[13,0] LIBER TERTIVS DECIMVS
[13,1] Consedere duces et uulgi stante corona
surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax,
utque erat inpatiens irae, Sigeia toruo
litora respexit classemque in litore uultu
5 intendensque manus 'agimus, pro Iuppiter!' inquit
'ante rates causam, et mecum confertur Ulixes!
at non Hectoreis dubitauit cedere flammis,
quas ego sustinui, quas hac a classe fugaui.
tutius est igitur fictis contendere uerbis,
[13,10] quam pugnare manu, sed nec mihi dicere promptum,
nec facere est isti: quantumque ego Marte feroci
inque acie ualeo, tantum ualet iste loquendo.
nec memoranda tamen uobis mea facta, Pelasgi,
esse reor: uidistis enim; sua narret Ulixes,
15 quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est!
praemia magna peti fateor; sed demit honorem
aemulus: Aiaci non est tenuisse superbum,
sit licet hoc ingens, quicquid sperauit Ulixes;
iste tulit pretium iam nunc temptaminis huius,
[13,20] quod, cum uictus erit, mecum certasse feretur.
'Atque ego, si uirtus in me dubitabilis esset,
nobilitate potens essem, Telamone creatus,
moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit
litoraque intrauit Pagasaea Colcha carina;
25 Aeacus huic pater est, qui iura silentibus illic
reddit, ubi Aeoliden saxum graue Sisyphon urget;
Aeacon agnoscit summus prolemque fatetur
Iuppiter esse suam: sic a Ioue tertius Aiax.
nec tamen haec series in causam prosit, Achiui,
[13,30] si mihi cum magno non est communis Achille:
frater erat, fraterna peto! quid sanguine cretus
Sisyphio furtisque et fraude simillimus illi
inseris Aeacidis alienae nomina gentis?
'An quod in arma prior nulloque sub indice ueni,
35 arma neganda mihi, potiorque uidebitur ille,
ultima qui cepit detractauitque furore
militiam ficto, donec sollertior isto
sed sibi inutilior timidi commenta retexit
Naupliades animi uitataque traxit ad arma?
[13,40] optima num sumat, quia sumere noluit ulla:
nos inhonorati et donis patruelibus orbi,
obtulimus quia nos ad prima pericula, simus?
'Atque utinam aut uerus furor ille, aut creditus esset,
nec comes hic Phrygias umquam uenisset ad arces
45 hortator scelerum! non te, Poeantia proles,
expositum Lemnos nostro cum crimine haberet!
qui nunc, ut memorant, siluestribus abditus antris
saxa moues gemitu Laertiadaeque precaris,
quae meruit, quae, si di sunt, non uana precaris.
[13,50] et nunc ille eadem nobis iuratus in arma,
heu! pars una ducum, quo successore sagittae
Herculis utuntur, fractus morboque fameque
uelaturque aliturque auibus, uolucresque petendo
debita Troianis exercet spicula fatis.
55 ille tamen uiuit, quia non comitauit Ulixem;
mallet et infelix Palamedes esse relictus,
(uiueret aut certe letum sine crimine haberet)
quem male conuicti nimium memor iste furoris
prodere rem Danaam finxit fictumque probauit
[13,60] crimen et ostendit, quod iam praefoderat, aurum.
ergo aut exilio uires subduxit Achiuis,
aut nece: sic pugnat, sic est metuendus Ulixes!
'Qui licet eloquio fidum quoque Nestora uincat,
haut tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen
65 esse rear nullum; qui cum inploraret Ulixem
uulnere tardus equi fessusque senilibus annis,
proditus a socio est; non haec mihi crimina fingi
scit bene Tydides, qui nomine saepe uocatum
corripuit trepidoque fugam exprobrauit amico.
[13,70] aspiciunt oculis superi mortalia iustis!
en eget auxilio, qui non tulit, utque reliquit,
sic linquendus erat: legem sibi dixerat ipse.
conclamat socios: adsum uideoque trementem
pallentemque metu et trepidantem morte futura;
75 opposui molem clipei texique iacentem
seruauique animam (minimum est hoc laudis) inertem.
si perstas certare, locum redeamus in illum:
redde hostem uulnusque tuum solitumque timorem
post clipeumque late et mecum contende sub illo!
[13,80] at postquam eripui, cui standi uulnera uires
non dederant, nullo tardatus uulnere fugit.
'Hector adest secumque deos in proelia ducit,
quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe,
sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris.
85 hunc ego sanguineae successu caedis ouantem
eminus ingenti resupinum pondere fudi,
hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus
sustinui: sortemque meam uouistis, Achiui,
et uestrae ualuere preces. si quaeritis huius
[13,90] fortunam pugnae, non sum superatus ab illo.
ecce ferunt Troes ferrumque ignesque Iouemque
in Danaas classes: ubi nunc facundus Ulixes?
nempe ego mille meo protexi pectore puppes,
spem uestri reditus: date pro tot nauibus arma.
95 'Quodsi uera licet mihi dicere, quaeritur istis
quam mihi maior honos, coniunctaque gloria nostra est,
atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur.
conferat his Ithacus Rhesum inbellemque Dolona
Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum:
[13,100] luce nihil gestum, nihil est Diomede remoto;
si semel ista datis meritis tam uilibus arma,
diuidite, et pars sit maior Diomedis in illis.
'Quo tamen haec Ithaco, qui clam, qui semper inermis
rem gerit et furtis incautum decipit hostem?
105 ipse nitor galeae claro radiantis ab auro
insidias prodet manifestabitque latentem;
sed neque Dulichius sub Achillis casside uertex
pondera tanta feret, nec non onerosa grauisque
Pelias hasta potest inbellibus esse lacertis,
[13,110] nec clipeus uasti caelatus imagine mundi
conueniet timidae nataeque ad furta sinistrae:
debilitaturum quid te petis, inprobe, munus,
quod tibi si populi donauerit error Achiui,
cur spolieris, erit, non, cur metuaris ab hoste,
115 et fuga, qua sola cunctos, timidissime, uincis,
tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti?
adde quod iste tuus, tam raro proelia passus,
integer est clipeus; nostro, qui tela ferendo
mille patet plagis, nouus est successor habendus.
[13,120] 'Denique (quid uerbis opus est?) spectemur agendo!
arma uiri fortis medios mittantur in hostes:
inde iubete peti et referentem ornate relatis.'
