Itinera Electronica
Du texte à l'hypertexte

Ovide, Métamorphoses, Livre II

[2,0] Liber secundus.

[2,1] Regia Solis erat sublimibus alta columnis,
clara micante auro flammasque imitante pyropo,
cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat,
argenti bifores radiabant lumine ualuae.
materiam superabat opus: nam Mulciber illic
aequora caelarat medias cingentia terras
terrarumque orbem caelumque, quod imminet orbi.
caeruleos habet unda deos, Tritona canorum
Proteaque ambiguum ballaenarumque prementem

[2,10] Aegaeona suis inmania terga lacertis
Doridaque et natas, quarum pars nare uidetur,
pars in mole sedens uiridis siccare capillos,
pisce uehi quaedam: facies non omnibus una,
non diuersa tamen, qualem decet esse sororum.
terra uiros urbesque gerit siluasque ferasque
fluminaque et nymphas et cetera numina ruris.
haec super inposita est caeli fulgentis imago,
signaque sex foribus dextris totidemque sinistris.
Quo simul adcliui Clymeneia limite proles

[2,20] uenit et intrauit dubitati tecta parentis,
protinus ad patrios sua fert uestigia uultus
consistitque procul; neque enim propiora ferebat
lumina: purpurea uelatus ueste sedebat
in solio Phoebus claris lucente smaragdis.
a dextra laeuaque Dies et Mensis et Annus
Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae
Verque nouum stabat cinctum florente corona,
stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat,
stabat et Autumnus calcatis sordidus uuis

[2,30] et glacialis Hiems canos hirsuta capillos.
Ipse loco medius rerum nouitate pauentem
Sol oculis iuuenem, quibus adspicit omnia, uidit
'quae' que 'uiae tibi causa? quid hac' ait 'arce petisti,
progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?'
ille refert: 'o lux inmensi publica mundi,
Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius,
nec falsa Clymene culpam sub imagine celat,
pignora da, genitor, per quae tua uera propago
credar, et hunc animis errorem detrahe nostris!'

[2,40] dixerat, at genitor circum caput omne micantes
deposuit radios propiusque accedere iussit
amplexuque dato 'nec tu meus esse negari
dignus es, et Clymene ueros' ait 'edidit ortus,
quoque minus dubites, quoduis pete munus, ut illud
me tribuente feras! promissi testis adesto
dis iuranda palus, oculis incognita nostris!'
uix bene desierat, currus rogat ille paternos
inque diem alipedum ius et moderamen equorum.
Paenituit iurasse patrem: qui terque quaterque

[2,50] concutiens inlustre caput 'temeraria' dixit
'uox mea facta tua est; utinam promissa liceret
non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem.
dissuadere licet: non est tua tuta uoluntas!
magna petis, Phaethon, et quae nec uiribus istis
munera conueniant nec tam puerilibus annis:
sors tua mortalis, non est mortale, quod optas.
plus etiam, quam quod superis contingere possit,
nescius adfectas; placeat sibi quisque licebit,
non tamen ignifero quisquam consistere in axe

[2,60] me ualet excepto; uasti quoque rector Olympi,
qui fera terribili iaculatur fulmina dextra,
non agat hos currus: et quid Ioue maius habemus?
ardua prima uia est et qua uix mane recentes
enituntur equi; medio est altissima caelo,
unde mare et terras ipsi mihi saepe uidere
fit timor et pauida trepidat formidine pectus;
ultima prona uia est et eget moderamine certo:
tunc etiam quae me subiectis excipit undis,
ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa uereri.

[2,70] adde, quod adsidua rapitur uertigine caelum
sideraque alta trahit celerique uolumine torquet.
nitor in aduersum, nec me, qui cetera, uincit
inpetus, et rapido contrarius euehor orbi.
finge datos currus: quid ages? poterisne rotatis
obuius ire polis, ne te citus auferat axis?
forsitan et lucos illic urbesque deorum
concipias animo delubraque ditia donis
esse: per insidias iter est formasque ferarum!
utque uiam teneas nulloque errore traharis,

[2,80] per tamen aduersi gradieris cornua tauri
Haemoniosque arcus uiolentique ora Leonis
saeuaque circuitu curuantem bracchia longo
Scorpion atque aliter curuantem bracchia Cancrum.
nec tibi quadripedes animosos ignibus illis,
quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant,
in promptu regere est: uix me patiuntur, ubi acres
incaluere animi ceruixque repugnat habenis.
at tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,
nate, caue, dum resque sinit tua corrige uota!

[2,90] scilicet ut nostro genitum te sanguine credas,
pignora certa petis: do pignora certa timendo
et patrio pater esse metu probor. adspice uultus
ecce meos; utinamque oculos in pectora posses
inserere et patrias intus deprendere curas!
denique quidquid habet diues, circumspice, mundus
eque tot ac tantis caeli terraeque marisque
posce bonis aliquid; nullam patiere repulsam.
deprecor hoc unum, quod uero nomine poena,
non honor est: poenam, Phaethon, pro munere poscis!

