[12,0] LIBER DVODECIMVS.
[12,1] Nescius adsumptis Priamus pater Aesacon alis
uiuere lugebat: tumulo quoque nomen habenti
inferias dederat cum fratribus Hector inanes;
defuit officio Paridis praesentia tristi,
5 postmodo qui rapta longum cum coniuge bellum
attulit in patriam: coniurataeque sequuntur
mille rates gentisque simul commune Pelasgae;
nec dilata foret uindicta, nisi aequora saeui
inuia fecissent uenti, Boeotaque tellus
[12,10] Aulide piscosa puppes tenuisset ituras.
hic patrio de more Ioui cum sacra parassent,
ut uetus accensis incanduit ignibus ara,
serpere caeruleum Danai uidere draconem
in platanum, coeptis quae stabat proxima sacris.
15 nidus erat uolucrum bis quattuor arbore summa:
quas simul et matrem circum sua damna uolantem
corripuit serpens auidoque recondidit ore,
obstipuere omnes, at ueri prouidus augur
Thestorides 'uincemus'; ait, 'gaudete, Pelasgi!
[12,20] Troia cadet, sed erit nostri mora longa laboris,'
atque nouem uolucres in belli digerit annos.
ille, ut erat uirides amplexus in arbore ramos,
fit lapis et signat serpentis imagine saxum.
Permanet Aoniis Boreas uiolentus in undis
25 bellaque non transfert, et sunt, qui parcere Troiae
Neptunum credant, quia moenia fecerat urbi;
at non Thestorides: nec enim nescitue tacetue
sanguine uirgineo placandam uirginis iram
esse deae. postquam pietatem publica causa
[12,30] rexque patrem uicit, castumque datura cruorem
flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris,
uicta dea est nubemque oculis obiecit et inter
officium turbamque sacri uocesque precantum
supposita fertur mutasse Mycenida cerua.
35 ergo ubi, qua decuit, lenita est caede Diana,
et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit,
accipiunt uentos a tergo mille carinae
multaque perpessae Phrygia potiuntur harena.
Orbe locus medio est inter terrasque fretumque
[12,40] caelestesque plagas, triplicis confinia mundi;
unde quod est usquam, quamuis regionibus absit,
inspicitur, penetratque cauas uox omnis ad aures:
Fama tenet summaque domum sibi legit in arce,
innumerosque aditus ac mille foramina tectis
45 addidit et nullis inclusit limina portis;
nocte dieque patet: tota est ex aere sonanti,
tota fremit uocesque refert iteratque quod audit;
nulla quies intus nullaque silentia parte,
nec tamen est clamor, sed paruae murmura uocis,
[12,50] qualia de pelagi, siquis procul audiat, undis
esse solent, qualemue sonum, cum Iuppiter atras
increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.
atria turba tenet: ueniunt, leue uulgus, euntque
mixtaque cum ueris passim commenta uagantur
55 milia rumorum confusaque uerba uolutant;
e quibus hi uacuas inplent sermonibus aures,
hi narrata ferunt alio, mensuraque ficti
crescit, et auditis aliquid nouus adicit auctor.
illic Credulitas, illic temerarius Error
[12,60] uanaque Laetitia est consternatique Timores
Seditioque repens dubioque auctore Susurri;
ipsa, quid in caelo rerum pelagoque geratur
et tellure, uidet totumque inquirit in orbem.
Fecerat haec notum, Graias cum milite forti
65 aduentare rates, neque inexspectatus in armis
hostis adest: prohibent aditus litusque tuentur
Troes, et Hectorea primus fataliter hasta,
Protesilae, cadis, commissaque proelia magno
stant Danais, fortisque animae nece cognitus Hector.
[12,70] nec Phryges exiguo, quid Achaica dextera posset,
sanguine senserunt, et iam Sigea rubebant
litora, iam leto proles Neptunia, Cycnus,
mille uiros dederat, iam curru instabat Achilles
totaque Peliacae sternebat cuspidis ictu
75 agmina perque acies aut Cycnum aut Hectora quaerens
congreditur Cycno (decimum dilatus in annum
Hector erat): tum colla iugo candentia pressos
exhortatus equos currum derexit in hostem
concutiensque suis uibrantia tela lacertis
[12,80] 'quisquis es, o iuuenis,' dixit 'solamen habeto
mortis, ab Haemonio quod sis iugulatus Achille!'
hactenus Aeacides: uocem grauis hasta secuta est,
sed quamquam certa nullus fuit error in hasta,
nil tamen emissi profecit acumine ferri
85 utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu.
