis isti prodidissent? Verum, an
non felicissimi dum haec agunt? Praeterea dum inferorum res omneis sic
examussim depingunt, tamquam in ea republica complureis annos sint uersati?
Praeterea dum pro arbitrio nouos orbes fabricantur, addito denique
latissimo illo, pulcerrimoque: ne scilicet deesset ubi felices animae
commode uel spatiari, uel conuiuium agitare, uel etiam pila ludere possent.
His atque id genus bis mille nugis horum capita adeo distenta differtaque
sunt, ut arbitrer nec Iouis cerebrum aeque grauidum fuisse, cum ille
Palladem parturiens, Vulcani securim imploraret. Quare nolite mirari, si
uidetis caput illorum tot fasciis tam diligenter obuinctum in publicis
disputationibus, alioquin enim plane dissilirent. Illud ipsa quoque
nonnumquam ridere soleo, cum ita demum maxima sibi uidentur Theologi, si
quam maxime barbare spurceque loquantur, cumque adeo balbutiunt, ut a
nemine nisi balbo possint intelligi, acumen appellant, quod uulgus non
adsequatur. Negant enim e dignitate Sacrarum Litterarum esse, si
grammaticorum legibus parere cogantur. Mira uero maiestas theologorum, si
solis illis fas est mendose loqui, quamquam hoc ipsum habent cum multis
cerdonibus commune. Postremo iam Diis proximos sese ducunt, quoties quasi
religiose Magistri Nostri salutantur, in quo quidem nomine, tale quiddam
subesse putant, quale est apud Iudaeos tetragrammaton. Itaque nefas aiunt
esse Magister Noster secus quam maiusculis scribere litteris. Quid si quis
praepostere, Noster Magister dixerit, is semel omnem Theologici nominis
peruerterit maiestatem.
[54] Ad horum felicitatem proxime accedunt ii, qui se uulgo Religiosos ac
Monachos appellant utroque falsissimo cognomine, cum et bona pars istorum
longissime absit a Religione, et nulli magis omnibus locis sint obuii. Iis
non uideo quid possit esse miserius, nisi ego multis modis succurrerem.
Etenim cum hoc hominum genus omnes sic exsecrentur, ut fortuitum etiam
occursum ominosum esse persuasum sit, tamen ipsi sibi magnifice
blandiuntur. Primum summam existimant pietatem, si usque adeo nihil
attigerint litterarum, ut ne legere quidem possint. Deinde cum Psalmos
suos, numeratos quidem illos, at non intellectos, asininis uocibus in
templis derudunt, tum uero se putant Diuorum aures multa uoluptate
demulcere. Et sunt ex his nonnulli, qui sordes ac mendicitatem magno
uendunt, proque foribus magno mugitu panem efflagitant, imo in nullis
diuersoriis, uehiculis, nauibus non obturbant, non mediocri profecto
reliquorum mendicorum iactura. Atque ad eum modum homines suauissimi,
sordibus, inscitia, rusticitate, impudentia, Apostolos, ut aiunt, nobis
referunt. Quid autem iucundius, quam quod omnia faciunt ex praescripto,
quasi Mathematicis utentes rationibus, quas praeterire piaculum sit. Quot
nodos habeat calceus, quo colore cingula, uestis quot discriminibus
uarieganda, qua materia, quotque culmis latum cingulum, qua specie, et quot
modiorum capax cucullus, quot digitis latum capillitium, quot dormiendum
horas. Atque haec quidem aequalitas in tanta corporum et ingeniorum
uarietate, quam sit inaequalis, quis non perspicit? Et tamen his nugis, non
alios modo per se nauci faciunt, uerum inuicem alii alios contemnunt, atque
homines apostolicam caritatem professi, ob aliter cinctam uestem, ob
colorem paulo fusciorem, omnia miris tragoediis miscent. Ex his uideas
quosdam adeo rigide religiosos, ut summa ueste, non nisi Cilicina utantur,
intima Milesia, alios contra, qui superne linei sint, intime lanei. Rursum
alios qui pecuniae contactum ceu aconitum horreant, nec a uino interim, nec
a mulierum contactu temperantes. Denique mirum omnibus studium, ne quid in
ratione uitae conueniat. Nec illud studio est, ut Christo similes sint, sed
ut interse dissimiles. Porro magna felicitatis pars est in cognomentis, dum
hi Funigeros appellari se gaudent, et inter hos, alii Coletas, alii
Minores, alii Minimos, alii Bullistas. Rursum hi Benedictinos, illi
Bernardinos: hi Brigidenses, illi Augustinenses: hi Guilhelmitas, illi
Iacobitas, quasi uero parum sit, dici Christianos. Horum magna pars in
tantum suis nititur cerimoniis, et hominum traditiunculis, ut putet unum
coelum parum dignum esse tantis praemium, haud cogitantes futurum, ut
Christus contemtis his omnibus, suum illud sit exacturus praeceptum, nempe
caritatis. Alius ostentabit aqualiculum, omni piscium genere distentum.
Alius Psalmorum centum effundet modios. Alius ieiuniorum myriadas
adnumerabit, et toties unico prandio pene disruptam imputabit aluum. Alius
tantum cerimoniarum aceruum proferet, quantum uix septem onerariis nauibus
uehi possit. Alius gloriabitur sexaginta annos numquam attactam pecuniam,
nisi digitis duplici chirotheca munitis. Alius cucullam ingeret adeo
sordidam et crassam, ut nullus nauta suo dignetur corpore. Commemorabit
alius se plus quam undecim lustris spongiae uitam egisse, semper eidem
affixum loco: Alius raucam assiduo cantu uocem adducet: Alius lethargum
solitudine contractum: alius linguam iugi silentio torpentem. At Christus
interpellatis, numquam alioqui finiendis gloriis, undenam hoc, inquiet,
nouum Iudaeorum genus? Unicam ego legem uere meam agnosco, de qua sola
nihil audio. Et olim palam nulloque parabolarum utens inuolucro, paternam
haereditatem pollicitus sum, non cucullis, preculis, aut inediis, sed
caritatis officiis. Nec eos agnosco, qui sua facta nimis agnoscunt, isti
qui me quoque sanctiores uideri uolunt, Abraxasiorum coelos, si libet,
occupent, aut ab his sibi nouum exstrui coelum iubeant, quorum
traditiunculas meis praeceptis anteposuerunt. Cum haec audient, et uidebunt
nautas et aurigas sibi praeferri, quibus, putatis, uultibus sese mutuo
contuebuntur? Sed interim spe sua felices sunt, non absque meo beneficio.
Atque hos quidem, quamquam a republica semotos, nemo tamen audet
contemnere, praecipue mendicantes, propterea quod omnia omnium arcana
teneant, ex confessionibus, quas uocant. Quae tamen prodere nefas habent,
nisi si quando poti, fabulis amoenioribus delectare se uolunt, sed
coniecturis modo rem indicant, tacitis interim nominibus. Quod si quis hos
crabrones irritarit, tum in popularibus concionibus probe ulciscuntur sese,
et obliquis dictis hostem notant, adeo tecte, ut nemo non intelligat, nisi
qui nihil intelligit. Nec prius oblatrandi finem faciunt, quam in os offam
obieceris. Age uero quem tu mihi comoedum, quem circulatorem spectare
malis, quam istos in concionibus suis rhetoricantes omnino ridicule, sed
tamen suauissime imitantes ea quae rhetores de dicendi ratione tradiderunt?
Deum immortalem ! ut gesticulantur, ut apte commutant uocem, ut cantillant,
ut iactant sese, ut subinde alios uultus induunt, ut omnia clamoribus
miscent. Atque hanc orandi artem ceu rem arcanam fraterculus fraterculo,
per manus tradit: eam tametsi mihi non est fas scire, tamen utcumque
coniecturis sequar. Primo loco inuocant, id quod a poetis mutuo sumserunt:
deinde dicturi de caritate, a Nilo Aegypti fluuio sumunt exordium, aut
crucis mysterium enarraturi, a Babylonio dracone Bel feliciter auspicantur:
aut de ieiunio disputaturi, a duodecim zodiaci signis principium faciunt,
aut de fide uerba facturi, diu de quadratura circuli praeloquuntur. Audiui
ipsa quemdam eximie stultum, erraui, doctum uolebam dicere, qui in concione
celeberrima, diuinae Triadis mysterium explicaturus, quo et doctrinam suam
non uulgarem ostentaret, et Theologicis satisfaceret auribus, noua prorsus
ingressus est uia, nimirum a litteris, syllabis, et oratione, tum a
concordia nominis et uerbi, adiectiui nominis et substantiui, mirantibus
iam plerisque, ac nonnullis Horatianum illud apud se mussitantibus:
'Quorsum haec tam putida tendunt?' Tandem huc rem deduxit, ut in
Grammaticorum rudimentis sic expressum ostenderet totius Triadis
simulacrum, ut nemo Mathematicorum in puluere posset euidentius depingere.
