Itinera Electronica
Du texte à l'hypertexte

Lucrèce, De la nature des choses, Livre II

[2,0] LIBER SECVNDVS.

[2,1] Suaue, mari magno turbantibus aequora uentis
e terra magnum alterius spectare laborem;
non quia uexari quemquam est iucunda uoluptas,
sed quibus ipse malis careas quia cernere suaue est.
5 suaue etiam belli certamina magna tueri
per campos instructa tua sine parte pericli;
sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
edita doctrina sapientum templa serena,
despicere unde queas alios passimque uidere

[2,10] errare atque uiam palantis quaerere uitae,
certare ingenio, contendere nobilitate,
noctes atque dies niti praestante labore
ad summas emergere opes rerumque potiri.
o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
15 qualibus in tenebris uitae quantisque periclis
degitur hoc aeui quod cumque est! nonne uidere
nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
iucundo sensu cura semota metuque?

[2,20] ergo corpoream ad naturam pauca uidemus
esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
delicias quoque uti multas substernere possint
gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
si non aurea sunt iuuenum simulacra per aedes
25 lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
nec domus argento fulget auroque renidet
nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
cum tamen inter se prostrati in gramine molli

[2,30] propter aquae riuum sub ramis arboris altae
non magnis opibus iucunde corpora curant,
praesertim cum tempestas adridet et anni
tempora conspergunt uiridantis floribus herbas.
nec calidae citius decedunt corpore febres,
35 textilibus si in picturis ostroque rubenti
iacteris, quam si in plebeia ueste cubandum est.
quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;

[2,40] si non forte tuas legiones per loca campi
feruere cum uideas belli simulacra cientis,
subsidiis magnis et opum ui constabilitas,
ornatas armis stlattas pariterque animatas,
his tibi tum rebus timefactae religiones
45 effugiunt animo pauidae mortisque timores
tum uacuum pectus lincunt curaque solutum.
quod si ridicula haec ludibriaque esse uidemus,
re ueraque metus hominum curaeque sequaces
nec metuunt sonitus armorum nec fera tela

[2,50] audacterque inter reges rerumque potentis
uersantur neque fulgorem reuerentur ab auro
nec clarum uestis splendorem purpureai,
quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
omnis cum in tenebris praesertim uita laboret?
55 nam uel uti pueri trepidant atque omnia caecis
in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
quae pueri in tenebris pauitant finguntque futura.
hunc igitur terrorem animi tenebrasque necesse est

[2,60] non radii solis neque lucida tela diei
discutiant, sed naturae species ratioque.
Nunc age, quo motu genitalia materiai
corpora res uarias gignant genitasque resoluant
et qua ui facere id cogantur quaeque sit ollis
65 reddita mobilitas magnum per inane meandi,
expediam: tu te dictis praebere memento.
nam certe non inter se stipata cohaeret
materies, quoniam minui rem quamque uidemus
et quasi longinquo fluere omnia cernimus aeuo

[2,70] ex oculisque uetustatem subducere nostris,
cum tamen incolumis uideatur summa manere
propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
unde abeunt minuunt, quo uenere augmine donant.
illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
75 nec remorantur ibi. sic rerum summa nouatur
semper, et inter se mortales mutua uiuunt.
augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
inque breui spatio mutantur saecla animantum
et quasi cursores uitai lampada tradunt.

[2,80] Si cessare putas rerum primordia posse
cessandoque nouos rerum progignere motus,
auius a uera longe ratione uagaris.
nam quoniam per inane uagantur, cuncta necesse est
aut grauitate sua ferri primordia rerum
85 aut ictu forte alterius. nam <cum> cita saepe
obuia conflixere, fit ut diuersa repente
dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
et quo iactari magis omnia materiai

[2,90] corpora peruideas, reminiscere totius imum
nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
consistant, quoniam spatium sine fine modoque est
inmensumque patere in cunctas undique partis
pluribus ostendi et certa ratione probatum est.
95 quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
reddita corporibus primis per inane profundum,
sed magis adsiduo uarioque exercita motu
partim interuallis magnis confulta resultant,
pars etiam breuibus spatiis uexantur ab ictu.

[2,100] et quae cumque magis condenso conciliatu
exiguis interuallis conuecta resultant,
indupedita suis perplexis ipsa figuris,
haec ualidas saxi radices et fera ferri
corpora constituunt et cetera <de> genere horum.
105 paucula quae porro magnum per inane uagantur,
cetera dissiliunt longe longeque recursant
in magnis interuallis; haec aera rarum
sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
multaque praeterea magnum per inane uagantur,

[2,110] conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
consociare etiam motus potuere recepta.
Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
ante oculos semper nobis uersatur et instat.
contemplator enim, cum solis lumina cumque
115 inserti fundunt radii per opaca domorum:
multa minuta modis multis per inane uidebis
corpora misceri radiorum lumine in ipso
et uel ut aeterno certamine proelia pugnas
edere turmatim certantia nec dare pausam,

[2,120] conciliis et discidiis exercita crebris;
conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
quale sit in magno iactari semper inani.
dum taxat, rerum magnarum parua potest res
exemplare dare et uestigia notitiai.
125 Hoc etiam magis haec animum te aduertere par est
corpora quae in solis radiis turbare uidentur,
quod tales turbae motus quoque materiai
significant clandestinos caecosque subesse.
multa uidebis enim plagis ibi percita caecis

[2,130] commutare uiam retroque repulsa reuerti
nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
scilicet hic a principiis est omnibus error.
prima mouentur enim per se primordia rerum,
inde ea quae paruo sunt corpora conciliatu
135 et quasi proxima sunt ad uiris principiorum,
ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
ipsaque <pro>porro paulo maiora lacessunt.
sic a principiis ascendit motus et exit
paulatim nostros ad sensus, ut moueantur

[2,140] illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
primum aurora nouo cum spargit lumine terras
145 et uariae uolucres nemora auia peruolitantes
aera per tenerum liquidis loca uocibus opplent,
quam subito soleat sol ortus tempore tali
conuestire sua perfundens omnia luce,
omnibus in promptu manifestumque esse uidemus.

