[3,0] Liber tertius.
[3,1] Iamque deus posita fallacis imagine tauri
se confessus erat Dictaeaque rura tenebat,
cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam
imperat et poenam, si non inuenerit, addit
5 exilium, facto pius et sceleratus eodem.
orbe pererrato (quis enim deprendere possit
furta Iouis?) profugus patriamque iramque parentis
uitat Agenorides Phoebique oracula supplex
consulit et, quae sit tellus habitanda, requirit.
[3,10] 'bos tibi' Phoebus ait 'solis occurret in aruis,
nullum passa iugum curuique inmunis aratri.
hac duce carpe uias et, qua requieuerit herba,
moenia fac condas Boeotiaque illa uocato.'
uix bene Castalio Cadmus descenderat antro,
15 incustoditam lente uidet ire iuuencam
nullum seruitii signum ceruice gerentem.
subsequitur pressoque legit uestigia gressu
auctoremque uiae Phoebum taciturnus adorat.
iam uada Cephisi Panopesque euaserat arua:
[3,20] bos stetit et tollens speciosam cornibus altis
ad caelum frontem mugitibus inpulit auras
atque ita respiciens comites sua terga sequentis
procubuit teneraque latus submisit in herba.
Cadmus agit grates peregrinaeque oscula terrae
25 figit et ignotos montes agrosque salutat.
Sacra Ioui facturus erat: iubet ire ministros
et petere e uiuis libandas fontibus undas.
silua uetus stabat nulla uiolata securi,
et specus in media uirgis ac uimine densus
[3,30] efficiens humilem lapidum conpagibus arcum
uberibus fecundus aquis; ubi conditus antro
Martius anguis erat, cristis praesignis et auro;
igne micant oculi, corpus tumet omne uenenis,
tresque uibrant linguae, triplici stant ordine dentes.
35 quem postquam Tyria lucum de gente profecti
infausto tetigere gradu, demissaque in undas
urna dedit sonitum, longo caput extulit antro
caeruleus serpens horrendaque sibila misit.
effluxere urnae manibus sanguisque reliquit
[3,40] corpus et attonitos subitus tremor occupat artus.
ille uolubilibus squamosos nexibus orbes
torquet et inmensos saltu sinuatur in arcus
ac media plus parte leues erectus in auras
despicit omne nemus tantoque est corpore, quanto,
45 si totum spectes, geminas qui separat arctos.
nec mora, Phoenicas, siue illi tela parabant
siue fugam, siue ipse timor prohibebat utrumque,
occupat: hos morsu, longis conplexibus illos,
hos necat adflati funesta tabe ueneni.
[3,50] Fecerat exiguas iam sol altissimus umbras:
quae mora sit sociis, miratur Agenore natus
uestigatque uiros. tegumen derepta leoni
pellis erat, telum splendenti lancea ferro
et iaculum teloque animus praestantior omni.
55 ut nemus intrauit letataque corpora uidit
uictoremque supra spatiosi tergoris hostem
tristia sanguinea lambentem uulnera lingua,
'aut ultor uestrae, fidissima pectora, mortis,
aut comes' inquit 'ero.' dixit dextraque molarem
[3,60] sustulit et magnum magno conamine misit.
illius inpulsu cum turribus ardua celsis
moenia mota forent, serpens sine uulnere mansit
loricaeque modo squamis defensus et atrae
duritia pellis ualidos cute reppulit ictus;
65 at non duritia iaculum quoque uicit eadem,
quod medio lentae spinae curuamine fixum
constitit et totum descendit in ilia ferrum.
ille dolore ferox caput in sua terga retorsit
uulneraque adspexit fixumque hastile momordit,
[3,70] idque ubi ui multa partem labefecit in omnem,
uix tergo eripuit; ferrum tamen ossibus haesit.
tum uero postquam solitas accessit ad iras
causa recens, plenis tumuerunt guttura uenis,
spumaque pestiferos circumfluit albida rictus,
75 terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit
ore niger Stygio, uitiatas inficit auras.
ipse modo inmensum spiris facientibus orbem
cingitur, interdum longa trabe rectior adstat,
inpete nunc uasto ceu concitus imbribus amnis
[3,80] fertur et obstantis proturbat pectore siluas.
cedit Agenorides paulum spolioque leonis
sustinet incursus instantiaque ora retardat
cuspide praetenta: furit ille et inania duro
uulnera dat ferro figitque in acumine dentes.
85 iamque uenenifero sanguis manare palato
coeperat et uirides adspergine tinxerat herbas;
sed leue uulnus erat, quia se retrahebat ab ictu
laesaque colla dabat retro plagamque sedere
cedendo arcebat nec longius ire sinebat,
[3,90] donec Agenorides coniectum in guttura ferrum
usque sequens pressit, dum retro quercus eunti
obstitit et fixa est pariter cum robore ceruix.
pondere serpentis curuata est arbor et ima
parte flagellari gemuit sua robora caudae.