Finierat Telamone satus, uulgique secutum
ultima murmur erat, donec Laertius heros
125 adstitit atque oculos paulum tellure moratos
sustulit ad proceres exspectatoque resoluit
ora sono, neque abest facundis gratia dictis.
'Si mea cum uestris ualuissent uota, Pelasgi,
non foret ambiguus tanti certaminis heres,
[13,130] tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille,
quem quoniam non aequa mihi uobisque negarunt
fata,' (manuque simul ueluti lacrimantia tersit
lumina) 'quis magno melius succedat Achilli,
quam per quem magnus Danais successit Achilles?
135 huic modo ne prosit, quod, uti est, hebes esse uidetur,
neue mihi noceat, quod uobis semper, Achiui,
profuit ingenium, meaque haec facundia, siqua est,
quae nunc pro domino, pro uobis saepe locuta est,
inuidia careat, bona nec sua quisque recuset.
[13,140] 'Nam genus et proauos et quae non fecimus ipsi,
uix ea nostra uoco, sed enim, quia rettulit Aiax
esse Iouis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor
Iuppiter est, totidemque gradus distamus ab illo:
nam mihi Laertes pater est, Arcesius illi,
145 Iuppiter huic, neque in his quisquam damnatus et exul;
est quoque per matrem Cyllenius addita nobis
altera nobilitas: deus est in utroque parente.
sed neque materno quod sum generosior ortu,
nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons,
[13,150] proposita arma peto: meritis expendite causam,
dummodo, quod fratres Telamon Peleusque fuerunt,
Aiacis meritum non sit nec sanguinis ordo,
sed uirtutis honor spoliis quaeratur in istis!
aut si proximitas primusque requiritur heres,
155 est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi:
quis locus Aiaci? Pthiam haec Scyrumue ferantur!
nec minus est isto Teucer patruelis Achilli:
num petit ille tamen? num, si petat, auferat illa?
ergo, operum quoniam nudum certamen habetur,
[13,160] plura quidem feci, quam quae conprendere dictis
in promptu mihi sit, rerum tamen ordine ducar.
'Praescia uenturi genetrix Nereia leti
dissimulat cultu natum, et deceperat omnes,
in quibus Aiacem, sumptae fallacia uestis:
165 arma ego femineis animum motura uirilem
mercibus inserui, neque adhuc proiecerat heros
uirgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti
"nate dea," dixi "tibi se peritura reseruant
Pergama! quid dubitas ingentem euertere Troiam?"
[13,170] iniecique manum fortemque ad fortia misi.
ergo opera illius mea sunt: ego Telephon hasta
pugnantem domui, uictum orantemque refeci;
quod Thebae cecidere, meum est; me credite Lesbon,
me Tenedon Chrysenque et Cillan, Apollinis urbes,
175 et Scyrum cepisse; mea concussa putate
procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra,
utque alios taceam, qui saeuum perdere posset
Hectora, nempe dedi: per me iacet inclitus Hector!
illis haec armis, quibus est inuentus Achilles,
[13,180] arma peto: uiuo dederam, post fata reposco.
'Ut dolor unius Danaos peruenit ad omnes,
Aulidaque Euboicam conplerunt mille carinae,
exspectata diu, nulla aut contraria classi
flamina erant, duraeque iubent Agamemnona sortes
185 inmeritam saeuae natam mactare Dianae.
denegat hoc genitor diuisque irascitur ipsis
atque in rege tamen pater est, ego mite parentis
ingenium uerbis ad publica commoda uerti:
hanc equidem (fateor, fassoque ignoscat Atrides)
[13,190] difficilem tenui sub iniquo iudice causam.
hunc tamen utilitas populi fraterque datique
summa mouet sceptri, laudem ut cum sanguine penset;
mittor et ad matrem, quae non hortanda, sed astu
decipienda fuit, quo si Telamonius isset,
195 orba suis essent etiam nunc lintea uentis.
'Mittor et Iliacas audax orator ad arces,
uisaque et intrata est altae mihi curia Troiae,
plenaque adhuc erat illa uiris; interritus egi
quam mihi mandarat communem Graecia causam
[13,200] accusoque Parin praedamque Helenamque reposco
et moueo Priamum Priamoque Antenora iunctum;
at Paris et fratres et qui rapuere sub illo,
uix tenuere manus (scis hoc, Menelae) nefandas,
primaque lux nostri tecum fuit illa pericli.
205 'Longa referre mora est, quae consilioque manuque
utiliter feci spatiosi tempore belli.
post acies primas urbis se moenibus hostes
continuere diu, nec aperti copia Martis
ulla fuit; decimo demum pugnauimus anno:
[13,210] quid facis interea, qui nil nisi proelia nosti?
quis tuus usus erat? nam si mea facta requiris,
hostibus insidior, fossa munimina cingo,
consolor socios, ut longi taedia belli
mente ferant placida, doceo, quo simus alendi
215 armandique modo, mittor, quo postulat usus.
'Ecce Iouis monitu deceptus imagine somni
rex iubet incepti curam dimittere belli;
ille potest auctore suam defendere uocem:
non sinat hoc Aiax delendaque Pergama poscat,
[13,220] quodque potest, pugnet! cur non remoratur ituros?
cur non arma capit, dat, quod uaga turba sequatur?
non erat hoc nimium numquam nisi magna loquenti.
quid, quod et ipse fugit? uidi, puduitque uidere,
cum tu terga dares inhonestaque uela parares;
225 nec mora, "quid facitis? quae uos dementia" dixi
"concitat, o socii, captam dimittere Troiam,
quidque domum fertis decimo, nisi dedecus, anno?"
talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertum
fecerat, auersos profuga de classe reduxi.
[13,230] conuocat Atrides socios terrore pauentes:
nec Telamoniades etiamnunc hiscere quicquam
audet, at ausus erat reges incessere dictis
Thersites etiam, per me haut inpune proteruis!
erigor et trepidos ciues exhortor in hostem
235 amissamque mea uirtutem uoce repono.
tempore ab hoc, quodcumque potest fecisse uideri
fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi.