'nate dea, nam te fama praenouimus,' inquit
ille 'quid a nobis uulnus miraris abesse?'
(mirabatur enim.) 'non haec, quam cernis, equinis
fulua iubis cassis neque onus, caua parma, sinistrae
[12,90] auxilio mihi sunt: decor est quaesitus ab istis;
Mars quoque ob hoc capere arma solet! remouebitur huius
tegminis officium: tamen indestrictus abibo;
est aliquid non esse satum Nereide, sed qui
Nereaque et natas et totum temperat aequor.'
95 dixit et haesurum clipei curuamine telum
misit in Aeaciden, quod et aes et proxima rupit
terga nouena boum, decimo tamen orbe moratum est.
excutit hoc heros rursusque trementia forti
tela manu torsit: rursus sine uulnere corpus
[12,100] sincerumque fuit; nec tertia cuspis apertum
et se praebentem ualuit destringere Cycnum.
haut secus exarsit, quam circo taurus aperto,
cum sua terribili petit inritamina cornu,
poeniceas uestes, elusaque uulnera sentit;
105 num tamen exciderit ferrum considerat hastae:
haerebat ligno. 'manus est mea debilis ergo,
quasque' ait 'ante habuit uires, effudit in uno?
nam certe ualuit, uel cum Lyrnesia primus
moenia deieci, uel cum Tenedonque suoque
[12,110] Eetioneas inpleui sanguine Thebas,
uel cum purpureus populari caede Caicus
fluxit, opusque meae bis sensit Telephus hastae.
hic quoque tot caesis, quorum per litus aceruos
et feci et uideo, ualuit mea dextra ualetque.'
115 dixit et, ante actis ueluti male crederet, hastam
misit in aduersum Lycia de plebe Menoeten
loricamque simul subiectaque pectora rupit.
quo plangente grauem moribundo uertice terram
extrahit illud idem calido de uulnere telum
[12,120] atque ait: 'haec manus est, haec, qua modo uicimus, hasta:
utar in hoc isdem; sit in hoc, precor, exitus idem!'
sic fatus Cycnum repetit, nec fraxinus errat
inque umero sonuit non euitata sinistro,
inde uelut muro solidaque a caute repulsa est;
125 qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cycnum
uiderat et frustra fuerat gauisus Achilles:
uulnus erat nullum, sanguis fuit ille Menoetae!
tum uero praeceps curru fremebundus ab alto
desilit et nitido securum comminus hostem
[12,130] ense petens parmam gladio galeamque cauari
cernit, at in duro laedi quoque corpore ferrum.
haut tulit ulterius clipeoque aduersa reducto
ter quater ora uiri, capulo et caua tempora pulsat
cedentique sequens instat turbatque ruitque
135 attonitoque negat requiem: pauor occupat illum,
ante oculosque natant tenebrae retroque ferenti
auersos passus medio lapis obstitit aruo;
quem super inpulsum resupino corpore Cycnum
ui multa uertit terraeque adflixit Achilles.
[12,140] tum clipeo genibusque premens praecordia duris
uincla trahit galeae, quae presso subdita mento
elidunt fauces et respiramen iterque
eripiunt animae. uictum spoliare parabat:
arma relicta uidet; corpus deus aequoris albam
145 contulit in uolucrem, cuius modo nomen habebat.
Hic labor, haec requiem multorum pugna dierum
attulit et positis pars utraque substitit armis.
dumque uigil Phrygios seruat custodia muros,
et uigil Argolicas seruat custodia fossas,
[12,150] festa dies aderat, qua Cycni uictor Achilles
Pallada mactatae placabat sanguine uaccae;
cuius ut inposuit prosecta calentibus aris,
et dis acceptus penetrauit in aethera nidor,
sacra tulere suam, pars est data cetera mensis.