Atque in hac oratione g-theologôtatos ille totos octo menses ita desudarat,
ut hodie quoque magis caecutiat quam talpae, nimirum, tota luminum acie ad
ingenii cuspidem auocata. Verum haud poenitet hominem caecitatis, ac paruo
quoque putat emptam eam gloriam. Auditus est a nobis alius quidam
octogenarius, adeo Theologus, ut in hoc Scotum ipsum renatum putes. Is
explicaturus mysterium nominis Iesu, mira subtilitate demonstrauit in ipsis
litteris latere, quidquid de illo dici possit. Etenim quod tribus dumtaxat
inflectitur casibus, id manifestum esse simulacrum diuini ternionis. Deinde
quod prima uox Iesus, desinat in s, secunda Iesum in m, tertia Iesu in u,
in hoc g-arrêton subesse mysterium: nempe tribus litterulis indicantibus eum
esse summum, medium, et ultimum. Restabat mysterium his quoque retrusius,
Mathematica ratione. Iesus sic in duas aequales diffidit portiones, ut
scilicet pentemimeres in medio resideret. Deinde docuit eam litteram apud
Hebraeos esse quam illi Syn appellent: porro syn Scotorum, opinor, lingua,
peccatum sonat: atque hinc palam declarari, Iesum esse qui peccata tolleret
mundi. Hoc tam nouum exordium sic inhiantes admirati sunt omnes, praecipue
Theologi, ut parum abfuerit, quin illis acciderit, quod olim Niobae, cum
mihi propemodum euenerit, quod ficulno illi Priapo, qui magno suo malo,
Canidiae Saganaeque nocturna sacra spectauit. Nec iniuria profecto: nam
quando similem g-ephodon, commentus est Demosthenes ille graius, aut Cicero
Latinus? Illis uitiosum habebatur proemium, quod a re foret alienius: quasi
uero non ad istum modum exordiantur et subulci, natura uidelicet magistra.
At hi docti praeambulum suum, sic enim uocant, ita demum eximie Rhetoricum
fore ducunt, si nusquam quidquam habeat cum reliquo argumento confine, ut
auditor interim admirans, illud secum murmuret, quo nunc se proripit ille?
Tertio loco ceu narrationis uice nonnihil ex Euangelio, sed cursim ac uelut
obiter interpretantur, cum id solum fuerit agendum. Quarto loco iam noua
sumpta persona, quaestionem mouent theologalem, aliquoties g-oute g-gês, g-oute
g-ouranou g-haptomenên, atque id quoque ad artem arbitrantur pertinere. Hic
demum Theologicum attollunt supercilium, Doctores solennes, Doctores
subtiles, Doctores subtilissimos, Doctores seraphicos, Doctores sanctos,
Doctores irrefragabiles, magnifica nomina auribus inculcantes. Tum
syllogismos maiores, minores, conclusiones, corollaria, suppositiones
frigidissimas ac plus quam scholasticas nugas apud imperitum uulgus
iactitant. Superest iam quintus actus, in quo summum artificem praestare
conuenit. Hic mihi stultam aliquam et indoctam fabulam, ex speculo, opinor,
historiali, aut gestis Romanorum in medium adferunt, et eamdem
interpretantur allegorice, tropologice, et anagogice. Atque ad hunc quidem
modum Chimaeram suam absoluunt, qualem nec Horatius umquam adsequi potuit
cum scriberet: 'Humano capiti' etc. Sed audierunt a nescio, quibus,
ingressum orationis sedatum, minimeque clamosum esse oportere. Itaque
principio sic exordiuntur, ut nec ipsi uocem propriam exaudiant, quasi
referat dici, quod nullus intelligat. Audierunt nonnumquam ad concitandos
adfectus, exclamationibus utendem esse. Proinde presse alioqui loquentes,
subinde repente uocem tollunt furioso plane clamore, etiam cum nihil opus.
Iures elleboro homini opus esse, perinde quasi nihil referat, ut clames.
Praeterea quoniam audierunt oportere sermonem in progressu feruescere, in
singulis partibus principiis utcumque sane recitatis, mox mira uocis
contentione utuntur, etiam si res sit frigidissima, atque ita denique
desinunt, ut spiritu defectos credas. Postremo didicerunt, apud rhetores de
risu fieri mentionem, eoque student et ipsi iocos quosdam adspergere, g-ê
g-philê g-Aphroditê, quam plenos gratiarum, quamque in loco, ut plane g-onon g-pros
g-tên g-luran esse dicas. Mordent quoque nonnumquam, sed ita, ut titillent
magis quam uulnerent. Nec umquam uerius adulantur, quam cum maxime
g-parrêsiazesthai uideri student. Denique tota actio est eiusmodi, ut iures
eos a fori circulatoribus didicisse a quibus longe uincuntur. Quamquam
utrique alteris usque adeo sunt similes, ut nemo dubitet, quin aut hi ab
illis, aut illi ab his rhetoricen suam didicerint. Et tamen inueniunt hi
quoque, mea nimirum opera, qui cum hos audiunt, Demosthenes meros, ac
Cicerones audire se putant. Quod genus sunt praecipue mercatores ac
mulierculae: quorum auribus unice placere student, quod illi nonnullam
praedae portiunculam de rebus male partis soleant impertiri, si commode
fuerint palpati. Illae cum aliis multis de causis huic ordini fauent, tum
praecipue, quod in horum sinus soleant effundere, si quid in maritos
stomachantur. Videtis, opinor, quantopere mihi debeat hoc hominum genus,
cum cerimoniolis, et nugis deridiculis, clamoribusque tyrannidem quamdam
inter mortales exerceant, et Paulos atque Antonios sese credant.
[55] Verum ego istos histriones tam ingratos beneficiorum meorum
dissimulatores, quam improbos simulatores pietatis libenter relinquo.
Iamdudum enim iuuat de regibus ac principibus aulicis a quibus
simplicissime color, et, ut dignum est, ingenuis, ingenue nonnihil
attingere. Qui quidem si uel semiunciam sani cordis haberent, quid esset
horum uita tristius aut aeque fugiendum? Neque enim existimabit uel
periurio parricidioque parandum imperium, quisquis secum perpenderit, quam
ingens onus sustineat humeris, qui uere principem agere uelit. Eum quirerum
gubernacula susceperit, publicum non priuatum negotium gerere, nihil nisi
de commodis publicis oportere cogitare: a legibus, quarum ipse et auctor et
exactor est, nec latum digitum discedere: officialium omnium et
magistratuum integritatem sibi praestandam esse: sese esse unum omnium
oculis expositum, qui uel ceu sidus salutare, morum innocentia, maximam
rebus humanis salutem possit adferre, uel ueluti cometa lethalis summam
perniciem inuehere. Aliorum uitia neque perinde sentiri, neque tam late
manare. Principem eo loco esse, ut si quid uel leuiter ab honesto
deflexerit, grauis protinus ad quamplurimos homines uitae pestis serpat.
