[0,0,0] M. Fabius Quintilianus Tryphoni suo salutem.
[0,0,1] Efflagitasti cotidiano conuicio, ut libros, quos ad Marcellum meum de
institutione oratoria scripseram, iam emittere inciperem. Nam ipse eos nondum
opinabar satis maturuisse, quibus componendis, ut scis, paulo plus quam
biennium tot alioqui negotiis districtus impendi: quod tempus non tam stilo quam
inquisitioni instituti operis prope infiniti et legendis auctoribus, qui sunt
innumerabiles, datum est.
[0,0,2] Vsus deinde Horati consilio, qui in arte poetica suadet, ne praecipitetur
editio 'nonumque prematur in annum', dabam iis otium, ut refrigerato inuentionis
amore diligentius repetitos tamquam lector perpenderem.
[0,0,3] Sed si tanto opere efflagitantur quam tu adfirmas, permittamus uela uentis et
oram soluentibus bene precemur. Multum autem in tua quoque fide ac diligentia
positum est, ut in manus hominum quam emendatissimi ueniant.
[1,0,0] LIBER PRIMVS.
Prooemium.
[1,0,1] Post inpetratam studiis meis quietem, quae per uiginti annos erudiendis
iuuenibus inpenderam, cum a me quidam familiariter postularent, ut aliquid de
ratione dicendi componerem, diu sum equidem reluctatus, quod auctores
utriusque linguae clarissimos non ignorabam multa quae ad hoc opus
pertinerent diligentissime scripta posteris reliquisse.
[1,0,2] Sed qua ego ex causa faciliorem mihi ueniam meae deprecationis arbitrabar
fore, hae accendebantur illi magis, quod inter diuersas opiniones priorum et
quasdam etiam inter se contrarias difficilis esset electio, ut mihi si non
inueniendi noua, at certe iudicandi de ueteribus iniungere laborem non iniuste
uiderentur.
[1,0,3] Quamuis autem non tam me uinceret praestandi quod exigebatur fiducia
quam negandi uerecundia, latius se tamen aperiente materia plus quam
inponebatur oneris sponte suscepi, simul ut pleniore obsequio demererer
amantissimos mei, simul ne uulgarem uiam ingressus alienis demum uestigiis
insisterem.
[1,0,4] Nam ceteri fere, qui artem orandi litteris tradiderunt, ita sunt exorsi, quasi
perfectis omni alio genere doctrinae summam in eloquentia manum inponerent,
siue contemnentes tamquam parua quae prius discimus studia, siue non ad
suum pertinere officium opinati, quando diuisae professionum uices essent,
seu, quod proximum uero, nullam ingenii sperantes gratiam circa res etiamsi
necessarias, procul tamen ab ostentatione positas, ut operum fastigia
spectantur, latent fundamenta.
[1,0,5] Ego cum existimem nihil arti oratoriae alienum sine quo fieri non posse
oratorem fatendum est, nec ad ullius rei summam nisi praecedentibus initiis
perueniri, ad minora illa, sed quae si neglegas, non sit maioribus locus,
demittere me non recusabo nec aliter quam si mihi tradatur educandus orator,
studia eius formare ab infantia incipiam.
[1,0,6] Quod opus, Marcelle Vitori, tibi dicamus, quem cum amicissimum nobis tum
eximio litterarum amore flagrantem non propter haec modo, quamquam sint
magna, dignissimum hoc mutuae inter nos caritatis pignore iudicabamus, sed
quod erudiendo Getae tuo, cuius prima aetas manifestum iam ingenii lumen
ostendit, non inutiles fore libri uidebantur, quos ab ipsis dicendi uelut
incunabulis per omnis quae modo aliquid oratori futuro conferant artis ad
summam eius operis perducere destinabamus,
[1,0,7] atque eo magis, quod duo iam sub nomine meo libri ferebantur artis
rhetoricae neque editi a me neque in hoc comparati. Namque alterum
sermonem per biduum habitum pueri, quibus id praestabatur, exceperant,
alterum pluribus sane diebus, quantum notando consequi potuerant,
interceptum boni iuuenes, sed nimium amantes mei temerario editionis honore
uulgauerant.
[1,0,8] Quare in his quoque libris erunt eadem aliqua, multa mutata, plurima
adiecta, omnia uero compositiora et quantum nos poterimus elaborata.
[1,0,9] Oratorem autem instituimus illum perfectum, qui esse nisi uir bonus non
potest, ideoque non dicendi modo eximiam in eo facultatem, sed omnis animi
uirtutes exigimus.
[1,0,10] Neque enim hoc concesserim, rationem rectae honestaeque uitae, ut
quidam putauerunt, ad philosophos relegandam, cum uir ille uere ciuilis et
publicarum priuatarumque rerum administrationi accommodatus, qui regere
consiliis urbes, fundare legibus, emendare iudiciis possit, non alius sit profecto
quam orator.
[1,0,11] Quare, tametsi me fateor usurum quibusdam quae philosophorum libris
continentur, tamen ea iure uereque contenderim esse operis nostri proprieque
ad artem oratoriam pertinere.
[1,0,12] An, si frequentissime de iustitia, fortitudine, temperantia ceterisque
similibus disserendum est, adeo ut uix ulla possit causa reperiri, in quam non
aliqua ex his incidat quaestio, eaque omnia inuentione atque elocutione sunt
explicanda, dubitabitur, ubicumque uis ingenii et copia dicendi postulatur, ibi
partes oratoris esse praecipuas?
[1,0,13] Fueruntque haec, ut Cicero apertissime colligit, quemadmodum iuncta
natura, sic officio quoque copulata, ut idem sapientes atque eloquentes
haberentur. Scidit deinde se studium, atque inertia factum est ut artes esse
plures uiderentur. Nam ut primum lingua esse coepit in quaestu institutumque
eloquentiae bonis male uti, curam morum qui diserti habebantur reliquerunt:
[1,0,14] Ea uero destituta infirmioribus ingeniis uelut praedae fuit. Inde quidam
contempto bene dicendi labore ad formandos animos statuendasque uitae
leges regressi partem quidem potiorem, si diuidi posset, retinuerunt, nomen
tamen sibi insolentissimum adrogauerunt, ut soli studiosi sapientiae uocarentur.
Quod neque summi imperatores neque in consiliis rerum maximarum ac totius
administratione rei publicae clarissime uersati sibi umquam uindicare sunt ausi:
facere enim optima quam promittere maluerunt.
[1,0,15] Ac ueterum quidem sapientiae professorum multos et honesta praecepisse
et, ut praeceperint, etiam uixisse facile concesserim: nostris uero temporibus
sub hoc nomine maxima in plerisque uitia latuerunt. Non enim uirtute ac studiis
ut haberentur philosophi laborabant, sed uultum et tristitiam et dissentientem a
ceteris habitum pessimis moribus praetendebant.
[1,0,16] Haec autem quae uelut propria philosophiae adserantur, passim tractamus
omnes. Quis enim non de iusto, aequo ac bono, modo non et uir pessimus,
loquitur? Quis non etiam rusticorum aliqua de causis naturalibus quaerit? Nam
uerborum proprietas ac differentia omnibus, qui sermonem curae habent, debet
esse communis.