155 discubuere toris proceres et corpora tosta
carne replent uinoque leuant curasque sitimque.
non illos citharae, non illos carmina uocum
longaue multifori delectat tibia buxi,
sed noctem sermone trahunt, uirtusque loquendi
[12,160] materia est: pugnas referunt hostisque suasque,
inque uices adita atque exhausta pericula saepe
commemorare iuuat; quid enim loqueretur Achilles,
aut quid apud magnum potius loquerentur Achillem?
proxima praecipue domito uictoria Cycno
165 in sermone fuit: uisum mirabile cunctis,
quod iuueni corpus nullo penetrabile telo
inuictumque a uulnere erat ferrumque terebat.
hoc ipse Aeacides, hoc mirabantur Achiui,
cum sic Nestor ait: 'uestro fuit unicus aeuo
[12,170] contemptor ferri nulloque forabilis ictu
Cycnus. at ipse olim patientem uulnera mille
corpore non laeso Perrhaebum Caenea uidi,
Caenea Perrhaebum, qui factis inclitus Othryn
incoluit, quoque id mirum magis esset in illo,
175 femina natus erat.' monstri nouitate mouentur
quisquis adest, narretque rogant: quos inter Achilles:
'dic age! nam cunctis eadem est audire uoluntas,
o facunde senex, aeui prudentia nostri,
quis fuerit Caeneus, cur in contraria uersus,
[12,180] qua tibi militia, cuius certamine pugnae
cognitus, a quo sit uictus, si uictus ab ullo est.'
tum senior: 'quamuis obstet mihi tarda uetustas,
multaque me fugiant primis spectata sub annis,
plura tamen memini. nec quae magis haereat ulla
185 pectore res nostro est inter bellique domique
acta tot, ac si quem potuit spatiosa senectus
spectatorem operum multorum reddere, uixi
annos bis centum; nunc tertia uiuitur aetas.
'Clara decore fuit proles Elateia Caenis,
[12,190] Thessalidum uirgo pulcherrima, perque propinquas
perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille),
multorum frustra uotis optata procorum.
temptasset Peleus thalamos quoque forsitan illos:
sed iam aut contigerant illi conubia matris
195 aut fuerant promissa tuae, nec Caenis in ullos
denupsit thalamos secretaque litora carpens
aequorei uim passa dei est (ita fama ferebat),
utque nouae Veneris Neptunus gaudia cepit,
"sint tua uota licet" dixit "secura repulsae:
[12,200] elige, quid uoueas!" (eadem hoc quoque fama ferebat)
"magnum" Caenis ait "facit haec iniuria uotum,
tale pati iam posse nihil; da, femina ne sim:
omnia praestiteris." grauiore nouissima dixit
uerba sono poteratque uiri uox illa uideri,
205 sicut erat; nam iam uoto deus aequoris alti
adnuerat dederatque super, nec saucius ullis
uulneribus fieri ferroue occumbere posset.
munere laetus abit studiisque uirilibus aeuum
exigit Atracides Peneiaque arua pererrat.
[12,210] 'Duxerat Hippodamen audaci Ixione natus
nubigenasque feros positis ex ordine mensis
arboribus tecto discumbere iusserat antro.
Haemonii proceres aderant, aderamus et ipsi,
festaque confusa resonabat regia turba.
215 ecce canunt Hymenaeon, et ignibus atria fumant,
cinctaque adest uirgo matrum nuruumque caterua,
praesignis facie; felicem diximus illa
coniuge Pirithoum, quod paene fefellimus omen.
nam tibi, saeuorum saeuissime Centaurorum,
[12,220] Euryte, quam uino pectus, tam uirgine uisa
ardet, et ebrietas geminata libidine regnat.
protinus euersae turbant conuiuia mensae,
raptaturque comis per uim noua nupta prehensis.
Eurytus Hippodamen, alii, quam quisque probabant
225 aut poterant, rapiunt, captaeque erat urbis imago.
femineo clamore sonat domus: ocius omnes
surgimus, et primus "quae te uecordia," Theseus
"Euryte, pulsat," ait, "qui me uiuente lacessas
Pirithoum uiolesque duos ignarus in uno?"
[12,230] (neue ea magnanimus frustra memorauerit ore,
submouet instantes raptamque furentibus aufert.)
ille nihil contra, (neque enim defendere uerbis
talia facta potest) sed uindicis ora proteruis
insequitur manibus generosaque pectora pulsat.
