Itinera Electronica
Du texte à l'hypertexte

Lucrèce, De la nature des choses, Livre VI

[6,0] LIBER SEXTVS.

[6,1] Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
et recreauerunt uitam legesque rogarunt
et primae dederunt solacia dulcia uitae,
5 cum genuere uirum tali cum corde repertum,
omnia ueridico qui quondam ex ore profudit;
cuius et extincti propter diuina reperta
diuolgata uetus iam ad caelum gloria fertur.
nam cum uidit hic ad uictum quae flagitat usus

[6,10] omnia iam ferme mortalibus esse parata
et, pro quam possent, uitam consistere tutam,
diuitiis homines et honore et laude potentis
affluere atque bona gnatorum excellere fama,
nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
15 atque animi ingratis uitam uexare sine ulla
pausa atque infestis cogi saeuire querellis,
intellegit ibi uitium uas efficere ipsum
omniaque illius uitio corrumpier intus,
quae conlata foris et commoda cumque uenirent;

[6,20] partim quod fluxum pertusumque esse uidebat,
ut nulla posset ratione explerier umquam,
partim quod taetro quasi conspurcare sapore
omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
ueridicis igitur purgauit pectora dictis
25 et finem statuit cuppedinis atque timoris
exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
quid foret, atque uiam monstrauit, tramite paruo
qua possemus ad id recto contendere cursu,
quidue mali foret in rebus mortalibus passim,

[6,30] quod fieret naturali uarieque uolaret
seu casu seu ui, quod sic natura parasset,
et quibus e portis occurri cuique deceret,
et genus humanum frustra plerumque probauit
uoluere curarum tristis in pectore fluctus.
35 nam uel uti pueri trepidant atque omnia caecis
in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
quae pueri in tenebris pauitant finguntque futura.
hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest

[6,40] non radii solis nec lucida tela diei
discutiant, sed naturae species ratioque.
quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
Et quoniam docui mundi mortalia templa
esse {et} natiuo consistere corpore caelum,
45 et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
quandoquidem semel insignem conscendere currum
---
tu mihi supremae praescripta ad candida callis
currenti spatium praemonstra, callida musa
Calliope, requies hominum diuomque uoluptas,
te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
---
uentorum existant, placentur {ut} omnia rursum
---
quae fuerint, sint placato conuersa furore.

[6,50] cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
mortales, pauidis cum pendent mentibus saepe
et faciunt animos humilis formidine diuom
depressosque premunt ad terram propterea quod
ignorantia causarum conferre deorum
55 cogit ad imperium res et concedere regnum.
{quorum operum causas nulla ratione uidere
possunt ac fieri diuino numine rentur.}
nam bene qui didicere deos securum agere aeuom,
si tamen interea mirantur qua ratione

[6,60] quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
rursus in antiquas referuntur religionis
et dominos acris adsciscunt, omnia posse
quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
65 quid nequeat, finita potestas denique cuique
qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
quo magis errantes caeca ratione feruntur.
quae nisi respuis ex animo longeque remittis
dis indigna putare alienaque pacis eorum,

[6,70] delibata deum per te tibi numina sancta
saepe oberunt; non quo uiolari summa deum uis
possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
sed quia tute tibi placida cum pace quietos
constitues magnos irarum uoluere fluctus,
75 nec delubra deum placido cum pectore adibis,
nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
in mentes hominum diuinae nuntia formae,
suscipere haec animi tranquilla pace ualebis.
inde uidere licet qualis iam uita sequatur.

[6,80] quam quidem ut a nobis ratio uerissima longe
reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
multa tamen restant et sunt ornanda politis
uersibus; est ratio caelique ignisque tenenda,
sunt tempestates et fulmina clara canenda,
85 quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
ne trepides caeli diuisis partibus amens,
unde uolans ignis peruenerit aut in utram se
uerterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.

[6,90] {quorum operum causas nulla ratione uidere
possunt ac fieri diuino numine rentur.}
Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
propterea quia concurrunt sublime uolantes
aetheriae nubes contra pugnantibus uentis.
95 nec fit enim sonitus caeli de parte serena,

[6,100] uerum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
praeterea neque tam condenso corpore nubes
esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
tam tenues quam sunt nebulae fumique uolantes;
105 nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
nec cohibere niues gelidas et grandinis imbris.
Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
carbasus ut quondam magnis intenta theatris

[6,110] dat crepitum malos inter iactata trabesque,
inter dum perscissa furit petulantibus auris
et fragilis {sonitus} chartarum commeditatur;
id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
aut ubi suspensam uestem chartasque uolantis
115 uerberibus uenti uersant planguntque per auras.
fit quoque enim inter dum {ut} non tam concurrere nubes
frontibus aduersis possint quam de latere ire
diuerso motu radentes corpora tractim,
aridus unde auris terget sonus ille diuque

[6,120] ducitur, exierunt donec regionibus artis.
Hoc etiam pacto tonitru concussa uidentur
omnia saepe graui tremere et diuolsa repente
maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
cum subito ualidi uenti conlecta procella
125 nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
turbine uersanti magis ac magis undique nubem
cogit uti fiat spisso caua corpore circum,
post ubi conminuit uis eius et impetus acer,
tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.

[6,130] nec mirum, cum plena animae uensicula parua
saepe haud dat paruum sonitum displosa repente.
Est etiam ratio, cum uenti nubila perflant,
ut sonitus faciant; etenim ramosa uidemus
nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
135 scilicet ut, crebram siluam cum flamina cauri
perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
Fit quoque ut inter dum ualidi uis incita uenti
perscindat nubem perfringens impete recto;
nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,

[6,140] hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
arbusta euoluens radicibus haurit ab imis.
sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
dant in frangendo grauiter; quod item fit in altis
fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
145 Fit quoque, ubi e nubi in nubem uis incidit ardens
fulminis; haec multo si forte umore recepit
ignem, continuo magno clamore trucidat;
ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.

[6,150]Aridior porro si nubes accipit ignem,
uritur ingenti sonitu succensa repente,
lauricomos ut si per montis flamma uagetur
turbine uentorum comburens impete magno;
nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
155 terribili sonitu flamma crepitante crematur.
Denique saepe geli multus fragor atque ruina
grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
uentus enim cum confercit, franguntur in artum
concreti montes nimborum et grandine mixti.