[2,150] at uapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
non per inane meat uacuum; quo tardius ire
cogitur, aerias quasi dum diuerberat undas;
nec singillatim corpuscula quaeque uaporis
sed complexa meant inter se conque globata;
155 qua propter simul inter se retrahuntur et extra
officiuntur, uti cogantur tardius ire.
at quae sunt solida primordia simplicitate,
cum per inane meant uacuum nec res remoratur
ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,

[2,160] unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
debent ni mirum praecellere mobilitate
et multo citius ferri quam lumina solis
multiplexque loci spatium transcurrere eodem
tempore quo solis peruolgant fulgura caelum.
165 ---
nec persectari primordia singula quaeque,
ut uideant qua quicque geratur cum ratione.
At quidam contra haec, ignari materiai,
naturam non posse deum sine numine reddunt
tanto opere humanis rationibus atmoderate

[2,170] tempora mutare annorum frugesque creare
et iam cetera, mortalis quae suadet adire
ipsaque deducit dux uitae dia uoluptas
et res per Veneris blanditur saecla propagent,
ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
175 constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
magno opere a uera lapsi ratione uidentur.
nam quamuis rerum ignorem primordia quae sint,
hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
confirmare aliisque ex rebus reddere multis,

[2,180] nequaquam nobis diuinitus esse creatam
naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
nunc id quod super est de motibus expediemus.
Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
185 confirmare tibi, nullam rem posse sua ui
corpoream sursum ferri sursumque meare.
ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
sursus enim uersus gignuntur et augmina sumunt
et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,

[2,190] pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
et celeri flamma degustant tigna trabesque,
sponte sua facere id sine ui subiecta putandum est.
quod genus e nostro com missus corpore sanguis
195 emicat exultans alte spargitque cruorem.
nonne uides etiam quanta ui tigna trabesque
respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
derecta et magna ui multi pressimus aegre,
tam cupide sursum remouet magis atque remittit,

[2,200] plus ut parte foras emergant exiliantque.
nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
quin uacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
sic igitur debent flammae quoque posse per auras
aeris expressae sursum succedere, quamquam
205 pondera, quantum in <se> est, deorsum <de>ducere pugnent.
nocturnasque faces caeli sublime uolantis
nonne uides longos flammarum ducere tractus
in quas cumque dedit partis natura meatum?
non cadere in terras stellas et sidera cernis?

[2,210] sol etiam <caeli> de uertice dissipat omnis
ardorem in partis et lumine conserit arua;
in terras igitur quoque solis uergitur ardor.
transuersosque uolare per imbris fulmina cernis,
nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
215 concursant; cadit in terras uis flammea uolgo.
Illud in his quoque te rebus cognoscere auemus,
corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
ponderibus propriis, incerto tempore ferme
incertisque locis spatio depellere paulum,

[2,220] tantum quod momen mutatum dicere possis.
quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
imbris uti guttae caderent per inane profundum
nec foret offensus natus nec plaga creata
principiis; ita nihil umquam natura creasset.
225 Quod si forte aliquis credit grauiora potesse
corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
incidere ex supero leuioribus atque ita plagas
gignere, quae possint genitalis reddere motus,
auius a uera longe ratione recedit.

[2,230] nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
haec pro ponderibus casus celerare necesse est
propterea quia corpus aquae naturaque tenuis
aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
sed citius cedunt grauioribus exsuperata;
235 at contra nulli de nulla parte neque ullo
tempore inane potest uacuum subsistere rei,
quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
omnia qua propter debent per inane quietum
aeque ponderibus non aequis concita ferri.

[2,240] haud igitur poterunt leuioribus incidere umquam
ex supero grauiora neque ictus gignere per se,
qui uarient motus, per quos natura gerat res.
quare etiam atque etiam paulum inclinare necesse est
corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
245 obliquos uideamur et id res uera refutet.
namque hoc in promptu manifestumque esse uidemus,
pondera, quantum in <se> est, non posse obliqua meare,
ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
sed nihil omnino <recta> regione uiai

[2,250] declinare quis est qui possit cernere sese?
Denique si semper motu conectitur omnis
et uetere exoritur <motus> nouus ordine certo
nec declinando faciunt primordia motus
principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
255 ex infinito ne causam causa sequatur,
libera per terras unde haec animantibus exstat,
unde est haec, inquam, fatis auolsa uoluntas,
per quam progredimur quo ducit quemque uoluptas,
declinamus item motus nec tempore certo

[2,260] nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
nam dubio procul his rebus sua cuique uoluntas
principium dat et hinc motus per membra rigantur.
nonne uides etiam patefactis tempore puncto
carceribus non posse tamen prorumpere equorum
265 uim cupidam tam de subito quam mens auet ipsa?
omnis enim totum per corpus materiai
copia conciri debet, concita per artus
omnis ut studium mentis conixa sequatur;
ut uideas initum motus a corde creari

[2,270] ex animique uoluntate id procedere primum,
inde dari porro per totum corpus et artus.
nec simile est ut cum inpulsi procedimus ictu
uiribus alterius magnis magnoque coactu;
nam tum materiem totius corporis omnem
275 perspicuum est nobis inuitis ire rapique,
donec eam refrenauit per membra uoluntas.
iamne uides igitur, quamquam uis extera multos
pellat et inuitos cogat procedere saepe
praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro

[2,280] quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
cuius ad arbitrium quoque copia materiai
cogitur inter dum flecti per membra per artus
et proiecta refrenatur retroque residit.
quare in seminibus quoque idem fateare necesse est,
285 esse aliam praeter plagas et pondera causam
motibus, unde haec est nobis innata potestas,
de nihilo quoniam fieri nihil posse uidemus.
pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
externa quasi ui; sed ne res ipsa necessum

[2,290] intestinum habeat cunctis in rebus agendis
et deuicta quasi cogatur ferre patique,
id facit exiguum clinamen principiorum
nec regione loci certa nec tempore certo.
Nec stipata magis fuit umquam materiai
295 copia nec porro maioribus interuallis;
nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
qua propter quo nunc in motu principiorum
corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
et post haec semper simili ratione ferentur,

[2,300] et quae consuerint gigni gignentur eadem
condicione et erunt et crescent uique ualebunt,
quantum cuique datum est per foedera naturai.
nec rerum summam commutare ulla potest uis;
nam neque quo possit genus ullum materiai
305 effugere ex omni quicquam est <extra>, neque in omne
unde coorta queat noua uis inrumpere et omnem
naturam rerum mutare et uertere motus.
Illud in his rebus non est mirabile, quare,
omnia cum rerum primordia sint in motu,

[2,310] summa tamen summa uideatur stare quiete,
praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
omnis enim longe nostris ab sensibus infra
primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
315 praesertim cum, quae possimus cernere, celent
saepe tamen motus spatio diducta locorum.
nam saepe in colli tondentes pabula laeta
lanigerae reptant pecudes, quo quamque uocantes
inuitant herbae gemmantes rore recenti,

[2,320] et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
omnia quae nobis longe confusa uidentur
et uelut in uiridi candor consistere colli.
praeterea magnae legiones cum loca cursu
camporum complent belli simulacra cientes,
325 fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
aere renidescit tellus supterque uirum ui
excitur pedibus sonitus clamoreque montes
icti reiectant uoces ad sidera mundi
et circum uolitant equites mediosque repente

[2,330] tramittunt ualido quatientes impete campos;
et tamen est quidam locus altis montibus, <unde>
stare uidentur et in campis consistere fulgor.
Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
qualia sint et quam longe distantia formis,
335 percipe, multigenis quam sint uariata figuris;
non quo multa parum simili sint praedita forma,
sed quia non uolgo paria omnibus omnia constant.
nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,

[2,340] debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
esse pari filo similique adfecta figura.
Praeterea genus humanum mutaeque natantes
squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
et uariae uolucres, laetantia quae loca aquarum
345 concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
et quae peruolgant nemora auia peruolitantes,
quorum unum quiduis generatim sumere perge;
inuenies tamen inter se differre figuris.
nec ratione alia proles cognoscere matrem

[2,350] nec mater posset prolem; quod posse uidemus
nec minus atque homines inter se nota cluere.
nam saepe ante deum uitulus delubra decora
turicremas propter mactatus concidit aras
sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
355 at mater uiridis saltus orbata peragrans
nouit humi pedibus uestigia pressa bisulcis,
omnia conuisens oculis loca, si queat usquam
conspicere amissum fetum, completque querellis
frondiferum nemus adsistens et crebra reuisit

[2,360] ad stabulum desiderio perfixa iuuenci,
nec tenerae salices atque herbae rore uigentes
fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
oblectare animum subitamque auertere curam,
nec uitulorum aliae species per pabula laeta
365 deriuare queunt animum curaque leuare;
usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
praeterea teneri tremulis cum uocibus haedi
cornigeras norunt matres agnique petulci
balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,

[2,370] ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
Postremo quoduis frumentum non tamen omne
quidque suo genere inter se simile esse uidebis,
quin intercurrat quaedam distantia formis.
concharumque genus parili ratione uidemus
375 pingere telluris gremium, qua mollibus undis
litoris incurui bibulam pauit aequor harenam.
quare etiam atque etiam simili ratione necesse est,
natura quoniam constant neque facta manu sunt
unius ad certam formam primordia rerum,

[2,380] dissimili inter se quaedam uolitare figura.
Perfacile est animi ratione exsoluere nobis
quare fulmineus multo penetralior ignis
quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
dicere enim possis caelestem fulminis ignem
385 subtilem magis e paruis constare figuris
atque ideo transire foramina quae nequit ignis
noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
praeterea lumen per cornum transit, at imber
respuitur. quare, nisi luminis illa minora

[2,390] corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
et quamuis subito per colum uina uidemus
perfluere, at contra tardum cunctatur oliuom,
aut quia ni mirum maioribus est elementis
aut magis hamatis inter se perque plicatis,
395 atque ideo fit uti non tam diducta repente
inter se possint primordia singula quaeque
singula per cuiusque foramina permanare.
Huc accedit uti mellis lactisque liquores
iucundo sensu linguae tractentur in ore;

[2,400] at contra taetra absinthi natura ferique
centauri foedo pertorquent ora sapore;
ut facile agnoscas e leuibus atque rutundis
esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
at contra quae amara atque aspera cumque uidentur,
405 haec magis hamatis inter se nexa teneri
proptereaque solere uias rescindere nostris
sensibus introituque suo perrumpere corpus.
omnia postremo bona sensibus et mala tactu
dissimili inter se pugnant perfecta figura;

[2,410] ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
horrorem constare elementis leuibus aeque
ac musaea mele, per chordas organici quae
mobilibus digitis expergefacta figurant;
neu simili penetrare putes primordia forma
415 in nares hominum, cum taetra cadauera torrent,
et cum scena croco Cilici perfusa recens est
araque Panchaeos exhalat propter odores;
neue bonos rerum simili constare colores
semine constituas, oculos qui pascere possunt,