Tum quod multa secum adferat principum fortuna, quae soleant a recto
deducere, quod genus, delitiae, libertas, adulatio, luxus, hoc acrius
enitendum ac sollicitius aduigilandum, necubi uel deceptus cesset in
officio. Postremo, ut insidias, odia, caeteraque uel pericula, uel metus
omittam capiti imminere uerum illum regem, qui paulo post ab eo sit etiam
de minimo quoque commisso rationem exacturus, idque tanto seuerius, quanto
praestantius gessit imperium. Haec, inquam, atque huiusmodi plurima, si
princeps secum perpenderet, perpenderet autem si saperet, is nec somnum,
nec cibum, opinor, iucunde capere posset. At nunc, meo munere, has omneis
curas Diis permittunt, ipsi sese molliter curant, neque quemquam ad aurem
admittunt, nisi qui iucunda loqui norit, ne quid animo sollicitudinis
oboriatur. Se probe principis partes omneis implesse credunt, si uenentur
assidue, si bellos alant caballos, si suo commodo uendiderint magistratus
ac praefecturas, si quotidie nouae rationes excogitentur, quibus ciuium
opes attenuent et in suum conuerrant fiscum. Verum id apposite, repertis
titulis, ut etiam si sit iniquissimum, aliquam tamen aequitatis speciem
prae se ferat. Addunt data opera nonnihil adulationis, quo populares
animos, utcumque sibi deuinciant. Fingite mihi nunc quales sunt nonnumquam,
hominem legum ignarum, publicorum commodorum pene hostem, priuatis intentum
commoditatibus, addictum uoluptatibus, osorem eruditionis, osorem
libertatis ac ueri, nihil minus quam de reipublicae salute cogitantem, sed
omnia sua libidine, suisque utilitatibus metientem. Deinde addite huic
torquem auream, omnium uirtutum cohaerentium consensum indicantem, tum
coronam gemmis insignitam, quae quidem admoneat eum heroicis omnibus
uirtutibus oportere caeteris antecellere. Praeterea sceptrum, iustitiae et
undecumque incorrupti pectoris symbolum. Postremo purpuram eximiae cuiusdam
in rempublicam caritatis indicium. Haec gestamina si princeps cum sua uita
conferret, equidem futurum arbitror, ut plane pudescat ornatus sui,
uereaturque ne quis nasutus interpres, totum hunc tragicum cultum, in
risum, iocumque uertat.
[56] Iam quid de proceribus aulicis commemorem? quorum plerisque cum nihil
sit addictius, seruilius, insulsius, abiectius, tamen omnium rerum primos
sese uideri uolunt. Hac una in re tamen modestissimi, quod contenti, aurum,
gemmas, purpuram, reliquaque uirtutum ac sapientiae insignia corpore
circumferre, rerum ipsarum studium omne concedunt aliis. Hoc abunde felices
sibi uidentur, quod regem herum uocare liceat, quod tribus uerbis salutare
didicerint, quod norint ciuiles titulos subinde inculcare, serenitatem,
dominationem, et magnificentiam. Quod egregie perfricuerint faciem, quod
festiuiter adulentur. Nam hae sunt artes, quae uere nobilem et aulicum
deceant. Caeterum si uitae rationem omnem propius inspicias, nimirum meros
Phaeacas inuenies, sponsos Penelopes , reliquum carmen agnoscitis, quod
Echo uobis melius referet quam ego. Dormitur in medios dies, ibi
Sacrificulus mercenarius ad lectum paratus, qui propemodum cubantibus adhuc
sacrum expedite peragat. Mox ad ientaculum, quo uix peracto, iam
interpellat prandium. Sub id alea, laterunculi, sortes, scurrae, moriones,
scorta, lusus, inficetiae. Interim una aut altera merenda. Rursum coena,
post hanc repotia, non una per Iouem. Atque ad hunc modum, citra ullum
uitae taedium elabuntur horae, dies, menses, anni, saecula. Ipsa nonnumquam
saginatior abeo, si quando uiderim illos megalorruntas, dum inter Nymphas
unaquaeque hoc sibi uidetur Diis propior, quo caudam longiorem trahit, dum
procerum alius alium cubito protrudit, quo Ioui uicinior esse uideatur, dum
sibi quisque hoc magis placet, quo grauiorem catenam collo baiulat, ut
robur etiam, non opes tantum ostentent.
[57] Ac principum quidem institutum, Summi Pontifices, Cardinales, et
Episcopi, iam pridem gnauiter aemulantur, ac prope superant. Porro si quis
perpendat, quid linea uestis admoneat, niueo candore insignis, nempe uitam
undiquaque inculpatam. Quid sibi uelit mitra bicornis, utrumque fastigium
eodem cohibente nodo, puta Noui pariter et Veteris Instrumenti absolutam
scientiam. Quid manus chirothecis communitae, puram et ab omni rerum
humanarum contagio immunem sacramentorum administrationem. Quid pedum,
nimirum, crediti gregis uigilantissimam curam. Quid praelata crux,
uidelicet, omnium humanorum affectuum uictoriam. Haec, inquam, atque id
genus multa, si quis perpendat, nonne tristem ac sollicitam uitam egerit?
At nunc belle faciunt, cum sese pascunt. Caeterum ouium curam aut ipsi
Christo mandant, aut in Fratres, quos uocant, ac uicarios reiiciunt. Neque
uel nominis sui recordantur, quid sonet Episcopi uocabulum, nempe laborem,
curam, sollicitudinem. Verum in irretiendis pecuniis, plane Episcopos
agunt, g-oud' g-alaoskopiê.
[58] Ad eumdem modum Cardinales si cogitent sese in Apostolorum locum
successisse, eadem ab ipsis requiri, quae illi praestiterunt. Deinde non
dominos esse, sed administratores spiritalium dotium, de quibus omnibus
sint paullo post exactissime reddituri rationem. Imo si uel in cultu
paulisper philosophentur, atque ita secum cogitent, quid sibi uult hic
uestitus candor ? Nonne summam et eximiam uitae innocentiam? Quid interior
purpura? Nonne flagrantissimum in Deum amorem? Quid rursus exterior sinuosa
capacitate diffluens, ac totam reuerendissimi complectens mulam, quamquam
una uel camelo contegendo suffecerit? Nonne caritatem latissime sese
pandentem ad subueniendum omnibus, hoc est, ad docendum, exhortandum,
increpandum, admonendum, componenda bella, resistendum improbis
principibus, et uel sanguinem libenter impendendum gregi Christiano, non
solum opes. Quamquam quorsum omnino opes, pauperum Apostolorum uicem
gerentibus? Haec si perpenderent, inquam, nec eum locum ambirent, et
libenter relinquerent, aut certe uitam plane laboriosam, atque sollicitam
agerent, cuiusmodi ueteres illi uixerunt Apostoli.
[59] Iam Summi Pontifices, qui Christi uices gerunt, si conentur eiusdem
uitam aemulari, nempe paupertatem, labores, doctrinam, crucem, uitae
contemptum, si uel Papae, id est patris nomen uel Sanctissimi cognomen
cogitent, quid erit in terris afflictius? aut quis eum locum omnibus emat
facultatibus: emptum, gladio, ueneno, omnique ui tueatur? Quantum his
abstulerit commoditatum, si semel incessiuerit sapientia? Sapientia dixi?
Imo uel mica salis illius, cuius meminit Christus. Tantum opum, tantum
honorum, tantum ditionis, tantum uictoriarum, tot officia, tot
dispensationes, tot uectigalia, tot indulgentias, tantum equorum, mulorum,
satellitum, tantum uoluptatum. Videtis, quantas nundinas, quantam messem,
quantum bonorum pelagus paucis sim complexa. In quorum locum inducet
uigilias, ieiunia, lacrymas, orationes, conciones, studia, suspiria,
milleque id genus miseros labores. Neque uero negligendum, illud futurum,
ut tot scriptores, tot copistae, tot notarii, tot aduocati, tot promotores,
tot secretarii, tot mulotribae, tot equisones, tot mensarii, tot lenones,
pene mollius quiddam addideram, sed uereor ne durius sit auribus. In summa,
tam ingens hominum turba, quae Romanam sedem onerat, lapsa sum, honorat
sentiebam, ad famem adigetur. Inhumanum quidem hoc, et abominandum facinus,
at multo magis detestandum, ipsos etiam summos Ecclesiae Principes ac uera
mundi lumina, ad peram et baculum reuocari. At nunc fere, si quid laboris
est, id Petro et Paulo relinquitur, quibus abunde satis est otii. Porro si
quid splendoris, aut uoluptatis, id sibi sumunt. Atque ita fit, mea quidem
opera, ut nullum paene hominum genus uiuat mollius, minusque sollicitum, ut
qui abunde Christo satisfactum existiment, si mystico ac paene scenico
ornatu, cerimoniis, beatitudinum, reuerentiarum, sanctitatum titulis, et
benedictionibus ac maledictionibus, Episcopos agant. Priscum et obsoletum,
nec horum omnino temporum, miracula edere: docere populum, laboriosum:
sacras interpretari litteras, scholasticum: orare, otiosum: lacrymas
fundere, miserum ac muliebre: egere, sordidum: uinci, turpe, parumque
dignum eo, qui uix reges etiam summos, ad pedum beatorum admittit oscula:
denique mori, inamabile: tolli in crucem, infame. Restant sola haec arma ac
benedictiones dulces, quarum meminit Paulus, atque harum quidem sunt sane
quam benigni, interdictiones, suspensiones, aggrauationes,
anathematizationes, ultrices picturae, ac fulmen illud terrificum, quo solo
nutu mortalium animas uel ultra tartara mittunt. Quod ipsum tamen
sanctissimi in Christo patres, et Christi uicarii, in nullos torquent
acrius, quam in eos qui instigante Diabolo, patrimonia Petri minuere atque
arrodere conantur. Cuius cum haec uox sit in Euangelio: 'Reliquimus omnia,
et sequuti sumus te', tamen huius patrimonium appellant agros, oppida,
uectigalia, portitoria, ditiones. Pro quibus dum zelo Christi accensi,
ferro ignique dimicant, non absque plurimo Christiani sanguinis dispendio,
tum demum Ecclesiam Christi sponsam sese credunt apostolice defendere,
fortiter profligatis, ut uocant, hostibus. Quasi uero ulli sint hostes
Ecclesiae perniciosiores, quam impii pontifices, qui et silentio Christum
sinunt abolescere, et quaestuariis legibus alligant et coactis
interpretationibus adulterant, et pestilente uita iugulant. Porro cum
Christiana Ecclesia sanguine sit condita, sanguine confirmata, sanguine
aucta, nunc perinde quasi Christus perierit, qui more suo tueatur suos, ita
ferro rem gerunt. Cumque bellum res sit adeo immanis, ut feras non homines
deceat, adeo insana, ut poetae quoque fingant a Furiis immitti, adeo
pestilens, ut uniuersam morum luem simul inuehat, adeo iniusta, ut a
pessimis latronibus optime soleat administrari, adeo impia, ut nihil
cohaereat cum Christo, tamen omnibus omissis, hoc tantum agunt. Hic uideas
etiam decrepitos senes, iuuenilis animi robur praestare, nec offendi
sumptibus, nec fatigari laboribus, nec deterreri quidquam si leges, si
religionem, si pacem, si res humanas omneis sursum ac deorsum misceant.