235 forte fuit iuxta signis exstantibus asper
antiquus crater; quem uastum uastior ipse
sustulit Aegides aduersaque misit in ora:
sanguinis ille globos pariter cerebrumque merumque
uulnere et ore uomens madida resupinus harena
[12,240] calcitrat. ardescunt germani caede bimembres
certatimque omnes uno ore "arma, arma" loquuntur.
uina dabant animos, et prima pocula pugna
missa uolant fragilesque cadi curuique lebetes,
res epulis quondam, tum bello et caedibus aptae.
245 'Primus Ophionides Amycus penetralia donis
haut timuit spoliare suis et primus ab aede
lampadibus densum rapuit funale coruscis
elatumque alte, ueluti qui candida tauri
rumpere sacrifica molitur colla securi,
[12,250] inlisit fronti Lapithae Celadontis et ossa
non cognoscendo confusa relinquit in ore.
exsiluere oculi, disiectisque ossibus oris
acta retro naris medioque est fixa palato.
hunc pede conuulso mensae Pellaeus acernae
255 strauit humi Pelates deiecto in pectora mento
cumque atro mixtos sputantem sanguine dentes
uulnere Tartareas geminato mittit ad umbras.
'Proximus ut steterat spectans altaria uultu
fumida terribili "cur non" ait "utimur istis?"
[12,260] cumque suis Gryneus inmanem sustulit aram
ignibus et medium Lapitharum iecit in agmen
depressitque duos, Brotean et Orion: Orio
mater erat Mycale, quam deduxisse canendo
saepe reluctanti constabat cornua lunae.
265 "non impune feres, teli modo copia detur!"
dixerat Exadius telique habet instar, in alta
quae fuerant pinu uotiui cornua cerui.
figitur hinc duplici Gryneus in lumina ramo
eruiturque oculos, quorum pars cornibus haeret,
[12,270] pars fluit in barbam concretaque sanguine pendet.
'Ecce rapit mediis flagrantem Rhoetus ab aris
pruniceum torrem dextraque a parte Charaxi
tempora perfringit fuluo protecta capillo.
correpti rapida, ueluti seges arida, flamma
275 arserunt crines, et uulnere sanguis inustus
terribilem stridore sonum dedit, ut dare ferrum
igne rubens plerumque solet, quod forcipe curua
cum faber eduxit, lacubus demittit: at illud
stridet et in trepida submersum sibilat unda.
[12,280] saucius hirsutis auidum de crinibus ignem
excutit inque umeros limen tellure reuulsum
tollit, onus plaustri, quod ne permittat in hostem,
ipsa facit grauitas: socium quoque saxea moles
oppressit spatio stantem propiore Cometen.
285 gaudia nec retinet Rhoetus: "sic, conprecor," inquit
"cetera sit fortis castrorum turba tuorum!"
semicremoque nouat repetitum stipite uulnus
terque quaterque graui iuncturas uerticis ictu
rupit, et in liquido sederunt ossa cerebro.
[12,290] 'Victor ad Euagrum Corythumque Dryantaque transit;
e quibus ut prima tectus lanugine malas
procubuit Corythus, "puero quae gloria fuso
parta tibi est?" Euagrus ait, nec dicere Rhoetus
plura sinit rutilasque ferox in aperta loquentis
295 condidit ora uiri perque os in pectora flammas.
te quoque, saeue Drya, circum caput igne rotato
insequitur, sed non in te quoque constitit idem
exitus: adsiduae successu caedis ouantem,
qua iuncta est umero ceruix, sude figis obusta.
[12,300] ingemuit duroque sudem uix osse reuulsit
Rhoetus et ipse suo madefactus sanguine fugit.
fugit et Orneus Lycabasque et saucius armo
dexteriore Medon et cum Pisenore Thaumas,
quique pedum nuper certamine uicerat omnes
305 Mermeros, accepto tum uulnere tardius ibat;
et Pholus et Melaneus et Abas praedator aprorum,
quique suis frustra bellum dissuaserat augur
Asbolus: ille etiam metuenti uulnera Nesso
"ne fuge! ad Herculeos" inquit "seruaberis arcus."
[12,310] at non Eurynomus Lycidasque et Areos et Imbreus
effugere necem; quos omnes dextra Dryantis
perculit aduersos. aduersum tu quoque, quamuis
terga fugae dederas, uulnus, Crenaee, tulisti:
nam graue respiciens inter duo lumina ferrum,
315 qua naris fronti committitur, accipis, imae.