[1,0,17] Sed ea et sciet optime et eloquetur orator: qui si fuisset aliquando
perfectus, non a philosophorum scholis uirtutis praecepta peterentur. Nunc
necesse est ad eos aliquando auctores recurrere, qui desertam, ut dixi, partem
oratoriae artis, meliorem praesertim, occupauerunt, et uelut nostrum reposcere,
non ut nos illorum utamur inuentis, sed ut illos alienis usos esse doceamus.
[1,0,18] Sit igitur orator uir talis, qualis uere sapiens appellari possit, nec moribus
modo perfectus (nam id mea quidem opinione, quamquam sunt qui dissentiant,
satis non est), sed etiam scientia et omni facultate dicendi; qualis fortasse nemo
adhuc fuerit;
[1,0,19] sed non ideo minus nobis ad summa tendendum est: quod fecerunt
plerique ueterum, qui etsi nondum quemquam sapientem repertum putabant,
praecepta tamen sapientiae tradiderunt.
[1,0,20] Nam est certe aliquid consummata eloquentia neque ad eam peruenire
natura humani ingenii prohibet. Quod si non contingat, altius tamen ibunt, qui
ad summa nitentur, quam qui praesumpta desperatione quo uelint euadendi
protinus circa ima substiterint.
[1,0,21] Quo magis impetranda erit uenia, si ne minora quidem illa, uerum operi
quod instituimus necessaria praeteribo. Nam liber primus ea, quae sunt ante
officium rhetoris, continebit. Secundo prima apud rhetorem elementa et quae de
ipsa rhetorices substantia quaeruntur tractabimus.
[1,0,22] Quinque deinceps inuentioni (nam huic et dispositio subiungitur), quattuor
elocutioni, in cuius partem memoria ac pronuntiatio ueniunt, dabuntur. Vnus
accedet, in quo nobis orator ipse informandus est: ubi, qui mores eius, quae in
suscipiendis, discendis, agendis causis ratio, quod eloquentiae genus, quis
agendi debeat esse finis, quae post finem studia, quantum nostra ualebit
infirmitas, disseremus.
[1,0,23] His omnibus admiscebitur, ut quisque locus postulabit, docendi ratio, quae
non eorum modo scientia, quibus solis quidam nomen artis dederunt, studiosos
instruat et, ut sic dixerim, ius ipsum rhetorices interpretetur, sed alere
facundiam, uires augere eloquentiae possit.
[1,0,24] Nam plerumque nudae illae artes nimiae subtilitatis adfectatione frangunt
atque concidunt quidquid est in oratione generosius, et omnem sucum ingenii
bibunt et ossa detegunt, quae ut esse et adstringi neruis suis debent, sic
corpore operienda sunt.
[1,0,25] Ideoque nos non particulam illam, sicuti plerique, sed quidquid utile ad
instituendum oratorem putabamus, in hos duodecim libros contulimus, breuiter
omnia demonstraturi: nam si quantum de quaque re dici potest persequamur,
finis operis non reperietur.
[1,0,26] Illud tamen in primis testandum est, nihil praecepta atque artes ualere nisi
adiuuante natura. Quapropter ei, cui deerit ingenium, non magis haec scripta
sint, quam de agrorum culta sterilibus terris.
[1,0,27] Sunt et alia ingenita cuique adiumenta, uox, latus patiens laboris, ualetudo,
constantia, decor. Quae si modica obtigerunt, possunt ratione ampliari, sed
nonnumquam ita desunt, ut bona etiam ingenii studiique corrumpant: sicut et
haec ipsa sine doctore perito, studio pertinaci, scribendi legendi dicendi multa
et continua exercitatione per se nihil prosunt.
[1,1,0] CAP. I.
[1,1,1] Igitur nato filio pater spem do illo primum quam optimam capiat: ita
diligentior a principiis fiet. Falsa enim est querella, paucissimis hominibus uim
percipiendi quae tradantur esse concessam, plerosque uero laborem ac
tempora tarditate ingenii perdere. Nam contra plures reperias et faciles in
excogitando et ad discendum promptos. Quippe id est homini naturale, ac sicut
aues ad uolatum, equi ad cursum, ad saeuitiam ferae gignuntur, ita nobis
propria est mentis agitatio atque sollertia, unde origo animi caelestis creditur.
[1,1,2] Hebetes uero et indociles non magis secundum naturam hominis eduntur
quam prodigiosa corpora et monstris insignia, sed hi pauci admodum fuerunt.
Argumentum, quod in pueris elucet spes plurimorum: quae cum emoritur aetate,
manifestum est non naturam defecisse, sed curam. 'Praestat tamen ingenio
alius alium.'
[1,1,3] Concedo, sed plus efficiet aut minus: nemo reperitur, qui sit studio nihil
consecutus. Hoc qui peruiderit, protinus ut erit parens factus, acrem, quam
maxime datur, curam spei futuri oratoris impendat.
[1,1,4] Ante omnia ne sit uitiosus sermo nutricibus: quas, si fieri posset, sapientes
Chrysippus optauit, certe quantum res pateretur, optimas eligi uoluit. Et morum
quidem in his haud dubie prior ratio est, recte tamen etiam loquantur.
[1,1,5] Has primum audiet puer, harum uerba effingere imitando conabitur. Et
natura tenacissimi sumus eorum, quae rudibus animis percepimus: ut sapor
quo noua imbuas <uasa> durat, nec lanarum colores, quibus simplex ille
candor mutatus est, elui possunt. Et haec ipsa magis pertinaciter haerent quae
deteriora sunt. Nam bona facile mutantur in peius: quando in bonum uerteris
uitia? Non adsuescat ergo, ne dum infans quidem est, sermoni qui dediscendus
sit.
[1,1,6] In parentibus uero quam plurimum esse eruditionis optauerim. Nec de
patribus tantum loquor: nam Gracchorum eloquentiae multum contulisse
accepimus Corneliam matrem, cuius doctissimus sermo in posteros quoque est
epistulis traditus. Et Laelia C. filia reddidisse in loquendo paternam elegantiam
dicitur, et Hortensiae Q. filiae oratio apud triumuiros habita legitur non tantum in
sexus honorem.
[1,1,7] Nec tamen ii, quibus discere ipsis non contigit, minorem curam docendi
liberos habeant, sed sint propter hoc ipsum ad cetera magis diligentes.
[1,1,8] De pueris, inter quos educabitur ille huic spei destinatus, idem quod de
nutricibus dictum sit. De paedagogis hoc amplius, ut aut sint eruditi plane, quam
primam esse curam uelim, aut se non esse eruditos sciant. Nihil est peius iis,
qui paulum aliquid ultra primas litteras progressi falsam sibi scientiae
persuasionem induerunt. Nam et cedere praecipiendi partibus indignantur et
uelut iure quodam potestatis, quo fere hoc hominum genus intumescit, imperiosi
atque interim saeuientes stultitiam suam perdocent.
[1,1,9] Nec minus error eorum nocet moribus, si quidem Leonides Alexandri
paedagogus, ut a Babylonio Diogene traditur, quibusdam eum uitiis imbuit,
quae robustum quoque et iam maximum regem ab illa institutione puerili sunt
persecuta.
[1,1,10] Si cui multa uideor exigere, cogitet oratorem institui, rem arduam etiam
cum, ei formando nihil defuerit, praeterea plura ac difficiliora superesse: nam et
studio perpetuo et praestantissimis praeceptoribus et plurimis disciplinis opus
est.