Neque desunt adulatores eruditi, qui istam manifestariam insaniam, zelum,
pietatem, fortitudinem appellent, excogitata uia, qua fieri potest, ut quis
lethale ferrum stringat, adigatque in fratris sui uiscera, manente
nihilominus caritate illa summa, quam ex Christi praecepto debet proximo
Christianus.
[60] Equidem incerta sum adhuc, utrum his rebus exemplum dederint, an potius
hinc sumpserint episcopi quidam Germanorum, qui simplicius, etiam omisso
cultu, omissis benedictionibus, aliisque id genus cerimoniis, plane
satrapas agunt, adeo ut propemodum ignauum, parumque decorum episcopo
putent, alibi, quam in acie, fortem animam Deo reddere. Iam uero uulgus
Sacerdotum, nefas esse ducens, a praesulum suorum sanctimonia degenerare,
euge, quam militariter pro iure decimarum, ensibus, iaculis, saxis, omnique
armorum ui belligerantur: quam hic oculati, si quid ex ueterum litteris
possint elicere, quo plebeculam territent, et plus quam decimas deberi
conuincant. At interim non uenit in mentem, quam multa passim legantur de
officio, quod illi uicissim praestare populo debeant. Nec saltem admonet
eos uertex rasus, sacerdotem omnibus huius mundi cupiditatibus liberum esse
oportere, neque quidquam nisi coelestia meditari. Sed homines suaues, se
suo officio probe perfunctos aiunt, si preculas illas suas, utcumque
permurmurarint, quas, mehercule, demiror, si quis Deus uel audiat, uel
intelligat, cum ipsi fere nec audiant, nec intelligant, tum cum eas ore
perstrepunt. Verum hoc quidem sacerdotibus est cum profanis commune, ut ad
emolumenti messem uigilent omnes, neque quisquam ibi leges ignoret.
Caeterum si quid sarcinae, id prudenter in alienos humeros reiiciunt, et
aliis alii tamquam pilam per manus tradant. Siquidem laici quoque
Principes, quemadmodum partes administrandi regni uicariis delegant, et
uicarius item uicario tradit, ita pietatis studium omne plebi modestiae
causa relinquunt. Plebs in eos reiicit, quos Ecclesiasticos uocant, perinde
quasi ipsis cum Ecclesia nihil omnino sit commercii, quasi Baptismi uotis
nihil prorsus sit actum. Rursum Sacerdotes, qui sese uocant Seculares,
quasi mundo initiati non Christo, in regulares onus hoc deuoluunt:
regulares in monachos: monachi laxiores in arctiores: Omnes simul in
mendicantes: mendicantes in Carthusienses, apud quos solos sepulta latet
pietas, et adeo latet ut uix umquam liceat conspicere. Itidem pontifices in
messe pecuniaria diligentissimi, labores illos nimium apostolicos, in
episcopos relegant, episcopi in pastores, pastores in uicarios, uicarii in
fratres mendicantes. Hi rursum in eos retrudunt, a quibus ouium lana
tondetur. Verum non est huius instituti, pontificum ac sacerdotum uitam
excutere, ne cui uidear satyram texere, non encomium recitare, neue quis
existimet bonos principes a me taxari, dum malos laudo. Sed haec ideo
paucis attigi, quo palam fieret, nullum esse mortalem, qui suauiter uiuere
possit, nisi meis initiatus sit sacris, meque propitiam habeat.
[61] Nam id quo pacto fieri queat, cum ipsa etiam Rhamnusia, rerum humanarum
fortunatrix , mecum adeo consentiat, ut sapientibus istis semper fuerit
inimicissima? contra stultis etiam dormientibus omnia commoda adduxerit?
Agnoscitis Timotheum illum, cui hinc etiam cognomen, et prouerbium g-ê
g-heudontos g-kurtos g-hairei. Rursum aliud g-glaux g-hiptatai. Contra in sapientes
quadrant illa, g-en g-tetradi g-gennêthentes, et equum habet Seianum, et aurum
Tolosanum. Sed desino g-paroimiazesthai, ne uidear Erasmi mei commentaria
suppilasse. Ergo ut ad rem: Amat Fortuna parum cordatos, amat audaciores,
et quibus illud placet g-pas g-erriphthô g-kubos. At Sapientia timidulos reddit,
ideoque uulgo uidetis sapientibus istis cum paupertate, cum fame, cum fumo
rem esse, neglectos, inglorios, inuisos uiuere: Stultos affluere nummis,
admoueri reipublicae gubernaculis, breuiter, florere modis omnibus. Etenim
si quis beatum existimet principibus placuisse uiris, et inter meos illos,
ac gemmeos Deos uersari, quid inutilius sapientia, imo quid apud hoc
hominum genus damnatius? Si diuitiae parandae sunt, quid tandem lucri
facturus est negotiator, si sapientiam secutus: periurio offendetur, si in
mendacio deprehensus erubescet, si anxios illos de furtis, atque usuris
sapientum scrupulos, uel tantuli faciet. Porro si quis honores, atque opes
ambiat Ecclesiasticas, ad eas uel asinus, uel bubalus citius penetrabit
quam sapiens. Si uoluptate ducaris, puellae, maxima huius fabulae pars,
stultis toto pectore sunt addictae, sapientem haud secus ac scorpium
horrent fugiuntque. Denique quicumque paulo festiuius ac laetius uiuere
parant, sapientem inprimis excludunt, ac quoduis animal potius admittunt.
Breuiter quoquo te uertas, apud pontifices, principes, iudices,
magistratus, amicos, hostes, maximos, minimos, omnia praesentibus nummis
parantur: quos uti contemnit sapiens, ita illum sedulo fugere consueuerunt.
Sed cum laudum mearum nullus sit modus, neque finis, tamen oratio aliquando
finem habeat, necesse est. Itaque desinam dicere, sed si prius ostendero
paucis, non deesse magnos auctores, qui me litteris suis pariter ac factis
illustrarint, ne cui forte stulte mihi soli uidear placere, neue legulei
calumnientur, me nihil allegare. Ad ipsorum igitur exemplum allegabimus,
hoc est, g-ouden g-pros g-epos.
[62] Principio illud omnibus uel notissimo prouerbio persuasum est: Ubi res
abest, ibi simulationem esse optimam. Eoque recte statim traditur hic
uersus pueris: Stultitiam simulare loco, sapientia summa est. Vos iam ipsi
coniicite, quam ingens sit bonum Stultitia, cuius etiam fallax umbra, et
imitatio sola tantum laudis meretur a doctis. Sed multo candidius pinguis
ille ac nitidus Epicuri de grege porcus miscere stultitiam consiliis iubet,
tametsi breuem non admodum scite addidit. Item alibi: 'Dulce est desipere
in loco.' Rursum alio in loco, mauult 'delirus, inersque uideri, quam
sapere, et ringi.' Iam apud Homerum Telemachus, quem modis omnibus laudat
poeta subinde g-nêpios appellatur, atque eodem praenomine tamquam felicis
ominis libenter pueros et adolescentes uocare solent tragici. Quid autem
sacrum Iliadis carmen, nisi stultorum regum et populorum continet iras?