'In tanto fremitu cunctis sine fine iacebat
sopitus uenis et inexperrectus Aphidas
languentique manu carchesia mixta tenebat,
fusus in Ossaeae uillosis pellibus ursae;
[12,320] quem procul ut uidit frustra nulla arma mouentem,
inserit amento digitos "miscenda" que dixit
"cum Styge uina bibes" Phorbas; nec plura moratus
in iuuenem torsit iaculum, ferrataque collo
fraxinus, ut casu iacuit resupinus, adacta est.
325 mors caruit sensu, plenoque e gutture fluxit
inque toros inque ipsa niger carchesia sanguis.
'Vidi ego Petraeum conantem tollere terra
glandiferam quercum; quam dum conplexibus ambit
et quatit huc illuc labefactaque robora iactat,
[12,330] lancea Pirithoi costis inmissa Petraei
pectora cum duro luctantia robore fixit.
Pirithoi uirtute Lycum cecidisse ferebant,
Pirithoi uirtute Chromin, sed uterque minorem
uictori titulum quam Dictys Helopsque dederunt,
335 fixus Helops iaculo, quod peruia tempora fecit
et missum a dextra laeuam penetrauit ad aurem,
Dictys ab ancipiti delapsus acumine montis,
dum fugit instantem trepidans Ixione natum,
decidit in praeceps et pondere corporis ornum
[12,340] ingentem fregit suaque induit ilia fractae.
'Ultor adest Aphareus saxumque e monte reuulsum
mittere conatur; conantem stipite querno
occupat Aegides cubitique ingentia frangit
ossa nec ulterius dare corpus inutile leto
345 aut uacat aut curat tergoque Bienoris alti
insilit, haut solito quemquam portare nisi ipsum,
opposuitque genu costis prensamque sinistra
caesariem retinens uultum minitantiaque ora
robore nodoso praeduraque tempora fregit.
[12,350] robore Nedymnum iaculatoremque Lycopen
sternit et inmissa protectum pectora barba
Hippason et summis exstantem Riphea siluis
Thereaque, Haemoniis qui prensos montibus ursos
ferre domum uiuos indignantesque solebat.
355 haut tulit utentem pugnae successibus ultra
Thesea Demoleon: solidoque reuellere trunco
annosam pinum magno molimine temptat;
quod quia non potuit, praefractam misit in hostem,
sed procul a telo Theseus ueniente recessit
[12,360] Pallados admonitu: credi sic ipse uolebat.
non tamen arbor iners cecidit; nam Crantoris alti
abscidit iugulo pectusque umerumque sinistrum:
armiger ille tui fuerat genitoris, Achille,
quem Dolopum rector, bello superatus, Amyntor
365 Aeacidae dederat pacis pignusque fidemque.
Hunc procul ut foedo disiectum uulnere Peleus
uidit, "at inferias, iuuenum gratissime Crantor,
accipe" ait ualidoque in Demoleonta lacerto
fraxineam misit contentis uiribus hastam,
[12,370] quae laterum cratem praerupit et ossibus haerens
intremuit: trahit ille manu sine cuspide lignum
(id quoque uix sequitur), cuspis pulmone retenta est;
ipse dolor uires animo dabat: aeger in hostem
erigitur pedibusque uirum proculcat equinis.
375 excipit ille ictus galea clipeoque sonantes
defensatque umeros praetentaque sustinet arma
perque armos uno duo pectora perforat ictu.
ante tamen leto dederat Phlegraeon et Hylen
eminus, Iphinoum conlato Marte Claninque;
[12,380] additur his Dorylas, qui tempora tecta gerebat
pelle lupi saeuique uicem praestantia teli
cornua uara boum multo rubefacta cruore.
'Huic ego (nam uiris animus dabat) "aspice," dixi
"quantum concedant nostro tua cornua ferro"
385 et iaculum torsi: quod cum uitare nequiret,
opposuit dextram passurae uulnera fronti:
adfixa est cum fronte manus; fit clamor, at illum
haerentem Peleus et acerbo uulnere uictum
(stabat enim propior) mediam ferit ense sub aluum.
[12,390] prosiluit terraque ferox sua uiscera traxit
tractaque calcauit calcataque rupit et illis
crura quoque inpediit et inani concidit aluo.