[1,1,11] Quapropter praecipienda sunt optima, quae si quis grauabitur, non rationi
defuerint, sed homini. Si tamen non continget quales maxime uelim nutrices,
pueros, paedagogos habere, at unus certe sit adsiduus loquendi non inperitus,
qui, si qua erunt ab his praesente alumno dicta uitiose, corrigat protinus nec
insidere illi sinat, dum tamen intellegatur id, quod prius dixi, bonum esse, hoc
remedium.
[1,1,12] A sermone Graeco puerum incipere malo, quia Latinum, qui pluribus in usu
est, uel nobis nolentibus perbibet, simul quia disciplinis quoque Graecis prius
instituendus est, unde et nostrae fluxerunt.
[1,1,13] Non tamen hoc adeo superstitiose fieri uelim, ut diu tantum Graece
loquatur aut discat, sicut plerisque moris est. Hoc enim accidunt et oris plurima
uitia in peregrinum sonum corrupti et sermonis, cui cum Graecae figurae
adsidua consuetudine haeserunt, in diuersa quoque loquendi ratione
pertinacissime durant.
[1,1,14] Non longe itaque Latina subsequi debent et cito pariter ire. Ita fiet ut, cum
aequali cura linguam utramque tueri coeperimus, neutra alteri officiat.
[1,1,15] Quidam litteris instituendos, qui minores septem annis essent, non
putauerunt, quod illa primum aetas et intellectum disciplinarum capere et
laborem pati posset. In qua sententia Hesiodum esse plurimi tradunt qui ante
grammaticum Aristophanen fuerunt. Nam is primum "G-hupotheka", in quo libro
scriptum hoc inuenitur, negauit esse huius poetae.
[1,1,16] Sed alii quoque auctores, inter quos Eratosthenes, idem praeceperunt.
Melius autem, qui nullum tempus uacare cura uolunt, ut Chrysippus. Nam is,
quamuis nutricibus triennium dederit, tamen ab illis quoque iam formandam
quam optimis institutis mentem infantium iudicat.
[1,1,17] Cur autem non pertineat ad litteras aetas, quae ad mores iam pertinet?
Neque ignoro toto illo, de quo loquor, tempore uix tantum effici, quantum
conferre unus postea possit annus, sed tamen mihi, qui dissenserunt, uidentur
non tam discentibus in hac parte quam docentibus pepercisse.
[1,1,18] Quid melius alioqui facient, ex quo loqui poterunt faciant enim aliquid
necesse est)? Aut cur hoc quantulumcumque est usque ad septem annos
lucrum fastidiamus? Nam certe quamlibet paruum sit, quod contulerit aetas
prior, maiora tamen aliqua discet puer ipso illo anno, quo minora didicisset.
[1,1,19] Hoc per singulos prorogatum in summam proficit, et, quantum in infantia
praesumptum est temporis, adulescentiae adquiritur. Idem etiam de
sequentibus annis praeceptum sit, ne, quod cuique discendum est, sero discere
incipiat. Non ergo perdamus primum statim tempus, atque eo minus, quod initia
litterarum sola memoria constant, quae non modo iam est in paruis, sed tum
etiam tenacissima est.
[1,1,20] Nec sum adeo aetatium inprudens, ut instandum protinus teneris acerbe
putem exigendamque plane operam. Nam id in primis cauere oportebit, ne
studia qui amare nondum potest, oderit et amaritudinem semel perceptam
etiam ultra rudes annos reformidet. Lusus hic sit, et rogetur et laudetur et
numquam non scisse se gaudeat, aliquando ipso nolente doceatur alius cui
inuideat, contendat interim et saepius uincere se putet: praemiis etiam, quae
capit illa aetas, euocetur.
[1,1,21] Parua docemus oratorem instituendum professi, sed est sua etiam studiis
infantia, et ut corporum mox fortissimorum educatio a lacte cunisque initium
ducit, ita futurus eloquentissimus edidit aliquando uagitum et loqui primum
incerta uoce temptauit et haesit circa formas litterarum. Nec si quid discere satis
non est, ideo nec necesse est.
[1,1,22] Quodsi nemo reprehendit patrem, qui haec non neglegenda in suo filio
putet, cur inprobetur, si quis ea, quae domi suae recte faceret, in publicum
promit? Atque eo magis, quod minora etiam facilius minores percipiunt, et ut
corpora ad quosdam membrorum flexus formari nisi tenera non possunt, sic
animos quoque ad pleraque duriores robur ipsum facit.
[1,1,23] An Philippus Macedonum rex Alexandro filio suo prima litterarum elementa
tradi ab Aristotele summo eius aetatis philosopho uoluisset, aut ille suscepisset
hoc officium, si non studiorum initia et a perfectissimo quoque optime tractari et
pertinere ad summam credidisset?
[1,1,24] Fingamus igitur Alexandrum dari nobis, inpositum gremio, dignum tanta
cura infantem (quamquam suus cuique dignus est): pudeatne me in ipsis statim
elementis etiam breuia docendi monstrare compendia? Neque enim mihi illud
saltem placet, quod fieri in plurimis uideo, ut litterarum nomina et contextum
prius quam formas paruuli discant.
[1,1,25] Obstat hoc agnitioni earum, non intendentibus mox animum ad ipsos
ductus, dum antecedentem memoriam secuntur. Quae causa est
praecipientibus, ut etiam, cum satis adfixisse eas pueris recto illo, quo primum
scribi solent, contextu uidentur, retro agant rursus et uaria permutatione turbeat,
donec litteras qui instituuntur, facie norint, non ordine. Quapropter optime sicut
hominum pariter et habitus et nomina edocebuntur.
[1,1,26] Sed quod in litteris obest, in syllabis non nocebit. Non excludo autem id
quod est motum irritandae ad discendum infantiae gratia, eburneas etiam
litterarum formas in lusum offerre, et si quid aliud, quo magis illa aetas gaudeat,
inueniri potest, quod tractare, intueri, nominare iucundum sit.
[1,1,27] Cum uero iam ductus sequi coeperit, non inutile erit eas tabellae quam
optime insculpi, ut per illos uelut sulcos ducatur stilus. Nam neque errabit,
quemadmodum in ceris (continebitur enim utrimque marginibus neque extra
praescriptum egredi poterit), et celerius ac saepius sequendo certa uestigia
firmabit articulos neque egebit adiutorio manum suam manu super inposita
regentis.
[1,1,28] Non est aliena res, quae fere ab honestis neglegi solet, cura bene ac
uelociter scribendi. Nam cum sit in studiis praecipuum, quoque solo uerus ille
profectus et altis radicibus nixus paretur, scribere ipsum, tardior stilus
cogitationem moratur, rudis et confusus intellectu caret: unde sequitur alter
dictandi quae transferenda sunt labor.
[1,1,29] Quare cum semper et ubique tum praecipue in epistulis secretis et
familiaribus delectabit ne hoc quidem neglectum reliquisse.
[1,1,30] Syllabis nullum compendium est perdiscendae omnes nec, ut fit
plerumque, difficillima quaeque earum differenda, ut in nominibus scribendis
deprehendantur.
[1,1,31] Quin immo ne primae quidem memoriae temere credendum: repetere et
diu inculcare fuerit utilius et in lectione quoque non properare ad continuandam
eam uel adcelerandam, nisi cum inoffensa atque indubitata litterarum inter se
coniunctio suppeditare sine ulla cogitandi saltem mora poterit. Tunc ipsis
syllabis uerba conplecti et his sermonem conectere incipiat:
[1,1,32] incredibile est, quantum morae lectioni festinatione adiciatur. Hinc enim
accidit dubitatio, intermissio, repetitio plus quam possunt audentibus, deinde
cum errarunt, etiam iis quae iam sciunt diffidentibus.