[6,160] Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
excussere suo concursu, ceu lapidem si
percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
exilit et claras scintillas dissipat ignis.
sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
165 fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
tardius adueniunt quam uisum quae moueant res.
id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
ancipiti uideas ferro procul arboris auctum,
ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris

[6,170] det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
e simili causa, concursu natus eodem.
Hoc etiam pacto uolucri loca lumine tingunt
nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
175 uentus ubi inuasit nubem et uersatus ibidem
fecit ut ante cauam docui spissescere nubem,
mobilitate sua feruescit; ut omnia motu
percalefacta uides ardescere, plumbea uero
glans etiam longo cursu uoluenda liquescit.

[6,180] ergo feruidus hic nubem cum perscidit atram,
dissipat ardoris quasi per uim expressa repente
semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
quam quae perueniunt oculorum ad lumina nostra.
185 scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
extructis aliis alias super impete miro.
ne tibi sit frudi quod nos inferne uidemus
quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
contemplator enim, cum montibus adsimulata

[6,190] nubila portabunt uenti transuersa per auras,
aut ubi per magnos montis cumulata uidebis
insuper esse aliis alia atque urguere superna
in statione locata sepultis undique uentis;
tum poteris magnas moles cognoscere eorum
195 speluncasque uel ut saxis pendentibus structas
cernere, quas uenti cum tempestate coorta
conplerunt, magno indignantur murmure clausi
nubibus in caueisque ferarum more minantur,
nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,

[6,200] quaerentesque uiam circum uersantur et ignis
semina conuoluunt {e} nubibus atque ita cogunt
multa rotantque cauis flammam fornacibus intus,
donec diuolsa fulserunt nube corusci.
Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
205 deuolet in terram liquidi color aureus ignis,
semina quod nubes ipsas permulta necessust
ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
flammeus {est} plerumque colos et splendidus ollis.
quippe etenim solis de lumine multa necessest

[6,210] concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
hasce igitur cum uentus agens contrusit in unum
compressitque locum cogens, expressa profundunt
semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
215 nam cum uentus eas leuiter diducit euntis
dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
Quod superest, {quali} natura praedita constent

[6,220] fulmina, declarant ictus et inusta uaporis
signa notaeque grauis halantis sulpuris auras;
ignis enim sunt haec non uenti signa neque imbris.
praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
225 hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
constituit natura minutis mobilibusque
corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
transit enim ualidum fulmen per saepta domorum
clamor ut ac uoces, transit per saxa, per aera

[6,230] et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
curat item uasis integris uina repente
diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
conlaxat rareque facit lateramina uasis
adueniens calor eius et insinuatus in ipsum
235 mobiliter soluens differt primordia uini.
quod solis uapor aetatem non posse uidetur
efficere usque adeo pollens feruore corusco.
tanto mobilior uis et dominantior haec est.
Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto

[6,240] fiant ut possint ictu discludere turris,
disturbare domos, auellere tigna trabesque
et monimenta uirum commoliri atque ciere,
exanimare homines, pecudes prosternere passim,
cetera de genere hoc qua ui facere omnia possint,
245 expediam neque {te} in promissis plura morabor.
Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
nec leuiter densis mittuntur nubibus umquam.
nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;

[6,250] quod tunc per totum concrescunt aera nubes,
undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
liquisse et magnas caeli complesse cauernas,
- usque adeo tetra nimborum nocte coorta
inpendent atrae formidinis ora superne,-
255 cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
ut picis e caelo demissum flumen, in undas
sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
fulminibus grauidam tempestatem atque procellis,

[6,260] ignibus ac uentis cum primis ipse repletus,
in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
tempestatem altam; neque enim caligine tanta
obruerent terras, nisi inaedificata superne
265 multa forent multis exempto nubila sole;
nec tanto possent uenientes opprimere imbri,
flumina abundare ut facerent camposque natare,
si non extructis foret alte nubibus aether.
hic igitur uentis atque ignibus omnia plena

[6,270] sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
quippe etenim supra docui permulta uaporis
semina habere cauas nubes et multa necessest
concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
hoc ubi uentus eas idem qui cogit in unum
275 forte locum quemuis, expressit multa uaporis
semina seque simul cum eo commiscuit igni,
insinuatus ibi uortex uersatur in arto
et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum

[6,280] mobilitate calescit et e contagibus ignis.
inde ubi percaluit uenti uis {et} grauis ignis
impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
perscindit subito nubem ferturque coruscis
omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
285 quem grauis insequitur sonitus, displosa repente
opprimere ut caeli uideantur templa superne.
inde tremor terras grauiter pertemptat et altum
murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
tempestas concussa tremit fremitusque mouentur.

[6,290] quo de concussu sequitur grauis imber et uber,
omnis uti uideatur in imbrem uertier aether
atque ita praecipitans ad diluuiem reuocare;
tantus discidio nubis uentique procella
mittitur, ardenti sonitus cum prouolat ictu.
295 Est etiam cum uis extrinsecus incita uenti
incidit in ualidam maturo culmine nubem;
quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
uertex, quem patrio uocitamus nomine fulmen.
hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit uis.

[6,300] Fit quoque ut inter dum uenti uis missa sine igni
igniscat tamen in spatio longoque meatu,
dum uenit amittens in cursu corpora quaedam
grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
atque alia ex ipso conradens aere portat
305 paruola, quae faciunt ignem commixta uolando;
non alia longe ratione ac plumbea saepe
feruida fit glans in cursu, cum multa rigoris
corpora dimittens ignem concepit in auris.
Fit quoque ut ipsius plagae uis excitet ignem,

[6,310] frigida cum uenti pepulit uis missa sine igni,
ni mirum quia, cum uehementi perculit ictu,
confluere ex ipso possunt elementa uaporis
et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
ut, lapidem ferro cum caedimus, euolat ignis,
315 nec, quod frigida uis ferrist, hoc setius illi
semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
opportuna fuit si forte et idonea flammis.
nec temere omnino plane uis frigida uenti

[6,320] esse potest, ea quae tanta ui missa supernest,
quin, prius in cursu si non accenditur igni,
at tepefacta tamen ueniat commixta calore.
Mobilitas autem fit fulminis et grauis ictus
et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
325 nubibus ipsa quod omnino prius incita se uis
colligit et magnum conamen sumit eundi,
inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
exprimitur uis atque ideo uolat impete miro,
ut ualidis quae de tormentis missa feruntur.