'Nec te pugnantem tua, Cyllare, forma redemit,
si modo naturae formam concedimus illi.
395 barba erat incipiens, barbae color aureus, aurea
ex umeris medios coma dependebat in armos.
gratus in ore uigor; ceruix umerique manusque
pectoraque artificum laudatis proxima signis,
et quacumque uir est; nec equi mendosa sub illo
[12,400] deteriorque uiro facies; da colla caputque,
Castore dignus erit: sic tergum sessile, sic sunt
pectora celsa toris. totus pice nigrior atra,
candida cauda tamen; color est quoque cruribus albus.
multae illum petiere sua de gente, sed una
405 abstulit Hylonome, qua nulla decentior inter
semiferos altis habitauit femina siluis;
haec et blanditiis et amando et amare fatendo
Cyllaron una tenet, cultu quoque, quantus in illis
esse potest membris, ut sit coma pectine leuis,
[12,410] ut modo rore maris, modo se uiolaue rosaue
inplicet, interdum candentia lilia gestet,
bisque die lapsis Pagasaeae uertice siluae
fontibus ora lauet, bis flumine corpora tinguat,
nec nisi quae deceant electarumque ferarum
415 aut umero aut lateri praetendat uellera laeuo.
par amor est illis: errant in montibus una,
antra simul subeunt; et tum Lapitheia tecta
intrarant pariter, pariter fera bella gerebant:
(auctor in incerto est) iaculum de parte sinistra
[12,420] uenit et inferius quam collo pectora subsunt,
Cyllare, te fixit; paruo cor uulnere laesum
corpore cum toto post tela educta refrixit.
protinus Hylonome morientes excipit artus
inpositaque manu uulnus fouet oraque ad ora
425 admouet atque animae fugienti obsistere temptat;
ut uidet exstinctum, dictis, quae clamor ad aures
arcuit ire meas, telo, quod inhaeserat illi,
incubuit moriensque suum conplexa maritum est.
'Ante oculos stat et ille meos, qui sena leonum
[12,430] uinxerat inter se conexis uellera nodis,
Phaeocomes, hominemque simul protectus equumque;
caudice qui misso, quem uix iuga bina mouerent,
Tectaphon Oleniden a summo uertice fregit;
(fracta uolubilitas capitis latissima, perque os
435 perque cauas nares oculosque auresque cerebrum
molle fluit, ueluti concretum uimine querno
lac solet utue liquor rari sub pondere cribri
manat et exprimitur per densa foramina spissus.)
ast ego, dum parat hic armis nudare iacentem,
[12,440] (scit tuus hoc genitor) gladium spoliantis in ima
ilia demisi. Cthonius quoque Teleboasque
ense iacent nostro: ramum prior ille bifurcum
gesserat, hic iaculum; iaculo mihi uulnera fecit:
signa uides! adparet adhuc uetus inde cicatrix.
445 tunc ego debueram capienda ad Pergama mitti;
tum poteram magni, si non superare, morari
Hectoris arma meis! illo sed tempore nullus,
aut puer, Hector erat, nunc me mea deficit aetas.
quid tibi uictorem gemini Periphanta Pyraethi,
[12,450] Ampyca quid referam, qui quadrupedantis Echecli
fixit in aduerso cornum sine cuspide uultu?
uecte Pelethronium Macareus in pectus adacto
strauit Erigdupum; memini et uenabula condi
inguine Nesseis manibus coniecta Cymeli.
455 nec tu credideris tantum cecinisse futura
Ampyciden Mopsum: Mopso iaculante biformis
occubuit frustraque loqui temptauit Hodites
ad mentum lingua mentoque ad guttura fixo.
'Quinque neci Caeneus dederat Styphelumque Bromumque
[12,460] Antimachumque Elymumque securiferumque Pyracmon:
uulnera non memini, numerum nomenque notaui.
prouolat Emathii spoliis armatus Halesi,
quem dederat leto, membris et corpore Latreus
maximus: huic aetas inter iuuenemque senemque,
465 uis iuuenalis erat, uariabant tempora cani.
qui clipeo galeaque Macedoniaque sarisa
conspicuus faciemque obuersus in agmen utrumque
armaque concussit certumque equitauit in orbem
uerbaque tot fudit uacuas animosus in auras:
[12,470] "et te, Caeni, feram? nam tu mihi femina semper,
tu mihi Caenis eris. nec te natalis origo
commonuit, mentemque subit, quo praemia facto
quaque uiri falsam speciem mercede pararis?