[1,1,33] Certa sit ergo in primis lectio, deinde coniuncta, et diu lentior, donec
exercitatione contingat emendata uelocitas.
[1,1,34] Nam prospicere in dextrum, quod omnes praecipiunt, et prouidere non
rationis modo, sed usus quoque est, quoniam sequentia intuenti priora dicenda
sunt, et, quod difficillimum est, diuidenda intentio animi, ut aliud uoce, aliud
oculis agatur. Illud non paenitebit curasse, cum scribere nomina puer,
quemadmodum moris est, coeperit, ne hanc operam in uocabulis uulgaribus et
forte occurrentibus perdat.
[1,1,35] Protinus enim potest interpretationem linguae secretioris, quas Graeci
G-glossa uocant, dum aliud agitur, ediscere et inter prima elementa consequi
rem postea proprium tempus desideraturam. Et quoniam circa res adhuc tenues
moramur, ii quoque uersus, qui ad imitationem scribendi proponentur, non
otiosas uelim sententias habeant, sed honestum aliquid monentis.
[1,1,36] Prosequitur haec memoria in senectutem et inpressa animo rudi usque ad
mores proficiet. Etiam dicta clarorum uirorum et electos ex poetis maxime
(namque eorum cognitio paruis gratior est) locos ediscere inter lusum licet. Nam
et maxime necessaria est oratori, sicut suo loco dicam, memoria et ea
praecipue firmatur atque alitur exercitatione et in his, de quibus nunc loquimur,
aetatibus, quae nihildum ipsae generare ex se queunt, prope sola est, quae
iuuari cura docentium possit.
[1,1,37] Non alienum fuerit exigere ab tris aetatibus, quo sit absolutius os et
expressior sermo, ut nomina quaedam uersusque adfectatae difficultatis ex
pluribus et asperrime coeuntibus inter se syllabis catenatos et ueluti
confragosos quam citatissime uoluant: "G-calino" Graece uocantur. Res modica
dictu, qua tamen omissa multa linguae uitia, nisi primis eximuntur annis,
inemendabili in posterum prauitate durantur.
[1,2,0] CAP. II
[1,2,1] Sed nobis iam paulatim adcrescere puer et exire de gremio et discere serio
incipiat. Hoc igitur potissimum loco tractanda quaestio est, utiliusne sit domi
atque intra priuatos parietes studentem continere, an frequentiae scholarum et
uelut publicis praeceptoribus tradere.
[1,2,2] Quod quidem cum iis, a quibus clarissimarum ciuitatium mores sunt instituti,
tum eminentissimis auctoribus uideo placuisse. Non est tamen dissimulandum,
esse nonnullos, qui ab hoc prope publico more priuata quadam persuasione
dissentiant. Hi duas praecipue rationes sequi uidentur: unam, quod moribus
magis consulant fugiendo turbam hominum eius aetatis, quae sit ad uitia
maxime prona, unde causas turpium factorum seepe extitisse utinam falso
iactaretur: alteram, quod, quisquis futurus est ille praeceptor, liberalius tempora
sua inpensurus uni uidetur quam si eadem in pluris partiatur.
[1,2,3] Prior causa prorsus grauis: nam si studiis quidem scholas prodesse,
moribus autem nocere constaret, potior mihi ratio uiuendi honeste quam uel
optime dicendi uideretur. Sed mea quidem sententia iuncta ista atque indiscreta
sunt: neque enim esse oratorem nisi bonum uirum iudico et fieri, etiam si potest,
nolo. De hac re igitur prius.
[1,2,4] Corrompi mores in scholis putant: nam et corrumpuntur interim, sed domi
quoque, et sunt multa eius rei exempla, tam hercule, quam conseruatae
sanctissime utrobique opinionis. Natura cuiusque totum curaque distat. Da
mentem ad peiora facilem, da neglegentiam formandi custodiendique in aetate
prima pudoris, non minorem flagitiis occasionem secreta praebuerint. Nam et
potest turpis esse domesticus praeceptor, nec tutior inter seruos malos quam
ingenuos parum modestos conuersatio est.
[1,2,5] At si bona ipsius indoles, si non caeca ac sopita parentium socordia est, et
praeceptorem eligere sanctissimum quemque, cuius rei praecipua prudentibus
cura est, et disciplinam, quae maxime seuera fuerit, licet, et nihilo minus
amicum grauem uirum aut fidelem libertum lateri filii sui adiungere, cuius
adsiduus comitatus etiam illos meliores faciat, qui timebantur.
[1,2,6] Facile erat huius metus remedium. Vtinam liberorum nostrorum mores non
ipsi perderemus! Infantiam statim deliciis soluimus. Mollis illa educatio, quam
indulgentiam uocamus, neruos omnes mentis et corporis frangit. Quid non
adultus concupiscet, qui in purpuris repit? Nondum prima uerba exprimit, iam
coccum intellegit, iam conchylium poscit.
[1,2,7] Ante palatum eorum quam os instituimus. In lecticis crescunt: si terram
attigerunt, e manibus utrimque sustinentium pendent. Gaudemus, si quid
licentius dixerint: uerba ne Alexandrinis quidem permittenda deliciis risu et
osculo excipimus.
[1,2,8] Nec mirum: nos docuimus, ex nobis audiunt, nostras amicas, nostros
concubinos uident; omne conuiuium obscaenis canticis strepit, pudenda dictu
spectantur. Fit ex his consuetudo, inde natura. Discunt haec miseri, antequam
sciant uitia esse: inde soluti ac fluentes non accipiunt ex scholis mala ista, sed
in scholas adferunt.
[1,2,9] 'Verum in studiis magis uacabit unus uni.' Ante omnia nihil prohibet esse
illum nescio quem unum etiam cum eo, qui in scholis eruditur. Sed etiamsi iungi
utrumque non posset, lumen tamen illud conuentus honestissimi tenebris ac
solitudini praetulissem: nam optimus quisque praeceptor frequentia gaudet ac
maiore se theatro dignum putat.
[1,2,10] At fere minores ex conscientia suae infirmitatis haerere singulis et officio
fungi quodam modo paedagogorum non indignantur.
[1,2,11] Sed praestet alicui uel gratia uel pecunia uel amicitia, ut doctissimum atque
incomparabilem magistrum domi habeat, non tamen ille totum in uno diem
consumpturus est. Aut potest esse ulla tam perpetua discentis intentio, quae
non ut uisus oculorum obtutu continuo fatigetur, cum praesertim multo plus
secreti temporis studia desiderent?
[1,2,12] Neque enim scribenti, ediscenti, cogitanti praeceptor adsistit: quorum
aliquid agentibus cuiuscumque interuentus inpedimento est. Lectio quoque non
omnis nec semper praeeunte uel interpretante eget: quando enim tot auctorum
notitia contingeret?
[1,2,13] Modicum ergo tempus est, quo in totum diem uelut opus ordinetur, ideoque
per plures ire possunt etiam quae singulis tradenda sunt. Pleraque uero hanc
condicionem habent, ut eadem uoce ad omnis simul perferantur. Taceo de
partitionibus et declamationibus rhetorum, quibus certe quantuscumque
adhibeatur numerus, tamen unusquisque totum feret.