'Denique de Danais quis te laudatue petitue?
at sua Tydides mecum communicat acta,
[13,240] me probat et socio semper confidit Ulixe.
est aliquid, de tot Graiorum milibus unum
a Diomede legi! nec me sors ire iubebat:
sic tamen et spreto noctisque hostisque periclo
ausum eadem, quae nos, Phrygia de gente Dolona
245 interimo, non ante tamen, quam cuncta coegi
prodere et edidici, quid perfida Troia pararet.
omnia cognoram nec, quod specularer, habebam
et iam promissa poteram cum laude reuerti:
haut contentus eo petii tentoria Rhesi
[13,250] inque suis ipsum castris comitesque peremi
atque ita captiuo, uictor uotisque potitus,
ingredior curru laetos imitante triumphos;
cuius equos pretium pro nocte poposcerat hostis,
arma negate mihi, fueritque benignior Aiax.
255 quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro
deuastata meo? cum multo sanguine fudi
Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque
Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytaninque
exitioque dedi cum Chersidamante Thoona
[13,260] et Charopem fatisque inmitibus Ennomon actum
quique minus celebres nostra sub moenibus urbis
procubuere manu. sunt et mihi uulnera, ciues,
ipso pulchra loco; nec uanis credite uerbis,
aspicite! en' uestemque manu diduxit et 'haec sunt
265 pectora semper' ait 'uestris exercita rebus!
at nihil inpendit per tot Telamonius annos
sanguinis in socios et habet sine uulnere corpus!
'Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga
arma tulisse refert contra Troasque Iouemque?
[13,270] confiteorque, tulit (neque enim benefacta maligne
detractare meum est), sed ne communia solus
occupet atque aliquem uobis quoque reddat honorem,
reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis
Troas ab arsuris cum defensore carinis.
275 ausum etiam Hectoreis solum concurrere telis
se putat, oblitus regisque ducumque meique,
nonus in officio et praelatus munere sortis.
sed tamen euentus uestrae, fortissime, pugnae
quis fuit? Hector abit uiolatus uulnere nullo!
[13,280] 'Me miserum, quanto cogor meminisse dolore
temporis illius, quo, Graium murus, Achilles
procubuit! nec me lacrimae luctusque timorque
tardarunt, quin corpus humo sublime referrem:
his umeris, his inquam, umeris ego corpus Achillis
285 et simul arma tuli, quae nunc quoque ferre laboro.
sunt mihi, quae ualeant in talia pondera, uires,
est animus certe uestros sensurus honores:
scilicet idcirco pro nato caerula mater
ambitiosa suo fuit, ut caelestia dona,
[13,290] artis opus tantae, rudis et sine pectore miles
indueret? neque enim clipei caelamina nouit,
Oceanum et terras cumque alto sidera caelo
Pleiadasque Hyadasque inmunemque aequoris Arcton
diuersosque orbes nitidumque Orionis ensem.
295 (postulat, ut capiat, quae non intellegit, arma!)
'Quid, quod me duri fugientem munera belli
arguit incepto serum accessisse labori
nec se magnanimo maledicere sentit Achilli?
si simulasse uocas crimen, simulauimus ambo;
[13,300] si mora pro culpa est, ego sum maturior illo.
me pia detinuit coniunx, pia mater Achillem,
primaque sunt illis data tempora, cetera uobis:
haut timeo, si iam nequeam defendere, crimen
cum tanto commune uiro: deprensus Ulixis
305 ingenio tamen ille, at non Aiacis Ulixes.
'Neue in me stolidae conuicia fundere linguae
admiremur eum, uobis quoque digna pudore
obicit. an falso Palameden crimine turpe
accusasse mihi, uobis damnasse decorum est?
[13,310] sed neque Naupliades facinus defendere tantum
tamque patens ualuit, nec uos audistis in illo
crimina: uidistis, pretioque obiecta patebant.
'Nec, Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos,
esse reus merui (factum defendite uestrum!
315 consensistis enim), nec me suasisse negabo,
ut se subtraheret bellique uiaeque labori
temptaretque feros requie lenire dolores.
paruit—et uiuit! non haec sententia tantum
fida, sed et felix, cum sit satis esse fidelem.
[13,320] quem quoniam uates delenda ad Pergama poscunt,
ne mandate mihi! melius Telamonius ibit
eloquioque uirum morbis iraque furentem
molliet aut aliqua producet callidus arte!
ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide
325 stabit, et auxilium promittet Achaia Troiae,
quam, cessante meo pro uestris pectore rebus,
Aiacis stolidi Danais sollertia prosit.
sis licet infestus sociis regique mihique
dure Philoctete, licet exsecrere meumque
[13,330] deuoueas sine fine caput cupiasque dolenti
me tibi forte dari nostrumque haurire cruorem,
utque tui mihi sit, fiat tibi copia nostri:
te tamen adgrediar mecumque reducere nitar
tamque tuis potiar (faueat Fortuna) sagittis,
335 quam sum Dardanio, quem cepi, uate potitus,
quam responsa deum Troianaque fata retexi,
quam rapui Phrygiae signum penetrale Mineruae
hostibus e mediis. et se mihi conferat Aiax?
nempe capi Troiam prohibebant fata sine illo:
[13,340] fortis ubi est Aiax? ubi sunt ingentia magni
uerba uiri? cur hic metuis? cur audet Ulixes
ire per excubias et se committere nocti
perque feros enses non tantum moenia Troum,
uerum etiam summas arces intrare suaque
345 eripere aede deam raptamque adferre per hostes?
quae nisi fecissem, frustra Telamone creatus
gestasset laeua taurorum tergora septem.
illa nocte mihi Troiae uictoria parta est:
Pergama tunc uici, cum uinci posse coegi.
[13,350] 'Desine Tydiden uultuque et murmure nobis
ostentare meum: pars est sua laudis in illo!
nec tu, cum socia clipeum pro classe tenebas,
solus eras: tibi turba comes, mihi contigit unus.
qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem
355 esse nec indomitae deberi praemia dextrae,
ipse quoque haec peteret; peteret moderatior Aiax
Eurypylusque ferox claroque Andraemone natus
nec minus Idomeneus patriaque creatus eadem
Meriones, peteret maioris frater Atridae:
[13,360] quippe manu fortes nec sunt mihi Marte secundi,
consiliis cessere meis. tibi dextera bello
utilis, ingenium est, quod eget moderamine nostro;
tu uires sine mente geris, mihi cura futuri;
tu pugnare potes, pugnandi tempora mecum
365 eligit Atrides; tu tantum corpore prodes,
nos animo; quantoque ratem qui temperat, anteit
remigis officium, quanto dux milite maior,
tantum ego te supero. nec non in corpore nostro
pectora sunt potiora manu: uigor omnis in illis.