95 Dum spatium uictor uicti considerat hostis,
uox subito audita est; neque erat cognoscere promptum,
unde, sed audita est: 'quid, Agenore nate, peremptum
serpentem spectas? et tu spectabere serpens.'
ille diu pauidus pariter cum mente colorem
[3,100] perdiderat, gelidoque comae terrore rigebant:
ecce uiri fautrix superas delapsa per auras
Pallas adest motaeque iubet supponere terrae
uipereos dentes, populi incrementa futuri.
paret et, ut presso sulcum patefecit aratro,
105 spargit humi iussos, mortalia semina, dentes.
inde (fide maius) glaebae coepere moueri,
primaque de sulcis acies adparuit hastae,
tegmina mox capitum picto nutantia cono,
mox umeri pectusque onerataque bracchia telis
[3,110] exsistunt, crescitque seges clipeata uirorum:
sic, ubi tolluntur festis aulaea theatris,
surgere signa solent primumque ostendere uultus,
cetera paulatim, placidoque educta tenore
tota patent imoque pedes in margine ponunt.
115 Territus hoste nouo Cadmus capere arma parabat:
'ne cape!' de populo, quem terra creauerat, unus
exclamat 'nec te ciuilibus insere bellis!'
atque ita terrigenis rigido de fratribus unum
comminus ense ferit, iaculo cadit eminus ipse;
[3,120] hunc quoque qui leto dederat, non longius illo
uiuit et exspirat, modo quas acceperat auras,
exemploque pari furit omnis turba, suoque
Marte cadunt subiti per mutua uulnera fratres.
iamque breuis uitae spatium sortita iuuentus
125 sanguineam tepido plangebat pectore matrem,
quinque superstitibus, quorum fuit unus Echion.
is sua iecit humo monitu Tritonidis arma
fraternaeque fidem pacis petiitque deditque:
hos operis comites habuit Sidonius hospes,
[3,130] cum posuit iussus Phoebeis sortibus urbem.
Iam stabant Thebae, poteras iam, Cadme, uideri
exilio felix: soceri tibi Marsque Venusque
contigerant; huc adde genus de coniuge tanta,
tot natos natasque et, pignora cara, nepotes,
135 hos quoque iam iuuenes; sed scilicet ultima semper
exspectanda dies hominis, dicique beatus
ante obitum nemo supremaque funera debet.
Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas
causa fuit luctus, alienaque cornua fronti
[3,140] addita, uosque, canes satiatae sanguine erili.
at bene si quaeras, Fortunae crimen in illo,
non scelus inuenies; quod enim scelus error habebat?
Mons erat infectus uariarum caede ferarum,
iamque dies medius rerum contraxerat umbras
145 et sol ex aequo meta distabat utraque,
cum iuuenis placido per deuia lustra uagantes
participes operum conpellat Hyantius ore:
'lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum,
fortunaeque dies habuit satis; altera lucem
[3,150] cum croceis inuecta rotis Aurora reducet,
propositum repetemus opus: nunc Phoebus utraque
distat idem meta finditque uaporibus arua.
sistite opus praesens nodosaque tollite lina!'
iussa uiri faciunt intermittuntque laborem.
155 Vallis erat piceis et acuta densa cupressu,
nomine Gargaphie succinctae sacra Dianae,
cuius in extremo est antrum nemorale recessu
arte laboratum nulla: simulauerat artem
ingenio natura suo; nam pumice uiuo
[3,160] et leuibus tofis natiuum duxerat arcum;
fons sonat a dextra tenui perlucidus unda,
margine gramineo patulos incinctus hiatus.
hic dea siluarum uenatu fessa solebat
uirgineos artus liquido perfundere rore.
165 quo postquam subiit, nympharum tradidit uni
armigerae iaculum pharetramque arcusque retentos,
altera depositae subiecit bracchia pallae,
uincla duae pedibus demunt; nam doctior illis
Ismenis Crocale sparsos per colla capillos
[3,170] colligit in nodum, quamuis erat ipsa solutis.
excipiunt laticem Nepheleque Hyaleque Rhanisque
et Psecas et Phiale funduntque capacibus urnis.
dumque ibi perluitur solita Titania lympha,
ecce nepos Cadmi dilata parte laborum
175 per nemus ignotum non certis passibus errans
peruenit in lucum: sic illum fata ferebant.
qui simul intrauit rorantia fontibus antra,
sicut erant, nudae uiso sua pectora nymphae
percussere uiro subitisque ululatibus omne
[3,180] inpleuere nemus circumfusaeque Dianam
corporibus texere suis; tamen altior illis
ipsa dea est colloque tenus supereminet omnis.
qui color infectis aduersi solis ab ictu
nubibus esse solet aut purpureae Aurorae,
185 is fuit in uultu uisae sine ueste Dianae.
quae, quamquam comitum turba est stipata suarum,
in latus obliquum tamen adstitit oraque retro
flexit et, ut uellet promptas habuisse sagittas,
quas habuit sic hausit aquas uultumque uirilem
[3,190] perfudit spargensque comas ultricibus undis
addidit haec cladis praenuntia uerba futurae:
'nunc tibi me posito uisam uelamine narres,
sit poteris narrare, licet!' nec plura minata
dat sparso capiti uiuacis cornua cerui,
195 dat spatium collo summasque cacuminat aures
cum pedibusque manus, cum longis bracchia mutat
cruribus et uelat maculoso uellere corpus;
additus et pauor est: fugit Autonoeius heros
et se tam celerem cursu miratur in ipso.