[2,100] quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis?
ne dubita! dabitur (Stygias iurauimus undas),
quodcumque optaris; sed tu sapientius opta!'
Finierat monitus; dictis tamen ille repugnat
propositumque premit flagratque cupidine currus.
ergo, qua licuit, genitor cunctatus ad altos
deducit iuuenem, Vulcania munera, currus.
aureus axis erat, temo aureus, aurea summae
curuatura rotae, radiorum argenteus ordo;
per iuga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae

[2,110] clara repercusso reddebant lumina Phoebo.
Dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusque
perspicit, ecce uigil nitido patefecit ab ortu
purpureas Aurora fores et plena rosarum
atria: diffugiunt stellae, quarum agmina cogit
Lucifer et caeli statione nouissimus exit.
Quem petere ut terras mundumque rubescere uidit
cornuaque extremae uelut euanescere lunae,
iungere equos Titan uelocibus imperat Horis.
iussa deae celeres peragunt ignemque uomentes,

[2,120] ambrosiae suco saturos, praesepibus altis
quadripedes ducunt adduntque sonantia frena.
tum pater ora sui sacro medicamine nati
contigit et rapidae fecit patientia flammae
inposuitque comae radios praesagaque luctus
pectore sollicito repetens suspiria dixit:
'si potes his saltem monitis parere parentis
parce, puer, stimulis et fortius utere loris!
sponte sua properant, labor est inhibere uolentes.
nec tibi derectos placeat uia quinque per arcus!

[2,130] sectus in obliquum est lato curuamine limes,
zonarumque trium contentus fine polumque
effugit australem iunctamque aquilonibus arcton:
hac sit iter manifesta rotae uestigia cernes
utque ferant aequos et caelum et terra calores,
nec preme nec summum molire per aethera currum!
altius egressus caelestia tecta cremabis,
inferius terras; medio tutissimus ibis.
neu te dexterior tortum declinet ad Anguem,
neue sinisterior pressam rota ducat ad Aram,

[2,140] inter utrumque tene! Fortunae cetera mando,
quae iuuet et melius quam tu tibi consulat opto.
dum loquor, Hesperio positas in litore metas
umida nox tetigit; non est mora libera nobis!
poscimur: effulget tenebris Aurora fugatis.
corripe lora manu, uel, si mutabile pectus
est tibi, consiliis, non curribus utere nostris!
dum potes et solidis etiamnum sedibus adstas,
dumque male optatos nondum premis inscius axes,
quae tutus spectes, sine me dare lumina terris!'

[2,150] Occupat ille leuem iuuenali corpore currum
statque super manibusque leues contingere habenas
gaudet et inuito grates agit inde parenti.
Interea uolucres Pyrois et Eous et Aethon,
Solis equi, quartusque Phlegon hinnitibus auras
flammiferis inplent pedibusque repagula pulsant.
quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis,
reppulit, et facta est inmensi copia caeli,
corripuere uiam pedibusque per aera motis
obstantes scindunt nebulas pennisque leuati

[2,160] praetereunt ortos isdem de partibus Euros.
sed leue pondus erat nec quod cognoscere possent
Solis equi, solitaque iugum grauitate carebat;
utque labant curuae iusto sine pondere naues
perque mare instabiles nimia leuitate feruntur,
sic onere adsueto uacuus dat in aera saltus
succutiturque alte similisque est currus inani.
Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt
quadriiugi spatium nec quo prius ordine currunt.
ipse pauet nec qua commissas flectat habenas

[2,170] nec scit qua sit iter, nec, si sciat, imperet illis.
tum primum radiis gelidi caluere Triones
et uetito frustra temptarunt aequore tingui,
quaeque polo posita est glaciali proxima Serpens,
frigore pigra prius nec formidabilis ulli,
incaluit sumpsitque nouas feruoribus iras;
te quoque turbatum memorant fugisse, Boote,
quamuis tardus eras et te tua plaustra tenebant.
Ut uero summo despexit ab aethere terras
infelix Phaethon penitus penitusque iacentes,

[2,180] palluit et subito genua intremuere timore
suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae,
et iam mallet equos numquam tetigisse paternos,
iam cognosse genus piget et ualuisse rogando,
iam Meropis dici cupiens ita fertur, ut acta
praecipiti pinus borea, cui uicta remisit
frena suus rector, quam dis uotisque reliquit.
quid faciat? multum caeli post terga relictum,
ante oculos plus est: animo metitur utrumque
et modo, quos illi fatum contingere non est,

[2,190] prospicit occasus, interdum respicit ortus,
quidque agat ignarus stupet et nec frena remittit
nec retinere ualet nec nomina nouit equorum.
sparsa quoque in uario passim miracula caelo
uastarumque uidet trepidus simulacra ferarum.
est locus, in geminos ubi bracchia concauat arcus
Scorpius et cauda flexisque utrimque lacertis
porrigit in spatium signorum membra duorum:
hunc puer ut nigri madidum sudore ueneni
uulnera curuata minitantem cuspide uidit,

[2,200] mentis inops gelida formidine lora remisit.
Quae postquam summum tetigere iacentia tergum,
exspatiantur equi nulloque inhibente per auras
ignotae regionis eunt, quaque inpetus egit,
hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixis
incursant stellis rapiuntque per auia currum
et modo summa petunt, modo per decliue uiasque
praecipites spatio terrae propiore feruntur,
inferiusque suis fraternos currere Luna
admiratur equos, ambustaque nubila fumant.