[13,370] 'At uos, o proceres, uigili date praemia uestro,
proque tot annorum cura, quibus anxius egi,
hunc titulum meritis pensandum reddite nostris:
iam labor in fine est; obstantia fata remoui
altaque posse capi faciendo Pergama, cepi.
375 per spes nunc socias casuraque moenia Troum
perque deos oro, quos hosti nuper ademi,
per siquid superest, quod sit sapienter agendum,
siquid adhuc audax ex praecipitique petendum est,
(si Troiae fatis aliquid restare putatis,)
[13,380] este mei memores! aut si mihi non datis arma,
huic date!' et ostendit signum fatale Mineruae.
Mota manus procerum est, et quid facundia posset,
re patuit, fortisque uiri tulit arma disertus.
Hectora qui solus, qui ferrum ignesque Iouemque
385 sustinuit totiens, unam non sustinet iram,
inuictumque uirum uicit dolor: arripit ensem
et 'meus hic certe est! an et hunc sibi poscit Ulixes?
hoc' ait 'utendum est in me mihi, quique cruore
saepe Phrygum maduit, domini nunc caede madebit,
[13,390] ne quisquam Aiacem possit superare nisi Aiax.'
dixit et in pectus tum demum uulnera passum,
qua patuit ferrum, letalem condidit ensem.
nec ualuere manus infixum educere telum:
expulit ipse cruor, rubefactaque sanguine tellus
395 purpureum uiridi genuit de caespite florem,
qui prius Oebalio fuerat de uulnere natus;
littera communis mediis pueroque uiroque
inscripta est foliis, haec nominis, illa querellae.
Victor ad Hypsipyles patriam clarique Thoantis
[13,400] et ueterum terras infames caede uirorum
uela dat, ut referat Tirynthia tela, sagittas;
quae postquam ad Graios domino comitante reuexit,
inposita est sero tandem manus ultima bello.
(Troia simul Priamusque cadunt. Priameia coniunx
405 perdidit infelix hominis post omnia formam
externasque nouo latratu terruit auras,
longus in angustum qua clauditur Hellespontus.)
Ilion ardebat, neque adhuc consederat ignis,
exiguumque senis Priami Iouis ara cruorem
[13,410] conbiberat, tractata comis antistita Phoebi
non profecturas tendebat ad aethera palmas;
Dardanidas matres patriorum signa deorum,
dum licet, amplexas succensaque templa tenentes
inuidiosa trahunt uictores praemia Grai;
415 mittitur Astyanax illis de turribus, unde
pugnantem pro se proauitaque regna tuentem
saepe uidere patrem monstratum a matre solebat.
iamque uiam suadet Boreas, flatuque secundo
carbasa mota sonant: iubet uti nauita uentis;
[13,420] 'Troia, uale! rapimur' clamant, dant oscula terrae
Troades et patriae fumantia tecta relinquunt.
ultima conscendit classem—miserabile uisu!—
in mediis Hecabe natorum inuenta sepulcris:
prensantem tumulos atque ossibus oscula dantem
425 Dulichiae traxere manus, tamen unius hausit
inque sinu cineres secum tulit Hectoris haustos;
Hectoris in tumulo canum de uertice crinem,
inferias inopes, crinem lacrimasque reliquit,
Est, ubi Troia fuit, Phrygiae contraria tellus
[13,430] Bistoniis habitata uiris: Polymestoris illic
regia diues erat, cui te commisit alendum
clam, Polydore, pater Phrygiisque remouit ab armis,
consilium sapiens, sceleris nisi praemia magnas
adiecisset opes, animi inritamen auari.
435 ut cecidit fortuna Phrygum, capit inpius ensem
rex Thracum iuguloque sui demisit alumni
et, tamquam tolli cum corpore crimina possent,
exanimem scopulo subiectas misit in undas.
Litore Threicio classem religarat Atrides,
[13,440] dum mare pacatum, dum uentus amicior esset:
hic subito, quantus, cum uiueret, esse solebat,
exit humo late rupta similisque minanti
temporis illius uultum referebat Achilles,
quo ferus iniustum petiit Agamemnona ferro
445 'inmemores' que 'mei disceditis,' inquit 'Achiui,
obrutaque est mecum uirtutis gratia nostrae!
ne facite! utque meum non sit sine honore sepulcrum,
placet Achilleos mactata Polyxena manes!'
dixit, et inmiti sociis parentibus umbrae,
[13,450] rapta sinu matris, quam iam prope sola fouebat,
fortis et infelix et plus quam femina uirgo
ducitur ad tumulum diroque fit hostia busto.
quae memor ipsa sui postquam crudelibus aris
admota est sensitque sibi fera sacra parari,
455 utque Neoptolemum stantem ferrumque tenentem;
inque suo uidit figentem lumina uultu,
'utere iamdudum generoso sanguine' dixit
'nulla mora est; at tu iugulo uel pectore telum
conde meo' iugulumque simul pectusque retexit.
[13,460] 'scilicet haud ulli seruire Polyxena uellem.
haud per tale sacrum numen placabitis ullum!
mors tantum uellem matrem mea fallere posset:
mater obest minuitque necis mihi gaudia, quamuis
non mea mors illi, uerum sua uita tremenda est.
465 uos modo, ne Stygios adeam non libera manes,
ite procul, si iusta peto, tactuque uiriles
uirgineo remouete manus! acceptior illi,
quisquis is est, quem caede mea placare paratis,
liber erit sanguis. siquos tamen ultima nostri
[13,470] uerba mouent oris (Priami uos filia regis,
non captiua rogat), genetrici corpus inemptum
reddite, neue auro redimat ius triste sepulcri,
sed lacrimis! tum, cum poterat, redimebat et auro.'
dixerat, at populus lacrimas, quas illa tenebat,
475 non tenet; ipse etiam flens inuitusque sacerdos
praebita coniecto rupit praecordia ferro.
illa super terram defecto poplite labens
pertulit intrepidos ad fata nouissima uultus;
tunc quoque cura fuit partes uelare tegendas,
[13,480] cum caderet, castique decus seruare pudoris.