[1,2,14] Non enim uox illa praeceptoris ut cena minus pluribus sufficit, sed ut sol
uniuersis idem lucis calorisque largitur. Grammaticus quoque si de loquendi
ratione disserat, si quaestiones explicet, historias exponat, poemata enarret, tot
illa discent, quot audient.
[1,2,15] 'At enim emendationi praelectionique numerus obstat.' Sit incommodum
(nam quid fere undique placet?). Mox illud comparabimus commodis. 'Nec ego
tamen eo mitti puerum uolo, ubi neglegatur.' Sed neque praeceptor bonus
maiore se turba, quam ut sustinere eam possit, onerauerit, et in primis ea
habenda cura est, ut is omni modo fiat nobis familiariter amicus nec officium in
docendo spectet, sed adfectum. Ita numquam erimus in turba.
[1,2,16] Nec sane quisquam litteris saltem leuiter imbutus eum, in quo studium
ingeniumque perspexerit, non in suam quoque gloriam peculiariter fouebit. Sed
ut fugiendae sint magnae scholae (cui ne ipsi quidem rei adsentior, si ad
aliquem merito concurritur), non tamen hoc eo ualet, ut fugiendae sint omnino
scholae. Aliud est enim uitare eas, aliud eligere.
[1,2,17] Et si refutauimus, quae contra dicuntur, iam explicemus quid ipsi
sequamur.
[1,2,18] Ante omnia futurus orator, cui in maxima celebritate et in media rei
publicae luce uiuendum est, adsuescat iam a tenero non reformidare homines
neque illa solitaria et uelut umbratica uita pallescere. Excitanda mens et
attollenda semper est, quae in eius modi secretis aut languescit et quendam
uelut in opaco situm ducit, aut contra tumescit inani persuasione: necesse est
enim nimium tribuat sibi, qui se nemini conparat.
[1,2,19] Deinde cum proferenda sunt studia, caligat in sole et omnia noua offendit,
ut qui solus didicerit quod inter multos faciendum est.
[1,2,20] Mitto amicitias, quae ad senectutem usque firmissime durant religiosa
quadam necessitudine imbutae: neque enim est sanctius sacris isdem quam
studiis initiari. Sensum ipsum, qui communis dicitur, ubi discet, cum se a
congressu, qui non hominibus solum, sed mutis quoque animalibus naturalis
est, segregarit?
[1,2,21] Adde quod domi ea sola discere potest, quae ipsi praecipientur, in schola
etiam quae aliis. Audiet multa cotidie probari, multa corrigi, proderit alicuius
obiurgata desidia, proderit laudata industria, excitabitur laude aemulatio,
[1,2,22] turpe ducet cedere pari, pulchrum superasse maiores. Accendunt omnia
haec animos, et licet ipsa uitium sit ambitio, frequenter tamen causa uirtutum
est.
[1,2,23] Non inutilem scio seruatum esse a praeceptoribus meis morem, qui cum
pueros in classis distribuerant, ordinem dicendi secundum uires ingenii dabant,
et ita superiore loco quisque declamabat, ut praecedere profectu uidebatur:
huius rei iudicia praebebantur.
[1,2,24] Ea nobis ingens palma, ducere uero classem multo pulcherrimum. Nec de
hoc semel decretum erat: tricesimus dies reddebat uicto certaminis potestatem.
Ita nec superior successu curam remittebat, et dolor uictum ad depellendam
ignominiam concitabat.
[1,2,25] Id nobis acriores ad studia dicendi faces subdidisse quam exhortationem
docentium, paedagogorum custodiam, uota parentium, quantum animi mei
coniectura colligere possum, contenderim.
[1,2,26] Sed sicut firmiores in litteris profectus alit aemulatio, ita incipientibus atque
adhuc teneris condiscipulorum quam praeceptoris iucundior hoc ipso, quod
facilior imitatio est. Vix enim se prima elementa ad spem tollere effingendae,
quam summam putant, eloquentiae audebunt: proxima amplectentur magis, ut
uites arboribus adplicitae inferiores prius adprendendo ramos in cacumina
euadunt.
[1,2,27] Quod adeo uerum est, ut ipsius etiam magistri, si tamen ambitiosis utilia
praeferet, hoc opus sit, cum adhuc rudia tractabit ingenia, non statim onerare
infirmitatem discentium, sed temperare uires suas et ad intellectum audientis
descendere.
[1,2,28] Nam ut uascula oris angusti superfusam umoris copiam respuunt, sensim
autem influentibus uel etiam instillatis conplentur, sic animi puerorum quantum
excipere possint uidendum est: nam maiora intellectu uelut parum apertos ad
percipiendum animos non subibunt.
[1,2,29] Vtile igitur habere, quos imitari primum, mox uincere uelit: ita paulatim et
superiorum spes erit. His adicio praeceptores ipsos non idem mentis ac spiritus
in dicendo posse concipere singulis tantum praesentibus, quod illa celebritate
audientium instinctos.
[1,2,30] Maxima enim pars eloquentiae constat animo. Hunc adfici, hunc concipere
imagines rerum et transformari quodam modo ad naturam eorum, de quibus
loquitur, necesse est. Is porro quo generosior celsiorque est, hoc maioribus
uelut organis commouetur, ideoque et laude crescit et impetu augetur et aliquid
magnum agere gaudet.
[1,2,31] Est quaedam tacita designatio, uim dicendi tantis comparatam laboribus ad
unum auditorem demittere: pudet supra modum sermonis attolli. Et sane
concipiat quis mente uel declamantis habitum uel orantis uocem incessum
pronuntiationem, illum denique animi et corporis motum, sudorem, ut alia
praeteream, et fatigationem audiente uno: nonne quiddam pati furori simile
uideatur? Non esset in rebus humanis eloquentia, si tantum cum singulis
loqueremur.
[1,3,0] CAP. III
[1,3,1] Tradito sibi puero docendi peritus ingenium eius in primis naturamque
perspiciet. Ingenii signum in paruis praecipuum memoria est: eius duplex uirtus,
facile percipere et fideliter continere. Proximum imitatio: nam id quoque est
docilis naturae, sic tamen, ut ea, quae discit, effingat, non habitum forte et
ingressum et si quid in peius notabile est.
[1,3,2] Non dabit mihi spem bonae indolis qui hoc imitandi studio petet, ut rideatur.
Nam probus quoque in primis erit ille uere ingeniosus, alioqui non peius dixerim
tardi esse ingenii quam mali. Probus autem ab illo segni et iacente plurimum
aberit.
[1,3,3] Hic meus quae tradentur non difficulter accipiet, quaedam etiam interrogabit:
sequetur tamen magis quam praecurret. Illud ingeniorum uelut praecox genus
non temere umquam peruenit ad frugem.
[1,3,4] Hi sunt qui parua facile faciunt et audacia prouecti quidquid illud possunt
statim ostendunt, possunt autem id demum, quod in proximo est: uerba
continuant, haec uultu interrito, nulla tardati uerecundia proferunt.
[1,3,5] Non multum praestant, sed cito; non subest uera uis nec penitus inmissis
radicibus nititur, ut quae summo solo sparsa sunt semina celerius se effundunt
et imitatae spicas herbulae inanibus aristis ante messem flauescunt. Placent
haec annis comparata; deinde stat profectus, admiratio decrescit.