[2,420] et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
aut foeda specie foedi turpesque uidentur.
omnis enim, sensus quae mulcet cumque, <tibi res>
haut sine principiali aliquo leuore creata est;
at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
425 non aliquo sine materiae squalore reperta est.
Sunt etiam quae iam nec leuia iure putantur
esse neque omnino flexis mucronibus unca,
sed magis angellis paulum prostantibus, <ut quae>
titillare magis sensus quam laedere possint,

[2,430] fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
dissimili dentata modo conpungere sensus
corporis, indicio nobis est tactus uterque.
tactus enim, tactus, pro diuum numina sancta,
435 corporis est sensus, uel cum res extera sese
insinuat, uel cum laedit quae in corpore nata est
aut iuuat egrediens genitalis per Veneris res,
aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
semina confundunt inter se concita sensum;

[2,440] ut si forte manu quamuis iam corporis ipse
tute tibi partem ferias atque experiare.
qua propter longe formas distare necesse est
principiis, uarios quae possint edere sensus.
Denique quae nobis durata ac spissa uidentur,
445 haec magis hamatis inter sese esse necesse est
et quasi ramosis alte compacta teneri.
in quo iam genere in primis adamantina saxa
prima acie constant ictus contemnere sueta
et ualidi silices ac duri robora ferri

[2,450] aeraque quae claustris restantia uociferantur.
illa quidem debent e leuibus atque rutundis
esse magis, fluuido quae corpore liquida constant.
namque papaueris haustus item est facilis quod aquarum;
nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
455 et perculsus item procliue uolubilis exstat.
omnia postremo quae puncto tempore cernis
diffugere ut fumum nebulas flammasque, necesse est,
si minus omnia sunt e leuibus atque rotundis,
at non esse tamen perplexis indupedita,

[2,460] pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
nec tamen haerere inter se; quod cumque uidemus
sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
non e perplexis, sed acutis esse elementis.
sed quod amara uides eadem quae fluuida constant,
465 sudor uti maris est, minime mirabile debet
---
nam quod fluuidus est, e leuibus atque rotundis
est, sed leuibus <sunt hamata> admixta doloris
corpora. nec tamen haec retineri hamata necessum est:
scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,

[2,470] prouolui simul ut possint et laedere sensus.
et quo mixta putes magis aspera leuibus esse
principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
est ratio secernendi seorsumque uidendi,
umor dulcis ubi per terras crebrius idem
475 percolatur, ut in foueam fluat ac mansuescat;
linquit enim supera taetri primordia uiri,
aspera quo magis in terris haerescere possint.
Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum

[2,480] finita uariare figurarum ratione.
quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
esse infinito debebunt corporis auctu.
namque in eadem una cuiusuis iam breuitate
corporis inter se multum uariare figurae
485 non possunt. fac enim minimis e partibus esse
corpora prima tribus, uel paulo pluribus auge;
nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
summa atque ima locans, transmutans dextera laeuis,
omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo

[2,490] formai speciem totius corporis eius,
quod super est, si forte uoles uariare figuras,
addendum partis alias erit. inde sequetur,
adsimili ratione alias ut postulet ordo,
si tu forte uoles etiam uariare figuras.
495 ergo formarum nouitatem corporis augmen
subsequitur. quare non est ut credere possis
esse infinitis distantia semina formis,
ne quaedam cogas inmani maximitate
esse, supra quod iam docui non posse probari.

[2,500] iam tibi barbaricae uestes Meliboeaque fulgens
purpura Thessalico concharum tacta colore,
aurea pauonum ridenti imbuta lepore
saecla nouo rerum superata colore iacerent
et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
505 et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
carmina consimili ratione oppressa silerent;
namque aliis aliud praestantius exoreretur.
cedere item retro possent in deteriores
omnia sic partis, ut diximus in melioris;

[2,510] namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
naribus auribus atque oculis orisque sapori.
quae quoniam non sunt, <sed> rebus reddita certa
finis utrimque tenet summam, fateare necesse est
materiem quoque finitis differe figuris.
515 denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
finitum est retroque pari ratione remensum est.
omnis enim calor ac frigus mediique tepores
interutrasque iacent explentes ordine summam.
ergo finita distant ratione creata,

[2,520] ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
inter se simili quae sunt perfecta figura,
525 infinita cluere. etenim distantia cum sit
formarum finita, necesse est quae similes sint
esse infinitas aut summam materiai
finitam constare, id quod non esse probaui.
---
uersibus ostendam corpuscula materiai

[2,530] ex infinito summam rerum usque tenere
undique protelo plagarum continuato.
nam quod rara uides magis esse animalia quaedam
fecundamque magis naturam cernis in illis,
at regione locoque alio terrisque remotis
535 multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
sicut quadripedum cum primis esse uidemus
in genere anguimanus elephantos, India quorum
milibus e multis uallo munitur eburno,
ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum

[2,540] uis est, quarum nos perpauca exempla uidemus.
sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
unica res quaedem natiuo corpore sola,
cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
infinita tamen nisi erit uis materiai,
545 unde ea progigni possit concepta, creari
non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
quippe etenim sumant alii finita per omne
corpora iactari unius genitalia rei,
unde ubi qua ui et quo pacto congressa coibunt

[2,550] materiae tanto in pelago turbaque aliena?
non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
disiactare solet magnum mare transtra cauernas
antemnas prorem malos tonsasque natantis,
555 per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
ut uideantur et indicium mortalibus edant,
infidi maris insidias uirisque dolumque
ut uitare uelint, neue ullo tempore credant,
subdola cum ridet placidi pellacia ponti,

[2,560] sic tibi si finita semel primordia quaedam
constitues, aeuom debebunt sparsa per omnem
disiectare aestus diuersi materiai,
numquam in concilium ut possint compulsa coire
nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
565 quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
et res progigni et genitas procrescere posse.
esse igitur genere in quouis primordia rerum
infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
Nec superare queunt motus itaque exitiales