Troades excipiunt deploratosque recensent
Priamidas et quot dederit domus una cruores,
teque gemunt, uirgo, teque, o modo regia coniunx,
regia dicta parens, Asiae florentis imago,
485 nunc etiam praedae mala sors; quam uictor Ulixes
esse suam nollet, nisi quod tamen Hectora partu
edideras: dominum matri uix repperit Hector!
quae corpus conplexa animae tam fortis inane,
quas totiens patriae dederat natisque uiroque,
[13,490] huic quoque dat lacrimas; lacrimas in uulnera fundit
osculaque ore tegit consuetaque pectora plangit
canitiemque suam concretam sanguine uellens
plura quidem, sed et haec laniato pectore, dixit:
'nata, tuae—quid enim superest?—dolor ultime matris,
495 nata, iaces, uideoque tuum, mea uulnera, uulnus:
en, ne perdiderim quemquam sine caede meorum,
tu quoque uulnus habes; at te, quia femina, rebar
a ferro tutam: cecidisti et femina ferro,
totque tuos idem fratres, te perdidit idem,
[13,500] exitium Troiae nostrique orbator, Achilles;
at postquam cecidit Paridis Phoebique sagittis,
nunc certe, dixi, non est metuendus Achilles:
nunc quoque mi metuendus erat; cinis ipse sepulti
in genus hoc saeuit, tumulo quoque sensimus hostem:
505 Aeacidae fecunda fui! iacet Ilion ingens,
euentuque graui finita est publica clades,
sed finita tamen; soli mihi Pergama restant.
in cursuque meus dolor est: modo maxima rerum,
tot generis natisque potens nuribusque uiroque
[13,510] nunc trahor exul, inops, tumulis auulsa meorum,
Penelopae munus, quae me data pensa trahentem
matribus ostendens Ithacis "haec Hectoris illa est
clara parens, haec est" dicet "Priameia coniunx,"
postque tot amissos tu nunc, quae sola leuabas
515 maternos luctus, hostilia busta piasti!
inferias hosti peperi! quo ferrea resto?
quidue moror? quo me seruas, annosa senectus?
quo, di crudeles, nisi uti noua funera cernam,
uiuacem differtis anum? quis posse putaret
[13,520] felicem Priamum post diruta Pergama dici?
felix morte sua est! nec te, mea nata, peremptam
adspicit et uitam pariter regnumque reliquit.
at, puto, funeribus dotabere, regia uirgo,
condeturque tuum monumentis corpus auitis!
525 non haec est fortuna domus: tibi munera matris
contingent fletus peregrinaeque haustus harenae!
omnia perdidimus: superest, cur uiuere tempus
in breue sustineam, proles gratissima matri,
nunc solus, quondam minimus de stirpe uirili,
[13,530] has datus Ismario regi Polydorus in oras.
quid moror interea crudelia uulnera lymphis
abluere et sparsos inmiti sanguine uultus?'
Dixit et ad litus passu processit anili,
albentes lacerata comas. 'date, Troades, urnam!'
535 dixerat infelix, liquidas hauriret ut undas:
adspicit eiectum Polydori in litore corpus
factaque Threiciis ingentia uulnera telis;
Troades exclamant, obmutuit illa dolore,
et pariter uocem lacrimasque introrsus obortas
[13,540] deuorat ipse dolor, duroque simillima saxo
torpet et aduersa figit modo lumina terra,
interdum toruos sustollit ad aethera uultus,
nunc positi spectat uultum, nunc uulnera nati,
uulnera praecipue, seque armat et instruit ira.
545 qua simul exarsit, tamquam regina maneret,
ulcisci statuit poenaeque in imagine tota est,
utque furit catulo lactente orbata leaena
signaque nacta pedum sequitur, quem non uidet, hostem,
sic Hecabe, postquam cum luctu miscuit iram,
[13,550] non oblita animorum, annorum oblita suorum,
uadit ad artificem dirae, Polymestora, caedis
conloquiumque petit; nam se monstrare relictum
uelle latens illi, quod nato redderet, aurum.
credidit Odrysius praedaeque adsuetus amore
555 in secreta uenit: tum blando callidus ore
'tolle moras, Hecabe,' dixit 'da munera nato!
omne fore illius, quod das, quod et ante dedisti,
per superos iuro.' spectat truculenta loquentem
falsaque iurantem tumidaque exaestuat ira
[13,560] atque ita correpto captiuarum agmina matrum
inuocat et digitos in perfida lumina condit
expellitque genis oculos (facit ira potentem)
inmergitque manus foedataque sanguine sonti
non lumen (neque enim superest), loca luminis haurit.
565 clade sui Thracum gens inritata tyranni
Troada telorum lapidumque incessere iactu
coepit, at haec missum rauco cum murmure saxum
morsibus insequitur rictuque in uerba parato
latrauit, conata loqui: locus exstat et ex re
[13,570] nomen habet, ueterumque diu memor illa malorum
tum quoque Sithonios ululauit maesta per agros.
illius Troasque suos hostesque Pelasgos,
illius fortuna deos quoque mouerat omnes,
sic omnes, ut et ipsa Iouis coniunxque sororque
575 euentus Hecaben meruisse negauerit illos.
Non uacat Aurorae, quamquam isdem fauerat armis,
cladibus et casu Troiaeque Hecabesque moueri.
cura deam propior luctusque domesticus angit
Memnonis amissi, Phrygiis quem lutea campis
[13,580] uidit Achillea pereuntem cuspide mater;
uidit, et ille color, quo matutina rubescunt
tempora, palluerat, latuitque in nubibus aether.
at non inpositos supremis ignibus artus
sustinuit spectare parens, sed crine soluto
585 sicut erat, magni genibus procumbere non est
dedignata Iouis lacrimisque has addere uoces:
'omnibus inferior, quas sustinet aureus aether,
(nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem)
diua tamen, ueni, non ut delubra diesque
[13,590] des mihi sacrificos caliturasque ignibus aras:
si tamen adspicias, quantum tibi femina praestem,
tum cum luce noua noctis confinia seruo,
praemia danda putes; sed non ea cura neque hic est
nunc status Aurorae, meritos ut poscat honores:
595 Memnonis orba mei uenio, qui fortia frustra
pro patruo tulit arma suo primisque sub annis
occidit a forti (sic uos uoluistis) Achille.
da, precor, huic aliquem, solacia mortis, honorem,
summe deum rector, maternaque uulnera leni!'