[1,3,6] Haec cum animaduerterit, perspiciat deinceps, quonam modo tractandus sit
discentis animus. Sunt quidam, nisi institeris, remissi, quidam imperia
indignantur, quosdam continet metus, quosdam debilitat, alios continuatio
extundit, in aliis plus impetus facit. Mihi ille detur puer, quem laus excitet, quem
gloria iuuet, qui uictus fleat.
[1,3,7] Hic erit alendus ambitu, hunc mordebit obiurgatio, hunc honor excitabit, in
hoc desidiam numquam uerebor.
[1,3,8] Danda est tamen omnibus aliqua remissio, non solum, quia nulla res est,
quae perferre possit continuum laborem, atque ea quoque, quae sensu et
anima carent, ut seruare uim suam possint, uelut quiete alterna retenduntur,
sed quod studium discendi uoluntate, quae cogi non potest, constat.
[1,3,9] Itaque et uirium plus adferunt ad discendum renouati ac recentes et
acriorem animum, qui fere necessitatibus repugnat.
[1,3,10] Nec me offenderit lusus in pueris est et hoc signum alacritatis, neque
illum tristem semperque demissum sperare possim erectae circa studia mentis
fore, cum in hoc quoque maxime naturali aetatibus illis impetu iaceat.
[1,3,11] Modus tamen sit remissionibus, ne aut odium studiorum faciant negatae
aut otii consuetudinem nimiae. Sunt etiam nonnulli acuendis puerorum ingeniis
non inutiles lusus, cum positis inuicem cuiusque generis quaestiunculis
aemulantur.
[1,3,12] Mores quoque se inter ludendum simplicius detegunt, modo nulla uideatur
aetas tam infirma, quae non protinus quid rectum prauumque sit discat, tum uel
maxime formanda, cum simulandi nescia est et praecipientibus facillime cedit:
frangas enim citius quam corrigas quae in prauum induruerunt.
[1,3,13] Protinus ergo, ne quid cupide, ne quid inprobe, ne quid inpotenter faciat,
monendus est puer, habendumque in animo semper illud Vergilianum:
adeo in teneris consuescere multum est.
[1,3,14] Caedi uero discentis, quamlibet et receptum sit et Chrysippus non inprobet,
minime uelim, primum quia deforme atque seruile est et certe (quod conuenit, si
aetatem mutes) iniuria: deinde quod, si cui tam est mens inliberalis, ut
obiurgatione non corrigatur, is etiam ad plagas ut pessima quaeque mancipia
durabitur: postremo quod ne opus erit quidem hac castigatione, si adsiduus
studiorum exactor adstiterit.
[1,3,15] Nunc fere neglegentia paedagogorum sic emendari uidetur, ut pueri non
facere quae recta sunt cogantur, sed cur non fecerint puniantur. Denique cum
paruulum uerberibus coegeris, quid iuueni facias, cui nec adhiberi potest hic
metus et maiora discenda sunt?
[1,3,16] Adde quod multa uapulantibus dictu deformia et mox uerecundiae futura
saepe dolore uel metu acciderunt, qui pudor frangit animum et abicit atque
ipsius lucis fugam et taedium dictat.
[1,3,17] Iam si minor in eligendis custodum et praeceptorum moribus fuit cura,
pudet dicere, in quae probra nefandi homines isto caedendi iure abutantur,
quam det aliis quoque nonnumquam occasionem hic miserorum metus. Non
morabor in parte hac: nimium est quod intellegitur. Quare hoc dixisse satis est:
in aetatem infirmam et iniuriae obnoxiam nemini debet nimium licere.
[1,3,18] Nunc quibus instituendus sit artibus qui sic formabitur, ut fieri possit orator,
et quae in quaque aetate incohanda, dicere ingrediar.
[1,4,0] CAP. IV
[1,4,1] Primus in eo, qui scribendi legendique adeptus erit facultatem, grammaticis
est locus. Nec refert de Graeco an de Latino loquar, quamquam Graecum esse
priorem placet: utrique eadem uia est.
[1,4,2] Haec igitur professio, cum breuissime in duas partis diuidatur, recte loquendi
scientiam et poetarum enarrationem, plus habet in recessu quam fronte
promittit.
[1,4,3] Nam et scribendi ratio coniuncta cum loquendo est, et narrationem praecedit
emendata lectio, et mixtum his omnibus iudicium est: quo quidem ita seuere
sunt usi ueteres grammatici, ut non uersus modo censoria quadam uirgula
notare et libros, qui falso uiderentur inscripti, tamquam subditos submouere
familia permiserint sibi, sed auctores altos in ordinem redegerint, alios omnino
exemerint numero.
[1,4,4] Nec poetas legisse satis est: excutiendum omne scriptorum genus non
propter historias modo, sed uerba, quae frequenter ius ab auctoribus sumunt.
Tum neque citra musicen grammatice potest esse perfecta, cum ei de metris
rhythmisque dicendum sit, nec si rationem siderum ignoret, poetas intellegat,
qui, ut alia omittam, totiens ortu occasuque signorum in declarandis temporibus
utuntur, nec ignara philosophiae, cum propter plurimos in omnibus fere
carminibus locos ex intima naturalium quaestionum subtilitate repetitos, tum uel
propter Empedoclea in Graecis, Varronem ac Lucretium in Latinis, qui
praecepta sapientiae uersibus tradiderunt.
[1,4,5] Eloquentia quoque non mediocri est opus, ut de unaquaque earum, quas
demonstrauimus, rerum dicat proprie et copiose. Quo minus sunt ferendi, qui
hanc artem ut tenuem atque ieiunam cauillantur. Quae nisi oratoris futuri
fundamenta fideliter iecit, quidquid superstruxeris, corruet: necessaria pueris,
iucunda senibus, dulcis secretorum comes, et quae uel sola omni studiorum in
genere plus habeat operis quam ostentationis.
[1,4,6] Ne quis igitur tamquam parua fastidiat grammatices elementa, non quia
magnae sit operae, consonantes a uocalibus discernere ipsasque eas in
semiuocalium numerum mutarumque partiri, sed quia interiora uelut sacri huius
adeuntibus apparebit multa rerum subtilitas, quae non modo acuere ingenia
puerilia, sed exercere altissimam quoque eruditionem ac scientiam possit.
[1,4,7] An cuiuslibet auris est exigere litterarum sonos? Non hercule magis quam
neruorum: at grammatici saltem omnes in hanc descendent rerum tenuitatem,
desintne aliquae nobis necessariae litterae, non cum Graeca scribimus (tum
enim ab isdem duas mutuamur), sed proprie in Latinis:
[1,4,8] ut in his 'seruus' et 'uulgus' Aeolicum digammon desideratur, et medius est
quidam u et i litterae sonus (non enim sic 'optumum' dicimus uel 'optimum') et
<in> 'here' neque e plane neque i auditur.
[1,4,9] An rursus aliae redundent, praeter illam <notam> adspirationis, quae si
necessaria est, etiam contrariam sibi poscit, et k, quae et ipsa quorundam
nominum nota est, et q, cuius similis effectu specieque, nisi quod paulum a
nostris obliquatur, coppa apud Graecos nunc tantum in numero manet, et
nostrarum ultima, qua tam carere potuimus, quam psi non quaerimus.
[1,4,10] Atque etiam in ipsis uocalibus grammatici est uidere, an aliquas pro
consonantibus usus acceperit, quia 'iam' sicut 'etiam' scribitur et 'quos' ut 'tuos'.