[6,330] Adde quod e paruis et leuibus est elementis,
nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
inter enim fugit ac penetrat per rara uiarum,
non igitur multis offensibus in remorando
haesitat, hanc ob rem celeri uolat impete labens.
335 Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
omnia nituntur, cum plagast addita uero,
mobilitas duplicatur et impetus ille grauescit,
ut uehementius et citius quae cumque morantur
obuia discutiat plagis itinerque sequatur.

[6,340] Denique quod longo uenit impete, sumere debet
mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
et ualidas auget uiris et roborat ictum;
nam facit ut quae sint illius semina cumque
e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
345 omnia coniciens in eum uoluentia cursum.
Forsitan ex ipso ueniens trahat aere quaedam
corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
incolumisque uenit per res atque integra transit
multa, foraminibus liquidus quia transuiat ignis.

[6,350] multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
dissoluit porro facile aes aurumque repente
conferue facit, e paruis quia facta minute
corporibus uis est et leuibus ex elementis,
355 quae facile insinuantur et insinuata repente
dissoluont nodos omnis et uincla relaxant.
Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
concutitur caeli domus undique totaque tellus,
et cum tempora se ueris florentia pandunt.

[6,360] frigore enim desunt ignes uentique calore
deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
tum uariae causae concurrunt fulminis omnes.
nam fretus ipse anni permiscet frigus {ad} aestum.
365 quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
ut discordia {sit} rerum magnoque tumultu
ignibus et uentis furibundus fluctuet aer.
prima caloris enim pars est postrema rigoris;
tempus id est uernum; quare pugnare necessest

[6,370] dissimilis {res} inter se turbareque mixtas.
et calor extremus primo cum frigore mixtus
uoluitur, autumni quod fertur nomine tempus,
hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
propterea {freta} sunt haec anni nominitanda,
375 nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
hinc flammis, illinc uentis umoreque mixto.
Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam

[6,380] perspicere et qua ui faciat rem quamque uidere,
non Tyrrhena retro uoluentem carmina frustra
indicia occultae diuum perquirere mentis,
unde uolans ignis peruenerit aut in utram se
uerterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
385 insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
quidue nocere queat de caelo fulminis ictus.
quod si Iuppiter atque alii fulgentia diui
terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
et iaciunt ignem quo cuiquest cumque uoluntas,

[6,390] cur quibus incautum scelus auersabile cumquest
non faciunt icti flammas ut fulguris halent
pectore perfixo, documen mortalibus acre,
et potius nulla sibi turpi conscius in re
uoluitur in flammis innoxius inque peditur
395 turbine caelesti subito correptus et igni?
cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
in terraque patris cur telum perpetiuntur
optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?

[6,400] denique cur numquam caelo iacit undique puro
Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
in mare qua porro mittit ratione? quid undas
405 arguit et liquidam molem camposque natantis?
praeterea si uult caueamus fulminis ictum,
cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
si nec opinantis autem uolt opprimere igni,
cur tonat ex illa parte, ut uitare queamus,

[6,410] cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
et simul in multas partis qui credere possis
mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
ut fierent ictus uno sub tempore plures?
at saepest numero factum fierique necessest,
415 ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
postremo cur sancta deum delubra suasque
discutit infesto praeclaras fulmine sedes
et bene facta deum frangit simulacra suisque

[6,420] demit imaginibus uiolento uolnere honorem?
altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
montibus in summis uestigia cernimus ignis?
Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
presteras Graii quos ab re nominitarunt,
425 in mare qua missi ueniant ratione superne.
nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
in mare de caelo descendat, quam freta circum
feruescunt grauiter spirantibus incita flabris,
et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu

[6,430] nauigia in summum ueniant uexata periclum.
hoc fit ubi inter dum non quit uis incita uenti
rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
in mare de caelo tam quam demissa columna,
paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
435 coniectu trudatur et extendatur in undas;
quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare uenti
uis et feruorem mirum concinnat in undis;
uersabundus enim turbo descendit et illam
deducit pariter lento cum corpore nubem;

[6,440] quam simul ac grauidam detrusit ad aequora ponti,
ille in aquam subito totum se inmittit et omne
excitat ingenti sonitu mare feruere cogens.
Fit quoque ut inuoluat uenti se nubibus ipse
uertex conradens ex aere semina nubis
445 et quasi demissum caelo prestera imitetur;
hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
turbinis immanem uim prouomit atque procellae.
sed quia fit raro omnino montisque necessest
officere in terris, apparet crebrius idem

[6,450] prospectu maris in magno caeloque patenti.
Nubila concrescunt, ubi corpora multa uolando
hoc super in caeli spatio coiere repente
asperiora, modis quae possint indupedita
exiguis tamen inter se compressa teneri.
455 haec faciunt primum paruas consistere nubes;
inde ea comprendunt inter se conque gregantur
et coniungendo crescunt uentisque feruntur
usque adeo donec tempestas saeua coortast.
Fit quoque uti montis uicina cacumina caelo

[6,460] quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
adsidue fuluae nubis caligine crassa
propterea quia, cum consistunt nubila primum,
ante uidere oculi quam possint tenuia, uenti
portantes cogunt ad summa cacumina montis;
465 hic demum fit uti turba maiore coorta
et condensa queant apparere et simul ipso
uertice de montis uideantur surgere in aethram.
nam loca declarat sursum uentosa patere
res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.