[2,210] corripitur flammis, ut quaeque altissima, tellus
fissaque agit rimas et sucis aret ademptis;
pabula canescunt, cum frondibus uritur arbor,
materiamque suo praebet seges arida damno.
parua queror: magnae pereunt cum moenibus urbes,
cumque suis totas populis incendia gentis
in cinerem uertunt; siluae cum montibus ardent;
ardet Athos Taurusque Cilix et Tmolus et Oete
et tum sicca, prius creberrima fontibus, Ide
uirgineusque Helicon et nondum Oeagrius Haemus:

[2,220] ardet in inmensum geminatis ignibus Aetne
Parnasosque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys
et tandem niuibus Rhodope caritura Mimasque
Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron.
nec prosunt Scythiae sua frigora: Caucasus ardet
Ossaque cum Pindo maiorque ambobus Olympus
aeriaeque Alpes et nubifer Appenninus.
Tum uero Phaethon cunctis e partibus orbem
adspicit accensum nec tantos sustinet aestus
feruentisque auras uelut e fornace profunda

[2,230] ore trahit currusque suos candescere sentit;
et neque iam cineres eiectatamque fauillam
ferre potest calidoque inuoluitur undique fumo,
quoque eat aut ubi sit, picea caligine tectus
nescit et arbitrio uolucrum raptatur equorum.
Sanguine tum credunt in corpora summa uocato
Aethiopum populos nigrum traxisse colorem;
tum facta est Libye raptis umoribus aestu
arida, tum nymphae passis fontesque lacusque
defleuere comis; quaerit Boeotia Dircen,

[2,240] Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas;
nec sortita loco distantes flumina ripas
tuta manent: mediis Tanais fumauit in undis
Peneosque senex Teuthranteusque Caicus
et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho
arsurusque iterum Xanthos flauusque Lycormas,
quique recuruatis ludit Maeandros in undis,
Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas.
arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes
Thermodonque citus Gangesque et Phasis et Hister;

[2,250] aestuat Alpheos, ripae Spercheides ardent,
quodque suo Tagus amne uehit, fluit ignibus aurum,
et, quae Maeonias celebrabant carmine ripas
flumineae uolucres, medio caluere Caystro;
Nilus in extremum fugit perterritus orbem
occuluitque caput, quod adhuc latet: ostia septem
puluerulenta uacant, septem sine flumine ualles.
fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat
Hesperiosque amnes, Rhenum Rhodanumque Padumque
cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin.

[2,260] dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis
lumen et infernum terret cum coniuge regem;
et mare contrahitur siccaeque est campus harenae,
quod modo pontus erat, quosque altum texerat aequor,
exsistunt montes et sparsas Cycladas augent.
ima petunt pisces, nec se super aequora curui
tollere consuetas audent delphines in auras;
corpora phocarum summo resupina profundo
exanimata natant: ipsum quoque Nerea fama est
Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris.

[2,270] ter Neptunus aquis cum toruo bracchia uultu
exserere ausus erat, ter non tulit aeris ignes.
Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto,
inter aquas pelagi contractosque undique fontes,
qui se condiderant in opacae uiscera matris,
sustulit oppressos collo tenus arida uultus
opposuitque manum fronti magnoque tremore
omnia concutiens paulum subsedit et infra,
quam solet esse, fuit fractaque ita uoce locuta est:
'si placet hoc meruique, quid o tua fulmina cessant,

[2,280] summe deum? liceat periturae uiribus ignis
igne perire tuo clademque auctore leuare!
uix equidem fauces haec ipsa in uerba resoluo';
(presserat ora uapor) 'tostos en adspice crines
inque oculis tantum, tantum super ora fauillae!
hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem
officiique refers, quod adunci uulnera aratri
rastrorumque fero totoque exerceor anno,
quod pecori frondes alimentaque mitia, fruges
humano generi, uobis quoque tura ministro?

[2,290] sed tamen exitium fac me meruisse: quid undae,
quid meruit frater? cur illi tradita sorte
aequora decrescunt et ab aethere longius absunt?
quodsi nec fratris nec te mea gratia tangit,
at caeli miserere tui! circumspice utrumque:
fumat uterque polus! quos si uitiauerit ignis,
atria uestra ruent! Atlas en ipse laborat
uixque suis umeris candentem sustinet axem!
si freta, si terrae pereunt, si regia caeli,
in chaos antiquum confundimur! eripe flammis,

[2,300] si quid adhuc superest, et rerum consule summae!'
Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare uaporem
ulterius potuit nec dicere plura suumque
rettulit os in se propioraque manibus antra;
at pater omnipotens, superos testatus et ipsum,
qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato
interitura graui, summam petit arduus arcem,
unde solet nubes latis inducere terris,
unde mouet tonitrus uibrataque fulmina iactat;
sed neque quas posset terris inducere nubes

[2,310] tunc habuit, nec quos caelo demitteret imbres:
intonat et dextra libratum fulmen ab aure
misit in aurigam pariterque animaque rotisque
expulit et saeuis conpescuit ignibus ignes.
consternantur equi et saltu in contraria facto
colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt:
illic frena iacent, illic temone reuulsus
axis, in hac radii fractarum parte rotarum
sparsaque sunt late laceri uestigia currus.
At Phaethon rutilos flamma populante capillos

[2,320] uoluitur in praeceps longoque per aera tractu
fertur, ut interdum de caelo stella sereno
etsi non cecidit, potuit cecidisse uideri.
quem procul a patria diuerso maximus orbe
excipit Eridanus fumantiaque abluit ora.
Naides Hesperiae trifida fumantia flamma
corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum:
HIC . SITUS . EST . PHAETHON . CURRUS . AURIGA . PATERNI
QUEM . SI . NON . TENUIT . MAGNIS . TAMEN . EXCIDIT . AUSIS
Nam pater obductos luctu miserabilis aegro

[2,330] condiderat uultus, et, si modo credimus, unum
isse diem sine sole ferunt: incendia lumen
praebebant aliquisque malo fuit usus in illo.
at Clymene postquam dixit, quaecumque fuerunt
in tantis dicenda malis, lugubris et amens
et laniata sinus totum percensuit orbem
exanimesque artus primo, mox ossa requirens
repperit ossa tamen peregrina condita ripa
incubuitque loco nomenque in marmore lectum
perfudit lacrimis et aperto pectore fouit.