quid sis nata, uide, uel quid sis passa, columque,
475 i, cape cum calathis et stamina pollice torque;
bella relinque uiris." iactanti talia Caeneus
extentum cursu missa latus eruit hasta,
qua uir equo commissus erat. furit ille dolore
nudaque Phyllei iuuenis ferit ora sarisa:
[12,480] non secus haec resilit, quam tecti a culmine grando,
aut siquis paruo feriat caua tympana saxo.
comminus adgreditur laterique recondere duro
luctatur gladium: gladio loca peruia non sunt.
"haut tamen effugies! medio iugulaberis ense,
485 quandoquidem mucro est hebes" inquit et in latus ensem
obliquat longaque amplectitur ilia dextra.
plaga facit gemitus ut corpore marmoris icto,
fractaque dissiluit percusso lammina callo.
ut satis inlaesos miranti praebuit artus,
[12,490] "nunc age" ait Caeneus "nostro tua corpora ferro
temptemus!" capuloque tenus demisit in armos
ensem fatiferum caecamque in uiscera mouit
uersauitque manum uulnusque in uulnere fecit.
ecce ruunt uasto rabidi clamore bimembres
495 telaque in hunc omnes unum mittuntque feruntque.
tela retusa cadunt: manet inperfossus ab omni
inque cruentatus Caeneus Elateius ictu.
fecerat attonitos noua res. "heu dedecus ingens!"
Monychus exclamat. "populus superamur ab uno
[12,500] uixque uiro; quamquam ille uir est, nos segnibus actis,
quod fuit ille, sumus. quid membra inmania prosunt?
quid geminae uires et quod fortissima rerum
in nobis natura duplex animalia iunxit?
nec nos matre dea, nec nos Ixione natos
505 esse reor, qui tantus erat, Iunonis ut altae
spem caperet: nos semimari superamur ab hoste!
saxa trabesque super totosque inuoluite montes
uiuacemque animam missis elidite siluis!
massa premat fauces, et erit pro uulnere pondus."
[12,510] dixit et insanis deiectam uiribus austri
forte trabem nactus ualidum coniecit in hostem
exemplumque fuit, paruoque in tempore nudus
arboris Othrys erat, nec habebat Pelion umbras.
obrutus inmani cumulo sub pondere Caeneus
515 aestuat arboreo congestaque robora duris
fert umeris, sed enim postquam super ora caputque
creuit onus neque habet, quas ducat, spiritus auras,
deficit interdum, modo se super aera frustra
tollere conatur iactasque euoluere siluas
[12,520] interdumque mouet, ueluti, quam cernimus, ecce,
ardua si terrae quatiatur motibus Ide.
exitus in dubio est: alii sub inania corpus
Tartara detrusum siluarum mole ferebant;
abnuit Ampycides medioque ex aggere fuluis
525 uidit auem pennis liquidas exire sub auras,
quae mihi tum primum, tunc est conspecta supremum.
hanc ubi lustrantem leni sua castra uolatu
Mopsus et ingenti circum clangore sonantem
adspexit pariterque animis oculisque secutus
[12,530] "o salue," dixit "Lapithaeae gloria gentis,
maxime uir quondam, sed nunc auis unica, Caencu!"
credita res auctore suo est: dolor addidit iram,
oppressumque aegre tulimus tot ab hostibus unum;
nec prius abstitimus ferro exercere dolorem,
535 quam data pars leto, partem fuga noxque remouit.'
Haec inter Lapithas et semihomines Centauros
proelia Tlepolemus Pylio referente dolorem
praeteriti Alcidae tacito non pertulit ore
atque ait: 'Herculeae mirum est obliuia laudis
[12,540] acta tibi, senior; certe mihi saepe referre
nubigenas domitos a se pater esse solebat.'
tristis ad haec Pylius: 'quid me meminisse malorum
cogis et obductos annis rescindere luctus
inque tuum genitorem odium offensasque fateri?