[3,200] ut uero uultus et cornua uidit in unda,
'me miserum!' dicturus erat: uox nulla secuta est!
ingemuit: uox illa fuit, lacrimaeque per ora
non sua fluxerunt; mens tantum pristina mansit.
quid faciat? repetatne domum et regalia tecta
205 an lateat siluis? pudor hoc, timor inpedit illud.
Dum dubitat, uidere canes, primique Melampus
Ichnobatesque sagax latratu signa dedere,
Cnosius Ichnobates, Spartana gente Melampus.
inde ruunt alii rapida uelocius aura,
[3,210] Pamphagos et Dorceus et Oribasos, Arcades omnes,
Nebrophonosque ualens et trux cum Laelape Theron
et pedibus Pterelas et naribus utilis Agre
Hylaeusque ferox nuper percussus ab apro
deque lupo concepta Nape pecudesque secuta
215 Poemenis et natis comitata Harpyia duobus
et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon
et Dromas et Canache Sticteque et Tigris et Alce
et niueis Leucon et uillis Asbolos atris
praeualidusque Lacon et cursu fortis Aello
[3,220] et Thoos et Cyprio uelox cum fratre Lycisce
et nigram medio frontem distinctus ab albo
Harpalos et Melaneus hirsutaque corpore Lachne
et patre Dictaeo, sed matre Laconide nati
Labros et Argiodus et acutae uocis Hylactor
225 quosque referre mora est: ea turba cupidine praedae
per rupes scopulosque adituque carenti+a saxa,
quaque est difficilis quaque est uia nulla, sequuntur.
ille fugit per quae fuerat loca saepe secutus,
heu! famulos fugit ipse suos. clamare libebat:
[3,230] 'Actaeon ego sum: dominum cognoscite uestrum!'
uerba animo desunt; resonat latratibus aether.
prima Melanchaetes in tergo uulnera fecit,
proxima Theridamas, Oresitrophos haesit in armo:
tardius exierant, sed per conpendia montis
235 anticipata uia est; dominum retinentibus illis,
cetera turba coit confertque in corpore dentes.
iam loca uulneribus desunt; gemit ille sonumque,
etsi non hominis, quem non tamen edere possit
ceruus, habet maestisque replet iuga nota querellis
[3,240] et genibus pronis supplex similisque roganti
circumfert tacitos tamquam sua bracchia uultus.
at comites rapidum solitis hortatibus agmen
ignari instigant oculisque Actaeona quaerunt
et uelut absentem certatim Actaeona clamant
245 (ad nomen caput ille refert) et abesse queruntur
nec capere oblatae segnem spectacula praedae.
uellet abesse quidem, sed adest; uelletque uidere,
non etiam sentire canum fera facta suorum.
undique circumstant, mersisque in corpore rostris
[3,250] dilacerant falsi dominum sub imagine cerui,
nec nisi finita per plurima uulnera uita
ira pharetratae fertur satiata Dianae.
Rumor in ambiguo est; aliis uiolentior aequo
uisa dea est, alii laudant dignamque seuera
255 uirginitate uocant: pars inuenit utraque causas.
sola Iouis coniunx non tam, culpetne probetne,
eloquitur, quam clade domus ab Agenore ductae
gaudet et a Tyria collectum paelice transfert
in generis socios odium; subit ecce priori
[3,260] causa recens, grauidamque dolet de semine magni
esse Iouis Semelen; dum linguam ad iurgia soluit,
'profeci quid enim totiens per iurgia?' dixit,
'ipsa petenda mihi est; ipsam, si maxima Iuno
rite uocor, perdam, si me gemmantia dextra
265 sceptra tenere decet, si sum regina Iouisque
et soror et coniunx, certe soror. at, puto, furto est
contenta, et thalami breuis est iniuria nostri.
concipit id derat manifestaque crimina pleno
fert utero et mater, quod uix mihi contigit, uno
[3,270] de Ioue uult fieri: tanta est fiducia formae.
fallat eam faxo; nec sum Saturnia, si non
ab Ioue mersa suo Stygias penetrabit in undas.'