[2,340] nec minus Heliades fletus et, inania morti
munera, dant lacrimas, et caesae pectora palmis
non auditurum miseras Phaethonta querellas
nocte dieque uocant adsternunturque sepulcro.
luna quater iunctis inplerat cornibus orbem;
illae more suo (nam morem fecerat usus)
plangorem dederant: e quis Phaethusa, sororum
maxima, cum uellet terra procumbere, questa est
deriguisse pedes; ad quam conata uenire
candida Lampetie subita radice retenta est;

[2,350] tertia, cum crinem manibus laniare pararet,
auellit frondes; haec stipite crura teneri,
illa dolet fieri longos sua bracchia ramos,
dumque ea mirantur, conplectitur inguina cortex
perque gradus uterum pectusque umerosque manusque
ambit, et exstabant tantum ora uocantia matrem.
quid faciat mater, nisi, quo trahat inpetus illam,
huc eat atque illuc et, dum licet, oscula iungat?
non satis est: truncis auellere corpora temptat
et teneros manibus ramos abrumpit, at inde

[2,360] sanguineae manant tamquam de uulnere guttae.
'parce, precor, mater,' quaecumque est saucia, clamat,
'parce, precor: nostrum laceratur in arbore corpus
iamque uale' cortex in uerba nouissima uenit.
inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescunt
de ramis electra nouis, quae lucidus amnis
excipit et nuribus mittit gestanda Latinis.
Adfuit huic monstro proles Stheneleia Cycnus,
qui tibi materno quamuis a sanguine iunctus,
mente tamen, Phaethon, propior fuit. ille relicto

[2,370] (nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes)
imperio ripas uirides amnemque querellis
Eridanum inplerat siluamque sororibus auctam,
cum uox est tenuata uiro canaeque capillos
dissimulant plumae collumque a pectore longe
porrigitur digitosque ligat iunctura rubentis,
penna latus uelat, tenet os sine acumine rostrum.
fit noua Cycnus auis nec se caeloque Iouique
credit, ut iniuste missi memor ignis ab illo;
stagna petit patulosque lacus ignemque perosus

[2,380] quae colat elegit contraria flumina flammis.
Squalidus interea genitor Phaethontis et expers
ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem,
esse solet, lucemque odit seque ipse diemque
datque animum in luctus et luctibus adicit iram
officiumque negat mundo. 'satis' inquit 'ab aeui
sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque
actorum sine fine mihi, sine honore laborum!
quilibet alter agat portantes lumina currus!
si nemo est omnesque dei non posse fatentur,

[2,390] ipse agat ut saltem, dum nostras temptat habenas,
orbatura patres aliquando fulmina ponat!
tum sciet ignipedum uires expertus equorum
non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.'
Talia dicentem circumstant omnia Solem
numina, neue uelit tenebras inducere rebus,
supplice uoce rogant; missos quoque Iuppiter ignes
excusat precibusque minas regaliter addit.
colligit amentes et adhuc terrore pauentes
Phoebus equos stimuloque dolens et uerbere saeuit

[2,400] (saeuit enim) natumque obiectat et inputat illis.
At pater omnipotens ingentia moenia caeli
circuit et, ne quid labefactum uiribus ignis
corruat, explorat. quae postquam firma suique
roboris esse uidet, terras hominumque labores
perspicit. Arcadiae tamen est inpensior illi
cura suae: fontesque et nondum audentia labi
flumina restituit, dat terrae gramina, frondes
arboribus, laesasque iubet reuirescere siluas.
dum redit itque frequens, in uirgine Nonacrina

[2,410] haesit, et accepti caluere sub ossibus ignes.
non erat huius opus lanam mollire trahendo
nec positu uariare comas; ubi fibula uestem,
uitta coercuerat neglectos alba capillos;
et modo leue manu iaculum, modo sumpserat arcum,
miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit ulla
gratior hac Triuiae; sed nulla potentia longa est.
Ulterius medio spatium sol altus habebat,
cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas;
exuit hic umero pharetram lentosque retendit

[2,420] arcus inque solo, quod texerat herba, iacebat
et pictam posita pharetram ceruice premebat.
Iuppiter ut uidit fessam et custode uacantem,
'hoc certe furtum coniunx mea nesciet' inquit,
'aut si rescierit, sunt, o sunt iurgia tanti!'
protinus induitur faciem cultumque Dianae
atque ait: 'o comitum, uirgo, pars una mearum,
in quibus es uenata iugis?' de caespite uirgo
se leuat et 'salue numen, me iudice' dixit,
'audiat ipse licet, maius Ioue.' ridet et audit

[2,430] et sibi praeferri se gaudet et oscula iungit,
nec moderata satis nec sic a uirgine danda.
qua uenata foret silua, narrare parantem
inpedit amplexu nec se sine crimine prodit.
illa quidem contra, quantum modo femina posset
(adspiceres utinam, Saturnia, mitior esses),
illa quidem pugnat, sed quem superare puella,
quisue Iouem poterat? superum petit aethera uictor
Iuppiter: huic odio nemus est et conscia silua;
unde pedem referens paene est oblita pharetram

[2,440] tollere cum telis et quem suspenderat arcum.
Ecce, suo comitata choro Dictynna per altum
Maenalon ingrediens et caede superba ferarum
adspicit hanc uisamque uocat: clamata refugit
et timuit primo, ne Iuppiter esset in illa;
sed postquam pariter nymphas incedere uidit,
sensit abesse dolos numerumque accessit ad harum.
heu! quam difficile est crimen non prodere uultu!
uix oculos attollit humo nec, ut ante solebat,
iuncta deae lateri nec toto est agmine prima,

[2,450] sed silet et laesi dat signa rubore pudoris;
et, nisi quod uirgo est, poterat sentire Diana
mille notis culpam: nymphae sensisse feruntur.
orbe resurgebant lunaria cornua nono,
cum de uenatu fraternis languida flammis,
nacta nemus gelidum dea, quo cum murmure labens
ibat et attritas uersabat riuus harenas.
ut loca laudauit, summas pede contigit undas;
his quoque laudatis 'procul est' ait 'arbiter omnis:
nuda superfusis tinguamus corpora lymphis!'