545 ille quidem maiora fide, di! gessit et orbem
inpleuit meritis, quod mallem posse negare;
sed neque Deiphobum nec Pulydamanta nec ipsum
Hectora laudamus: quis enim laudauerit hostem?
ille tuus genitor Messenia moenia quondam
[12,550] strauit et inmeritas urbes Elinque Pylonque
diruit inque meos ferrum flammamque penatis
inpulit, utque alios taceam, quos ille peremit,
bis sex Nelidae fuimus, conspecta iuuentus,
bis sex Herculeis ceciderunt me minus uno
555 uiribus; atque alios uinci potuisse ferendum est:
mira Periclymeni mors est, cui posse figuras
sumere, quas uellet, rursusque reponere sumptas
Neptunus dederat, Nelei sanguinis auctor.
hic ubi nequiquam est formas uariatus in omnes,
[12,560] uertitur in faciem uolucris, quae fulmina curuis
ferre solet pedibus diuum gratissima regi;
uiribus usus auis pennis rostroque redunco
hamatisque uiri laniauerat unguibus ora.
tendit in hanc nimium certos Tirynthius arcus
565 atque inter nubes sublimia membra ferentem
pendentemque ferit, lateri qua iungitur ala;
nec graue uulnus erat, sed rupti uulnere nerui
deficiunt motumque negant uiresque uolandi.
decidit in terram, non concipientibus auras
[12,570] infirmis pennis, et qua leuis haeserat alae
corporis adflicti pressa est grauitate sagitta
perque latus summum iugulo est exacta sinistro.
nunc uideor debere tui praeconia rebus
Herculis, o Rhodiae ductor pulcherrime classis?
575 nec tamen ulterius, quam fortia facta silendo
ulciscor fratres: solida est mihi gratia tecum.'
Haec postquam dulci Neleius edidit ore,
a sermone senis repetito munere Bacchi
surrexere toris: nox est data cetera somno.
[12,580] At deus, aequoreas qui cuspide temperat undas,
in uolucrem corpus nati Phaethontida uersum
mente dolet patria saeuumque perosus Achillem
exercet memores plus quam ciuiliter iras.
iamque fere tracto duo per quinquennia bello
585 talibus intonsum conpellat Sminthea dictis:
'o mihi de fratris longe gratissime natis,
inrita qui mecum posuisti moenia Troiae,
ecquid, ubi has iamiam casuras adspicis arces,
ingemis? aut ecquid tot defendentia muros
[12,590] milia caesa doles? ecquid, ne persequar omnes,
Hectoris umbra subit circum sua Pergama tracti?
cum tamen ille ferox belloque cruentior ipso
uiuit adhuc, operis nostri populator, Achilles.
det mihi se: faxo, triplici quid cuspide possim,
595 sentiat; at quoniam concurrere comminus hosti
non datur, occulta necopinum perde sagitta!'
adnuit atque animo pariter patruique suoque
Delius indulgens nebula uelatus in agmen
peruenit Iliacum mediaque in caede uirorum
[12,600] rara per ignotos spargentem cernit Achiuos
tela Parin fassusque deum, 'quid spicula perdis
sanguine plebis?' ait. 'siqua est tibi cura tuorum,
uertere in Aeaciden caesosque ulciscere fratres!'
dixit et ostendens sternentem Troica ferro
605 corpora Peliden, arcus obuertit in illum
certaque letifera derexit spicula dextra.
quod Priamus gaudere senex post Hectora posset,
hoc fuit; ille igitur tantorum uictor, Achille,
uictus es a timido Graiae raptore maritae!
[12,610] at si femineo fuerat tibi Marte cadendum,
Thermodontiaca malles cecidisse bipenni.
Iam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi
nominis, Aeacides, caput insuperabile bello,
arserat: armarat deus idem idemque cremarat;
615 iam cinis est, et de tam magno restat Achille
nescio quid paruum, quod non bene conpleat urnam,
at uiuit totum quae gloria conpleat orbem.
haec illi mensura uiro respondet, et hac est
par sibi Pelides nec inania Tartara sentit.
[12,620] ipse etiam, ut, cuius fuerit, cognoscere posses,
bella mouet clipeus, deque armis arma feruntur.
non ea Tydides, non audet Oileos Aiax,
non minor Atrides, non bello maior et aeuo
poscere, non alii: solis Telamone creatis
625 Laertaque fuit tantae fiducia laudis.
a se Tantalides onus inuidiamque remouit
Argolicosque duces mediis considere castris
iussit et arbitrium litis traiecit in omnes.
|