Surgit ab his solio fuluaque recondita nube
limen adit Semeles nec nubes ante remouit
275 quam simulauit anum posuitque ad tempora canos
sulcauitque cutem rugis et curua trementi
membra tulit passu; uocem quoque fecit anilem,
ipsaque erat Beroe, Semeles Epidauria nutrix.
ergo ubi captato sermone diuque loquendo
[3,280] ad nomen uenere Iouis, suspirat et 'opto,
Iuppiter ut sit' ait; 'metuo tamen omnia: multi
nomine diuorum thalamos iniere pudicos.
nec tamen esse Iouem satis est: det pignus amoris,
si modo uerus is est; quantusque et qualis ab alta
285 Iunone excipitur, tantus talisque, rogato,
det tibi conplexus suaque ante insignia sumat!'
Talibus ignaram Iuno Cadmeida dictis
formarat: rogat illa Iouem sine nomine munus.
cui deus 'elige!' ait 'nullam patiere repulsam,
[3,290] quoque magis credas, Stygii quoque conscia sunto
numina torrentis: timor et deus ille deorum est.'
laeta malo nimiumque potens perituraque amantis
obsequio Semele 'qualem Saturnia' dixit
'te solet amplecti, Veneris cum foedus initis,
295 da mihi te talem!' uoluit deus ora loquentis
opprimere: exierat iam uox properata sub auras.
ingemuit; neque enim non haec optasse, neque ille
non iurasse potest. ergo maestissimus altum
aethera conscendit uultuque sequentia traxit
[3,300] nubila, quis nimbos inmixtaque fulgura uentis
addidit et tonitrus et ineuitabile fulmen;
qua tamen usque potest, uires sibi demere temptat
nec, quo centimanum deiecerat igne Typhoea,
nunc armatur eo: nimium feritatis in illo est.
305 est aliud leuius fulmen, cui dextra cyclopum
saeuitiae flammaeque minus, minus addidit irae:
tela secunda uocant superi; capit illa domumque
intrat Agenoream. corpus mortale tumultus
non tulit aetherios donisque iugalibus arsit.
[3,310] inperfectus adhuc infans genetricis ab aluo
eripitur patrioque tener (si credere dignum est)
insuitur femori maternaque tempora conplet.
furtim illum primis Ino matertera cunis
educat, inde datum nymphae Nyseides antris
315 occuluere suis lactisque alimenta dedere.
Dumque ea per terras fatali lege geruntur
tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi,
forte Iouem memorant diffusum nectare curas
seposuisse graues uacuaque agitasse remissos
[3,320] cum Iunone iocos et 'maior uestra profecto est,
quam quae contingit maribus' dixisse 'uoluptas.'
illa negat. placuit quae sit sententia docti
quaerere Tiresiae: Venus huic erat utraque nota.
nam duo magnorum uiridi coeuntia silua
325 corpora serpentum baculi uiolauerat ictu
deque uiro factus (mirabile) femina septem
egerat autumnos; octauo rursus eosdem
uidit, et 'est uestrae si tanta potentia plagae'
dixit, 'ut auctoris sortem in contraria mutet,
[3,330] nunc quoque uos feriam.' percussis anguibus isdem
forma prior rediit, genetiuaque uenit imago.
arbiter hic igitur sumptus de lite iocosa
dicta Iouis firmat: grauius Saturnia iusto
nec pro materia fertur doluisse suique
335 iudicis aeterna damnauit lumina nocte;
at pater omnipotens (neque enim licet inrita cuiquam
facta dei fecisse deo) pro lumine adempto
scire futura dedit poenamque leuauit honore.
Ille per Aonias fama celeberrimus urbes
[3,340] inreprehensa dabat populo responsa petenti;
prima fide uocisque ratae temptamina sumpsit
caerula Liriope, quam quondam flumine curuo
inplicuit clausaeque suis Cephisos in undis
uim tulit: enixa est utero pulcherrima pleno
345 infantem nymphe, iam tunc qui posset amari,
Narcissumque uocat. de quo consultus, an esset
tempora maturae uisurus longa senectae,
fatidicus uates 'si se non nouerit' inquit.
uana diu uisa est uox auguris: exitus illam
[3,350] resque probat letique genus nouitasque furoris.
namque ter ad quinos unum Cephisius annum
addiderat poteratque puer iuuenisque uideri:
multi illum iuuenes, multae cupiere puellae;
sed fuit in tenera tam dura superbia forma,
355 nulli illum iuuenes, nullae tetigere puellae.
adspicit hunc trepidos agitantem in retia ceruos
uocalis nymphe, quae nec reticere loquenti
nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo.
Corpus adhuc Echo, non uox erat et tamen usum
[3,360] garrula non alium, quam nunc habet, oris habebat,
reddere de multis ut uerba nouissima posset.
fecerat hoc Iuno, quia, cum deprendere posset
sub Ioue saepe suo nymphas in monte iacentis,
illa deam longo prudens sermone tenebat,
365 dum fugerent nymphae. postquam hoc Saturnia sensit,
'huius' ait 'linguae, qua sum delusa, potestas
parua tibi dabitur uocisque breuissimus usus,'
reque minas firmat. tantum haec in fine loquendi
ingeminat uoces auditaque uerba reportat.