[2,460] Parrhasis erubuit; cunctae uelamina ponunt;
una moras quaerit: dubitanti uestis adempta est,
qua posita nudo patuit cum corpore crimen.
attonitae manibusque uterum celare uolenti
'i procul hinc' dixit 'nec sacros pollue fontis!'
Cynthia deque suo iussit secedere coetu.
Senserat hoc olim magni matrona Tonantis
distuleratque graues in idonea tempora poenas.
causa morae nulla est, et iam puer Arcas (id ipsum
indoluit Iuno) fuerat de paelice natus.

[2,470] quo simul obuertit saeuam cum lumine mentem,
'scilicet hoc etiam restabat, adultera' dixit,
'ut fecunda fores, fieretque iniuria partu
nota, Iouisque mei testatum dedecus esset.
haud inpune feres: adimam tibi namque figuram,
qua tibi, quaque places nostro, inportuna, marito.'
dixit et aduersam prensis a fronte capillis
strauit humi pronam. tendebat bracchia supplex:
bracchia coeperunt nigris horrescere uillis
curuarique manus et aduncos crescere in unguis

[2,480] officioque pedum fungi laudataque quondam
ora Ioui lato fieri deformia rictu.
neue preces animos et uerba precantia flectant,
posse loqui eripitur: uox iracunda minaxque
plenaque terroris rauco de gutture fertur;
mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa,
adsiduoque suos gemitu testata dolores
qualescumque manus ad caelum et sidera tollit
ingratumque Iouem, nequeat cum dicere, sentit.
a! quotiens, sola non ausa quiescere silua,

[2,490] ante domum quondamque suis errauit in agris!
a! quotiens per saxa canum latratibus acta est
uenatrixque metu uenantum territa fugit!
saepe feris latuit uisis, oblita quid esset,
ursaque conspectos in montibus horruit ursos
pertimuitque lupos, quamuis pater esset in illis.
Ecce Lycaoniae proles ignara parentis,
Arcas adest ter quinque fere natalibus actis;
dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos
nexilibusque plagis siluas Erymanthidas ambit,

[2,500] incidit in matrem, quae restitit Arcade uiso
et cognoscenti similis fuit: ille refugit
inmotosque oculos in se sine fine tenentem
nescius extimuit propiusque accedere auenti
uulnifico fuerat fixurus pectora telo:
arcuit omnipotens pariterque ipsosque nefasque
sustulit et pariter raptos per inania uento
inposuit caelo uicinaque sidera fecit.
Intumuit Iuno, postquam inter sidera paelex
fulsit, et ad canam descendit in aequora Tethyn

[2,510] Oceanumque senem, quorum reuerentia mouit
saepe deos, causamque uiae scitantibus infit:
'quaeritis, aetheriis quare regina deorum
sedibus huc adsim? pro me tenet altera caelum!
mentior, obscurum nisi nox cum fecerit orbem,
nuper honoratas summo, mea uulnera, caelo
uideritis stellas illic, ubi circulus axem
ultimus extremum spatioque breuissimus ambit.
et uero quisquam Iunonem laedere nolit
offensamque tremat, quae prosum sola nocendo?

[2,520] o ego quantum egi! quam uasta potentia nostra est!
esse hominem uetui: facta est dea! sic ego poenas
sontibus inpono, sic est mea magna potestas!
uindicet antiquam faciem uultusque ferinos
detrahat, Argolica quod in ante Phoronide fecit
cur non et pulsa ducit Iunone meoque
collocat in thalamo socerumque Lycaona sumit?
at uos si laesae tangit contemptus alumnae,
gurgite caeruleo septem prohibete triones
sideraque in caelo stupri mercede recepta

[2,530] pellite, ne puro tinguatur in aequore paelex!'
Di maris adnuerant: habili Saturnia curru,
ingreditur liquidum pauonibus aethera pictis,
tam nuper pictis caeso pauonibus Argo,
quam tu nuper eras, cum candidus ante fuisses,
corue loquax, subito nigrantis uersus in alas.
nam fuit haec quondam niueis argentea pennis
ales, ut aequaret totas sine labe columbas,
nec seruaturis uigili Capitolia uoce
cederet anseribus nec amanti flumina cycno.

[2,540] lingua fuit damno: lingua faciente loquaci
qui color albus erat, nunc est contrarius albo
Pulchrior in tota quam Larisaea Coronis
non fuit Haemonia: placuit tibi, Delphice, certe,
dum uel casta fuit uel inobseruata, sed ales
sensit adulterium Phoebeius, utque latentem
detegeret culpam, non exorabilis index,
ad dominum tendebat iter. quem garrula motis
consequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix
auditaque uiae causa 'non utile carpis'

[2,550] inquit 'iter: ne sperne meae praesagia linguae!
quid fuerim quid simque uide meritumque require:
inuenies nocuisse fidem. nam tempore quodam
Pallas Ericthonium, prolem sine matre creatam,
clauserat Actaeo texta de uimine cista
uirginibusque tribus gemino de Cecrope natis
et legem dederat, sua ne secreta uiderent.
abdita fronde leui densa speculabar ab ulmo,
quid facerent: commissa duae sine fraude tuentur,
Pandrosos atque Herse; timidas uocat una sorores