Porro quam absoluta laus illa Ciceronis? Stultorum sunt plena omnia. Quis
enim ignorat, unumquodque bonum, quo latius patet, hoc esse praestantius?
[63] Atqui fortassis apud Christianos horum leuis est auctoritas. Proinde
Sacrarum quoque Litterarum testimoniis, si uidetur, laudes nostras
fulciamus, siue ut docti solent, fundemus, principio ueniam a Theologis
praefatae, ut nobis fas esse uelint, deinde quoniam arduam rem aggredimur,
et fortassis improbum fuerit denuo Musas ex Helicone, ad tantum itineris
reuocare, praesertim cum res sit alienior, fortasse magis conueniet optare,
ut interim dum Theologum ago, perque has spinas ingredior, Scoti anima
paulisper ex sua Sorbona in meum pectus demigret, quouis hystrice atque
erinaceo spinosior, moxque remigret quo lubebit, uel g-es g-korakas. Utinam et
uultum alium liceat sumere, et ornatus adsit Theologicus. Verum illud
interim uereor, ne quis me furti ream agat, quasi clanculum Magistrorum
Nostrorum scrinia compilauerim, quae tantum rei Theologicae teneam. Sed non
adeo mirum uideri debet, si tam diutina, quae mihi arctissima est, cum
Theologis consuetudine, nonnihil arripui, cum ficulnus etiam ille Deus
Priapus, nonnullas Graecas uoces, legente domino, subnotarit tenueritque.
Et gallus Lucianicus longo hominum conuictu sermonem humanum expedite
calluerit. Sed iam ad rem bonis auibus. Scripsit Ecclesiastes capite primo:
Stultorum infinitus est numerus. Cum numerum praedicat infinitum, nonne
mortaleis uniuersos complecti uidetur, praeter pauculos aliquot, quos, haud
scio, an cuiquam uidere contigerit? Sed magis ingenue confitetur hoc
Ieremias cap- 10. 'Stultus', inquiens, 'factus est omnls homo a sapientia
sua.' Soli Deo tribuit sapientiam, uniuersis hominibus stultitiam
relinquens. Ac rursum paulo superius: Ne glorietur homo in sapientia sua.
Cur non uis hominem in sua sapientia gloriari, optime Ieremia? Nimirum,
inquiet, ob id, quia non habet sapientiam. Sed ad Ecclesiasten redeo. Hunc,
cum exclamat: 'Vanitas uanitatum et omnia uanitas,' quid aliud sensisse
creditis, nisi, quemadmodum diximus, uitam humanam nihil aliud quam
Stultitiae ludicrum esse? nimirum Ciceronianae laudi album addentem
calculum, cuius optimo iure celebratur illud, quod modo retulimus:
'stultorum plena sunt omnia'. Rursum sapiens ille Ecclesiasticus, qui
dixit: 'Stultus mutatur ut Luna, sapiens permanet ut Sol,' quid aliud
innuit, nisi mortale genus omne stultum esse, soli Deo, sapientis nomen
competere? Siquidem Lunam humanam naturam interpretantur, Solem omnis
luminis fontem, Deum. Huic adstipulatur quod ipse Christus in Euangelio
negat, quemquam appellandum bonum, nisi Deum unum. Porro si stultus est,
quisquis sapiens non est, et quisquis bonus, idem sapiens, auctoribus
Stoicis, nimirum mortales omneis Stultitia complectatur necessum est.
Iterum Salomon cap- 15 'Stultitia', inquit, 'gaudium stulto', uidelicet,
manifeste confitens, sine stultitia nihil in uita suaue esse. Eodem
pertinet illud quoque: 'Qui apponit scientiam, apponit dolorem, et in multo
sensu, multa indignatio.' An non idem palam confitetur egregius ille
concionator cap- 7: 'Cor sapientum, ubi tristitia est: et cor stultorum,
ubi laetitia'. Eoque non satis habuit sapientiam perdiscere, nisi nostri
quoque cognitionem addidisset. Quod si mihi parum habetur fidei, ipsius
accipite uerba, quae scripsit cap- 1: 'Dedique cor meum, ut scirem
prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam.' Quo quidem loco
illud animaduertendum, ad Stultitiae laudem pertinere, quod eam posteriore
posuit loco. Ecclesiastes scripsit, et hunc scitis esse ordinem
Ecclesiasticum, ut qui dignitate primus sit, is locum obtineat extremum uel
hic certe memor Euangelici praecepti. Sed Stultitiam praestantiorem esse
Sapientia, et Ecclesiasticus ille quisquis fuit, liquido testatur cap- 44.
cuius mehercle uerba non prius proferam, quam g-eisagôgên meam commoda
responsione adiuueritis, ut faciunt apud Platonem hi, qui cum Socrate
disputant. Utra magis conuenit recondere, quae rara sunt et pretiosa, an
quae uulgaria uiliaque? Quid tacetis? Etiam si uos dissimuletis, prouerbium
illud Graecorum pro uobis respondet, g-tên g-epi g-thurais g-hudrian, quod ne quis
impie reiiciat, refert Aristoteles magistrorum nostrorum Deus. An quisquam
uestrum tam stultus est, ut gemmas et aurum in uia relinquat? non, hercle,
opinor. In abditissimis penetralibus, nec id satis, in munitissimorum
scriniorum secretissimis angulis ista reponitis, coenum in propatulo
relinquitis. Ergo si quod pretiosius est reconditur, quod uilius exponitur,
nonne palam est, sapientiam quam uetat abscondi, uiliorem esse stultitia
quam recondi iubet? Iam ipsius testimonii uerba accipite: 'Melior est homo
qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.'
Quid quod animi quoque canordem Diuinae litterae stulto tribuunt, cum
sapiens interim neminem sui similem putet. Sic enim intelligo, id quod
scribit Ecclesiastes, cap- 10. 'Sed et in uia stultus ambulans, cum ipse
insipiens sit, omneis, stultos existimat.' An non istud eximii cuiusdam
candoris est, omnes aequare tibi ipsi, cumque nemo non magnifice de se
sentiat, omnibus tamen tuas communicare laudes? Proinde nec puduit tantum
regem huius cognominis, cum ait cap- 30. 'Stultissimus sum uirorum'. Neque
Paulus ille gentium doctor, Corinthiis scribens, stulti cognomen illibenter
agnoscit: 'Ut insipiens', inquit, 'dico, plus ego, perinde quasi turpe sit
uinci stultitia'. Sed interim obstrepunt mihi Graeculi quidam, qui tot
huius temporis Theologorum, ceu cornicum oculos student configere, dum
annotationes suas, ueluti fumos quosdam aliis offundunt, cuius gregis si
non Alpha, certe Beta meus est Erasmus, quem ego saepius honoris causa
nomino. O uere stultam, inquiunt, et ipsa dignam MORIA citationem. Longe
diuersa mens Apostoli quam tu somnias ! Nec enim hoc agit his uerbis, ut
caeteris stultior haberetur, uerum eum dixisse, 'ministri Christi sunt; et
ego', seque ueluti iactabundus in hac quoque parte aequasset caeteris, per
correctionem adiecit, 'plus ego', sentiens, se non modo parem reliquis
Apostolis in Euangelii ministerio, uerum etiam aliquanto superiorem. Idque
cum ita uerum uideri uellet, ne tamen ut arrogantius dictum offenderet
aures, praemuniit stultitiae praetextu. Ut minus sapiens dico, propterea
quod diceret esse stultorum priuilegium, ut soli, uerum citra offensam,
proloquantur. Verum quid Paulus senserit cum haec scriberet, ipsis
disputandum relinquo. Ego magnos, pingues, crassos, et uulgo probatissimos
Theologos sequor, cum quibus magna pars doctorum errare, g-nê g-ton g-Dia, malit,
quam cum istis trilinguibus bene sentire. Neque quisquam illorum Graeculos
istos pluris facit quam graculos: praesertim cum quidam gloriosus
Theologus, cuius ego nomen prudens supprimo, ne graculi nostri continuo
Graecum in illum scomma iaciant onos luras: Magistraliter et Theologaliter
hunc passum enarrans, ab hoc loco. Ut minus sapiens dico, plus ego, nouum
facit caput, et quod absque summa Dialectica non poterat, nouam addit
sectionem, ad hunc interpretans modum: Adducam enim ipsius uerba non solum
in forma, uerum etiam in materia. 'Ut minus sapiens dico, id est, si uideor
uobis insipiens, me Pseudapostolis adaequando, adhuc uidebor uobis minus
sapiens, me eis praeferendo'. Quamquam idem paulo post, uelut oblitus sui
alio delabitur.