[3,370] ergo ubi Narcissum per deuia rura uagantem
uidit et incaluit, sequitur uestigia furtim,
quoque magis sequitur, flamma propiore calescit,
non aliter quam cum summis circumlita taedis
admotas rapiunt uiuacia sulphura flammas.
375 o quotiens uoluit blandis accedere dictis
et mollis adhibere preces! natura repugnat
nec sinit, incipiat, sed, quod sinit, illa parata est
exspectare sonos, ad quos sua uerba remittat.
forte puer comitum seductus ab agmine fido
[3,380] dixerat: 'ecquis adest?' et 'adest' responderat Echo.
hic stupet, utque aciem partes dimittit in omnis,
uoce 'ueni!' magna clamat: uocat illa uocantem.
respicit et rursus nullo ueniente 'quid' inquit
'me fugis?' et totidem, quot dixit, uerba recepit.
385 perstat et alternae deceptus imagine uocis
'huc coeamus' ait, nullique libentius umquam
responsura sono 'coeamus' rettulit Echo
et uerbis fauet ipsa suis egressaque silua
ibat, ut iniceret sperato bracchia collo;
[3,390] ille fugit fugiensque 'manus conplexibus aufer!
ante' ait 'emoriar, quam sit tibi copia nostri';
rettulit illa nihil nisi 'sit tibi copia nostri!'
spreta latet siluis pudibundaque frondibus ora
protegit et solis ex illo uiuit in antris;
395 sed tamen haeret amor crescitque dolore repulsae;
extenuant uigiles corpus miserabile curae
adducitque cutem macies et in aera sucus
corporis omnis abit; uox tantum atque ossa supersunt:
uox manet, ossa ferunt lapidis traxisse figuram.
[3,400] inde latet siluis nulloque in monte uidetur,
omnibus auditur: sonus est, qui uiuit in illa.
Sic hanc, sic alias undis aut montibus ortas
luserat hic nymphas, sic coetus ante uiriles;
inde manus aliquis despectus ad aethera tollens
405 'sic amet ipse licet, sic non potiatur amato!'
dixerat: adsensit precibus Rhamnusia iustis.
fons erat inlimis, nitidis argenteus undis,
quem neque pastores neque pastae monte capellae
contigerant aliudue pecus, quem nulla uolucris
[3,410] nec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus;
gramen erat circa, quod proximus umor alebat,
siluaque sole locum passura tepescere nullo.
hic puer et studio uenandi lassus et aestu
procubuit faciemque loci fontemque secutus,
415 dumque sitim sedare cupit, sitis altera creuit,
dumque bibit, uisae correptus imagine formae
spem sine corpore amat, corpus putat esse, quod umbra est.
adstupet ipse sibi uultuque inmotus eodem
haeret, ut e Pario formatum marmore signum;
[3,420] spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus
et dignos Baccho, dignos et Apolline crines
inpubesque genas et eburnea colla decusque
oris et in niueo mixtum candore ruborem,
cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse:
425 se cupit inprudens et, qui probat, ipse probatur,
dumque petit, petitur, pariterque accendit et ardet.
inrita fallaci quotiens dedit oscula fonti,
in mediis quotiens uisum captantia collum
bracchia mersit aquis nec se deprendit in illis!
[3,430] quid uideat, nescit; sed quod uidet, uritur illo,
atque oculos idem, qui decipit, incitat error.
credule, quid frustra simulacra fugacia captas?
quod petis, est nusquam; quod amas, auertere, perdes!
ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est:
435 nil habet ista sui; tecum uenitque manetque;
tecum discedet, si tu discedere possis!
Non illum Cereris, non illum cura quietis
abstrahere inde potest, sed opaca fusus in herba
spectat inexpleto mendacem lumine formam
[3,440] perque oculos perit ipse suos; paulumque leuatus
ad circumstantes tendens sua bracchia siluas
'ecquis, io siluae, crudelius' inquit 'amauit?
scitis enim et multis latebra opportuna fuistis.
ecquem, cum uestrae tot agantur saecula uitae,
445 qui sic tabuerit, longo meministis in aeuo?
et placet et uideo; sed quod uideoque placetque,
non tamen inuenio' tantus tenet error amantem
'quoque magis doleam, nec nos mare separat ingens
nec uia nec montes nec clausis moenia portis;
[3,450] exigua prohibemur aqua! cupit ipse teneri:
nam quotiens liquidis porreximus oscula lymphis,
hic totiens ad me resupino nititur ore.
posse putes tangi: minimum est, quod amantibus obstat.
quisquis es, huc exi! quid me, puer unice, fallis
455 quoue petitus abis? certe nec forma nec aetas
est mea, quam fugias, et amarunt me quoque nymphae!
spem mihi nescio quam uultu promittis amico,
cumque ego porrexi tibi bracchia, porrigis ultro,
cum risi, adrides; lacrimas quoque saepe notaui
[3,460] me lacrimante tuas; nutu quoque signa remittis
et, quantum motu formosi suspicor oris,
uerba refers aures non peruenientia nostras!
iste ego sum: sensi, nec me mea fallit imago;
uror amore mei: flammas moueoque feroque.