[13,600] Iuppiter adnuerat, cum Memnonis arduus alto
corruit igne rogus, nigrique uolumina fumi
infecere diem, ueluti cum flumine Nais
exhalat nebulas, nec sol admittitur infra;
atra fauilla uolat glomerataque corpus in unum
605 densetur faciemque capit sumitque calorem
atque animam ex igni (leuitas sua praebuit alas)
et primo similis uolucri, mox uera uolucris
insonuit pennis, pariter sonuere sorores
innumerae, quibus est eadem natalis origo,
[13,610] terque rogum lustrant, et consonus exit in auras
ter plangor, quarto seducunt castra uolatu;
tum duo diuersa populi de parte feroces
bella gerunt rostrisque et aduncis unguibus iras
exercent alasque aduersaque pectora lassant,
615 inferiaeque cadunt cineri cognata sepulto
corpora seque uiro forti meminere creatas.
praepetibus subitis nomen facit auctor: ab illo
Memnonides dictae, cum sol duodena peregit
signa, parentali moriturae more rebellant.
[13,620] ergo aliis latrasse Dymantida flebile uisum est;
luctibus est Aurora suis intenta piasque
nunc quoque dat lacrimas et toto rorat in orbe.
Non tamen euersam Troiae cum moenibus esse
spem quoque fata sinunt: sacra et, sacra altera, patrem
625 fert umeris, uenerabile onus, Cythereius heros.
de tantis opibus praedam pius eligit illam
Ascaniumque suum profugaque per aequora classe
fertur ab Antandro scelerataque limina Thracum
et Polydoreo manantem sanguine terram
[13,630] linquit et utilibus uentis aestuque secundo
intrat Apollineam sociis comitantibus urbem.
hunc Anius, quo rege homines, antistite Phoebus
rite colebatur, temploque domoque recepit
urbemque ostendit delubraque nota duasque
635 Latona quondam stirpes pariente retentas.
ture dato flammis uinoque in tura profuso
caesarumque boum fibris de more crematis
regia tecta petunt, positique tapetibus altis
munera cum liquido capiunt Cerealia Baccho.
[13,640] tum pius Anchises: 'o Phoebi lecte sacerdos,
fallor, an et natum, cum primum haec moenia uidi,
bisque duas natas, quantum reminiscor, habebas?'
huic Anius niueis circumdata tempora uittis
concutiens et tristis ait: 'non falleris, heros
645 maxime; uidisti natorum quinque parentem,
quem nunc (tanta homines rerum inconstantia uersat)
paene uides orbum. quod enim mihi filius absens
auxilium, quem dicta suo de nomine tellus
Andros habet pro patre locumque et regna tenentem?
[13,650] Delius augurium dedit huic, dedit altera Liber
femineae stirpi uoto maiora fideque
munera: nam tactu natarum cuncta mearum
in segetem laticemque meri canaeque Mineruae
transformabantur, diuesque erat usus in illis.
655 hoc ubi cognouit Troiae populator Atrides,
(ne non ex aliqua uestram sensisse procellam
nos quoque parte putes), armorum uiribus usus
abstrahit inuitas gremio genitoris alantque
imperat Argolicam caelesti munere classem.
[13,660] effugiunt, quo quaeque potest: Euboea duabus
et totidem natis Andros fraterna petita est.
miles adest et, ni dedantur, bella minatur:
uicta metu pietas consortia corpora poenae
dedidit; et timido possis ignoscere fratri:
665 non hic Aeneas, non, qui defenderet Andron,
Hector erat, per quem decimum durastis in annum.
iamque parabantur captiuis uincla lacertis:
illae tollentes etiamnum libera caelo
bracchia "Bacche pater, fer opem!" dixere, tulitque
[13,670] muneris auctor opem,si miro perdere more
ferre uocatur opem, nec qua ratione figuram
perdiderint, potui scire aut nunc dicere possum;
summa mali nota est: pennas sumpsere tuaeque
coniugis in uolucres, niueas abiere columbas.'
675 Talibus atque aliis postquam conuiuia dictis
inplerunt, mensa somnum petiere remota
cumque die surgunt adeuntque oracula Phoebi,
qui petere antiquam matrem cognataque iussit
litora; prosequitur rex et dat munus ituris,
[13,680] Anchisae sceptrum, chlamydem pharetramque nepoti,
cratera Aeneae, quem quondam transtulit illi
hospes ab Aoniis Therses Ismenius oris:
miserat hunc illi Therses, fabricauerat Alcon
Hyleus et longo caelauerat argumento.
685 urbs erat, et septem posses ostendere portas:
hae pro nomine erant, et quae foret illa, docebant;
ante urbem exequiae tumulique ignesque rogique
effusaeque comas et apertae pectora matres
significant luctum; nymphae quoque flere uidentur
[13,690] siccatosque queri fontes: sine frondibus arbor
nuda riget, rodunt arentia saxa capellae.
ecce facit mediis natas Orione Thebis
hac non femineum iugulo dare uulnus aperto,
illac demisso per fortia pectora telo
695 pro populo cecidisse suo pulchrisque per urbem
funeribus ferri celebrique in parte cremari.
tum de uirginea geminos exire fauilla,
ne genus intereat, iuuenes, quos fama Coronas
nominat, et cineri materno ducere pompam.
[13,700] hactenus antiquo signis fulgentibus aere,
summus inaurato crater erat asper acantho.
nec leuiora datis Troiani dona remittunt
dantque sacerdoti custodem turis acerram,
dant pateram claramque auro gemmisque coronam.
705 Inde recordati Teucros a sanguine Teucri
ducere principium Creten tenuere locique
ferre diu nequiere Iouem centumque relictis
urbibus Ausonios optant contingere portus,
saeuit hiems iactatque uiros, Strophadumque receptos
[13,710] portubus infidis exterruit ales Aello.
et iam Dulichios portus Ithacamque Samonque
Neritiasque domus, regnum fallacis Ulixis,
praeter erant uecti: certatam lite deorum
Ambraciam uersique uident sub imagine saxum
715 iudicis, Actiaco quae nunc ab Apolline nota est,
uocalemque sua terram Dodonida quercu
Chaoniosque sinus, ubi nati rege Molosso
inpia subiectis fugere incendia pennis.
