Itinera Electronica
Du texte à l'hypertexte

Ovide, Métamorphoses, Livre IX

[9,0] LIBER NONVS.

[9,1] Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros
causa rogat frontis; cui sic Calydonius amnis
coepit inornatos redimitus harundine crines:
'triste petis munus. quis enim sua proelia uictus
5 commemorare uelit? referam tamen ordine, nec tam
turpe fuit uinci, quam contendisse decorum est,
magnaque dat nobis tantus solacia uictor.
nomine siqua suo fando peruenit ad aures
Deianira tuas, quondam pulcherrima uirgo

[9,10] multorumque fuit spes inuidiosa procorum.
cum quibus ut soceri domus est intrata petiti,
"accipe me generum," dixi "Parthaone nate":
dixit et Alcides. alii cessere duobus.
ille Iouem socerum dare se, famamque laborum,
15 et superata suae referebat iussa nouercae.
contra ego "turpe deum mortali cedere" dixi
nondum erat ille deus—"dominum me cernis aquarum
cursibus obliquis inter tua regna fluentum.
nec gener externis hospes tibi missus ab oris,

[9,20] sed popularis ero et rerum pars una tuarum.
tantum ne noceat, quod me nec regia Iuno
odit, et omnis abest iussorum poena laborum.
nam, quo te iactas, Alcmena nate, creatum,
Iuppiter aut falsus pater est, aut crimine uerus.
25 matris adulterio patrem petis. elige, fictum
esse Iouem malis, an te per dedecus ortum."
talia dicentem iamdudum lumine toruo
spectat, et accensae non fortiter imperat irae,
uerbaque tot reddit: "melior mihi dextera lingua.

[9,30] dummodo pugnando superem, tu uince loquendo"
congrediturque ferox. puduit modo magna locutum
cedere: reieci uiridem de corpore uestem,
bracchiaque opposui, tenuique a pectore uaras
in statione manus et pugnae membra paraui.
35 ille cauis hausto spargit me puluere palmis,
inque uicem fuluae tactu flauescit harenae.
et modo ceruicem, modo crura, modo ilia captat,
aut captare putes, omnique a parte lacessit.
me mea defendit grauitas frustraque petebar;

[9,40] haud secus ac moles, magno quam murmure fluctus
oppugnant; manet illa, suoque est pondere tuta.
digredimur paulum, rursusque ad bella coimus,
inque gradu stetimus, certi non cedere, eratque
cum pede pes iunctus, totoque ego pectore pronus
45 et digitos digitis et frontem fronte premebam.
non aliter uidi fortes concurrere tauros,
cum, pretium pugnae, toto nitidissima saltu
expetitur coniunx: spectant armenta pauentque
nescia, quem maneat tanti uictoria regni.

[9,50] ter sine profectu uoluit nitentia contra
reicere Alcides a se mea pectora; quarto
excutit amplexus, adductaque bracchia soluit,
inpulsumque manucertum est mihi uera fateri
protinus auertit, tergoque onerosus inhaesit.
55 siqua fides,—neque enim ficta mihi gloria uoce
quaeriturinposito pressus mihi monte uidebar.
uix tamen inserui sudore fluentia multo
bracchia, uix solui duros a corpore nexus.
instat anhelanti, prohibetque resumere uires,

[9,60] et ceruice mea potitur. tum denique tellus
pressa genu nostro est, et harenas ore momordi.
inferior uirtute, meas deuertor ad artes,
elaborque uiro longum formatus in anguem.
qui postquam flexos sinuaui corpus in orbes,
65 cumque fero moui linguam stridore bisulcam,
risit, et inludens nostras Tirynthius artes
"cunarum labor est angues superare mearum,"
dixit "et ut uincas alios, Acheloe, dracones,
pars quota Lernaeae serpens eris unus echidnae?

[9,70] uulneribus fecunda suis erat illa, nec ullum
de centum numero caput est inpune recisum,
quin gemino ceruix herede ualentior esset.
hanc ego ramosam natis e caede colubris
crescentemque malo domui, domitamque reclusi.
75 quid fore te credis, falsum qui uersus in anguem
arma aliena moues, quem forma precaria celat?"
dixerat, et summo digitorum uincula collo
inicit: angebar, ceu guttura forcipe pressus,
pollicibusque meas pugnabam euellere fauces.

[9,80] sic quoque deuicto restabat tertia tauri
forma trucis. tauro mutatus membra rebello.
induit ille toris a laeua parte lacertos,
admissumque trahens sequitur, depressaque dura
cornua figit humo, meque alta sternit harena.
85 nec satis hoc fuerat: rigidum fera dextera cornu
dum tenet, infregit, truncaque a fronte reuellit.
naides hoc, pomis et odoro flore repletum,
sacrarunt; diuesque meo Bona Copia cornu est.'
Dixerat: et nymphe ritu succincta Dianae,

[9,90] una ministrarum, fusis utrimque capillis,
incessit totumque tulit praediuite cornu
autumnum et mensas, felicia poma, secundas.
lux subit; et primo feriente cacumina sole
discedunt iuuenes, neque enim dum flumina pacem
95 et placidos habeant lapsus totaeque residant
opperiuntur aquae. uultus Achelous agrestes
et lacerum cornu mediis caput abdidit undis.
Huic tamen ablati doluit iactura decoris,
cetera sospes habet. capitis quoque fronde saligna