465 quid faciam? roger anne rogem? quid deinde rogabo?
quod cupio mecum est: inopem me copia fecit.
o utinam a nostro secedere corpore possem!
uotum in amante nouum, uellem, quod amamus, abesset.
iamque dolor uires adimit, nec tempora uitae
[3,470] longa meae superant, primoque exstinguor in aeuo.
nec mihi mors grauis est posituro morte dolores,
hic, qui diligitur, uellem diuturnior esset;
nunc duo concordes anima moriemur in una.'
Dixit et ad faciem rediit male sanus eandem
475 et lacrimis turbauit aquas, obscuraque moto
reddita forma lacu est; quam cum uidisset abire,
'quo refugis? remane nec me, crudelis, amantem
desere!' clamauit; 'liceat, quod tangere non est,
adspicere et misero praebere alimenta furori!'
[3,480] dumque dolet, summa uestem deduxit ab ora
nudaque marmoreis percussit pectora palmis.
pectora traxerunt roseum percussa ruborem,
non aliter quam poma solent, quae candida parte,
parte rubent, aut ut uariis solet uua racemis
485 ducere purpureum nondum matura colorem.
quae simul adspexit liquefacta rursus in unda,
non tulit ulterius, sed ut intabescere flauae
igne leui cerae matutinaeque pruinae
sole tepente solent, sic attenuatus amore
[3,490] liquitur et tecto paulatim carpitur igni;
et neque iam color est mixto candore rubori,
nec uigor et uires et quae modo uisa placebant,
nec corpus remanet, quondam quod amauerat Echo.
quae tamen ut uidit, quamuis irata memorque,
495 indoluit, quotiensque puer miserabilis 'eheu'
dixerat, haec resonis iterabat uocibus 'eheu';
cumque suos manibus percusserat ille lacertos,
haec quoque reddebat sonitum plangoris eundem.
ultima uox solitam fuit haec spectantis in undam:
[3,500] 'heu frustra dilecte puer!' totidemque remisit
uerba locus, dictoque uale 'uale' inquit et Echo.
ille caput uiridi fessum submisit in herba,
lumina mors clausit domini mirantia formam:
tum quoque se, postquam est inferna sede receptus,
505 in Stygia spectabat aqua. planxere sorores
naides et sectos fratri posuere capillos,
planxerunt dryades; plangentibus adsonat Echo.
iamque rogum quassasque faces feretrumque parabant:
nusquam corpus erat; croceum pro corpore florem
[3,510] inueniunt foliis medium cingentibus albis.
Cognita res meritam uati per Achaidas urbes
attulerat famam, nomenque erat auguris ingens;
spernit Echionides tamen hunc ex omnibus unus
contemptor superum Pentheus praesagaque ridet
515 uerba senis tenebrasque et cladem lucis ademptae
obicit. ille mouens albentia tempora canis
'quam felix esses, si tu quoque luminis huius
orbus' ait 'fieres, ne Bacchica sacra uideres!
namque dies aderit, quam non procul auguror esse,
[3,520] qua nouus huc ueniat, proles Semeleia, Liber,
quem nisi templorum fueris dignatus honore,
mille lacer spargere locis et sanguine siluas
foedabis matremque tuam matrisque sorores.
eueniet! neque enim dignabere numen honore,
525 meque sub his tenebris nimium uidisse quereris.'
talia dicentem proturbat Echione natus;
dicta fides sequitur, responsaque uatis aguntur.
Liber adest, festisque fremunt ululatibus agri:
turba ruit, mixtaeque uiris matresque nurusque
[3,530] uulgusque proceresque ignota ad sacra feruntur.
'Quis furor, anguigenae, proles Mauortia, uestras
attonuit mentes?' Pentheus ait; 'aerane tantum
aere repulsa ualent et adunco tibia cornu
et magicae fraudes, ut, quos non bellicus ensis,
535 non tuba terruerit, non strictis agmina telis,
femineae uoces et mota insania uino
obscenique greges et inania tympana uincant?
uosne, senes, mirer, qui longa per aequora uecti
hac Tyron, hac profugos posuistis sede penates,
[3,540] nunc sinitis sine Marte capi? uosne, acrior aetas,
o iuuenes, propiorque meae, quos arma tenere,
non thyrsos, galeaque tegi, non fronde decebat?
este, precor, memores, qua sitis stirpe creati,
illiusque animos, qui multos perdidit unus,
545 sumite serpentis! pro fontibus ille lacuque
interiit: at uos pro fama uincite uestra!
ille dedit leto fortes: uos pellite molles
et patrium retinete decus! si fata uetabant
stare diu Thebas, utinam tormenta uirique
[3,550] moenia diruerent, ferrumque ignisque sonarent!