Proxima Phaeacum felicibus obsita pomis
[13,720] rura petunt, Epiros ab his regnataque uati
Buthrotos Phrygio simulataque Troia tenetur;
inde futurorum certi, quae cuncta fideli
Priamides Helenus monitu praedixerat, intrant
Sicaniam: tribus haec excurrit in aequora linguis,
725 e quibus imbriferos est uersa Pachynos ad austros,
mollibus oppositum zephyris Lilybaeon, ad arctos
aequoris expertes spectat boreanque Peloros.
hac subeunt Teucri, et remis aestuque secundo
sub noctem potitur Zanclaea classis harena:
[13,730] Scylla latus dextrum, laeuum inrequieta Charybdis
infestat; uorat haec raptas reuomitque carinas,
illa feris atram canibus succingitur aluum,
uirginis ora gerens, et, si non omnia uates
ficta reliquerunt, aliquo quoque tempore uirgo:
735 hanc multi petiere proci, quibus illa repulsis
ad pelagi nymphas, pelagi gratissima nymphis,
ibat et elusos iuuenum narrabat amores.
cui dum pectendos praebet Galatea capillos,
talibus adloquitur repetens suspiria dictis:
[13,740] 'te tamen, o uirgo, genus haut inmite uirorum
expetit, utque facis, potes his inpune negare;
at mihi, cui pater est Nereus, quam caerula Doris
enixa est, quae sum turba quoque tuta sororum,
non nisi per luctus licuit Cyclopis amorem
745 effugere.' et lacrimae uocem inpediere loquentis.
quas ubi marmoreo detersit pollice uirgo
et solata deam est, 'refer, o carissima' dixit
'neue tui causam tege (sic sum fida) doloris!'
Nereis his contra resecuta Crataeide natam est:
[13,750] 'Acis erat Fauno nymphaque Symaethide cretus
magna quidem patrisque sui matrisque uoluptas,
nostra tamen maior; nam me sibi iunxerat uni.
pulcher et octonis iterum natalibus actis
signarat teneras dubia lanugine malas.
755 hunc ego, me Cyclops nulla cum fine petebat.
nec, si quaesieris, odium Cyclopis amorne
Acidis in nobis fuerit praesentior, edam:
par utrumque fuit. pro! quanta potentia regni
est, Venus alma, tui! nempe ille inmitis et ipsis
[13,760] horrendus siluis et uisus ab hospite nullo
inpune et magni cum dis contemptor Olympi,
quid sit amor, sentit ualidaque cupidine captus
uritur oblitus pecorum antrorumque suorum.
iamque tibi formae, iamque est tibi cura placendi,
765 iam rigidos pectis rastris, Polypheme, capillos,
iam libet hirsutam tibi falce recidere barbam
et spectare feros in aqua et conponere uultus.
caedis amor feritasque sitisque inmensa cruoris
cessant, et tutae ueniuntque abeuntque carinae.
[13,770] Telemus interea Siculam delatus ad Aetnen,
Telemus Eurymides, quem nulla fefellerat ales,
terribilem Polyphemon adit "lumen" que, "quod unum
fronte geris media, rapiet tibi" dixit "Ulixes."
risit et "o uatum stolidissime, falleris," inquit,
775 "altera iam rapuit." sic frustra uera monentem
spernit et aut gradiens ingenti litora passu
degrauat, aut fessus sub opaca reuertitur antra.
prominet in pontum cuneatus acumine longo
collis (utrumque latus circumfluit aequoris unda):
[13,780] huc ferus adscendit Cyclops mediusque resedit;
lanigerae pecudes nullo ducente secutae.
cui postquam pinus, baculi quae praebuit usum,
ante pedes posita est antemnis apta ferendis
sumptaque harundinibus conpacta est fistula centum,
785 senserunt toti pastoria sibila montes,
senserunt undae; latitans ego rupe meique
Acidis in gremio residens procul auribus hausi
talia dicta meis auditaque mente notaui:
'"Candidior folio niuei Galatea ligustri,
[13,790] floridior pratis, longa procerior alno,
splendidior uitro, tenero lasciuior haedo,
leuior adsiduo detritis aequore conchis,
solibus hibernis, aestiua gratior umbra,
mobilior damma, platano conspectior alta,
795 lucidior glacie, matura dulcior uua,
mollior et cycni plumis et lacta coacto,
et, si non fugias, riguo formosior horto;
'"Saeuior indomitis eadem Galatea iuuencis,
durior annosa quercu, fallacior undis,
[13,800] lentior et salicis uirgis et uitibus albis,
his inmobilior scopulis, uiolentior amne,
laudato pauone superbior, acrior igni,
asperior tribulis, feta truculentior ursa,
surdior aequoribus, calcato inmitior hydro,
805 et, quod praecipue uellem tibi demere possem,
non tantum ceruo claris latratibus acto,
uerum etiam uentis uolucrique fugacior aura,
(at bene si noris, pigeat fugisse, morasque
ipsa tuas damnes et me retinere labores)
[13,810] sunt mihi, pars montis, uiuo pendentia saxo
antra, quibus nec sol medio sentitur in aestu,
nec sentitur hiems; sunt poma grauantia ramos,
sunt auro similes longis in uitibus uuae,
sunt et purpureae: tibi et has seruamus et illas.
815 ipsa tuis manibus siluestri nata sub umbra
mollia fraga leges, ipsa autumnalia corna
prunaque non solum nigro liuentia suco,
uerum etiam generosa nouasque imitantia ceras.
nec tibi castaneae me coniuge, nec tibi deerunt
[13,820] arbutei fetus: omnis tibi seruiet arbor.
'"Hoc pecus omne meum est, multae quoque uallibus errant,
multas silua tegit, multae stabulantur in antris,
nec, si forte roges, possim tibi dicere, quot sint:
pauperis est numerare pecus; de laudibus harum
825 nil mihi credideris, praesens potes ipsa uidere,
ut uix circumeant distentum cruribus uber.
sunt, fetura minor, tepidis in ouilibus agni.
sunt quoque, par aetas, aliis in ouilibus haedi.
lac mihi semper adest niueum: pars inde bibenda
[13,830] seruatur, partem liquefacta coagula durant.
'"Nec tibi deliciae faciles uulgataque tantum
munera contingent, dammae leporesque caperque,
parue columbarum demptusue cacumine nidus:
inueni geminos, qui tecum ludere possint,
835 inter se similes, uix ut dignoscere possis,
uillosae catulos in summis montibus ursae:
inueni et dixi 'dominae seruabimus istos.'
'"Iam modo caeruleo nitidum caput exere ponto,
iam, Galatea, ueni, nec munera despice nostra!
[13,840] certe ego me noui liquidaeque in imagine uidi
nuper aquae, placuitque mihi mea forma uidenti.
adspice, sim quantus: non est hoc corpore maior
Iuppiter in caelo, nam uos narrare soletis
nescio quem regnare Iouem; coma plurima toruos
845 prominet in uultus, umerosque, ut lucus, obumbrat;
nec mea quod rigidis horrent densissima saetis
corpora, turpe puta: turpis sine frondibus arbor,
turpis equus, nisi colla iubae flauentia uelent;
pluma tegit uolucres, ouibus sua lana decori est:
[13,850] barba uiros hirtaeque decent in corpore saetae.
unum est in media lumen mihi fronte, sed instar
ingentis clipei. quid? non haec omnia magnus
Sol uidet e caelo? Soli tamen unicus orbis.