[2,560] Aglauros nodosque manu diducit, et intus
infantemque uident adporrectumque draconem.
acta deae refero. pro quo mihi gratia talis
redditur, ut dicar tutela pulsa Mineruae
et ponar post noctis auem! mea poena uolucres
admonuisse potest, ne uoce pericula quaerant.
at, puto, non ultro nequiquam tale rogantem
me petiitipsa licet hoc a Pallade quaeras:
quamuis irata est, non hoc irata negabit.
nam me Phocaica clarus tellure Coroneus

[2,570] (nota loquor) genuit, fueramque ego regia uirgo
diuitibusque procis (ne me contemne) petebar:
forma mihi nocuit. nam cum per litora lentis
passibus, ut soleo, summa spatiarer harena,
uidit et incaluit pelagi deus, utque precando
tempora cum blandis absumpsit inania uerbis,
uim parat et sequitur. fugio densumque relinquo
litus et in molli nequiquam lassor harena.
inde deos hominesque uoco; nec contigit ullum
uox mea mortalem: mota est pro uirgine uirgo

[2,580] auxiliumque tulit. tendebam bracchia caelo:
bracchia coeperunt leuibus nigrescere pennis;
reicere ex umeris uestem molibar, at illa
pluma erat inque cutem radices egerat imas;
plangere nuda meis conabar pectora palmis,
sed neque iam palmas nec pectora nuda gerebam;
currebam, nec, ut ante, pedes retinebat harena,
sed summa tollebar humo; mox alta per auras
euehor et data sum comes inculpata Mineruae.
quid tamen hoc prodest, si diro facta uolucris

[2,590] crimine Nyctimene nostro successit honori?
an quae per totam res est notissima Lesbon,
non audita tibi est, patrium temerasse cubile
Nyctimenen? auis illa quidem, sed conscia culpae
conspectum lucemque fugit tenebrisque pudorem
celat et a cunctis expellitur aethere toto.'
Talia dicenti 'tibi' ait 'reuocamina' coruus
'sint, precor, ista malo: nos uanum spernimus omen.'
nec coeptum dimittit iter dominoque iacentem
cum iuuene Haemonio uidisse Coronida narrat.

[2,600] laurea delapsa est audito crimine amantis,
et pariter uultusque deo plectrumque colorque
excidit, utque animus tumida feruebat ab ira,
arma adsueta capit flexumque a cornibus arcum
tendit et illa suo totiens cum pectore iuncta
indeuitato traiecit pectora telo.
icta dedit gemitum tractoque a corpore ferro
candida puniceo perfudit membra cruore
et dixit: 'potui poenas tibi, Phoebe, dedisse,
sed peperisse prius; duo nunc moriemur in una.'

[2,610] hactenus, et pariter uitam cum sanguine fudit;
corpus inane animae frigus letale secutum est.
Paenitet heu! sero poenae crudelis amantem,
seque, quod audierit, quod sic exarserit, odit;
odit auem, per quam crimen causamque dolendi
scire coactus erat, nec non arcumque manumque
odit cumque manu temeraria tela sagittas
conlapsamque fouet seraque ope uincere fata
nititur et medicas exercet inaniter artes.
quae postquam frustra temptata rogumque parari

[2,620] uidit et arsuros supremis ignibus artus,
tum uero gemitus (neque enim caelestia tingui
ora licet lacrimis) alto de corde petitos
edidit, haud aliter quam cum spectante iuuenca
lactentis uituli dextra libratus ab aure
tempora discussit claro caua malleus ictu.
ut tamen ingratos in pectora fudit odores
et dedit amplexus iniustaque iusta peregit,
non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem
semina, sed natum flammis uteroque parentis

[2,630] eripuit geminique tulit Chironis in antrum,
sperantemque sibi non falsae praemia linguae
inter aues albas uetuit consistere coruum.
Semifer interea diuinae stirpis alumno
laetus erat mixtoque oneri gaudebat honore;
ecce uenit rutilis umeros protecta capillis
filia centauri, quam quondam nympha Chariclo
fluminis in rapidi ripis enixa uocauit
Ocyroen: non haec artes contenta paternas
edidicisse fuit, fatorum arcana canebat.

[2,640] ergo ubi uaticinos concepit mente furores
incaluitque deo, quem clausum pectore habebat,
adspicit infantem 'toto' que 'salutifer orbi
cresce, puer!' dixit; 'tibi se mortalia saepe
corpora debebunt, animas tibi reddere ademptas
fas erit, idque semel dis indignantibus ausus
posse dare hoc iterum flamma prohibebere auita,
eque deo corpus fies exsangue deusque,
qui modo corpus eras, et bis tua fata nouabis.
tu quoque, care pater, nunc inmortalis et aeuis

[2,650] omnibus ut maneas nascendi lege creatus,
posse mori cupies, tum cum cruciabere dirae
sanguine serpentis per saucia membra recepto;
teque ex aeterno patientem numina mortis
efficient, triplicesque deae tua fila resoluent.'
restabat fatis aliquid: suspirat ab imis
pectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae,
atque ita 'praeuertunt' inquit 'me fata, uetorque
plura loqui, uocisque meae praecluditur usus.
non fuerant artes tanti, quae numinis iram

[2,660] contraxere mihi: mallem nescisse futura!
iam mihi subduci facies humana uidetur,
iam cibus herba placet, iam latis currere campis
impetus est: in equam cognataque corpora uertor.
tota tamen quare? pater est mihi nempe biformis.'
talia dicenti pars est extrema querellae
intellecta parum confusaque uerba fuerunt;
mox nec uerba quidem nec equae sonus ille uidetur
sed simulantis equam, paruoque in tempore certos
edidit hinnitus et bracchia mouit in herbas.