[2,570] perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
nec porro rerum genitales auctificique
motus perpetuo possunt seruare creata.
sic aequo geritur certamine principiorum
ex infinito contractum tempore bellum.
575 nunc hic nunc illic superant uitalia rerum
et superantur item. miscetur funere uagor,
quem pueri tollunt uisentis luminis oras;
nec nox ulla diem neque noctem aurora secuta est,
quae non audierit mixtos uagitibus aegris

[2,580] ploratus, mortis comites et funeris atri.
Illud in his obsignatum quoque rebus habere
conuenit et memori mandatum mente tenere,
nil esse, in promptu quorum natura uidetur,
quod genere ex uno consistat principiorum,
585 nec quicquam quod non permixto semine constet.
et quod cumque magis uis multas possidet in se
atque potestates, ita plurima principiorum
in sese genera ac uarias docet esse figuras.
Principio tellus habet in se corpora prima,

[2,590] unde mare inmensum uoluentes frigora fontes
adsidue renouent, habet ignes unde oriantur;
nam multis succensa locis ardent sola terrae,
ex imis uero furit ignibus impetus Aetnae.
tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
595 gentibus humanis habet unde extollere possit,
unde etiam fluuios frondes et pabula laeta
montiuago generi possit praebere ferarum.
quare magna deum mater materque ferarum
et nostri genetrix haec dicta est corporis una.

[2,600] Hanc ueteres Graium docti cecinere poetae
sedibus in curru biiugos agitare leones,
aeris in spatio magnam pendere docentes
tellurem neque posse in terra sistere terram.
adiunxere feras, quia quamuis effera proles
605 officiis debet molliri uicta parentum.
muralique caput summum cinxere corona,
eximiis munita locis quia sustinet urbes.
quo nunc insigni per magnas praedita terras
horrifice fertur diuinae matris imago.

[2,610] hanc uariae gentes antiquo more sacrorum
Idaeam uocitant matrem Phrygiasque cateruas
dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
per terrarum orbes fruges coepisse creari.
Gallos attribuunt, quia, numen qui uiolarint
615 Matris et ingrati genitoribus inuenti sint,
significare uolunt indignos esse putandos,
uiuam progeniem qui in oras luminis edant.
tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
concaua, raucisonoque minantur cornua cantu,

[2,620] et Phrygio stimulat numero caua tibia mentis,
telaque praeportant, uiolenti signa furoris,
ingratos animos atque impia pectora uolgi
conterrere metu quae possint numine diuae.
ergo cum primum magnas inuecta per urbis
625 munificat tacita mortalis muta salute,
aere atque argento sternunt iter omne uiarum
largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
floribus umbrantes matrem comitumque cateruam.
hic armata manus, Curetas nomine Grai

[2,630] quos memorant, Phrygias inter si forte cateruas
ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
terrificas capitum quatientes numine cristas,
Dictaeos referunt Curetas, qui Iouis illum
uagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
635 cum pueri circum puerum pernice chorea
(armat et in numerum pernice chorea)
armati in numerum pulsarent aeribus aera,
ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
aeternumque daret matri sub pectore uolnus.

[2,640] propterea magnam armati matrem comitantur,
aut quia significant diuam praedicere ut armis
ac uirtute uelint patriam defendere terram
praesidioque parent decorique parentibus esse.
quae bene et eximie quamuis disposta ferantur,
645 longe sunt tamen a uera ratione repulsa.
omnis enim per se diuom natura necesse est
inmortali aeuo summa cum pace fruatur
semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
nam priuata dolore omni, priuata periclis,

[2,650] ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
terra quidem uero caret omni tempore sensu,
et quia multarum potitur primordia rerum,
multa modis multis effert in lumina solis.
655 hic siquis mare Neptunum Cereremque uocare
constituet fruges et Bacchi nomine abuti
mauolt quam laticis proprium proferre uocamen,
concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
esse deum matrem, dum uera re tamen ipse
---

[2,660] Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
lanigerae pecudes et equorum duellica proles
buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
ex unoque sitim sedantes flumine aquai
dissimili uiuont specie retinentque parentum
665 naturam et mores generatim quaeque imitantur.
tanta est in quouis genere herbae materiai
dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
Hinc porro quamuis animantem ex omnibus unam
ossa cruor uenae calor umor uiscera nerui

[2,670] constituunt, quae sunt porro distantia longe,
dissimili perfecta figura principiorum.
Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
unde ignem iacere et lumen submittere possint
675 scintillasque agere ac late differre fauillam.
cetera consimili mentis ratione peragrans
inuenies igitur multarum semina rerum
corpore celare et uarias cohibere figuras.
Denique multa uides, quibus et color et sapor una

[2,680] religione animum turpi contingere parcat.
reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
haec igitur uariis debent constare figuris;
nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
fucus item sorsum, <sorsum> sapor insinuatur
sensibus; ut noscas primis differre figuris.
685 dissimiles igitur formae glomeramen in unum
conueniunt et res permixto semine constant.
Quin etiam passim nostris in uersibus ipsis
multa elementa uides multis communia uerbis,

[2,690] cum tamen inter se uersus ac uerba necesse est
confiteare alia ex aliis constare elementis;
non quo multa parum communis littera currat
aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
sed quia non uolgo paria omnibus omnia constant.
695 sic aliis in rebus item communia multa
multarum rerum cum sint, primordia rerum
dissimili tamen inter se consistere summa
possunt; ut merito ex aliis constare feratur
humanum genus et fruges arbustaque laeta.

[2,700] Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
omnia; nam uolgo fieri portenta uideres,
semiferas hominum species existere et altos
inter dum ramos egigni corpore uiuo
multaque conecti terrestria membra marinis,
705 tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
pascere naturam per terras omniparentis.
quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
seminibus certis certa genetrice creata
conseruare genus crescentia posse uidemus.