[9,100] aut superinposita celatur harundine damnum.
at te, Nesse ferox, eiusdem uirginis ardor
perdiderat uolucri traiectum terga sagitta.
namque noua repetens patrios cum coniuge muros
uenerat Eueni rapidas Ioue natus ad undas.
105 uberior solito, nimbis hiemalibus auctus,
uerticibusque frequens erat atque inperuius amnis.
intrepidum pro se, curam de coniuge agentem
Nessus adit, membrisque ualens scitusque uadorum,
'officio' que 'meo ripa sistetur in illa

[9,110] haec,' ait 'Alcide. tu uiribus utere nando!'
pallentemque metu, fluuiumque ipsumque timentem
tradidit Aonius pauidam Calydonida Nesso.
mox, ut erat, pharetraque grauis spolioque leonis
nam clauam et curuos trans ripam miserat arcus
115 'quandoquidem coepi, superentur flumina' dixit,
nec dubitat nec, qua sit clementissimus amnis,
quaerit, et obsequio deferri spernit aquarum.
iamque tenens ripam, missos cum tolleret arcus,
coniugis agnouit uocem Nessoque paranti

[9,120] fallere depositum 'quo te fiducia' clamat
'uana pedum, uiolente, rapit? tibi, Nesse biformis,
dicimus. exaudi, nec res intercipe nostras.
si te nulla mei reuerentia mouit, at orbes
concubitus uetitos poterant inhibere paterni.
125 haud tamen effugies, quamuis ope fidis equina;
uulnere, non pedibus te consequar.' ultima dicta
re probat, et missa fugientia terga sagitta
traicit. exstabat ferrum de pectore aduncum.
quod simul euulsum est, sanguis per utrumque foramen

[9,130] emicuit mixtus Lernaei tabe ueneni.
excipit hunc Nessus 'ne' que enim 'moriemur
inulti' secum ait, et calido uelamina tincta cruore
dat munus raptae uelut inritamen amoris.
Longa fuit medii mora temporis, actaque magni
135 Herculis inplerant terras odiumque nouercae.
uictor ab Oechalia Cenaeo sacra parabat
uota Ioui, cum Fama loquax praecessit ad aures,
Deianira, tuas, quae ueris addere falsa
gaudet, et e minimo sua per mendacia crescit,

[9,140] Amphitryoniaden Ioles ardore teneri.
credit amans, uenerisque nouae perterrita fama
indulsit primo lacrimis, flendoque dolorem
diffudit miseranda suum. mox deinde 'quid autem
flemus?' ait 'paelex lacrimis laetabitur istis.
quae quoniam adueniet, properandum aliquidque nouandum est,
145
dum licet, et nondum thalamos tenet altera nostros.
conquerar, an sileam? repetam Calydona, morerne?
excedam tectis? an, si nihil amplius, obstem?
quid si me, Meleagre, tuam memor esse sororem

[9,150] forte paro facinus, quantumque iniuria possit
femineusque dolor, iugulata paelice testor?'
in cursus animus uarios abit. omnibus illis
praetulit inbutam Nesseo sanguine uestem
mittere, quae uires defecto reddat amori,
155 ignaroque Lichae, quid tradat, nescia, luctus
ipsa suos tradit blandisque miserrima uerbis,
dona det illa uiro, mandat. capit inscius heros,
induiturque umeris Lernaeae uirus echidnae.
Tura dabat primis et uerba precantia flammis,

[9,160] uinaque marmoreas patera fundebat in aras:
incaluit uis illa mali, resolutaque flammis
Herculeos abiit late dilapsa per artus.
dum potuit, solita gemitum uirtute repressit.
uicta malis postquam est patientia, reppulit aras,
165 inpleuitque suis nemorosam uocibus Oeten.
nec mora, letiferam conatur scindere uestem:
qua trahitur, trahit illa cutem, foedumque relatu,
aut haeret membris frustra temptata reuelli,
aut laceros artus et grandia detegit ossa.

[9,170] ipse cruor, gelido ceu quondam lammina candens
tincta lacu, stridit coquiturque ardente ueneno.
nec modus est, sorbent auidae praecordia flammae,
caeruleusque fluit toto de corpore sudor,
ambustique sonant nerui, caecaque medullis
175 tabe liquefactis tollens ad sidera palmas
'cladibus,' exclamat 'Saturnia, pascere nostris:
pascere, et hanc pestem specta, crudelis, ab alto,
corque ferum satia. uel si miserandus et hosti,
hoc est, si tibi sum, diris cruciatibus aegram

[9,180] inuisamque animam natamque laboribus aufer.
mors mihi munus erit; decet haec dare dona nouercam.
ergo ego foedantem peregrino templa cruore
Busirin domui? saeuoque alimenta parentis
Antaeo eripui? nec me pastoris Hiberi
185 forma triplex, nec forma triplex tua, Cerbere, mouit?
uosne, manus, ualidi pressistis cornua tauri?
uestrum opus Elis habet, uestrum Stymphalides undae,
Partheniumque nemus? uestra uirtute relatus
Thermodontiaco caelatus balteus auro,

[9,190] pomaque ab insomni concustodita dracone?
nec mihi centauri potuere resistere, nec mi
Arcadiae uastator aper? nec profuit hydrae
crescere per damnum geminasque resumere uires?
quid, cum Thracis equos humano sanguine pingues
195 plenaque corporibus laceris praesepia uidi,
uisaque deieci, dominumque ipsosque peremi?
his elisa iacet moles Nemeaea lacertis:
hac caelum ceruice tuli. defessa iubendo est
saeua Iouis coniunx: ego sum indefessus agendo.