[2,670] tum digiti coeunt et quinos alligat ungues
perpetuo cornu leuis ungula, crescit et oris
et colli spatium, longae pars maxima pallae
cauda fit, utque uagi crines per colla iacebant,
in dextras abiere iubas, pariterque nouata est
et uox et facies; nomen quoque monstra dedere.
Flebat opemque tuam frustra Philyreius heros,
Delphice, poscebat. nam nec rescindere magni
iussa Iouis poteras, nec, si rescindere posses,
tunc aderas: Elin Messeniaque arua colebas.

[2,680] illud erat tempus, quo te pastoria pellis
texit, onusque fuit baculum siluestre sinistrae,
alterius dispar septenis fistula cannis.
dumque amor est curae, dum te tua fistula mulcet,
incustoditae Pylios memorantur in agros
processisse boues: uidet has Atlantide Maia
natus et arte sua siluis occultat abactas.
senserat hoc furtum nemo nisi notus in illo
rure senex; Battum uicinia tota uocabat.
diuitis hic saltus herbosaque pascua Nelei

[2,690] nobiliumque greges custos seruabat equarum.
hunc tenuit blandaque manu seduxit et illi
'quisquis es, hospes' ait, 'si forte armenta requiret
haec aliquis, uidisse nega neu gratia facto
nulla rependatur, nitidam cape praemia uaccam!'
et dedit. accepta uoces has reddidit hospes:
'tutus eas! lapis iste prius tua furta loquetur,'
et lapidem ostendit. simulat Ioue natus abire;
mox redit et uersa pariter cum uoce figura
'rustice, uidisti si quas hoc limite' dixit

[2,700] 'ire boues, fer opem furtoque silentia deme!
iuncta suo pretium dabitur tibi femina tauro.'
at senior, postquam est merces geminata, 'sub illis
montibus' inquit 'erunt,' et erant sub montibus illis.
risit Atlantiades et 'me mihi, perfide, prodis?
me mihi prodis?' ait periuraque pectora uertit
in durum silicem, qui nunc quoque dicitur index,
inque nihil merito uetus est infamia saxo.
Hinc se sustulerat paribus caducifer alis,
Munychiosque uolans agros gratamque Mineruae

[2,710] despectabat humum cultique arbusta Lycei.
illa forte die castae de more puellae
uertice supposito festas in Palladis arces
pura coronatis portabant sacra canistris.
inde reuertentes deus adspicit ales iterque
non agit in rectum, sed in orbem curuat eundem:
ut uolucris uisis rapidissima miluus extis,
dum timet et densi circumstant sacra ministri,
flectitur in gyrum nec longius audet abire
spemque suam motis auidus circumuolat alis,

[2,720] sic super Actaeas agilis Cyllenius arces
inclinat cursus et easdem circinat auras.
quanto splendidior quam cetera sidera fulget
Lucifer, et quanto quam Lucifer aurea Phoebe,
tanto uirginibus praestantior omnibus Herse
ibat eratque decus pompae comitumque suarum.
obstipuit forma Ioue natus et aethere pendens
non secus exarsit, quam cum Balearica plumbum
funda iacit: uolat illud et incandescit eundo
et, quos non habuit, sub nubibus inuenit ignes.

[2,730] uertit iter caeloque petit terrena relicto
nec se dissimulat: tanta est fiducia formae.
quae quamquam iusta est, cura tamen adiuuat illam
permulcetque comas chlamydemque, ut pendeat apte,
collocat, ut limbus totumque adpareat aurum,
ut teres in dextra, qua somnos ducit et arcet,
uirga sit, ut tersis niteant talaria plantis.
Pars secreta domus ebore et testudine cultos
tres habuit thalamos, quorum tu, Pandrose, dextrum,
Aglauros laeuum, medium possederat Herse.

[2,740] quae tenuit laeuum, uenientem prima notauit
Mercurium nomenque dei scitarier ausa est
et causam aduentus; cui sic respondit Atlantis
Pleïonesque nepos 'ego sum, qui iussa per auras
uerba patris porto; pater est mihi Iuppiter ipse.
nec fingam causas, tu tantum fida sorori
esse uelis prolisque meae matertera dici:
Herse causa uiae; faueas oramus amanti.'
adspicit hunc oculis isdem, quibus abdita nuper
uiderat Aglauros flauae secreta Mineruae,

[2,750] proque ministerio magni sibi ponderis aurum
postulat: interea tectis excedere cogit.
Vertit ad hanc torui dea bellica luminis orbem
et tanto penitus traxit suspiria motu,
ut pariter pectus positamque in pectore forti
aegida concuteret: subit, hanc arcana profana
detexisse manu, tum cum sine matre creatam
Lemnicolae stirpem contra data foedera uidit,
et gratamque deo fore iam gratamque sorori
et ditem sumpto, quod auara poposcerat, auro.