essemus miseri sine crimine, sorsque querenda,
non celanda foret, lacrimaeque pudore carerent;
at nunc a puero Thebae capientur inermi,
quem neque bella iuuant nec tela nec usus equorum,
555 sed madidus murra crinis mollesque coronae
purpuraque et pictis intextum uestibus aurum,
quem quidem ego actutum (modo uos absistite) cogam
adsumptumque patrem commentaque sacra fateri.
an satis Acrisio est animi, contemnere uanum
[3,560] numen et Argolicas uenienti claudere portas:
Penthea terrebit cum totis aduena Thebis?
ite citi' (famulis hoc imperat), 'ite ducemque
attrahite huc uinctum! iussis mora segnis abesto!'
hunc auus, hunc Athamas, hunc cetera turba suorum
565 corripiunt dictis frustraque inhibere laborant.
acrior admonitu est inritaturque retenta
et crescit rabies remoraminaque ipsa nocebant:
sic ego torrentem, qua nil obstabat eunti,
lenius et modico strepitu decurrere uidi;
[3,570] at quacumque trabes obstructaque saxa tenebant,
spumeus et feruens et ab obice saeuior ibat.
Ecce cruentati redeunt et, Bacchus ubi esset,
quaerenti domino Bacchum uidisse negarunt;
'hunc' dixere 'tamen comitem famulumque sacrorum
575 cepimus' et tradunt manibus post terga ligatis
sacra dei quendam Tyrrhena gente secutum.
adspicit hunc Pentheus oculis, quos ira tremendos
fecerat, et quamquam poenae uix tempora differt,
'o periture tuaque aliis documenta dature
[3,580] morte,' ait, 'ede tuum nomen nomenque parentum
et patriam, morisque noui cur sacra frequentes!'
ille metu uacuus 'nomen mihi' dixit 'Acoetes,
patria Maeonia est, humili de plebe parentes.
non mihi quae duri colerent pater arua iuuenci,
585 lanigerosue greges, non ulla armenta reliquit;
pauper et ipse fuit linoque solebat et hamis
decipere et calamo salientis ducere pisces.
ars illi sua census erat; cum traderet artem,
"accipe, quas habeo, studii successor et heres,"
[3,590] dixit "opes," moriensque mihi nihil ille reliquit
praeter aquas: unum hoc possum adpellare paternum.
mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem,
addidici regimen dextra moderante carinae
flectere et Oleniae sidus pluuiale capellae
595 Taygetenque Hyadasque oculis Arctonque notaui
uentorumque domos et portus puppibus aptos.
forte petens Delum Chiae telluris ad oras
adplicor et dextris adducor litora remis
doque leuis saltus udaeque inmittor harenae:
[3,600] nox ibi consumpta est; aurora rubescere primo
coeperat: exsurgo laticesque inferre recentis
admoneo monstroque uiam, quae ducat ad undas;
ipse quid aura mihi tumulo promittat ab alto
prospicio comitesque uoco repetoque carinam.
605 "adsumus en" inquit sociorum primus Opheltes,
utque putat, praedam deserto nactus in agro,
uirginea puerum ducit per litora forma.
ille mero somnoque grauis titubare uidetur
uixque sequi; specto cultum faciemque gradumque:
[3,610] nil ibi, quod credi posset mortale, uidebam.
et sensi et dixi sociis: "quod numen in isto
corpore sit, dubito; sed corpore numen in isto est!
quisquis es, o faueas nostrisque laboribus adsis;
his quoque des ueniam!" "pro nobis mitte precari!"
615 Dictys ait, quo non alius conscendere summas
ocior antemnas prensoque rudente relabi.
hoc Libys, hoc flauus, prorae tutela, Melanthus,
hoc probat Alcimedon et, qui requiemque modumque
uoce dabat remis, animorum hortator, Epopeus,
[3,620] hoc omnes alii: praedae tam caeca cupido est.
"non tamen hanc sacro uiolari pondere pinum
perpetiar" dixi: "pars hic mihi maxima iuris"
inque aditu obsisto: furit audacissimus omni
de numero Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbe
625 exilium dira poenam pro caede luebat;
is mihi, dum resto, iuuenali guttura pugno
rupit et excussum misisset in aequora, si non
haesissem, quamuis amens, in fune retentus.
inpia turba probat factum; tum denique Bacchus
[3,630] (Bacchus enim fuerat), ueluti clamore solutus
sit sopor aque mero redeant in pectora sensus,
"quid facitis? quis clamor?" ait "qua, dicite, nautae,
huc ope perueni? quo me deferre paratis?"
"pone metum" Proreus, "et quos contingere portus
635 ede uelis!" dixit; "terra sistere petita."
"Naxon" ait Liber "cursus aduertite uestros!
illa mihi domus est, uobis erit hospita tellus."
per mare fallaces perque omnia numina iurant
sic fore meque iubent pictae dare uela carinae.