[9,200] sed noua pestis adest, cui nec uirtute resisti
nec telis armisque potest. pulmonibus errat
ignis edax imis, perque omnes pascitur artus.
at ualet Eurystheus! et sunt, qui credere possint
esse deos?' dixit, perque altam saucius Oeten
205 haud aliter graditur, quam si uenabula taurus
corpore fixa gerat, factique refugerit auctor.
saepe illum gemitus edentem, saepe frementem,
saepe retemptantem totas infringere uestes
sternentemque trabes irascentemque uideres

[9,210] montibus aut patrio tendentem bracchia caelo.
Ecce Lichan trepidum latitantem rupe cauata
aspicit, utque dolor rabiem conlegerat omnem,
'tune, Licha,' dixit 'feralia dona dedisti?
tune meae necis auctor eris?' tremit ille, pauetque
215 pallidus, et timide uerba excusantia dicit.
dicentem genibusque manus adhibere parantem
corripit Alcides, et terque quaterque rotatum
mittit in Euboicas tormento fortius undas.
ille per aerias pendens induruit auras:

[9,220] utque ferunt imbres gelidis concrescere uentis,
inde niues fieri, niuibus quoque molle rotatis
astringi et spissa glomerari grandine corpus,
sic illum ualidis iactum per inane lacertis
exsanguemque metu nec quicquam umoris habentem
225 in rigidos uersum silices prior edidit aetas.
nunc quoque in Euboico scopulus breuis eminet alto
gurgite et humanae seruat uestigia formae,
quem, quasi sensurum, nautae calcare uerentur,
appellantque Lichan. at tu, Iouis inclita proles,

[9,230] arboribus caesis, quas ardua gesserat Oete,
inque pyram structis arcum pharetramque capacem
regnaque uisuras iterum Troiana sagittas
ferre iubes Poeante satum, quo flamma ministro
subdita. dumque auidis comprenditur ignibus agger,
235 congeriem siluae Nemeaeo uellere summam
sternis, et inposita clauae ceruice recumbis,
haud alio uultu, quam si conuiua iaceres
inter plena meri redimitus pocula sertis.
Iamque ualens et in omne latus diffusa sonabat,

[9,240] securosque artus contemptoremque petebat
flamma suum. timuere dei pro uindice terrae.
quos ita, sensit enim, laeto Saturnius ore
Iuppiter adloquitur: 'nostra est timor iste uoluptas,
o superi, totoque libens mihi pectore grator,
245 quod memoris populi dicor rectorque paterque
et mea progenies uestro quoque tuta fauore est.
nam quamquam ipsius datur hoc inmanibus actis,
obligor ipse tamen. sed enim nec pectora uano
fida metu paueant. Oetaeas spernite flammas!

[9,250] omnia qui uicit, uincet, quos cernitis, ignes;
nec nisi materna Vulcanum parte potentem
sentiet. aeternum est a me quod traxit, et expers
atque inmune necis, nullaque domabile flamma.
idque ego defunctum terra caelestibus oris
255 accipiam, cunctisque meum laetabile factum
dis fore confido. siquis tamen Hercule, siquis
forte deo doliturus erit, data praemia nolet,
sed meruisse dari sciet, inuitusque probabit.'
adsensere dei. coniunx quoque regia uisa est

[9,260] cetera non duro, duro tamen ultima uultu
dicta tulisse Iouis, seque indoluisse notatam.
interea quodcumque fuit populabile flammae,
Mulciber abstulerat, nec cognoscenda remansit
Herculis effigies, nec quicquam ab imagine ductum
265 matris habet, tantumque Iouis uestigia seruat.
utque nouus serpens posita cum pelle senecta
luxuriare solet, squamaque nitere recenti,
sic ubi mortales Tirynthius exuit artus,
parte sui meliore uiget, maiorque uideri

[9,270] coepit et augusta fieri grauitate uerendus.
quem pater omnipotens inter caua nubila raptum
quadriiugo curru radiantibus intulit astris.
Sensit Atlas pondus. neque adhuc Stheneleius iras
soluerat Eurystheus, odiumque in prole paternum
275 exercebat atrox. at longis anxia curis
Argolis Alcmene, questus ubi ponat aniles,
cui referat nati testatos orbe labores,
cuiue suos casus, Iolen habet. Herculis illam
imperiis thalamoque animoque receperat Hyllus,

[9,280] inpleratque uterum generoso semine; cui sic
incipit Alcmene: 'faueant tibi numina saltem,
conripiantque moras tum cum matura uocabis
praepositam timidis parientibus Ilithyiam,
quam mihi difficilem Iunonis gratia fecit.
285 namque laboriferi cum iam natalis adesset
Herculis et decimum premeretur sidere signum,
tendebat grauitas uterum mihi, quodque ferebam,
tantum erat, ut posses auctorem dicere tecti
ponderis esse Iouem. nec iam tolerare labores

[9,290] ulterius poteram. quin nunc quoque frigidus artus,
dum loquor, horror habet, parsque est meminisse doloris.
septem ego per noctes, totidem cruciata diebus,
fessa malis, tendensque ad caelum bracchia, magno
Lucinam Nixosque pares clamore uocabam.
295 illa quidem uenit, sed praecorrupta, meumque
quae donare caput Iunoni uellet iniquae.
utque meos audit gemitus, subsedit in illa
ante fores ara, dextroque a poplite laeuum
pressa genu et digitis inter se pectine iunctis