[6,470] Praeterea permulta mari quoque tollere toto
corpora naturam declarant litore uestis
suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
quo magis ad nubis augendas multa uidentur
posse quoque e salso consurgere momine ponti;
475 nam ratio consanguineast umoribus omnis.
Praeterea fluuiis ex omnibus et simul ipsa
surgere de terra nebulas aestumque uidemus,
quae uel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
suffunduntque sua caelum caligine et altas

[6,480] sufficiunt nubis paulatim conueniundo;
urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
Fit quoque ut hunc ueniant in caelum extrinsecus illa
corpora quae faciunt nubis nimbosque uolantis;
485 innumerabilem enim numerum summamque profundi
esse infinitam docui, quantaque uolarent
corpora mobilitate ostendi quamque repente
immemorabile {per} spatium transire solerent.
haut igitur mirumst, si paruo tempore saepe

[6,490] tam magnis uentis tempestas atque tenebrae
coperiant maria ac terras inpensa superne,
undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
et quasi per magni circum spiracula mundi
exitus introitusque elementis redditus extat.
495 Nunc age, quo pacto pluuius concrescat in altis
nubibus umor et in terras demissus ut imber
decidat, expediam. primum iam semina aquai
multa simul uincam consurgere nubibus ipsis
omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque

[6,500] et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
umorem, uel uti pendentia uellera lanae,
505 cum supera magnum mare uenti nubila portant.
consimili ratione ex omnibus amnibus umor
tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
multa modis multis conuenere undique adaucta,
confertae nubes umorem mittere certant

[6,510] dupliciter; nam uis uenti contrudit et ipsa
copia nimborum turba maiore coacta
urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
praeterea cum rarescunt quoque nubila uentis
aut dissoluuntur solis super icta calore,
515 mittunt umorem pluuium stillantque, quasi igni
cera super calido tabescens multa liquescat.
sed uehemens imber fit, ubi uehementer utraque
nubila ui cumulata premuntur et impete uenti.
at retinere diu pluuiae longumque morari

[6,520] consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
insuper atque omni uulgo de parte feruntur,
terraque cum fumans umorem tota redhalat.
hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
525 aduersa fulsit nimborum aspargine contra,
tum color in nigris existit nubibus arqui.
Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
omnia, nix uenti grando gelidaeque pruinae

[6,530] et uis magna geli, magnum duramen aquarum,
et mora quae fluuios passim refrenat auentis,
perfacilest tamen haec reperire animoque uidere,
omnia quo pacto fiant quareue creentur,
cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
535 Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
supter item ut supera uentosis undique plenam
speluncis multosque lacus multasque lucunas
in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;

[6,540] multaque sub tergo terrai flumina tecta
uoluere ui fluctus summersos caeca putandumst;
undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
his igitur rebus subiunctis suppositisque
terra superne tremit magnis concussa ruinis,
545 subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
quippe cadunt toti montes magnoque repente
concussu late disserpunt inde tremores.
et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
tecta uiam propter non magno pondere tota,

[6,550] nec minus exultant, si quiduis cumque uiai
ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
Fit quoque, ubi in magnas aquae uastasque lucunas
gleba uetustate e terra prouoluitur ingens,
ut iactetur aquae fluctu quoque terra uacillans;
555 ut uas inter {aquas} non quit constare, nisi umor
destitit in dubio fluctu iactarier intus.
Praeterea uentus cum per loca subcaua terrae
collectus parte ex una procumbit et urget
obnixus magnis speluncas uiribus altas,

[6,560] incumbit tellus quo uenti prona premit uis.
tum supera terram quae sunt extructa domorum
ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
inclinata minent in eandem prodita partem
protractaeque trabes inpendent ire paratae.
565 et metuunt magni naturam credere mundi
exitiale aliquod tempus clademque manere,
cum uideant tantam terrarum incumbere molem!
quod nisi respirent uenti, {uis} nulla refrenet
res neque ab exitio possit reprehendere euntis;

[6,570] nunc quia respirant alternis inque grauescunt
et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
quam facit; inclinatur enim retroque recellit
et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
575 hac igitur ratione uacillant omnia tecta,
summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
uentus ubi atque animae subito uis maxima quaedam
aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta

[6,580] in loca se caua terrai coniecit ibique
speluncas inter magnas fremit ante tumultu
uersabundaque portatur, post incita cum uis
exagitata foras erumpitur et simul altam
diffindens terram magnum concinnat hiatum.
585 in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
in Peloponneso, quas exitus hic animai
disturbat urbes et terrae motus obortus.
multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
motibus in terris et multae per mare pessum

[6,590] subsedere suis pariter cum ciuibus urbes.
quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
et fera uis uenti per crebra foramina terrae
dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
frigus uti nostros penitus cum uenit in artus,
595 concutit inuitos cogens tremere atque mouere.
ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
tecta superne timent, metuunt inferne cauernas
terrai ne dissoluat natura repente,
neu distracta suum late dispandat hiatum

[6,600] idque suis confusa uelit complere ruinis.
proinde licet quamuis caelum terramque reantur
incorrupta fore aeternae mandata saluti:
et tamen inter dum praesens uis ipsa pericli
subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
605 ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
in barathrum rerumque sequatur prodita summa
funditus et fiat mundi confusa ruina.
---
Principio mare mirantur non reddere maius
naturam, quo sit tantus decursus aquarum,

[6,610] omnia quo ueniant ex omni flumina parte.
adde uagos imbris tempestatesque uolantes,
omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
guttai uix instar erunt unius adaugmen;
615 quo minus est mirum mare non augescere magnum.
Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
quippe uidemus enim uestis umore madentis
exsiccare suis radiis ardentibus solem;
at pelage multa et late substrata uidemus.