[2,710] scilicet id certa fieri ratione necesse est.
nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
corpora discedunt conexaque conuenientis
efficiunt motus; at contra aliena uidemus
reicere in terras naturam, multaque caecis
715 corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
quae neque conecti quoquam potuere neque intus
uitalis motus consentire atque imitari.
sed ne forte putes animalia sola teneri
legibus his, quaedam ratio res terminat omnis

[2,720] nam uel uti tota natura dissimiles sunt
inter se genitae res quaeque, ita quamque necesse est
dissimili constare figura principiorum;
non quo multa parum simili sint praedita forma,
sed quia non uolgo paria omnibus omnia constant.
725 semina cum porro distent, differre necesse est
interualla uias conexus pondera plagas
concursus motus; quae non animalia solum
corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
secernunt caelumque a terris omne retentant.

[2,730] Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
niue alium quemuis quae sunt inbuta colorem,
735 propterea gerere hunc credas, quod materiai
corpora consimili sint eius tincta colore;
nullus enim color est omnino materiai
corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
in quae corpora si nullus tibi forte uidetur

[2,740] posse animi iniectus fieri, procul auius erras.
nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
ex ineunte aeuo nullo coniuncta colore,
scire licet nostrae quoque menti corpora posse
745 uorti in notitiam nullo circum lita fuco.
denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
Quod quoniam uinco fieri, nunc esse docebo.
omnis enim color omnino mutatur in omnis;

[2,750] quod facere haud ullo debent primordia pacto;
immutabile enim quiddam superare necesse est,
ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
755 proinde colore caue contingas semina rerum,
ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
Praeterea si nulla coloris principiis est
reddita natura et uariis sunt praedita formis,
e quibus omnigenus gignunt uariantque colores,

[2,760] propterea magni quod refert, semina quaeque
cum quibus et quali positura contineantur
et quos inter se dent motus accipiantque,
perfacile extemplo rationem reddere possis,
cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
765 marmoreo fieri possint candore repente,
ut mare, cum magni commorunt aequora uenti,
uertitur in canos candenti marmore fluctus;
dicere enim possis, nigrum quod saepe uidemus,
materies ubi permixta est illius et ordo

[2,770] principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
continuo id fieri ut candens uideatur et album.
quod si caeruleis constarent aequora ponti
seminibus, nullo possent albescere pacto;
nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
775 numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
ut saepe ex aliis formis uariisque figuris
efficitur quiddam quadratum unaque figura,

[2,780] conueniebat, ut in quadrato cernimus esse
dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
aut alio in quouis uno puroque nitore
dissimiles longe inter se uariosque colores.
praeterea nihil officiunt obstantque figurae
785 dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
at uarii rerum inpediunt prohibentque colores,
quo minus esse uno possit res tota nitore.
Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
principiis rerum non numquam causa colores,

[2,790] occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
nec quae nigra cluent de nigris, sed uariis ex.
quippe etenim multo procliuius exorientur
candida de nullo quam nigro nata colore
aut alio quouis, qui contra pugnet et obstet.
795 Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
esse neque in lucem existunt primordia rerum,
scire licet quam sint nullo uelata colore;
qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
lumine quin ipso mutatur propterea quod

[2,800] recta aut obliqua percussus luce refulget;
pluma columbarum quo pacto in sole uidetur,
quae sita ceruices circum collumque coronat;
namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
inter dum quodam sensu fit uti uideatur
805 inter caeruleum uiridis miscere zmaragdos.
caudaque pauonis, larga cum luce repleta est,
consimili mutat ratione obuersa colores;
qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.

[2,810] Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
pupula, cum sentire colorem dicitur album,
atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
nec refert ea quae tangas quo forte colore
praedita sint, uerum quali magis apta figura,
815 scire licet nihil principiis opus esse colore,
sed uariis formis uariantes edere tactus.
Praeterea quoniam non certis certa figuris
est natura coloris et omnia principiorum
formamenta queunt in quouis esse nitore,

[2,820] cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
conueniebat enim coruos quoque saepe uolantis
ex albis album pinnis iactare colorem
et nigros fieri nigro de semine cycnos
825 aut alio quouis uno uarioque colore.
Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
euanescere paulatim stinguique colorem;
ut fit ubi in paruas partis discerpitur austrum:

[2,830] purpura poeniceusque color clarissimus multo,
filatim cum distractum est, disperditur omnis;
noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
particulas, quam discedant ad semina rerum.
Postremo quoniam non omnia corpora uocem
835 mittere concedis neque odorem, propterea fit
ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
scire licet quaedam tam constare orba colore
quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,

[2,840] nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
quam quae sunt aliis rebus priuata notare.
Sed ne forte putes solo spoliata colore
corpora prima manere, etiam secreta teporis
sunt ac frigoris omnino calidique uaporis,
845 et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
et nardi florem, nectar qui naribus halat,
cum facere instituas, cum primis quaerere par est,

[2,850] quod licet ac possis reperire, inolentis oliui
naturam, nullam quae mittat naribus auram,
quam minime ut possit mixtos in corpore odores
concoctosque suo contractans perdere uiro,
propter eandem <rem> debent primordia rerum
855 non adhibere suum gignundis rebus odorem
nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
nec simili ratione saporem denique quemquam
nec frigus neque item calidum tepidumque uaporem,
cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,

[2,860] molli lenta, fragosa putri, caua corpore raro,
omnia sint a principiis seiuncta necesse est,
inmortalia si uolumus subiungere rebus
fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
865 Nunc ea quae sentire uidemus cumque necesse est
ex insensilibus tamen omnia confiteare
principiis constare. neque id manufesta refutant
nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt

[2,870] ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
quippe uidere licet uiuos existere uermes
stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
intempestiuis ex imbribus umida tellus.
Praeterea cunctas itidem res uertere sese.
875 uertunt se fluuii in frondes et pabula laeta
in pecudes, uertunt pecudes in corpora nostra
naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
augescunt uires et corpora pennipotentum.
ergo omnes natura cibos in corpora uiua

[2,880] uertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
non alia longe ratione atque arida ligna
explicat in flammas et <in> ignis omnia uersat.
iamne uides igitur magni primordia rerum
referre in quali sint ordine quaeque locata
885 et commixta quibus dent motus accipiantque?
Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
quod mouet et uarios sensus expromere cogit,
ex insensilibus ne credas sensile gigni?
ni mirum lapides et ligna et terra quod una

[2,890] mixta tamen nequeunt uitalem reddere sensum.
illud in his igitur rebus meminisse decebit,
non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
sed magni referre ea primum quantula constent,
895 sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
motibus ordinibus posituris denique quae sint.
quarum nil rerum in lignis glaebisque uidemus;
et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
uermiculos pariunt, quia corpora materiai

[2,900] antiquis ex ordinibus permota noua re
conciliantur ita ut debent animalia gigni.
Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
constituunt, porro ex aliis sentire sueti
---
905 mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
uisceribus neruis uenis, quae cumque uidemus
mollia mortali consistere corpore creta.
sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
nempe tamen debent aut sensum partis habere
aut similis totis animalibus esse putari.

[2,910] at nequeant per se partes sentire necesse est:
namque animus sensus membrorum respuit omnis,
nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
corporis omnino sensum pars sola tenere.
linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
915 uitali ut possint consentire undique sensu.
qui poterunt igitur rerum primordia dici
et leti uitare uias, animalia cum sint,
atque animalia <sint> mortalibus una eademque?
quod tamen ut possint, at coetu concilioque

[2,920] nil facient praeter uolgum turbamque animantum,
scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
inter sese ullam rem gignere conueniundo.
sic itidem quae sentimus sentire necesse est.
quod si forte suum dimittunt corpore sensum
925 atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
quatinus in pullos animalis uertier oua
cernimus alituum uermisque efferuere terra,
intempestiuos quam putor cepit ob imbris,

[2,930] scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
posse ex non sensu sensus mutabilitate,
aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
huic satis illud erit planum facere atque probare,
935 non fieri partum nisi concilio ante coacto,
nec quicquam commutari sine conciliatu.
Principio nequeunt ullius corporis esse
sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
ni mirum quia materies disiecta tenetur

[2,940] aere fluminibus terris terraque creatis,
nec congressa modo uitalis conuenientes
contulit inter se motus, quibus omnituentes
accensi sensus animantem quamque tuentur.
Praeterea quamuis animantem grandior ictus,
945 quam patitur natura, repente adfligit et omnis
corporis atque animi pergit confundere sensus.
dissoluuntur enim positurae principiorum
et penitus motus uitales inpediuntur,
donec materies omnis concussa per artus

[2,950] uitalis animae nodos a corpore soluit
dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
nam quid praeterea facere ictum posse reamur
oblatum, nisi discutere ac dissoluere quaeque?
fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
955 reliqui motus uitalis uincere saepe,
uincere et ingentis plagae sedare tumultus
inque suos quicquid rursus reuocare meatus
et quasi iam leti dominantem in corpore motum
discutere ac paene amissos accendere sensus;

[2,960] nam qua re potius leti iam limine ab ipso
ad uitam possint conlecta mente reuerti,
quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
corpora ui quadam per uiscera uiua per artus
965 sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
inque locum quando remigrant, fit blanda uoluptas,
scire licet nullo primordia posse dolore
temptari nullamque uoluptatem capere ex se;
quandoquidem non sunt ex ullis principiorum

[2,970] corporibus, quorum motus nouitate laborent
aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
Denique uti possint sentire animalia quaeque,
principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
975 quid, genus humanum propritim de quibus auctum est?
scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
multaque de rerum mixtura dicere callent
et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;

[2,980] quando quidem totis mortalibus adsimulata
ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
985 quod si delira haec furiosaque cernimus esse
et ridere potest non ex ridentibus auctus,
et sapere et doctis rationem reddere dictis
non ex seminibus sapientibus atque disertis,
qui minus esse queant ea quae sentire uidemus

[2,990] seminibus permixta carentibus undique sensu?
Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
umoris guttas mater cum terra recepit,
feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
995 et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
et dulcem ducunt uitam prolemque propagant;
qua propter merito maternum nomen adepta est.
cedit item retro, de terra quod fuit ante,

[2,1000] in terras, et quod missum est ex aetheris oris,
id rursum caeli rellatum templa receptant.
nec sic interemit mors res ut materiai
corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
1005 res ut conuertant formas mutentque colores
et capiant sensus et puncto tempore reddant;
ut noscas referre earum primordia rerum
cum quibus et quali positura contineantur
et quos inter se dent motus accipiantque,

[2,1010] neue putes aeterna penes residere potesse
corpora prima quod in summis fluitare uidemus
rebus et interdum nasci subitoque perire.
quin etiam refert nostris in uersibus ipsis
cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
1015 namque eadem caelum mare terras flumina solem
significant, eadem fruges arbusta animantis;
si non omnia sunt, at multo maxima pars est
consimilis; uerum positura discrepitant res.
sic ipsis in rebus item iam materiai

[2,1020] (interualla uias conexus pondera plagas)
concursus motus ordo positura figurae
cum permutantur, mutari res quoque debent.
Nunc animum nobis adhibe ueram ad rationem.
nam tibi uehementer noua res molitur ad auris
1025 accedere et noua se species ostendere rerum.
sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
difficilis magis ad credendum constet, itemque
nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
quod non paulatim minuant mirarier omnes,

[2,1030] principio caeli clarum purumque colorem
quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
lunamque et solis praeclara luce nitorem;
omnia quae nunc si primum mortalibus essent
ex improuiso si sint obiecta repente,
1035 quid magis his rebus poterat mirabile dici,
aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
quam tibi iam nemo fessus satiate uidendi,
suspicere in caeli dignatur lucida templa.