[9,300] sustinuit partus. tacita quoque carmina uoce
dixit, et inceptos tenuerunt carmina partus.
nitor, et ingrato facio conuicia demens
uana Ioui, cupioque mori, moturaque duros
uerba queror silices. matres Cadmeides adsunt,
305 uotaque suscipiunt, exhortanturque dolentem.
una ministrarum, media de plebe, Galanthis,
flaua comas, aderat, faciendis strenua iussis,
officiis dilecta suis. ea sensit iniqua
nescio quid Iunone geri, dumque exit et intrat

[9,310] saepe fores, diuam residentem uidit in ara
bracchiaque in genibus digitis conexa tenentem,
et "quaecumque es," ait "dominae gratare. leuata est
Argolis Alcmene, potiturque puerpera uoto."
exsiluit, iunctasque manus pauefacta remisit
315 diua potens uteri: uinclis leuor ipsa remissis.
numine decepto risisse Galanthida fama est.
ridentem prensamque ipsis dea saeua capillis
traxit, et e terra corpus releuare uolentem
arcuit, inque pedes mutauit bracchia primos.

[9,320] strenuitas antiqua manet; nec terga colorem
amisere suum: forma est diuersa priori.
quae quia mendaci parientem iuuerat ore,
ore parit nostrasque domos, ut et ante, frequentat.'
Dixit, et admonitu ueteris commota ministrae
325 ingemuit. quam sic nurus est affata dolentem:
'te tamen, o genetrix, alienae sanguine nostro
rapta mouet facies. quid si tibi mira sororis
fata meae referam? quamquam lacrimaeque dolorque
impediunt, prohibentque loqui. fuit unica matri

[9,330] me pater ex alia genuitnotissima forma
Oechalidum, Dryope. quam uirginitate carentem
uimque dei passam Delphos Delonque tenentis
excipit Andraemon, et habetur coniuge felix.
est lacus, adcliuis deuexo margine formam
335 litoris efficiens, summum myrteta coronant.
uenerat huc Dryope fatorum nescia, quoque
indignere magis, nymphis latura coronas,
inque sinu puerum, qui nondum impleuerat annum,
dulce ferebat onus tepidique ope lactis alebat.

[9,340] haut procul a stagno Tyrios imitata colores
in spem bacarum florebat aquatica lotos.
carpserat hinc Dryope, quos oblectamina nato
porrigeret, flores, et idem factura uidebar
namque aderamuidi guttas e flore cruentas
345 decidere et tremulo ramos horrore moueri.
scilicet, ut referunt tardi nunc denique agrestes,
Lotis in hanc nymphe, fugiens obscena Priapi,
contulerat uersos, seruato nomine, uultus.
'Nescierat soror hoc. quae cum perterrita retro

[9,350] ire et adoratis uellet discedere nymphis,
haeserunt radice pedes. conuellere pugnat,
nec quicquam, nisi summa mouet. subcrescit ab imo,
totaque paulatim lentus premit inguina cortex.
ut uidit, conata manu laniare capillos,
355 fronde manum impleuit: frondes caput omne tenebant.
at puer Amphissos (namque hoc auus Eurytus illi
addiderat nomen) materna rigescere sentit
ubera; nec sequitur ducentem lacteus umor.
spectatrix aderam fati crudelis, opemque

[9,360] non poteram tibi ferre, soror, quantumque ualebam,
crescentem truncum ramosque amplexa morabar,
et, fateor, uolui sub eodem cortice condi.
'Ecce uir Andraemon genitorque miserrimus adsunt,
et quaerunt Dryopen: Dryopen quaerentibus illis
365 ostendi loton. tepido dant oscula ligno,
adfusique suae radicibus arboris haerent.
nil nisi iam faciem, quod non foret arbor, habebat
cara soror: lacrimae misero de corpore factis
inrorant foliis, ac, dum licet, oraque praestant

[9,370] uocis iter, tales effundit in aera questus:
"siqua fides miseris, hoc me per numina iuro
non meruisse nefas. patior sine crimine poenam.
uiximus innocuae. si mentior, arida perdam
quas habeo frondes, et caesa securibus urar.
375 hunc tamen infantem maternis demite ramis,
et date nutrici, nostraque sub arbore saepe
lac facitote bibat, nostraque sub arbore ludat.
cumque loqui poterit, matrem facitote salutet,
et tristis dicat 'latet hoc in stipite mater.'

[9,380] stagna tamen timeat, nec carpat ab arbore flores,
et frutices omnes corpus putet esse dearum.
care uale coniunx, et tu, germana, paterque!
qui, siqua est pietas, ab acutae uulnere falcis,
a pecoris morsu frondes defendite nostras.
385 et quoniam mihi fas ad uos incumbere non est,
erigite huc artus, et ad oscula nostra uenite,
dum tangi possum, paruumque attollite natum!
plura loqui nequeo. nam iam per candida mollis
colla liber serpit, summoque cacumine condor.

[9,390] ex oculis remouete manus. sine munere uestro
contegat inductus morientia lumina cortex!"
desierant simul ora loqui, simul esse. diuque
corpore mutato rami caluere recentes.'
Dumque refert Iole factum mirabile, dumque
395 Eurytidos lacrimas admoto pollice siccat
Alcmene (flet et ipsa tamen) compescuit omnem
res noua tristitiam. nam limine constitit alto
paene puer dubiaque tegens lanugine malas,
ora reformatus primos Iolaus in annos.