[6,620] proinde licet quamuis ex uno quoque loco sol
umoris paruam delibet ab aequore partem,
largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
Tum porro uenti quoque magnam tollere partem
umoris possunt uerrentes aequora, uentis
625 una nocte uias quoniam persaepe uidemus
siccari mollisque luti concrescere crustas.
Praeterea docui multum quoque tollere nubes
umorem magno conceptum ex aequore ponti
et passim toto terrarum spargere in orbi,

[6,630] cum pluit in terris et uenti nubila portant.
Postremo quoniam raro cum corpore tellus
est et coniunctast oras maris undique cingens,
debet, ut in mare de terris uenit umor aquai,
in terras itidem manare ex aequore salso;
635 percolatur enim uirus retroque remanat
materies umoris et ad caput amnibus omnis
confluit, inde super terras redit agmine dulci
qua uia secta semel liquido pede detulit undas.
Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae

[6,640] expirent ignes inter dum turbine tanto,
expediam; neque enim mediocri clade coorta
flammae tempestas Siculum dominata per agros
finitimis ad se conuertit gentibus ora,
fumida cum caeli scintillare omnia templa
645 cernentes pauida complebant pectora cura,
quid moliretur rerum natura nouarum.
Hisce tibi in rebus latest alteque uidendum
et longe cunctas in partis dispiciendum,
ut reminiscaris summam rerum esse profundam

[6,650] et uideas caelum summai totius unum
quam sit paruula pars et quam multesima constet
nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
quod bene propositum si plane contueare
ac uideas plane, mirari multa relinquas.
655 numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
accepit calido febrim feruore coortam
aut alium quemuis morbi per membra dolorem?
opturgescit enim subito pes, arripit acer
saepe dolor dentes, oculos inuadit in ipsos,

[6,660] existit sacer ignis et urit corpore serpens
quam cumque arripuit partem repitque per artus,
ni mirum quia sunt multarum semina rerum
et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
unde queat uis immensi procrescere morbi.
665 sic igitur toti caelo terraeque putandumst
ex infinito satis omnia suppeditare,
unde repente queat tellus concussa moueri
perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;

[6,670] id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
et tempestates pluuiae grauiore coortu
sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
scilicet et fluuius qui uisus maximus ei,
675 qui non ante aliquem maiorem uidit, et ingens
arbor homoque uidetur et omnia de genere omni
maxima quae uidit quisque, haec ingentia fingit,
cum tamen omnia cum caelo terraque marique
nil sint ad summam summai totius omnem.

[6,680] Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
flamma foras uastis Aetnae fornacibus efflet,
expediam. primum totius subcaua montis
est natura fere silicum suffulta cauernis.
omnibus est porro in speluncis uentus et aer.
685 uentus enim fit, ubi est agitando percitus aer.
hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
excussit calidum flammis uelocibus ignem,
tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.

[6,690] fert itaque ardorem longe longeque fauillam
differt et crassa uoluit caligine fumum
extruditque simul mirando pondere saxa;
ne dubites quin haec animai turbida sit uis.
praeterea magna ex parti mare montis ad eius
695 radices frangit fluctus aestumque resoluit.
ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
perueniunt subter fauces. hac ire fatendumst
---
et penetrare mari penitus res cogit aperto
atque efflare foras ideoque extollere flammam

[6,700] saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
in summo sunt uertice enim crateres, ut ipsi
nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
non satis est, uerum pluris, unde una tamen sit;
705 corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
conueniat leti, dicatur ut illius una;
nam neque eum ferro nec frigore uincere possis
interiisse neque a morbo neque forte ueneno,

[6,710] uerum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
Nilus in aestatem crescit campisque redundat
unicus in terris, Aegypti totius amnis.
is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
715 aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
et contra fluuium flantes remorantur et undas
cogentes sursus replent coguntque manere.
nam dubio procul haec aduerso flabra feruntur

[6,720] flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
ille ex aestifera parti uenit amnis ab austro
inter nigra uirum percocto saecla colore
exoriens penitus media ab regione diei.
est quoque uti possit magnus congestus harenae
725 fluctibus aduersis oppilare ostia contra,
cum mare permotum uentis ruit intus harenam;
quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
et procliuis item fiat minus impetus undis.
fit quoque uti pluuiae forsan magis ad caput ei

[6,730] tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
cum conuenerunt, ibi ad altos denique montis
contrusae nubes coguntur uique premuntur.
735 forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
crescat, ubi in campos albas descendere ningues
tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
Nunc age, Auerna tibi quae sint loca cumque lacusque,
expediam, quali natura praedita constent.

[6,740] principio, quod Auerna uocantur nomine, id ab re
inpositumst, quia sunt auibus contraria cunctis,
e regione ea quod loca cum uenere uolantes,
remigii oblitae pennarum uela remittunt
praecipitesque cadunt molli ceruice profusae
745 in terram, si forte ita fert natura locorum,
aut in aquam, si forte lacus substratus Auerni.
is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso

[6,750] uertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
quo numquam pennis appellunt corpora raucae
cornices, non cum fumant altaria donis;
usque adeo fugitant non iras Palladis acris
peruigili causa, Graium ut cecinere poetae,
755 sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
in Syria quoque fertur item locus esse uideri,
quadripedes quoque quo simul ac uestigia primum
intulerint, grauiter uis cogat concidere ipsa,
manibus ut si sint diuis mactata repente.

[6,760] omnia quae naturali ratione geruntur,
et quibus e fiant causis apparet origo;
ianua ne pote eis Orci regionibus esse
credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
ducere forte deos manis inferne reamur,
765 naribus alipedes ut cerui saepe putantur
ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
quod procul a uera quam sit ratione repulsum
percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,

[6,770] in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
multa, cibo quae sunt, uitalia multaque, morbos
incutere et mortem quae possint adcelerare.
et magis esse aliis alias animantibus aptas
res ad uitai rationem ostendimus ante
775 propter dissimilem naturam dissimilisque
texturas inter sese primasque figuras.
multa meant inimica per auris, multa per ipsas
insinuant naris infesta atque aspera tactu,
nec sunt multa parum tactu uitanda neque autem

[6,780] aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
Deinde uidere licet quam multae sint homini res
acriter infesto sensu spurcaeque grauisque;
arboribus primum certis grauis umbra tributa
usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
785 siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
est etiam magnis Heliconis montibus arbos
floris odore hominem taetro consueta necare.
scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
multa modis multis multarum semina rerum

[6,790] quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
nidore offendit nares, consopit ibidem,
concidere et spumas qui morbo mittere sueuit.
castoreoque graui mulier sopita recumbit,
795 et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
tempore eo si odoratast quo menstrua soluit.
multaque praeterea languentia membra per artus
soluunt atque animam labefactant sedibus intus.
denique si calidis etiam cunctere lauabris