At quae ut uocales iunguntur, aut unam longam faciunt, ut ueteres scripserunt,
qui geminatione earum uelut apice utebantur, aut <diphthongum; iungimus
autem non plures quam> duas: nisi quis putat etiam ex tribus uocalibus
syllabam fieri, si non aliquae officio consonantium fungantur.
[1,4,11] Quaeret hoc etiam, quo modo duabus demum uocalibus in se ipsas
coeundi natura sit, cum consonantium nulla nisi alteram frangat. Atqui littera i
sibi insidit ('coniicit' enim est ab illo 'iacit') et u, quo modo nunc scribitur 'uulgus'
et 'seruus'. Sciat etiam Ciceroni placuisse 'aiio Maiiamque' geminata i scribere:
quod si est, etiam iungetur ut consonans.
[1,4,12] Quare discat puer, quid in litteris proprium, quid commune, quae cum
quibus cognatio: nec miretur, cur ex 'scamno' fiat 'scabillum' aut a 'pinno', quod
est acutum, securis utrimque habens aciem 'bipennis', ne illorum sequatur
errorem, qui, quia a pennis duabus hoc esse nomen existimant, pennas auium
dici uolunt.
[1,4,13] Neque has modo nouerit mutationes, quas adferunt declinatio aut
praepositio, ut 'secat secuit, cadis excidit, caedit excidit, calcat exculcat' (et fit a
'lauando' 'lautus' et inde rursus 'inlotus' et mille alia), sed et quae rectis quoque
casibus aetate transierunt. Nam ut 'Valesii Fusii' in 'Valerios Furiosque'
uenerunt, ita 'arbos, labos, uapos' etiam et 'clamos' ac 'lases' fuerunt:
[1,4,14] atque haec ipsa s littera ab tris nominibus exclusa in quibusdam ipsa alteri
successit: nam 'mertare' atque 'pultare' dicebant, quin 'fordeum faedosque' pro
aspiratione f ut simili littera utentes: nam contra Graeci adspirare f solent, ut pro
Fundanio Cicero testem, qui primam eius litteram dicere non possit, inridet.
[1,4,15] Sed b quoque in locum aliarum dedimus aliquando, unde 'Burrus' et
'Bruges' et 'Belena'. Nec non eadem fecit ex 'duello bellum', unde 'Duelios'
quidam dicere 'Belios' ausi: quid 'stlocum stlitesque'? quid t litterae cum d
quaedam cognatio?
[1,4,16] Quare minus mirum, si <in> uetustis operibus urbis nostrae et celebribus
templis legantur 'Alexanter' et 'Cassantra'. Quid o atque u permutata inuicem?
ut 'Hecoba' et 'nutrix Culcidis' et 'Pulixena' scriberentur, ac ne in Graecis id
tantum notetur, 'dederont' et 'probaueront'. Sic "G-Odusseus", quem
"G-Odussea" fecerant Aeolis, ad 'Vlixem' deductus est.
[1,4,17] Quid? non e quoque i loco fuit: 'Menerua' et 'leber' et 'magester' et 'Deioue
Victore', non 'Dioui Victori'? Sed mihi locum signare satis est: non enim doceo,
sed admoneo docturos. Inde in syllabas cura transibit, de quibus in
orthographia pauca adnotabo. Tum uidebit, ad quem hoc pertinet, quot et quae
partes orationis, quamquam de numero parum conuertit.
[1,4,18] Veteres enim, quorum fuerunt Aristoteles quoque atque Theodectes, uerba
modo et nomina et conuinctiones tradiderunt, uidelicet quod in uerbis uim
sermonis, in nominibus materiam (quia alterum est quod loquimur, alterum de
quo loquimur), in conuinctionibus autem complexus eorum esse iudicauerunt:
quas coniunctiones a plerisque dici scio, sed haec uidetur ex "G-sundesmo"/
magis propria translatio.
[1,4,19] Paulatim a philosophis ac maxime Stoicis auctus est numerus, ac primum
conuinctionibus articuli adiecti, post praepositiones: nominibus appellatio,
deinde pronomen, deinde mixtum uerbo participium, ipsis uerbis aduerbia.
Noster sermo articulos non desiderat ideoque in alias partes orationis
sparguntur, sed accedit superioribus interiectio.
[1,4,20] Alii tamen ex idoneis dumtaxat auctoribus octo partes secuti sunt, ut
Aristarchus et aetate nostra Palaemon, qui uocabulum siue appellationem
nomini subiecerunt tamquam speciem eius, at ii, qui aliud nomen, aliud
uocabulum faciunt, nouem. Nihilominus fuerunt, qui ipsum adhuc uocabulum ab
appellatione diducerent, ut esset uocabulum corpus uisu tactuque manifestum
'domus lectus', appellatio, cui uel alterum deesset uel utrumque 'uentus caelum
deus uirtus'. Adiciebant et adseuerationem, ut 'eheu', et tractionem ut
'fasciatim': quae mihi non adprobantur.
[1,4,21] Vocabulum an appellatio dicenda sit "G-prosegoria" et subicienda nomini
necne, quia parui refert, liberum opinaturis relinquo.
[1,4,22] Nomina declinare et uerba in primis pueri sciant: neque enim aliter
peruenire ad intellectum sequentium possunt. Quod etiam monere
superuacuum erat, nisi ambitiosa festinatione plerique a posterioribus
inciperent, et dum ostentare discipulos circa speciosiora malunt, conpendio
morarentur.
[1,4,23] Atqui si quis et didicerit satis et quod non minus deesse interim soles
uoluerit docere quae didicit, non erit contentus tradere in nominibus tria genera
et ea quae sunt duobus omnibusue communia.
[1,4,24] Nec statim diligentem putabo, qui promiscua, quae "G-epikoina" dicuntur,
ostenderit, in quibus sexus uterque per alterum apparet, aut quae feminina
positione mares aut neutrali feminas significant, qualia sunt 'Murena' et
'Glycerium'.
[1,4,25] Scrutabitur ille praeceptor acer atque subtilis origines nominum: quae ex
habitu corporis 'Rufos' 'Longosque' fecerunt (ubi erit aliud secretius 'Sullae Burri
Galbae Plauti Pansae Scauri' talia): quae et ex casu nascentium (hic Agrippa et
Opiter et Cordus et Postumus erunt) et ex iis, quae post natos eueniunt, unde
'Vopiscus'. Iam 'Cottae Scipiones Laenates Serani' sunt ex uariis causis.
[1,4,26] Gentes quoque ac loca et alia multa reperias inter nominum causas. In
seruis iam intercidit illud genus, quod ducebatur a domino, unde 'Marcipores
Publiporesque'. Quaerat etiam, sitne apud Graecos uis quaedam sexti casus et
apud nos quoque septimi. Nam cum dico 'hasta percussi' non utor ablatiui
natura, nec si idem Graece dicam, datiui.
[1,4,27] Sed in uerbis quoque quis est adeo imperitus ut ignoret genera et
qualitates et personas et numeros? Litterarii paene ista sunt ludi et triuialis
scientiae. Iam quosdam illa turbabunt, quae declinationibus non teruntur. Nam
et quaedam participia an uerba an appellationes sint dubitari potest, quia aliud
alio loco ualent, ut 'tectum' et 'sapiens'.