[2,760] protinus Inuidiae nigro squalentia tabo
tecta petit: domus est imis in uallibus huius
abdita, sole carens, non ulli peruia uento,
tristis et ignaui plenissima frigoris et quae
igne uacet semper, caligine semper abundet.
huc ubi peruenit belli metuenda uirago,
constitit ante domum (neque enim succedere tectis
fas habet) et postes extrema cuspide pulsat.
concussae patuere fores. uidet intus edentem
uipereas carnes, uitiorum alimenta suorum,

[2,770] Inuidiam uisaque oculos auertit; at illa
surgit humo pigre semesarumque relinquit
corpora serpentum passuque incedit inerti.
utque deam uidit formaque armisque decoram,
ingemuit uultumque una ac suspiria duxit.
pallor in ore sedet, macies in corpore toto.
nusquam recta acies, liuent robigine dentes,
pectora felle uirent, lingua est suffusa ueneno;
risus abest, nisi quem uisi mouere dolores;
nec fruitur somno, uigilantibus excita curis,

[2,780] sed uidet ingratos intabescitque uidendo
successus hominum carpitque et carpitur una
suppliciumque suum est. quamuis tamen oderat illam,
talibus adfata est breuiter Tritonia dictis:
'infice tabe tua natarum Cecropis unam:
sic opus est. Aglauros ea est.' haud plura locuta
fugit et inpressa tellurem reppulit hasta.
Illa deam obliquo fugientem lumine cernens
murmura parua dedit successurumque Mineruae
indoluit baculumque capit, quod spinea totum

[2,790] uincula cingebant, adopertaque nubibus atris,
quacumque ingreditur, florentia proterit arua
exuritque herbas et summa cacumina carpit
adflatuque suo populos urbesque domosque
polluit et tandem Tritonida conspicit arcem
ingeniis opibusque et festa pace uirentem
uixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit.
sed postquam thalamos intrauit Cecrope natae,
iussa facit pectusque manu ferrugine tincta
tangit et hamatis praecordia sentibus inplet

[2,800] inspiratque nocens uirus piceumque per ossa
dissipat et medio spargit pulmone uenenum,
neue mali causae spatium per latius errent,
germanam ante oculos fortunatumque sororis
coniugium pulchraque deum sub imagine ponit
cunctaque magna facit; quibus inritata dolore
Cecropis occulto mordetur et anxia nocte
anxia luce gemit lentaque miserrima tabe
liquitur, et glacies incerto saucia sole,
felicisque bonis non lenius uritur Herses,

[2,810] quam cum spinosis ignis supponitur herbis,
quae neque dant flammas lentoque uapore cremantur.
saepe mori uoluit, ne quicquam tale uideret,
saepe uelut crimen rigido narrare parenti;
denique in aduerso uenientem limine sedit
exclusura deum. cui blandimenta precesque
uerbaque iactanti mitissima 'desine!' dixit,
'hinc ego me non sum nisi te motura repulso.'
'stemus' ait 'pacto' uelox Cyllenius 'isto!'
caelestique fores uirga patefecit: at illi

[2,820] surgere conanti partes, quascumque sedendo
flectimur, ignaua nequeunt grauitate moueri:
illa quidem pugnat recto se attollere trunco,
sed genuum iunctura riget, frigusque per ungues
labitur, et pallent amisso sanguine uenae;
utque malum late solet inmedicabile cancer
serpere et inlaesas uitiatis addere partes,
sic letalis hiems paulatim in pectora uenit
uitalesque uias et respiramina clausit,
nec conata loqui est nec, si conata fuisset,

[2,830] uocis habebat iter: saxum iam colla tenebat,
oraque duruerant, signumque exsangue sedebat;
nec lapis albus erat: sua mens infecerat illam.
Has ubi uerborum poenas mentisque profanae
cepit Atlantiades, dictas a Pallade terras
linquit et ingreditur iactatis aethera pennis.
seuocat hunc genitor nec causam fassus amoris
'fide minister' ait 'iussorum, nate, meorum,
pelle moram solitoque celer delabere cursu,
quaeque tuam matrem tellus a parte sinistra

[2,840] suspicit (indigenae Sidonida nomine dicunt),
hanc pete, quodque procul montano gramine pasci
armentum regale uides, ad litora uerte!'
dixit, et expulsi iamdudum monte iuuenci
litora iussa petunt, ubi magni filia regis
ludere uirginibus Tyriis comitata solebat.
non bene conueniunt nec in una sede morantur
maiestas et amor; sceptri grauitate relicta
ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis
ignibus armata est, qui nutu concutit orbem,

[2,850] induitur faciem tauri mixtusque iuuencis
mugit et in teneris formosus obambulat herbis.
quippe color niuis est, quam nec uestigia duri
calcauere pedis nec soluit aquaticus auster.
colla toris exstant, armis palearia pendent,
cornua uara quidem, sed quae contendere possis
facta manu, puraque magis perlucida gemma.
nullae in fronte minae, nec formidabile lumen:
pacem uultus habet. miratur Agenore nata,
quod tam formosus, quod proelia nulla minetur;

[2,860] sed quamuis mitem metuit contingere primo,
mox adit et flores ad candida porrigit ora.
gaudet amans et, dum ueniat sperata uoluptas,
oscula dat manibus; uix iam, uix cetera differt;
et nunc adludit uiridique exsultat in herba,
nunc latus in fuluis niueum deponit harenis;
paulatimque metu dempto modo pectora praebet
uirginea plaudenda manu, modo cornua sertis
inpedienda nouis; ausa est quoque regia uirgo
nescia, quem premeret, tergo considere tauri,

[2,870] cum deus a terra siccoque a litore sensim
falsa pedum primis uestigia ponit in undis;
inde abit ulterius mediique per aequora ponti
fert praedam: pauet haec litusque ablata relictum
respicit et dextra cornum tenet, altera dorso
inposita est; tremulae sinuantur flamine uestes.


Recherches | Texte | Lecture | Liste du vocabulaire | Index inverse | Menu | BCS Ovide - Métamorphoses |

 
UCL |FLTR |Itinera Electronica |Bibliotheca Classica Selecta (BCS) |
Analyse, design et réalisation informatiques : B. Maroutaeff - J. Schumacher

Dernière mise à jour : 24/04/2002