[6,800] plenior et lueris, solio feruentis aquai
quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
carbonumque grauis uis atque odor insinuatur
quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
at cum membra domans percepit feruida febris,
805 tum fit odor uini plagae mactabilis instar.
nonne uides etiam terra quoque sulpur in ipsa
gignier et taetro concrescere odore bitumen,
denique ubi argenti uenas aurique secuntur,
terrai penitus scrutantes abdita ferro,

[6,810] qualis expiret Scaptensula subter odores?
quidue mali fit ut exalent aurata metalla!
quas hominum reddunt facies qualisque colores!
nonne uides audisue perire in tempore paruo
quam soleant et quam uitai copia desit,
815 quos opere in tali cohibet uis magna necessis?
hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
expiratque foras in apertum promptaque caeli.
Sic et Auerna loca alitibus summittere debent
mortiferam uim. de terra quae surgit in auras,

[6,820] ut spatium caeli quadam de parte uenenet;
quo simul ac primum pennis delata sit ales,
impediatur ibi caeco correpta ueneno,
ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
quo cum conruit, hic eadem uis illius aestus
825 reliquias uitae membris ex omnibus aufert.
quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
posterius fit uti. cum iam cecidere ueneni
in fontis ipsos, ibi sit quoque uita uomenda,
propterea quod magna mali fit copia circum.

[6,830] Fit quoque ut inter dum uis haec atque aestus Auerni
aera, qui inter auis cumquest terramque locatus.
discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
cuius ubi e regione loci uenere uolantis,
claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
835 et conamen utrimque alarum proditur omne.
hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
scilicet in terram delabi pondere cogit
natura, et uacuum prope iam per inane iacentes
dispergunt animas per caulas corporis omnis.
---

[6,840] frigidior porro in puteis aestate fit umor,
arescit quia terra calore et semina si qua
forte uaporis habet proprie, dimittit in auras.
quo magis est igitur tellus effeta calore,
fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
845 frigore cum premitur porro omnis terra coitque
et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
frigidus et calidus nocturno tempore fertur.

[6,850] hunc homines fontem nimis admirantur et acri
sole putant subter terras feruescere partim,
nox ubi terribili terras caligine texit.
quod nimis a uerast longe ratione remotum.
quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
855 non quierit calidum supera de reddere parte,
cum superum lumen tanto feruore fruatur,
qui queat hic supter tam crasso corpore terram
perquoquere umorem et calido focilare uapore?
praesertim cum uix possit per saepta domorum

[6,860] insinuare suum radiis ardentibus aestum.
quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
rara tenet circum fontem quam cetera tellus
multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
865 extemplo penitus frigescit terra coitque.
hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
quae calidum faciunt laticis tactum atque uaporem.
inde ubi sol radiis terram dimouit obortus

[6,870] et rare fecit calido miscente uapore,
rursus in antiquas redeunt primordia sedes
ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
praeterea solis radiis iactatur aquai
875 umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
mittit et exsoluit glaciem nodosque relaxat.
Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe

[6,880] stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
taedaque consimili ratione accensa per undas
conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
ni mirum quia sunt in aqua permulta uaporis
semina de terraque necessest funditus ipsa
885 ignis corpora per totum consurgere fontem
et simul exspirare foras exireque in auras,
non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
praeterea dispersa foras erumpere cogit
uis per aquam subito sursumque ea conciliari.

[6,890] quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
qui scatit et salsas circum se dimouet undas;
et multis aliis praebet regionibus aequor
utilitatem opportunam sitientibus nautis,
quod dulcis inter salsas interuomit undas.
895 sic igitur per eum possunt erumpere fontem
et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
conueniunt aut in taedai corpore adhaerent,
ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.

[6,900] nonne uides etiam, nocturna ad lumina linum
nuper ubi extinctum admoueas, accendier ante
quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
multaque praeterea prius ipso tacta uapore
eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
905 hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
quem Magneta uocant patrio de nomine Grai,
Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.

[6,910] hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
quinque etenim licet inter dum pluresque uidere
ordine demisso leuibus iactarier auris,
unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
915 ex alioque alius lapidis uim uinclaque noscit;
usque adeo permananter uis perualet eius.
Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
ipsius rei rationem reddere possis,
et nimium longis ambagibus est adeundum;

[6,920] quo magis attentas auris animumque reposco.
Principio omnibus ab rebus, quas cumque uidemus,
perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
corpora quae feriant oculos uisumque lacessant.
perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
925 frigus ut {a} fluuiis, calor a sole, aestus ab undis
aequoris, exesor moerorum, litora propter;
nec uarii cessant sonitus manare per auras;
denique in os salsi uenit umor saepe saporis,
cum mare uersamur propter, dilutaque contra
cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter

[6,930] fertur et in cunctas dimittitur undique partis
nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
cernere odorari licet et sentire sonare.
Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
935 commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,

[6,940] qua de disserere adgredior, firmare necessest
nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
principio fit ut in speluncis saxa superna
sudent umore et guttis manantibus stillent.
manat item nobis e toto corpore sudor,
945 crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
diditur in uenas cibus omnis, auget alitque
corporis extremas quoque partis unguiculosque.
frigus item transire per aes calidumque uaporem
sentimus, sentimus item transire per aurum

[6,950] atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
denique per dissaepta domorum saxea uoces
peruolitant, permanat odor frigusque uaposque
ignis, qui ferri quoque uim penetrare sueuit,
denique qua circum caeli lorica coercet,
955 morbida uisque simul, cum extrinsecus insinuatur;
et tempestate in terra caeloque coorta
in caelum terrasque remotae iure facessunt;
quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur

[6,960] corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
principio terram sol excoquit et facit are,
at glaciem dissoluit et altis montibus altas
extructasque niues radiis tabescere cogit;
965 denique cera lique fit in eius posta uapore.
ignis item liquidum facit aes aurumque resoluit,
at coria et carnem trahit et conducit in unum.
umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
at coria et carnem mollit durata calore.