'"Adde, quod in uestro genitor meus aequore regnat:
855 hunc tibi do socerum; tantum miserere precesque
supplicis exaudi! tibi enim succumbimus uni,
quique Iouem et caelum sperno et penetrabile fulmen,
Nerei, te uereor, tua fulmine saeuior ira est.
atque ego contemptus essem patientior huius,
[13,860] si fugeres omnes; sed cur Cyclope repulso
Acin amas praefersque meis conplexibus Acin?
ille tamen placeatque sibi placeatque licebit,
quod nollem, Galatea, tibi; modo copia detur:
sentiet esse mihi tanto pro corpore uires!
865 uiscera uiua traham diuulsaque membra per agros
perque tuas spargam (sic se tibi misceat!) undas.
uror enim, laesusque exaestuat acrius ignis,
cumque suis uideor translatam uiribus Aetnen
pectore ferre meo, nec tu, Galatea, moueris."
[13,870] 'Talia nequiquam questus (nam cuncta uidebam)
surgit et ut taurus uacca furibundus adempta
stare nequit siluaque et notis saltibus errat,
cum ferus ignaros nec quicquam tale timentes
me uidet atque Acin "uideo" que exclamat "et ista
875 ultima sit, faciam, Veneris concordia uestrae."
tantaque uox, quantam Cyclops iratus habere
debuit, illa fuit: clamore perhorruit Aetne.
ast ego uicino pauefacta sub aequore mergor;
terga fugae dederat conuersa Symaethius heros
[13,880] et "fer opem, Galatea, precor, mihi! ferte, parentes,"
dixerat "et uestris periturum admittite regnis!"
insequitur Cyclops partemque e monte reuulsam
mittit, et extremus quamuis peruenit ad illum
angulus e saxo, totum tamen obruit Acin,
885 at nos, quod fieri solum per fata licebat,
fecimus, ut uires adsumeret Acis auitas.
puniceus de mole cruor manabat, et intra
temporis exiguum rubor euanescere coepit,
[13,890] fitque color primo turbati fluminis imbre
purgaturque mora; tum moles iacta dehiscit,
uiuaque per rimas proceraque surgit harundo,
osque cauum saxi sonat exsultantibus undis,
miraque res, subito media tenus exstitit aluo
895 incinctus iuuenis flexis noua cornua cannis,
qui, nisi quod maior, quod toto caerulus ore,
Acis erat, sed sic quoque erat tamen Acis, in amnem
uersus, et antiquum tenuerunt flumina nomen.'
Desierat Galatea loqui, coetuque soluto
[13,900] discedunt placidisque natant Nereides undis.
Scylla redit; neque enim medio se credere ponto
audet, et aut bibula sine uestibus errat harena
aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus
gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda:
905 ecce fretum stringens, alti nouus incola ponti,
nuper in Euboica uersis Anthedone membris,
Glaucus adest, uisaeque cupidine uirginis haeret
et, quaecumque putat fugientem posse morari,
uerba refert; fugit illa tamen ueloxque timore
[13,910] peruenit in summum positi prope litora montis.
ante fretum est ingens, apicem conlectus in unum
longa sub arboribus conuexus in aequora uertex:
constitit hic et tuta loco, monstrumne deusne
ille sit, ignorans admiraturque colorem
915 caesariemque umeros subiectaque terga tegentem,
ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis.
sensit et innitens, quae stabat proxima, moli
'non ego prodigium nec sum fera belua, uirgo,
sed deus' inquit 'aquae: nec maius in aequora Proteus
[13,920] ius habet et Triton Athamantiadesque Palaemon.
ante tamen mortalis eram, sed, scilicet altis
debitus aequoribus, iam tum exercebar in illis;
nam modo ducebam ducentia retia pisces,
nunc in mole sedens moderabar harundine linum.
925 sunt uiridi prato confinia litora, quorum
altera pars undis, pars altera cingitur herbis,
quas neque cornigerae morsu laesere iuuencae,
nec placidae carpsistis oues hirtaeue capellae;
non apis inde tulit conlectos sedula flores,
[13,930] non data sunt capiti genialia serta, neque umquam
falciferae secuere manus; ego primus in illo
caespite consedi, dum lina madentia sicco,
utque recenserem captiuos ordine pisces,
insuper exposui, quos aut in retia casus
935 aut sua credulitas in aduncos egerat hamos.
res similis fictae, sed quid mihi fingere prodest?
gramine contacto coepit mea praeda moueri
et mutare latus terraque ut in aequore niti.
dumque moror mirorque simul, fugit omnis in undas
[13,940] turba suas dominumque nouum litusque relinquunt.
obstipui dubitoque diu causamque requiro,
num deus hoc aliquis, num sucus fecerit herbae:
"quae tamen has" inquam "uires habet herba?" manuque
pabula decerpsi decerptaque dente momordi.
945 uix bene conbiberant ignotos guttura sucos,
cum subito trepidare intus praecordia sensi
alteriusque rapi naturae pectus amore;
nec potui restare diu "repetenda" que "numquam
terra, uale!" dixi corpusque sub aequora mersi.
[13,950] di maris exceptum socio dignantur honore,
utque mihi, quaecumque feram, mortalia demant,
Oceanum Tethynque rogant: ego lustror ab illis,
et purgante nefas nouiens mihi carmine dicto
pectora fluminibus iubeor supponere centum;
955 nec mora, diuersis lapsi de partibus amnes
totaque uertuntur supra caput aequora nostrum.
hactenus acta tibi possum memoranda referre,
hactenus haec memini, nec mens mea cetera sensit.
quae postquam rediit, alium me corpore toto,
[13,960] ac fueram nuper, neque eundem mente recepi:
hanc ego tum primum uiridem ferrugine barbam
caesariemque meam, quam longa per aequora uerro,
ingentesque umeros et caerula bracchia uidi
cruraque pinnigero curuata nouissima pisce.
965 quid tamen haec species, quid dis placuisse marinis,
quid iuuat esse deum, si tu non tangeris istis?'
talia dicentem, dicturum plura, reliquit
Scylla deum; furit ille inritatusque repulsa
prodigiosa petit Titanidos atria Circes.
|