[9,400] hoc illi dederat Iunonia muneris Hebe,
uicta uiri precibus. quae cum iurare pararet,
dona tributuram post hunc se talia nulli,
non est passa Themis: 'nam iam discordia Thebae
bella mouent,' dixit 'Capaneusque nisi ab Ioue uinci
405 haud poterit, fientque pares in uulnere fratres,
subductaque suos manes tellure uidebit
uiuus adhuc uates; ultusque parente parentem
natus erit facto pius et sceleratus eodem
attonitusque malis, exul mentisque domusque,

[9,410] uultibus Eumenidum matrisque agitabitur umbris,
donec eum coniunx fatale poposcerit aurum,
cognatumque latus Phegeius hauserit ensis.
tum demum magno petet hos Acheloia supplex
ab Ioue Calliroe natis infantibus annos
415 addat, neue necem sinat esse ultoris inultam.
Iuppiter his motus priuignae dona nurusque
praecipiet, facietque uiros inpubibus annis.'
Haec ubi faticano uenturi praescia dixit
ore Themis, uario superi sermone fremebant,

[9,420] et, cur non aliis eadem dare dona liceret,
murmur erat. queritur ueteres Pallantias annos
coniugis esse sui, queritur canescere mitis
Iasiona Ceres, repetitum Mulciber aeuum
poscit Ericthonio, Venerem quoque cura futuri
425 tangit, et Anchisae renouare paciscitur annos.
cui studeat, deus omnis habet; crescitque fauore
turbida seditio, donec sua Iuppiter ora
soluit, et 'o! nostri siqua est reuerentia,' dixit
'quo ruitis? tantumne aliquis sibi posse uidetur,

[9,430] fata quoque ut superet? fatis Iolaus in annos,
quos egit, rediit. fatiiuuenescere debent
Calliroe geniti, non ambitione nec armis.
uos etiam, quoque hoc animo meliore feratis,
me quoque fata regunt. quae si mutare ualerem,
435 nec nostrum seri curuarent Aeacon anni,
perpetuumque aeui florem Rhadamanthus haberet
cum Minoe meo, qui propter amara senectae
pondera despicitur, nec quo prius ordine regnat.'
Dicta Iouis mouere deos; nec sustinet ullus,

[9,440] cum uideat fessos Rhadamanthon et Aeacon annis
et Minoa, queri. qui, dum fuit integer aeui,
terruerat magnas ipso quoque nomine gentes;
tunc erat inualidus, Deionidenque iuuentae
robore Miletum Phoeboque parente superbum
445 pertimuit, credensque suis insurgere regnis,
haut tamen est patriis arcere penatibus ausus.
sponte fugis, Milete, tua, celerique carina
Aegaeas metiris aquas, et in Aside terra
moenia constituis positoris habentia nomen.

[9,450] hic tibi, dum sequitur patriae curuamina ripae,
filia Maeandri totiens redeuntis eodem
cognita Cyanee, praestanti corpora forma,
Byblida cum Cauno, prolem est enixa gemellam.
Byblis in exemplo est, ut ament concessa puellae,
455 Byblis Apollinei correpta cupidine fratris;
non soror ut fratrem, nec qua debebat, amabat.
illa quidem primo nullos intellegit ignes,
nec peccare putat, quod saepius oscula iungat,
quod sua fraterno circumdet bracchia collo;

[9,460] mendacique diu pietatis fallitur umbra.
paulatim declinat amor, uisuraque fratrem
culta uenit, nimiumque cupit formosa uideri
et siqua est illic formosior, inuidet illi.
sed nondum manifesta sibi est, nullumque sub illo
465 igne facit uotum, uerumtamen aestuat intus.
iam dominum appellat, iam nomina sanguinis odit,
Byblida iam mauult, quam se uocet ille sororem.
Spes tamen obscenas animo demittere non est
ausa suo uigilans; placida resoluta quiete

[9,470] saepe uidet quod amat: uisa est quoque iungere fratri
corpus et erubuit, quamuis sopita iacebat.
somnus abit; silet illa diu repetitque quietis
ipsa suae speciem dubiaque ita mente profatur:
'me miseram! tacitae quid uult sibi noctis imago?
475 quam nolim rata sit! cur haec ego somnia uidi?
ille quidem est oculis quamuis formosus iniquis
et placet, et possim, si non sit frater, amare,
et me dignus erat. uerum nocet esse sororem.
dummodo tale nihil uigilans committere temptem,

[9,480] saepe licet simili redeat sub imagine somnus!
testis abest somno, nec abest imitata uoluptas.
pro Venus et tenera uolucer cum matre Cupido,
gaudia quanta tuli! quam me manifesta libido
contigit! ut iacui totis resoluta medullis!
485 ut meminisse iuuat! quamuis breuis illa uoluptas
noxque fuit praeceps et coeptis inuida nostris.
'O ego, si liceat mutato nomine iungi,
quam bene, Caune, tuo poteram nurus esse parenti!
quam bene, Caune, meo poteras gener esse parenti!

[9,490] omnia, di facerent, essent communia nobis,
praeter auos: tu me uellem generosior esses!
nescioquam facies igitur, pulcherrime, matrem;
at mihi, quae male sum, quos tu, sortita parentes,
nil nisi frater eris. quod obest, id habebimus unum.
495 quid mihi significant ergo mea uisa? quod autem
somnia pondus habent? an habent et somnia pondus?
di melius! di nempe suas habuere sorores.
sic Saturnus Opem iunctam sibi sanguine duxit,
Oceanus Tethyn, Iunonem rector Olympi.