[3,640] dextera Naxos erat: dextra mihi lintea danti
"quid facis, o demens? quis te furor," inquit "Acoete,"
pro se quisque, "tenet? laeuam pete!" maxima nutu
pars mihi significat, pars quid uelit ore susurro.
obstipui "capiat" que "aliquis moderamina!" dixi
645 meque ministerio scelerisque artisque remoui.
increpor a cunctis, totumque inmurmurat agmen;
e quibus Aethalion "te scilicet omnis in uno
nostra salus posita est!" ait et subit ipse meumque
explet opus Naxoque petit diuersa relicta.
[3,650] tum deus inludens, tamquam modo denique fraudem
senserit, e puppi pontum prospectat adunca
et flenti similis "non haec mihi litora, nautae,
promisistis" ait, "non haec mihi terra rogata est!
quo merui poenam facto? quae gloria uestra est,
655 si puerum iuuenes, si multi fallitis unum?"
iamdudum flebam: lacrimas manus inpia nostras
ridet et inpellit properantibus aequora remis.
per tibi nunc ipsum (nec enim praesentior illo
est deus) adiuro, tam me tibi uera referre
[3,660] quam ueri maiora fide: stetit aequore puppis
haud aliter, quam si siccam nauale teneret.
illi admirantes remorum in uerbere perstant
uelaque deducunt geminaque ope currere temptant:
inpediunt hederae remos nexuque recuruo
665 serpunt et grauidis distinguunt uela corymbis.
ipse racemiferis frontem circumdatus uuis
pampineis agitat uelatam frondibus hastam;
quem circa tigres simulacraque inania lyncum
pictarumque iacent fera corpora pantherarum.
[3,670] exsiluere uiri, siue hoc insania fecit
siue timor, primusque Medon nigrescere toto
corpore et expresso spinae curuamine flecti
incipit. huic Lycabas "in quae miracula" dixit
"uerteris?" et lati rictus et panda loquenti
675 naris erat, squamamque cutis durata trahebat.
at Libys obstantis dum uult obuertere remos,
in spatium resilire manus breue uidit et illas
iam non esse manus, iam pinnas posse uocari.
alter ad intortos cupiens dare bracchia funes
[3,680] bracchia non habuit truncoque repandus in undas
corpore desiluit: falcata nouissima cauda est,
qualia diuiduae sinuantur cornua lunae.
undique dant saltus multaque adspergine rorant
emerguntque iterum redeuntque sub aequora rursus
685 inque chori ludunt speciem lasciuaque iactant
corpora et acceptum patulis mare naribus efflant.
de modo uiginti (tot enim ratis illa ferebat)
restabam solus: pauidum gelidumque trementi
corpore uixque meum firmat deus "excute" dicens
[3,690] "corde metum Diamque tene!" delatus in illam
accessi sacris Baccheaque sacra frequento.'
'Praebuimus longis' Pentheus 'ambagibus aures,'
inquit 'ut ira mora uires absumere posset.
praecipitem, famuli, rapite hunc cruciataque diris
695 corpora tormentis Stygiae demittite nocti!'
protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acoetes
clauditur in tectis; et dum crudelia iussae
instrumenta necis ferrumque ignesque parantur,
sponte sua patuisse fores lapsasque lacertis
[3,700] sponte sua fama est nullo soluente catenas.
Perstat Echionides, nec iam iubet ire, sed ipse
uadit, ubi electus facienda ad sacra Cithaeron
cantibus et clara bacchantum uoce sonabat.
ut fremit acer equus, cum bellicus aere canoro
705 signa dedit tubicen pugnaeque adsumit amorem,
Penthea sic ictus longis ululatibus aether
mouit, et audito clamore recanduit ira.
Monte fere medio est, cingentibus ultima siluis,
purus ab arboribus, spectabilis undique, campus:
[3,710] hic oculis illum cernentem sacra profanis
prima uidet, prima est insano concita cursu,
prima suum misso uiolauit Penthea thyrso
mater et 'o geminae' clamauit 'adeste sorores!
ille aper, in nostris errat qui maximus agris,
715 ille mihi feriendus aper.' ruit omnis in unum
turba furens; cunctae coeunt trepidumque sequuntur,
iam trepidum, iam uerba minus uiolenta loquentem,
iam se damnantem, iam se peccasse fatentem.
saucius ille tamen 'fer opem, matertera' dixit
[3,720] 'Autonoe! moueant animos Actaeonis umbrae!'
illa, quis Actaeon, nescit dextramque precanti
abstulit, Inoo lacerata est altera raptu.
non habet infelix quae matri bracchia tendat,
trunca sed ostendens dereptis uulnera membris
725 'adspice, mater!' ait. uisis ululauit Agaue
collaque iactauit mouitque per aera crinem
auulsumque caput digitis conplexa cruentis
clamat: 'io comites, opus hoc uictoria nostra est!'
non citius frondes autumni frigore tactas
[3,730] iamque male haerentes alta rapit arbore uentus,
quam sunt membra uiri manibus direpta nefandis.
talibus exemplis monitae noua sacra frequentant
turaque dant sanctasque colunt Ismenides aras.
|