[6,970] barbigeras oleaster eo iuuat usque capellas,
effluat ambrosias quasi uero et nectare tinctus;
qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
denique amaracinum fugitat sus et timet omne
unguentum; nam saetigeris subus acre uenenumst;
975 quod nos inter dum tam quam recreare uidetur.
at contra nobis caenum taeterrima cum sit
spurcities, eadem subus haec iucunda uidetur,
insatiabiliter toti ut uoluantur ibidem.
Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re

[6,980] adgredior, quod dicendum prius esse uidetur.
multa foramina cum uariis sint reddita rebus,
dissimili inter se natura praedita debent
esse et habere suam naturam quaeque uiasque.
quippe etenim uarii sensus animantibus insunt,
985 quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
nam penetrare alio sonitus alioque saporem
cernimus e sucis, alio nidoris odores.
{scilicet id fieri cogit natura uiarum
multimodis uarians, ut paulo ostendimus ante.}

[6,990] praeterea manare aliud per saxa uidetur,
atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
argentoque foras aliud uitroque meare;
nam fluere hac species, illac calor ire uidetur,
atque aliis aliud citius transmittere eadem.
995 scilicet id fieri cogit natura uiarum
multimodis uarians, ut paulo ostendimus ante,
propter dissimilem naturam textaque rerum.
Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
omnia constiterint nobis praeposta parata,

[6,1000] quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
causa pate fiet, quae ferri pelliciat uim.
Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
semina siue aestum, qui discutit aera plagis,
inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
1005 hoc ubi inanitur spatium multusque uace fit
in medio locus, extemplo primordia ferri
in uacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
nec res ulla magis primoribus ex elementis

[6,1010] indupedita suis arte conexa cohaeret
quam ualidi ferri natura et frigidus horror.
quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
corpora si nequeunt e ferro plura coorta
in uacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
1015 quod facit et sequitur, donec peruenit ad ipsum
iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
hoc fit idem cunctas in partis; unde uace fit
cumque locus, siue e transuerso siue superne,
corpora continuo in uacuum uicina feruntur;

[6,1020] quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
huc accedit item, quare queat id magis esse,
haec quoque res adiumento motuque iuuatur,
quod, simul a fronte est anelli rarior aer
1025 factus inanitusque locus magis ac uacuatus,
continuo fit uti qui post est cumque locatus
aer a tergo quasi prouehat atque propellat.
semper enim circum positus res uerberat aer;
sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
parte quod ex una spatium uacat et capit in se.

[6,1030] hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
paruas ad partis subtiliter insinuatus
trudit et inpellit, quasi nauem uelaque uentus.
denique res omnes debent in corpore habere
aera, quandoquidem raro sunt corpore et aer
1035 omnibus est rebus circum datus adpositusque.
hic igitur, penitus qui in ferrost abditus aer,
sollicito motu semper iactatur eoque
uerberat anellum dubio procul et ciet intus,

[6,1040] scilicet illo eodem fertur, quo praecipitauit
iam semel et partem in uacuam conamina sumpsit.
Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
inter dum, fugere atque sequi consueta uicissim.
exultare etiam Samothracia ferrea uidi
1045 et ramenta simul ferri furere intus ahenis
in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
usque adeo fugere a saxo gestire uidetur.
aere interposito discordia tanta creatur
propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris

[6,1050] praecepit ferrique uias possedit apertas,
posterior lapidis uenit aestus et omnia plena
inuenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
1055 atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
non ualet e lapide hoc alias impellere item res.
pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus

[6,1060] peruolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
lignea materies in quo genere esse uidetur.
interutrasque igitur ferri natura locata
aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
1065 nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
quae memorare queam inter se singlariter apta.
saxa uides primum sola colescere calce.
glutine materies taurino iungitur una,

[6,1070] ut uitio uenae tabularum saepius hiscant
quam laxare queant compages taurea uincla.
uitigeni latices aquai fontibus audent
misceri, cum pix nequeat grauis et leue oliuom.
purpureusque colos conchyli iungitur uno
1075 corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
non si Neptuni fluctu renouare operam des,
non mare si totum uelit eluere omnibus undis.
denique res auro non aurum copulat una,
aerique {aes} plumbo fit uti iungatur ab albo?

[6,1080] cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
nec me tam multam hic operam consumere par est,
sed breuiter paucis praestat comprendere multa.
quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
1085 ut caua conueniant plenis haec illius illa
huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
inter se quaedam possint coplata teneri;
quod magis in lapide hoc fieri ferroque uidetur.

[6,1090] Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
mortiferam possit cladem conflare coorta
morbida uis hominum generi pecudumque cateruis,
expediam, primum multarum semina rerum
esse supra docui quae sint uitalia nobis,
1095 et contra quae sint morbo mortique necessest
multa uolare; ea cum casu sunt forte coorta
et perturbarunt caelum, fit morbidus aer.
atque ea uis omnis morborum pestilitasque
aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne

[6,1100] per caelum ueniunt aut ipsa saepe coorta
de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
intempestiuis pluuiisque et solibus icta.
nonne uides etiam caeli nouitate et aquarum
temptari procul a patria qui cumque domoque
1105 adueniunt ideo quia longe discrepitant res?
nam quid Brittannis caelum differre putamus,
et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
quidue quod in Ponto est differre et Gadibus atque
usque ad nigra uirum percocto saecla colore?

[6,1110] quae cum quattuor inter se diuersa uidemus
quattuor a uentis et caeli partibus esse,
tum color et facies hominum distare uidentur
largiter et morbi generatim saecla tenere.
est elephas morbus qui propter flumina Nili
1115 gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
finibus. inde aliis alius locus est inimicus
partibus ac membris; uarius concinnat id aer.
proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,

[6,1120] commouet atque aer inimicus serpere coepit,
ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
qua graditur conturbat et immutare coactat,
fit quoque ut, in nostrum cum uenit denique caelum,
corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
1125 haec igitur subito clades noua pestilitasque
aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
aut etiam suspensa manet uis aere in ipso
et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,

[6,1130] illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
consimili ratione uenit bubus quoque saepe
pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
nec refert utrum nos in loca deueniamus
nobis aduersa et caeli mutemus amictum,
1135 an caelum nobis ultro natura corumptum
deferat aut aliquid quo non consueuimus uti,
quod nos aduentu possit temptare recenti.
Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
finibus in Cecropis funestos reddidit agros