[9,500] sunt superis sua iura! quid ad caelestia ritus
exigere humanos diuersaque foedera tempto?
aut nostro uetitus de corde fugabitur ardor,
aut hoc si nequeo, peream, precor, ante toroque
mortua componar, positaeque det oscula frater.
505 et tamen arbitrium quaerit res ista duorum!
finge placere mihi: scelus esse uidebitur illi.
'At non Aeolidae thalamos timuere sororum!
unde sed hos noui? cur haec exempla paraui?
quo feror? obscenae procul hinc discedite flammae

[9,510] nec, nisi qua fas est germanae, frater ametur!
si tamen ipse mei captus prior esset amore,
forsitan illius possem indulgere furori.
ergo ego, quae fueram non reiectura petentem,
ipsa petam! poterisne loqui? poterisne fateri?
515 coget amor, potero! uel, si pudor ora tenebit,
littera celatos arcana fatebitur ignes.'
Hoc placet, haec dubiam uicit sententia mentem.
in latus erigitur cubitoque innixa sinistro
'uiderit: insanos' inquit 'fateamur amores!

[9,520] ei mihi, quo labor? quem mens mea concipit ignem?'
et meditata manu componit uerba trementi.
dextra tenet ferrum, uacuam tenet altera ceram.
incipit et dubitat, scribit damnatque tabellas,
et notat et delet, mutat culpatque probatque
525 inque uicem sumptas ponit positasque resumit.
quid uelit ignorat; quicquid factura uidetur,
displicet. in uultu est audacia mixta pudori.
scripta 'soror' fuerat; uisum est delere sororem
uerbaque correctis incidere talia ceris:

[9,530] 'quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem,
hanc tibi mittit amans: pudet, a, pudet edere nomen,
et si quid cupiam quaeris, sine nomine uellem
posset agi mea causa meo, nec cognita Byblis
ante forem, quam spes uotorum certa fuisset.
535 'Esse quidem laesi poterat tibi pectoris index
et color et macies et uultus et umida saepe
lumina nec causa suspiria mota patenti
et crebri amplexus, et quae, si forte notasti,
oscula sentiri non esse sororia possent.

[9,540] ipsa tamen, quamuis animo graue uulnus habebam,
quamuis intus erat furor igneus, omnia feci
(sunt mihi di testes), ut tandem sanior essem,
pugnauique diu uiolenta Cupidinis arma
effugere infelix, et plus, quam ferre puellam
545 posse putes, ego dura tuli. superata fateri
cogor, opemque tuam timidis exposcere uotis.
tu seruare potes, tu perdere solus amantem:
elige, utrum facias. non hoc inimica precatur,
sed quae, cum tibi sit iunctissima, iunctior esse

[9,550] expetit et uinclo tecum propiore ligari.
iura senes norint, et quid liceatque nefasque
fasque sit, inquirant, legumque examina seruent.
conueniens Venus est annis temeraria nostris.
quid liceat, nescimus adhuc, et cuncta licere
555 credimus, et sequimur magnorum exempla deorum.
nec nos aut durus pater aut reuerentia famae
aut timor impediet: tantum sit causa timendi,
dulcia fraterno sub nomina furta tegemus.
est mihi libertas tecum secreta loquendi,

[9,560] et damus amplexus, et iungimus oscula coram.
quantum est, quod desit? miserere fatentis amorem,
et non fassurae, nisi cogeret ultimus ardor,
neue merere meo subscribi causa sepulchro.'
Talia nequiquam perarantem plena reliquit
565 cera manum, summusque in margine uersus adhaesit.
protinus inpressa signat sua crimina gemma,
quam tinxit lacrimis (linguam defecerat umor):
deque suis unum famulis pudibunda uocauit,
et pauidum blandita 'fer has, fidissime, nostro'

[9,570] dixit, et adiecit longo post tempore 'fratri.'
cum daret, elapsae manibus cecidere tabellae.
omine turbata est, misit tamen. apta minister
tempora nactus adit traditque latentia uerba.
attonitus subita iuuenis Maeandrius ira
575 proicit acceptas lecta sibi parte tabellas,
uixque manus retinens trepidantis ab ore ministri,
'dum licet, o uetitae scelerate libidinis auctor,
effuge!' ait 'qui, si nostrum tua fata pudorem
non traherent secum, poenas mihi morte dedisses.'

[9,580] ille fugit pauidus, dominaeque ferocia Cauni
dicta refert. palles audita, Bybli, repulsa,
et pauet obsessum glaciali frigore corpus.
mens tamen ut rediit, pariter rediere furores,
linguaque uix tales icto dedit aere uoces:
585 'et merito! quid enim temeraria uulneris huius
indicium feci? quid, quae celanda fuerunt,
tam cito commisi properatis uerba tabellis?
ante erat ambiguis animi sententia dictis
praetemptanda mihi. ne non sequeretur euntem,

[9,590] parte aliqua ueli, qualis foret aura, notare
debueram, tutoque mari decurrere, quae nunc
non exploratis inpleui lintea uentis.
auferor in scopulos igitur, subuersaque toto
obruor oceano, neque habent mea uela recursus.
595 'Quid quod et ominibus certis prohibebar amori
indulgere meo, tum cum mihi ferre iubenti
excidit et fecit spes nostras cera caducas?
nonne uel illa dies fuerat, uel tota uoluntas,
sed potius mutanda dies? deus ipse monebat

[9,600] signaque certa dabat, si non male sana fuissem.
et tamen ipsa loqui, nec me committere cerae
debueram, praesensque meos aperire furores.
uidisset lacrimas, uultum uidisset amantis;
plura loqui poteram, quam quae cepere tabellae.
605 inuito potui circumdare bracchia collo,
et, si reicerer, potui moritura uideri
amplectique pedes, adfusaque poscere uitam.
omnia fecissem, quorum si singula duram
flectere non poterant, potuissent omnia, mentem.