[64] Sed cur anxie me unius exemplo tueor? cum hoc publicum ius sit
Theologorum, coelum, hoc est, Diuinam Scripturam, ceu pellem extendere: cum
apud diuum Paulum pugnent Diuinae Scripturae uerba, quae suo loco non
pugnant, si qua fides illi g-pentaglôttô Hieronymo, cum Athenis forte
conspectum arae titulum torqueret in argumentum fidei Christianae, ac
caeteris omissis, quae causae fuerant offectura, duo tantum extrema uerba
decerpserit, nempe haec, IGNOTO DEO, atque haec quoque nonnihil immutata,
siquidem integer titulus sic habebat: DIIS ASIAE, EUROPAE, ET AFRICAE, DIIS
IGNOTIS, ET PEREGRINIS. Ad huius, opinor, exemplum passim iam g-hoi g-tôn
g-theologôn g-paides, hinc atque hinc reuulsa, quatuor aut quinque uerbula, et
si quid opus est, etiam deprauata ad suam accommodant utilitatem, licet ea
quae praecedunt et consequuntur, aut nihil omnino faciant ad rem, aut
reclament quoque. Quod quidem faciunt tam felici impudentia, ut saepenumero
theologis inuideant iureconsulti. Quid enim illis iam non succedat,
posteaquam magnus ille, paene nomen effutiueram, sed rursus metuo Graecum
prouerbium, ex Lucae uerbis sententiam expresserit, tam consentaneam animo
Christi quam igni cum aqua conuenit. Etenim cum immineret extremum
periculum, quo tempore solent boni clientes maxime suis adesse patronis, et
quanta ualent ope g-summachein, Christus hoc agens, ut omnem huiusmodi
praesidiorum fiduciam eximeret ex animis suorum, percontatus est eos,
numquid rei defuisset usquam, cum illos emisisset, adeo non instructos
uiatico, ut nec calceis muniret aduersus spinarum et saxorum iniuriam, nec
peram adderet, aduersus famem. Ubi negassent defuisse quidquam, adiecit:
'Sed nunc, inquit, qui habet sacculum tollat, similiter et peram: et qui
non habet, uendat tunicam suam, et emat gladium'. Cum tota Christi
doctrina, nihil aliud inculcet, quam mansuetudinem, tolerantiam, uitae
contemptum, cui non perspicuum sit, quid hoc loco sentiat? nempe, ut magis
etiam exarmet suos legatos, ut non tantum calceos negligant et peram, uerum
et tunicam insuper abiiciant, nudique et prorsus expediti, munus
Euangelicum aggrediantur, nihil sibi parent, nisi gladium, non istum quo
grassantur latrones, et parricidae, sed gladium spiritus, in intimos quoque
pectoris sinus penetrantem, qui semel affectus omneis sic amputat, ut nihil
iam illis cordi sit, praeter pietatem. At uidete, quaeso, quorsum haec
torqueat celebris ille theologus: Gladium interpretatur defensionem
aduersus persecutionem, sacculum sufficientem commeatus prouisionem,
perinde quasi Christus commutata in diuersum sententia, quod oratores suos
parum g-basilkôs instructos emisisse uideretur, superioris institutionis
palinodiam canat. Aut uelut oblitus quod dixerat beatos fore, cum probris,
contumeliis et suppliciis affligerentur, prohibens ne quando resisterent
malo, mites enim beatos esse, non feroces, oblitus quod illos ad passerum,
et liliorum exemplum uocarit, nunc adeo noluerit eos absque gladio
proficisci, ut eum uel tunica diuendita iubeat emi, malitque nudos ire,
quam non accinctos ferro. Ad haec quemadmodum gladii nomine contineri
putat, quidquid ad depellendam uim pertinet, ita marsupii titulo
complectitur, quidquid ad uitae pertinet necessitatem. Atque ita Diuinae
mentis interpres Apostolos lanceis, ballistis, fundis et bombardis
instructos educit ad praedicationem crucifixi. Loculis item, uidulis, et
sarcinis onerat, ne forte non liceat illis e diuersorio discedere, nisi
impransis. Nec uel illud commouit hominem, quod ensem, quem tantopere
iusserat emi, mox idem obiurgans iubeat recondi, quodque numquam fando sit
auditum, Apostolos ensibus aut clypeis usos aduersus uim Ethnicorum, utique
usuros, si Christus hoc sensisset, quod hic interpretatur. Est alius, quem
honoris causa non nomino, haud quaquam postremi nominis, qui e tentoriis,
quorum meminit Habacuk, 'turbabuntur pelles terrae Madian', pellem fecerit
Bartholomaei excoriati. Ipsa nuper interfui dissertationi Theologicae, (nam
id facio frequenter). Ibi cum quispiam exigeret, quae tandem esset
Diuinarum Litterarum auctoritas, quae iuberet Haereticos incendio uinci,
magis quam disputatione reuinci: Senex quidam seuerus, et, uel supercilio
teste, Theologus, magno stomacho respondit, hanc legem tulisse Paulum
Apostolum, qui dixerit: 'Haereticum hominem post unam et alteram
correptionem deuita'. Cumque ea uerba idemtidem intonaret, et plerique
demirarentur quid accidisset homini, tandem explanauit, de uita tollendum
haereticum. Risere quidam, nec deerant tamen quibus hoc commentum plane
theologicum uideretur, caeterum reclamantibus etiamnum nonnullis successit
g-Tenedios, quod aiunt, g-sunêgopos et auctor irrefragabilis. Accipite rem,
inquit: Scriptum est: 'Maleficum ne patiaris uiuere': Omnis Haereticus
maleficus: Ergo etc. Mirati quotquot aderant, hominis ingenium, et in eam
sententiam itum est pedibus, et quidem peronatis. Neque cuiquam uenit in
mentem, legem eam ad sortilegos et incantatores, ac magos attinere, quos
Hebraei sua lingua uocant h-mekaschephim, alioqui fornicationem et ebrietatem
capite punire oportuit.
[65] Verum haec stulte persequor, tam innumera, ut nec Chrysippi, nec Didymi
uoluminibus omnia comprehendi possint. Illud dumtaxat admonitos uolebam,
cum haec diuinis illis magistris licuerint, mihi quoque plane g-sukinê
g-theologô, par est dare ueniam, si minus omnia ad amussim citauero. Nunc
tandem ad Paulum redeo: 'Libenter', inquit, 'fertis insipientes,' de sese
loquens. Et rursum 'uelut insipientem accipite me.' Et: 'Non loquor
secundum Deum, sed quasi in insipientia'. Rursum alibi: 'Nos', inquit,
'stulti propter Christum.' Audistis a quanto auctore quanta stultitiae
praeconia. Quid, quod idem palam Stultitiam praecipit, ut rem in primis
necessariam et oppido salutarem. 'Qui uidetur esse sapiens inter uos,
stultus fiat, ut sit sapiens'. Et apud Lucam, duos discipulos, quibus se
iunxerat in uia Iesus, stultos appellat. Illud haud scio, an mirum
uideatur, cum Deo quoque nonnihil stultitiae tribuit diuinus ille Paulus:
'Quod stultum est', inquit, 'Dei, sapientius est hominibus'. Porro Origenes
interpres obsistit, quo minus hanc stultitiam ad hominum opinionem possis
referre: quod genus est illud: 'Verbum crucis pereuntibus quidem
stultitiam'. Sed quid ego frustra anxia, tot testimoniis haec docere pergo,
cum in psalmis mysticis palam ipse Christus loquatur Patri: 'Tu scis
insipientiam meam?' Neque uero temere est, quod Deo stulti tam impense
placuerunt: opinor propterea, quod quemadmodum summi principes nimium
cordatos suspectos habent, et inuisos, ut Iulius Brutum et Cassium, cum
ebrium Antonium nihil metueret, utque Nero Senecam, Dionysius Platonem:
contra crassioribus, ac simplicioribus ingeniis delectantur. Itidem
Christus g-sophous istos, suaque nitentes prudentia semper detestatur, ac
damnat. Testatur id Paulus haud quaquam obscure, cum ait: 'Quae stulta sunt
mundi elegit Deus', cumque ait, 'Deo uisum esse, ut per stultitiam seruaret
mundum', quandoquidem per sapientiam restitui non poterat. Quin ipse idem
satis indicat, clamans per os Prophetae: 'Perdam sapientiam sapientium, et
prudentiam prudentium reprobabo'. Rursum cum agit gratias, quod salutis
mysterium celasset sapientes, paruulis autem, hoc est, stultis, aperuisset.