[6,1140] uastauitque uias, exhausit ciuibus urbem.
nam penitus ueniens Aegypti finibus ortus,
aera permensus multum camposque natantis,
incubuit tandem populo Pandionis omni.
inde cateruatim morbo mortique dabantur.
1145 principio caput incensum feruore gerebant
et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
sanguine et ulceribus uocis uia saepta coibat
atque animi interpres manabat lingua cruore

[6,1150] debilitata malis, motu grauis, aspera tactu.
inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
morbida uis in cor maestum confluxerat aegris,
omnia tum uero uitai claustra lababant.
spiritus ore foras taetrum uoluebat odorem,
1155 rancida quo perolent proiecta cadauera ritu.
atque animi prorsum {tum} uires totius, omne
languebat corpus leti iam limine in ipso.
intolerabilibusque malis erat anxius angor
adsidue comes et gemitu commixta querella,

[6,1160] singultusque frequens noctem per saepe diemque
corripere adsidue neruos et membra coactans
dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
nec nimio cuiquam posses ardore tueri
corporis in summo summam feruescere partem,
1165 sed potius tepidum manibus proponere tactum
et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
intima pars hominum uero flagrabat ad ossa,
flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.

[6,1170] nil adeo posses cuiquam leue tenueque membris
uertere in utilitatem, at uentum et frigora semper.
in fluuios partim gelidos ardentia morbo
membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
multi praecipites nymphis putealibus alte
1175 inciderunt ipso uenientes ore patente:
insedabiliter sitis arida corpora mersans
aequabat multum paruis umoribus imbrem.
nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
corpora. mussabat tacito medicina timore,

[6,1180] quippe patentia cum totiens ardentia morbis
lumina uersarent oculorum expertia somno.
multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
perturbata animi mens in maerore metuque,
triste supercilium, furiosus uoltus et acer,
1185 sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
creber spiritus aut ingens raroque coortus,
sudorisque madens per collum splendidus umor,
tenuia sputa minuta, croci contacta colore
salsaque per fauces rauca uix edita tussi.

[6,1190] in manibus uero nerui trahere et tremere artus
a pedibusque minutatim succedere frigus
non dubitabat. item ad supremum denique tempus
conpressae nares, nasi primoris acumen
tenue, cauati oculi, caua tempora, frigida pellis
1195 duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
nec nimio rigida post artus morte iacebant.
octauoque fere candenti lumine solis
aut etiam nona reddebant lampade uitam.
quorum siquis, ut est, uitarat funera leti,

[6,1200] ulceribus taetris et nigra proluuie alui
posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
aut etiam multus capitis cum saepe dolore
corruptus sanguis expletis naribus ibat.
huc hominis totae uires corpusque fluebat.
1205 profluuium porro qui taetri sanguinis acre
exierat, tamen in neruos huic morbus et artus
ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
et grauiter partim metuentes limina leti
uiuebant ferro priuati parte uirili,

[6,1210] et manibus sine non nulli pedibusque manebant
in uita tamen et perdebant lumina partim.
usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
atque etiam quosdam cepere obliuia rerum
cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
1215 multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
nec tamen omnino temere illis solibus ulla

[6,1220] comparebat auis, nec tristia saecla ferarum
exibant siluis. languebant pleraque morbo
et moriebantur. cum primis fida canum uis
strata uiis animam ponebat in omnibus aegre;
extorquebat enim uitam uis morbida membris.
1225 incomitata rapi certabant funera uasta
nec ratio remedii communis certa dabatur;
nam quod ali dederat uitalis aeris auras
uoluere in ore licere et caeli templa tueri,
hoc aliis erat exitio letumque parabat.

[6,1230] Illud in his rebus miserandum magnopere unum
aerumnabile erat, quod ubi se quisque uidebat
implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
deficiens animo maesto cum corde iacebat,
funera respectans animam amittebat ibidem.
1235 quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
ex aliis alios auidi contagia morbi,
lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
idque uel in primis cumulabat funere funus
nam qui cumque suos fugitabant uisere ad aegros,

[6,1240] uitai nimium cupidos mortisque timentis
poenibat paulo post turpi morte malaque,
desertos, opis expertis, incuria mactans.
qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
atque labore, pudor quem tum cogebat obire
1245 blandaque lassorum uox mixta uoce querellae.
optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
Praeterea iam pastor et armentarius omnis
et robustus item curui moderator aratri
languebat, penitusque casa contrusa iacebant
corpora paupertate et morbo dedita morti.

[6,1250] nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
nec mors nec luctus temptaret tempore tali.

exanimis pueris super exanimata parentum
corpora non numquam posses retroque uidere
matribus et patribus natos super edere uitam.
nec minimam partem ex agris maeror is in urbem

inque aliis alium populum sepelire suorum
certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
inde bonam partem in lectum maerore dabantur;

[6,1260] confluxit, languens quem contulit agricolarum
copia conueniens ex omni morbida parte.
omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
confertos ita aceruatim mors accumulabat.
multa siti prostrata uiam per proque uoluta
1265 corpora silanos ad aquarum strata iacebant
interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
multaque per populi passim loca prompta uiasque
languida semanimo cum corpore membra uideres
horrida paedore et pannis cooperta perire,

[6,1270] corporis inluuie, pelli super ossibus una,
ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
omnia denique sancta deum delubra replerat
corporibus mors exanimis onerataque passim
cuncta cadaueribus caelestum templa manebant,
1275 hospitibus loca quae complerant aedituentes.
nec iam religio diuom nec numina magni
pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
quo prius hic populus semper consuerat humari;

[6,1280] perturbatus enim totus trepidabat et unus
quisque suum pro re {cognatum} maestus humabat.
multaque {res} subita et paupertas horrida suasit;
namque suos consanguineos aliena rogorum
insuper extructa ingenti clamore locabant
1285 subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
rixantes, potius quam corpora desererentur.





Recherches | Texte | Lecture | Liste du vocabulaire | Index inverse | Menu | Philippe REMACLE - Textes latins |

 
UCL |FLTR |Itinera Electronica |Bibliotheca Classica Selecta (BCS) |
Analyse, design et réalisation informatiques : B. Maroutaeff - J. Schumacher

Dernière mise à jour : 18/03/2003