[9,610] forsitan et missi sit quaedam culpa ministri:
non adiit apte, nec legit idonea, credo,
tempora, nec petiit horamque animumque uacantem.
'Haec nocuere mihi. neque enim est de tigride natus
nec rigidas silices solidumue in pectore ferrum
615 aut adamanta gerit, nec lac bibit ille leaenae.
uincetur! repetendus erit, nec taedia coepti
ulla mei capiam, dum spiritus iste manebit.
nam primum, si facta mihi reuocare liceret,
non coepisse fuit: coepta expugnare secundum est.

[9,620] quippe nec ille potest, ut iam mea uota relinquam,
non tamen ausorum semper memor esse meorum.
et, quia desierim, leuiter uoluisse uidebor,
aut etiam temptasse illum insidiisque petisse,
uel certe non hoc, qui plurimus urget et urit
625 pectora nostra, deo, sed uicta libidine credar;
denique iam nequeo nil commisisse nefandum.
et scripsi et petii: reserata est nostra uoluntas;
ut nihil adiciam, non possum innoxia dici.
quod superest, multum est in uota, in crimina paruum.'

[9,630] dixit, et (incertae tanta est discordia mentis),
cum pigeat temptasse, libet temptare. modumque
exit et infelix committit saepe repelli.
mox ubi finis abest, patriam fugit ille nefasque,
inque peregrina ponit noua moenia terra.
635 Tum uero maestam tota Miletida mente
defecisse ferunt, tum uero a pectore uestem
diripuit planxitque suos furibunda lacertos;
iamque palam est demens, inconcessaeque fatetur
spem ueneris, siquidem patriam inuisosque penates

[9,640] deserit, et profugi sequitur uestigia fratris.
utque tuo motae, proles Semeleia, thyrso
Ismariae celebrant repetita triennia bacchae,
Byblida non aliter latos ululasse per agros
Bubasides uidere nurus. quibus illa relictis
645 Caras et armiferos Lelegas Lyciamque pererrat.
iam Cragon et Limyren Xanthique reliquerat undas,
quoque Chimaera iugo mediis in partibus ignem,
pectus et ora leae, caudam serpentis habebat.
deficiunt siluae, cum tu lassata sequendo

[9,650] concidis, et dura positis tellure capillis,
Bybli, iaces, frondesque tuo premis ore caducas.
saepe illam nymphae teneris Lelegeides ulnis
tollere conantur, saepe, ut medeatur amori,
praecipiunt, surdaeque adhibent solacia menti.
655 muta iacet, uiridesque suis tenet unguibus herbas
Byblis, et umectat lacrimarum gramina riuo.
naidas his uenam, quae numquam arescere posset,
subposuisse ferunt. quid enim dare maius habebant?
protinus, ut secto piceae de cortice guttae,

[9,660] utue tenax grauida manat tellure bitumen;
utue sub aduentu spirantis lene fauoni
sole remollescit quae frigore constitit unda;
sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblis
uertitur in fontem, qui nunc quoque uallibus illis
665 nomen habet dominae, nigraque sub ilice manat.
Fama noui centum Cretaeas forsitan urbes
implesset monstri, si non miracula nuper
Iphide mutata Crete propiora tulisset.
proxima Cnosiaco nam quondam Phaestia regno

[9,670] progenuit tellus ignotum nomine Ligdum,
ingenua de plebe uirum, nec census in illo
nobilitate sua maior, sed uita fidesque
inculpata fuit. grauidae qui coniugis aures
uocibus his monuit, cum iam prope partus adesset.
675 'quae uoueam, duo sunt: minimo ut releuere dolore,
utque marem parias. onerosior altera sors est,
et uires fortuna negat. quod abominor, ergo
edita forte tuo fuerit si femina partu,—
inuitus mando; pietas, ignosce!—necetur.'

[9,680] dixerat, et lacrimis uultum lauere profusis,
tam qui mandabat, quam cui mandata dabantur.
sed tamen usque suum uanis Telethusa maritum
sollicitat precibus, ne spem sibi ponat in arto.
certa sua est Ligdo sententia. iamque ferendo
685 uix erat illa grauem maturo pondere uentrem,
cum medio noctis spatio sub imagine somni
Inachis ante torum, pompa comitata sacrorum,
aut stetit aut uisa est. inerant lunaria fronti
cornua cum spicis nitido flauentibus auro

[9,690] et regale decus; cum qua latrator Anubis,
sanctaque Bubastis, uariusque coloribus Apis,
quique premit uocem digitoque silentia suadet;
sistraque erant, numquamque satis quaesitus Osiris,
plenaque somniferis serpens peregrina uenenis.
695 tum uelut excussam somno et manifesta uidentem
sic adfata dea est: 'pars o Telethusa mearum,
pone graues curas, mandataque falle mariti.
nec dubita, cum te partu Lucina leuarit,
tollere quicquid erit. dea sum auxiliaris opemque