Nam Graece pro paruulis, est g-nêpiois, quos opposuit g-sophois. Huc pertinet
quod passim in Euangelio, Pharisaeos et scribas ac legum doctores incessit,
uulgus indoctum sedulo tuetur. Quid enim aliud est, 'uae uobis, scribae et
pharisaei', quam, 'uae uobis sapientes'? At paruulis, mulieribus, ac
piscatoribus potissimum delectatus esse uidetur. Quin et ex animantium
brutorum genere ea potissimum placent Christo, quae a uulpina prudentia
quam longissime absunt. Eoque asino maluit insidere, cum ille, si
libuisset, uel leonis tergum impune potuisset premere. Ac Spiritus ille
sacer in columbae specie delapsus est, non aquilae aut miluii. Praeterea
ceruorum hinnulorum, agnorum, crebra passim in Diuinis Litteris mentio.
Adde, quod suos ad immortalem uitam destinatos, oues appellat. Quo quidem
animante non est aliud insipientius, uel Aristotelico prouerbio teste,
g-probateion g-êthos: quod quidem admonet, ab eius pecudis stoliditate sumptum
in stupidos et bardos, conuitii loco dici solere. Atqui huius gregis
Christus sese pastorem profitetur, quin etiam ipse agni nomine delectatus
est, indicante eum Ioanne, Ecce agnus Dei: cuius multa fit et in Apocalypsi
mentio. Haec quid aliud clamitant, nisi mortaleis stultos esse, etiam pios?
ipsum quoque Christum, quo stultitiae mortalium subueniret, cum esset
sapientia Patris, tamen quodammodo stultum esse factum, cum hominis
assumpta natura, habitu inuentus est ut homo? quemadmodum et peccatum
factus est, ut peccatis mederetur. Neque alia ratione mederi uoluit quam
per stultitiam crucis, per Apostolos idiotas, ac pingues: quibus sedulo
stultitiam praecipit, a sapientia deterrens, cum eos ad puerorum, liliorum,
sinapis, et passerculorum exemplum prouocat, rerum stupidarum ac sensu
carentium, soloque naturae ductu, nulla arte, nulla sollicitudine, uitam
agentium. Praeterea cum uetat esse sollicitos, qua essent apud praesides
oratione usuri, cumque interdicit, ne scrutentur tempora uel momenta
temporum, uidelicet, ne quid fiderent suae prudentiae, sed totis animis ex
se penderent. Eodem pertinet, quod Deus ille orbis architectus interminatur
ne quid de arbore scientiae degustarent, perinde quasi scientia felicitatis
sit uenenum. Quamquam Paulus aperte scientiam, ueluti inflantem et
perniciosam improbat. Quem diuus Bernardus, opinor, sequutus, montem eum in
quo Lucifer sedem statuerat, scientiae montem interpretatur. Fortasse nec
illud omittendum uideatur argumentum, gratiosam esse apud superos
stultitiam, quod huic solidatur erratorum uenia, sapienti non ignoscitur,
unde ueniam orant, etiam si prudentes peccauerint, tamen stultitiae
praetextu patrocinioque utuntur. Nam sic Aaron uxoris poenam deprecatur in
Numerorum, si satis commemini, libris: 'Obsecro, domine mi, ne imponas
nobis hoc peccatum, quod stulte commisimus'. Sic et Saul apud Dauid culpam
deprecatur: 'Apparet enim', inquiens, 'quod stulte egerim'. Rursum ipse
Dauid ita blanditur Domino: 'Sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem
serui tui, quia stulte egimus': perinde quasi non impetraturus ueniam, nisi
stultitiam et inscitiam obtenderet. Sed illud acrius urget, quod Christus
in cruce, cum oraret pro suis inimicis. 'Pater ignosce illis': non aliam
praetexuit excusationem, quam imprudentiae, 'quia nesciunt', inquit, 'quid
faciunt'. Ad eumdem modum, Paulus scribens ad Timotheum: 'Sed ideo
misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate'.
Quid est, 'ignorans feci', nisi per stultitiam feci, non malitiam? Quid
est, 'ideo misericordiam consecutus sum', nisi non consecuturus, ni
stultitiae patrocinio commendatus? Pro nobis facit et mysticus ille
Psalmographus, qui suo loco non ueniebat in mentem: 'Delicta iuuentutis
meae, et ignorantias meas ne memineris'. Audistis quae duo praetexat,
nimirum aetatem, cui semper comes esse soleo, et ignorantias, idque numero
multitudinis, ut ingentem Stultitiae uim intelligeremus.
[66] Ac ne quae sunt infinita persequar, utque summatim dicam, uidetur
omnino Christiana religio quamdam habere cum aliqua stultitia cognationem,
minimeque cum sapientia conuenire. Cuius rei si desideratis argumenta
primum illud animaduertite, pueros, senes, mulieres, ac fatuos sacris ac
religiosis rebus praeter caeteros gaudere, eoque semper altaribus esse
proximos, solo, nimirum, naturae impulsu. Praeterea uidetis primos illos
religionis auctores, mire simplicitatem amplexos, acerrimos litterarum
hostes fuisse. Postremo nulli moriones magis desipere uidentur, quam hi,
quos Christianae pietatis ardor semel totos arripuit: adeo sua profundunt,
iniurias negligunt, falli sese patiuntur, inter amicos et inimicos nullum
discrimen, uoluptatem horrent, inedia, uigilia, lacrymis, laboribus,
contumeliis saginantur, uitam fastidiunt, mortem unice optant, breuiter, ad
omnem sensum communem prorsus obstupuisse uidentur, perinde quasi alibi
uiuat animus, non in suo corpore. Quod quidem quid aliud est, quam
insanire? quo minus mirum uideri debet, si Apostoli musto temulenti sunt
uisi, si Paulus iudici Festo uisus est insanire. Sed posteaquam semel g-tên
g-leontên induimus, age doceamus et illud, felicitatem Christianorum, quam
tot laboribus expetunt, nihil aliud esse, quam insaniae stultitiaeque genus
quoddam, absit inuidia uerbis, rem ipsam potius expendite. Iam primum illud
propemodum Christianis conuenit cum Platonicis, animum immersum
illigatumque esse corporeis uinculis, huiusque crassitudine praepediri, quo
minus ea, quae uere sunt, contemplari, fruique possit. Proinde Philosophiam
definit esse mortis meditationem, quod ea mentem a rebus uisibilibus, ac
corporeis abducat, quod idem utique mors facit. Itaque quam diu animus
corporis organis probe utitur, tam diu sanus appellatur, uerum ubi ruptis
iam uinculis, conatur in libertatem asserere sese, quasique fugam ex eo
carcere meditatur, tum insaniam uocant. Id si forte contingit morbo,
uitioque organorum, prorsus omnium consensu, insania est. Et tamen hoc
quoque genus hominum uidemus futura praedicere, scire linguas ac litteras,
quas antea numquam didicerant, et omnino diuinum quiddam prae se ferre.