[2,1040] desine qua propter nouitate exterritus ipsa
expuere ex animo rationem, sed magis acri
iudicio perpende, et si tibi uera uidentur,
dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
1045 infinita foris haec extra moenia mundi,
quid sit ibi porro, quo prospicere usque uelit mens
atque animi iactus liber quo peruolet ipse.
Principio nobis in cunctas undique partis
et latere ex utroque <supra> supterque per omne

[2,1050] nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
uociferatur, et elucet natura profundi.
nullo iam pacto ueri simile esse putandum est,
undique cum uorsum spatium uacet infinitum
seminaque innumero numero summaque profunda
1055 multimodis uolitent aeterno percita motu,
hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
nil agere illa foris tot corpora materiai;
cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
sponte sua forte offensando semina rerum

[2,1060] multimodis temere in cassum frustraque coacta
tandem coluerunt ea quae coniecta repente
magnarum rerum fierent exordia semper,
terrai maris et caeli generisque animantum.
quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
1065 esse alios alibi congressus materiai,
qualis hic est, auido complexu quem tenet aether.
Praeterea cum materies est multa parata,
cum locus est praesto nec res nec causa moratur
ulla, geri debent ni mirum et confieri res.

[2,1070] nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
enumerare aetas animantum non queat omnis,
quis eadem natura manet, quae semina rerum
conicere in loca quaeque queat simili ratione
atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
1075 esse alios aliis terrarum in partibus orbis
et uarias hominum gentis et saecla ferarum.
Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
unica quae gignatur et unica solaque crescat,
quin aliquoius siet saecli permultaque eodem

[2,1080] sint genere. in primis animalibus indice mente
inuenies sic montiuagum genus esse ferarum,
sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
squamigerum pecudes et corpora cuncta uolantum.
qua propter caelum simili ratione fatendum est
1085 terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
non esse unica, sed numero magis innumerali;
quando quidem uitae depactus terminus alte
tam manet haec et tam natiuo corpore constant
quam genus omne, quod his generatim est rebus abundans.

[2,1090] Quae bene cognita si teneas, natura uidetur
libera continuo, dominis priuata superbis,
ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
quae placidum degunt aeuom uitamque serenam,
1095 quis regere immensi summam, quis habere profundi
indu manu ualidas potis est moderanter habenas,
quis pariter caelos omnis conuertere et omnis
ignibus aetheriis terras suffire feracis,
omnibus inue locis esse omni tempore praesto,

[2,1100] nubibus ut tenebras faciat caelique serena
concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
saepe suas disturbet et in deserta recedens
saeuiat exercens telum, quod saepe nocentes
praeterit exanimatque indignos inque merentes?
1105 Multaque post mundi tempus genitale diemque
primigenum maris et terrae solisque coortum
addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
semina, quae magnum iaculando contulit omne,
unde mare et terrae possent augescere et unde

[2,1110] appareret spatium caeli domus altaque tecta
tolleret a terris procul et consurgeret aer.
nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
umor ad umorem, terreno corpore terra
1115 crescit et ignem ignes procudunt aetheraque <aether>,
donique ad extremum crescendi perfica finem
omnia perduxit rerum natura creatrix;
ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
uitalis uenas quam quod fluit atque recedit.

[2,1120] omnibus hic aetas debet consistere rebus,
hic natura suis refrenat uiribus auctum.
nam quae cumque uides hilaro grandescere adauctu
paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
1125 dum facile in uenas cibus omnis inditur et dum
non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
et plus dispendi faciant quam uescitur aetas.
nam certe fluere atque recedere corpora rebus
multa manus dandum est; sed plura accedere debent,

[2,1130] donec alescendi summum tetigere cacumen.
inde minutatim uires et robur adultum
frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
et quo latior est, in cunctas undique partis
1135 plura modo dispargit et a se corpora mittit,
nec facile in uenas cibus omnis diditur ei
nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo

[2,1140] sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
quando quidem grandi cibus aeuo denique defit,
nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
corpora conficere et plagis infesta domare.
Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
1145 expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
omnia debet enim cibus integrare nouando
et fulcire cibus, <cibus> omnia sustentare,
ne quiquam, quoniam nec uenae perpetiuntur
quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.

[2,1150] Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
uix animalia parua creat, quae cuncta creauit
saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
aurea de caelo demisit funis in arua
1155 nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
praeterea nitidas fruges uinetaque laeta
sponte sua primum mortalibus ipsa creauit,
ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;

[2,1160] quae nunc uix nostro grandescunt aucta labore,
conterimusque boues et uiris agricolarum,
conficimus ferrum uix aruis suppeditati:
usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
iamque caput quassans grandis suspirat arator
1165 crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
et cum tempora temporibus praesentia confert
praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
tristis item uetulae uitis sator atque <uietae>
temporis incusat nomen saeclumque fatigat,

[2,1170] et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
perfacile angustis tolerarit finibus aeuom,
cum minor esset agri multo modus ante uiritim;
nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
ad capulum spatio aetatis defessa uetusto.


Recherches | Texte | Lecture | Liste du vocabulaire | Index inverse | Menu | Philippe REMACLE - Textes latins |

 
UCL |FLTR |Itinera Electronica |Bibliotheca Classica Selecta (BCS) |
Analyse, design et réalisation informatiques : B. Maroutaeff - J. Schumacher

Dernière mise à jour : 5/03/2003