[9,700] exorata fero; nec te coluisse quereris
ingratum numen.' monuit, thalamoque recessit.
laeta toro surgit, purasque ad sidera supplex
Cressa manus tollens, rata sint sua uisa, precatur.
Ut dolor increuit, seque ipsum pondus in auras
705 expulit, et nata est ignaro femina patre,
iussit ali mater puerum mentita. fidemque
res habuit, neque erat ficti nisi conscia nutrix.
uota pater soluit, nomenque inponit auitum:
Iphis auus fuerat. gauisa est nomine mater,

[9,710] quod commune foret, nec quemquam falleret illo.
inde incepta pia mendacia fraude latebant.
cultus erat pueri; facies, quam siue puellae,
siue dares puero, fuerat formosus uterque.
Tertius interea decimo successerat annus:
715 cum pater, Iphi, tibi flauam despondet Ianthen,
inter Phaestiadas quae laudatissima formae
dote fuit uirgo, Dictaeo nata Teleste.
par aetas, par forma fuit, primasque magistris
accepere artes, elementa aetatis, ab isdem.

[9,720] hinc amor ambarum tetigit rude pectus, et aequum
uulnus utrique dedit, sed erat fiducia dispar:
coniugium pactaeque exspectat tempora taedae,
quamque uirum putat esse, uirum fore credit Ianthe;
Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget
725 hoc ipsum flammas, ardetque in uirgine uirgo,
uixque tenens lacrimas 'quis me manet exitus,' inquit
'cognita quam nulli, quam prodigiosa nouaeque
cura tenet Veneris? si di mihi parcere uellent,
parcere debuerant; si non, et perdere uellent,

[9,730] naturale malum saltem et de more dedissent.
nec uaccam uaccae, nec equas amor urit equarum:
urit oues aries, sequitur sua femina ceruum.
sic et aues coeunt, interque animalia cuncta
femina femineo conrepta cupidine nulla est.
735 uellem nulla forem! ne non tamen omnia Crete
monstra ferat, taurum dilexit filia Solis,
femina nempe marem. meus est furiosior illo,
si uerum profitemur, amor. tamen illa secuta est
spem Veneris; tamen illa dolis et imagine uaccae

[9,740] passa bouem est, et erat, qui deciperetur, adulter.
huc licet ex toto sollertia confluat orbe,
ipse licet reuolet ceratis Daedalus alis,
quid faciet? num me puerum de uirgine doctis
artibus efficiet? num te mutabit, Ianthe?
745 'Quin animum firmas, teque ipsa recolligis, Iphi,
consiliique inopes et stultos excutis ignes?
quid sis nata, uide, nisi te quoque decipis ipsam,
et pete quod fas est, et ama quod femina debes!
spes est, quae faciat, spes est, quae pascat amorem.

[9,750] hanc tibi res adimit. non te custodia caro
arcet ab amplexu, nec cauti cura mariti,
non patris asperitas, non se negat ipsa roganti,
nec tamen est potiunda tibi, nec, ut omnia fiant,
esse potes felix, ut dique hominesque laborent.
755 nunc quoque uotorum nulla est pars uana meorum,
dique mihi faciles, quicquid ualuere, dederunt;
quodque ego, uult genitor, uult ipsa, socerque futurus.
at non uult natura, potentior omnibus istis,
quae mihi sola nocet. uenit ecce optabile tempus,

[9,760] luxque iugalis adest, et iam mea fiet Ianthe
nec mihi continget: mediis sitiemus in undis.
pronuba quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, uenitis
sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?'
pressit ab his uocem. nec lenius altera uirgo
765 aestuat, utque celer uenias, Hymenaee, precatur.
quae petit, haec Telethusa timens modo tempora differt,
nunc ficto languore moram trahit, omina saepe
uisaque causatur. sed iam consumpserat omnem
materiam ficti, dilataque tempora taedae

[9,770] institerant, unusque dies restabat. at illa
crinalem capiti uittam nataeque sibique
detrahit, et passis aram complexa capillis
'Isi, Paraetonium Mareoticaque arua Pharonque
quae colis, et septem digestum in cornua Nilum:
775 fer, precor,' inquit 'opem, nostroque medere timori!
te, dea, te quondam tuaque haec insignia uidi
cunctaque cognoui, sonitum comitantiaque aera
sistrorum, memorique animo tua iussa notaui.
quod uidet haec lucem, quod non ego punior, ecce

[9,780] consilium munusque tuum est. miserere duarum,
auxilioque iuua!' lacrimae sunt uerba secutae.
uisa dea est mouisse suas (et mouerat) aras,
et templi tremuere fores, imitataque lunam
cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum.
785 non secura quidem, fausto tamen omine laeta
mater abit templo. sequitur comes Iphis euntem,
quam solita est, maiore gradu, nec candor in ore
permanet, et uires augentur, et acrior ipse est
uultus, et incomptis breuior mensura capillis,

[9,790] plusque uigoris adest, habuit quam femina. nam quae
femina nuper eras, puer es! date munera templis,
nec timida gaudete fide! dant munera templis,
addunt et titulum: titulus breue carmen habebat:
dona : puer : soluit : quae : femina : uouerat : iphis.
795 postera lux radiis latum patefecerat orbem,
cum Venus et Iuno sociosque Hymenaeus ad ignes
conueniunt, potiturque sua puer Iphis Ianthe.


Recherches | Texte | Lecture | Liste du vocabulaire | Index inverse | Menu | BCS Ovide - Métamorphoses |

 
UCL |FLTR |Itinera Electronica |Bibliotheca Classica Selecta (BCS) |
Analyse, design et réalisation informatiques : B. Maroutaeff - J. Schumacher

Dernière mise à jour : 26/02/2003