Neque dubium est id inde accidere quod mens a contagio corporis paulo
liberior incipit natiuam sui uim exserere. Idem arbitror esse in causa, cur
laborantibus uicina morte, simile quiddam soleat accidere, ut tamquam
afflati prodigiosa quaedam loquantur. Rursum si id eueniat studio pietatis,
fortasse non est idem insaniae genus, sed tamen adeo confine, ut magna pars
hominum meram insaniam esse iudicet, praesertim cum pauculi homunciones ab
uniuerso mortalium coetu, tota uita dissentiant. Itaque solet iis usu
uenire, quod iuxta Platonicum figmentum, opinor, accidere iis, qui in specu
uincti rerum umbras mirantur, et fugitiuo illi, qui reuersus in antrum,
ueras res uidisse se praedicat, illos longe falli, qui praeter miseras
umbras nihil aliud esse credant. Etenim sapiens hic commiseratur, ac
deplorat illorum insaniam, qui tanto errore teneantur. Illi uicissim illum
ueluti delirantem rident, atque eiiciunt. Itidem uulgus hominum ea quae
maxime corporea sunt, maxime miratur, eaque prope sola putat esse. Contra
pii, quo quidquam propius accedit ad corpus, hoc magis negligunt, totique
ad inuisibilium rerum contemplationem rapiuntur. Nam isti primas partes
tribuunt diuitiis, proximas corporis commodis, postremas animo relinquunt:
quem tamen plerique nec esse credunt, quia non cernatur oculis. E diuerso
illi primum in ipsum Deum, rerum omnium simplicissimum, toti nituntur:
secundum hunc, et tamen in hoc, quod ad illum quam proxime accedit, nempe
animum: corporis curam negligunt, pecunias ceu putamina prorsus
aspernantur, ac fugitant. Aut si quid huiusmodi rerum tractare coguntur,
grauatim, ac fastidienter id faciunt, habent tamquam non habentes,
possident tamquam non possidentes. Sunt et in singulis rebus, gradus multum
inter istos diuersi. Principio sensus tametsi omnes cum corpore cognationem
habeant, tamen quidam sunt ex his crassiores, ut tactus, auditus, uisus,
olfactus, gustus. Quidam magis a corpore semoti, ueluti memoria,
intellectus, uoluntas. Igitur ubi se intenderit animus, ibi ualet. Pii
quoniam omnis animi uis ad ea contendit, quae sunt a crassioribus sensibus
alienissima, in his uelut obbrutescunt, atque obstupescunt. Contra uulgus
in his plurimum ualet, in illis quam minimum. Inde est, quod audimus
nonnullis diuinis uiris accidisse, ut oleum uini loco biberint. Rursum in
affectibus animi, quidam plus habent cum pingui corpore commercii, ueluti
libido, cibi somnique appetentia, iracundia, superbia, inuidia: cum his
irreconciliabile bellum piis, contra uulgus sine his uitam esse non putat.
Deinde sunt quidam affectus medii, quasique naturales, ut amor patris,
caritas in liberos, in parentes, in amicos: His uulgus nonnihil tribuit. At
illi hos quoque student ex animo reuellere, nisi quatenus ad summam illam
animi partem adsurgant, ut iam parentem ament, non tamquam parentem, quid
enim ille genuit, nisi corpus ? quamquam hoc ipsum Deo parenti debetur, sed
tamquam uirum bonum, et in quo luceat imago summae illius mentis, quam unam
summum bonum uocant, et extra quam nihil nec amandum nec expetendum esse
praedicant. Hac eadem regula reliqua item omnia uitae officia metiuntur, ut
ubique id quod uisibile est, si non est omnino contemnendum, tamen longe
minoris faciant, quam ea quae uideri nequeunt. Aiunt autem et in
Sacramentis, atque ipsis pietatis officiis, corpus et spiritum inueniri.
Velut in ieiunio non magni ducunt, si quis tantum a carnibus, coenaque
abstineat, id quod uulgus absolutum esse ieiunium existimat, nisi simul et
affectibus aliquid adimat, ut minus permittat irae quam soleat, minus
superbiae: utque ceu minus iam onustus mole corporea, spiritus ad
coelestium bonorum gustum, fruitionemque enitatur. Similiter et in synaxi,
tametsi non est aspernandum, inquiunt, quod cerimoniis geritur, tamen id
per se, aut parum est conducibile, aut etiam perniciosum, nisi id quod est
spiritale accesserit, nempe hoc quod signis illis uisibilibus
repraesentatur. Repraesentatur autem mors Christi, quam domitis,
exstinctis, quasique sepultis corporis affectibus, exprimere Mortales
oportet, ut in nouitatem uitae resurgant, utque unum cum illo, unum item
inter sese fieri queant. Haec igitur agit, haec meditatur ille pius.
Contra, uulgus sacrificium nihil aliud esse credit, quam adesse altaribus,
idque proxime, audire uocum strepitum, aliasque id genus cerimoniolas
spectare. Nec in his tantum, quae dumtaxat exempli gratia proposuimus, sed
simpliciter in omni uita refugit pius ab his quae corpori cognata sunt, ad
aeterna, ad inuisibilia, ad spiritalia rapitur. Proinde cum summa sit inter
hos et illos omnibus de rebus dissensio, fit ut utrique alteris insanire
uideantur. Quamquam id uocaibuli rectius in pios competit quam in uulgus,
mea quidem sententia.
[67] Quod quidem magis perspicuum fiet, si quemadmodum pollicita sum, paucis
demonstraro, summum illud praemium nihil aliud esse, quam insaniam quamdam.
Primum igitur existimate, Platonem tale quiddam iam tum somniasse, cum,
amantium furorem omnium felicissimum esse, scriberet. Etenim qui uehementer
amat iam non in se uiuit, sed in eo quod amat, quoque longius a se ipso
digreditur, et in illud demigrat, hoc magis ac magis gaudet. Atque cum
animus a corpore peregrinari meditatur, neque probe suis utitur organis,
istud haud dubie furorem recte dixeris. Alioqui quid sibi uult, quod uulgo
etiam dicunt: 'Non est apud se, et, ad te redi, et, sibi redditus est?'
Porro quo amor est absolutior, hoc furor est maior, ac felicior. Ergo
quaenam futura est illa coelitum uita, ad quam piae mentes tanto studio
suspirant? Nempe spiritus absorbebit corpus, utpote uictor ac fortior.
Idque hoc faciet facilius, partim quod iam uelut in suo regno est, partim
quod iam olim in uita corpus, ad huiusmodi transformationem repurgarit,
atque extenuarit. Deinde spiritus a mente illa summa mire absorbebitur,
quippe infinitis partibus potentiore. Ita ut iam totus homo extra se
futurus sit, nec alia ratione felix futurus, nisi quod extra sese positus,
patietur quiddam ineffabile a summo illo bono, omnia in se rapiente. Iam
haec felicitas quamquam tum demum perfecta contingit, cum animi receptis
pristinis corporibus, immortalitate donabuntur: Tamen quoniam piorum uita
nihil aliud est, quam illius uitae meditatio, ac uelut umbra quaedam, fit
ut praemii quoque illius aliquando gustum aut ardorem aliquem sentiant. Id
tametsi minutissima quaedam stillula est, ad fontem illum aeternae
felicitatis, tamen longe superat uniuersas corporis uoluptates, etiam si
omnes omnium mortalium deliciae in unum conferantur. Usque adeo praestant
spiritualia corporalibus, inuisibilia uisibilibus. Hoc nimirum est quod
pollicetur Propheta: 'Oculus non uidit, nec auris audiuit, nec in cor
hominis adscenderunt, quae praeparauit Deus diligentibus se'. Atque, haec
est Moriae pars, quae non aufertur commutatione uitae, sed perficitur. Hoc
igitur quibus sentire licuit, contingit autem perpaucis, ii patiuntur
quoddam dementiae simillimum, loquuntur quaedam non satis cohaerentia, nec
humano more, sed dant sine mente sonum, deinde subinde totam oris speciem
uertunt. Nunc alacres, nunc deiecti, nunc lacrymant, nunc rident, nunc
suspirant; in summa, uere toti extra se sunt. Mox ubi ad sese redierint,
negant se scire, ubi fuerint, utrum in corpore, an extra corpus, uigilantes
an dormientes, quid audierint, quid uiderint, quid dixerint, quid fecerint,
non meminerunt, nisi tamquam per nebulam, ac somnium, tantum hoc sciunt se
felicissimos fuisse, dum ita desiperent. Itaque plorant sese resipuisse,
nihilque omnium malint, quam hoc insaniae genus perpetuo insanire. Atque
haec est futurae felicitatis tenuis quaedam degustatiuncula.
[68] Verum ego iam dudum oblita mei g-huper g-ta g-eskammena g-pêdô. Quamquam si
quid petulantius aut loquacius a me dictum uidebitur, cogitate et
Stultitiam, et mulierem dixisse. Sed interim tamen memineritis illius
Graecanici prouerbii g-pollaki g-toi g-kai g-môros g-anêp g-katakairion g-eipen, nisi
forte putatis hoc ad mulieres nihil attinere. Video uos epilogum
exspectare, sed nimium desipitis, siquidem arbitramini, me quid dixerim
etiam dum meminisse, cum tantam uerborum farraginem effuderim. Vetus illud,
g-misô g-mnamona g-sumpotan. Nouum hoc, g-misô g-mnamona g-akroatên. Quare ualete,
plaudite, uiuite, bibite, Moriae celeberrimi Mystae.