[1,4,28] Quaedam uerba appellationibus similia, ut 'fraudator nutritor'. Iam
'itur in antiquam siluam'
nonne propriae cuiusdam rationis est? Nam quod initium eius inuenias? Cui
simile 'fletur' accipimus aliter, ut
'panditur interea domus omnipotentis Olympi,'
aliter, 'ut totis usque adeo turbatur agris'. Est etiam quidam tertius modus, ut
'urbs habitatur', unde et 'campus curritur' et 'mare nauigatur'.
[1,4,29] 'Pransus' quoque ac 'potus' diuersum ualet quam indicat. Quid quod multa
uerba non totum declinationis ordinem ferunt? Quaedam etiam mutantur, ut
'fero' in praeterito, quaedam tertiae demum personae figura dicuntur, ut 'licet
piget', quaedam simile quiddam patiuntur uocabulis in aduerbium
transeuntibus? Nam ut 'noctu' et 'diu', ita 'dictu', 'factu'; sunt enim haec quoque
uerba participalia quidem, non tamen qualia 'dicto factoque'.
[1,5,0] CAP. V
[1,5,1] Iam cum oratio tris habeat uirtutes, ut emendata, ut dilucida, ut ornata sit
(quia dicere apte, quod est praecipuum, plerique ornatui subiciunt), totidem
uitia, quae sunt supra dictis contraria: emendate loquendi regulam, quae
grammatices prior pars est, examinet.
[1,5,2] Haec exigitur uerbis aut singulis aut pluribus. Verba nunc generaliter accipi
uolo: nam duplex eorum intellectus est, alter, qui omnia, per quae sermo
nectitur, significat, ut apud Horatium:
'uerbaque prouisam rem non inuita sequentur';
alter, in quo est una pars orationis 'lego scribo': quam uitantes ambiguitatem
quidam dicere maluerunt uoces, locutiones, dictiones.
[1,5,3] Singula sunt aut nostra aut peregrina, aut simplicia aut composita, aut
propria aut translata, aut usitata aut ficta. Vni uerbo uitium saepius quam uirtus
inest. Licet enim dicamus aliquod proprium, speciosum, sublime, nihil tamen
horum nisi in complexu loquendi serieque contingit: laudamus enim uerba rebus
bene accommodata.
[1,5,4] Sola est quae notari possit uelut uocalitas, quae "G-Eufonia" dicitur: cuius in
eo dilectus est, ut inter duo, quae idem significant ac tantundem ualent, quod
melius sonet malis.
[1,5,5] Prima barbarismi ac soloecismi foeditas absit. Sed quia interim excusantur
haec uitia aut consuetudine aut auctoritate aut uetustate aut denique uicinitate
uirtutum (nam saepe a figuris ea separare difficile est): ne qua tam lubrica
obseruatio fallat, acriter se in illud tenue discrimen grammaticus intendat, de
quo nos latius ibi loquemur, ubi de figuris orationis tractandum erit.
[1,5,6] Interim uitium, quod fit in singulis uerbis, sit barbarismus. Occurrat mihi
forsan aliquis: quid hic promisso tanti operis dignum? Aut quis hoc nescit, alios
barbarismos scribendo fieri, alios loquendo (quia quod male scribitur, male
etiam dici necesse est, quae uitiose dixeris, non utique et scripto peccant)? Illud
prius adiectione detractione inmutatione transmutatione, hoc secundum
diuisione complexione spatio sono contineri?
[1,5,7] Sed ut parua sint haec, pueri docentur adhuc et grammaticos officii sui
commonemus. Ex quibus si quis erit plane inpolitus et uestibulum modo artis
huius ingressus, intra haec, quae profitentium commentariolis uulgata sunt,
consistet, doctiores multa adicient; uel hoc primum, quod barbarismum pluribus
modis accipimus.
[1,5,8] Vnum gente, quale sit, si quis Afrum uel Hispanum Latinae orationi nomen
inserat: ut ferrum, quo rotae uinciuntur, dici solet 'cantus', quamquam eo
tamquam recepto utitur Persius, sicut Catullus 'ploxenum' circa Padum inuenit,
et in oratione Labieni (siue illa Corneli Galli est) in Pollionem 'casamo'
adsectator e Gallia ductum est: nam 'mastrucam', quod est Sardum, inridens
Cicero ex industria dixit.
[1,5,9] Alterum genus barbarismi accipimus, quod fit animi natura, ut is, a quo
insolenter quid aut minaciter aut crudeliter dictum sit, barbare locutus
existimatur.
[1,5,10] Tertium est illud uitium barbarismi, cuius exempla uulgo sunt plurima, sibi
etiam quisque fingere potest, ut uerbo, cui libebit, adiciat litteram syllabamue
uel detrahat aut aliam pro alia aut eandem alio quam rectum est loco ponat.
[1,5,11] Sed quidam fere in iactationem eruditionis sumere illa ex poetis solent et
auctores, quos praelegunt, criminantur. Scire autem debet puer, haec apud
scriptores carminum aut uenia digna aut etiam laude duci, potiusque illa
docendi erunt minus uulgata.
[1,5,12] Nam duos in uno nomine faciebat barbarismos Tinga Placentinus, si
reprehendenti Hortensio credimus, 'preculam' pro 'pergula' dicens, et
inmutatione, cum c pro g uteretur, et transmutatione, cum r praeponeret
antecedenti. At in eadem uitii geminatione 'Mettioeo Fufetioeo' dicens Ennius
poetico iure defenditur.
[1,5,13] Sed in prosa quoque est quaedam iam recepta inmutatio. Nam Cicero
'Canopitarum exercitum' dicit, ipsi Canobon uocant, et 'Trasumennum' pro
Tarsumenno multi auctores, etiamsi est in eo transmutatio, uindicauerunt.
Similiter alia: nam siue est 'adsentior', Sisenna dixit 'adsentio' multique et hunc
et analogian secuti, siue illud uerum est, haec quoque pars consensu
defenditur.
[1,5,14] At ille pexus pinguisque doctor aut illic detractionem aut hic adiectionem
putabit. Quid quod quaedam, quae singula procul dubio uitiosa sunt, iuncta sine
reprehensione dicuntur?
[1,5,15] Nam et 'dua' et 'tre' pondo diuersorum generum sunt barbarismi, at
'duapondo' et 'trepondo' usque ad nostram aetatem ab omnibus dictum est, et
recte dici Messala confirmat.
[1,5,16] Absurdum forsitan uideatur dicere barbarismum, quod est unius uerbi
uitium, fieri per numeros aut genera sicut soloecismum: 'scala' tamen et 'scopa'
contraque 'hordea' et ' mulsa' , licet litterarum mutationem detractionem,
adiectionem habeant, non alio uitiosa sunt, quam quod pluralia singulariter et
singularia pluraliter efferuntur: et 'gladia' qui dixerunt, genere exciderunt.
[1,5,17] Sed hoc quoque notare contentus sum, ne arti culpa quorundam
peruicacium perplexae uidear et ipse quaestionem addidisse. Plus exigunt
suptilitatis quae accidunt in dicendo uitia, quia exempla eorum tradi scripto non
possunt, nisi cum in uersus inciderunt, ut diuisio 'Europai Asiai', et ei contrarium
uitium, quod "G-sunairesin" et "G-episunalofen" Graeci uocant, nos
complexionem dicimus, qualis est apud P. Varronem
'tum te flagranti deiectum fulmine Phaethon.'
[1,5,18] Nam si esset prosa oratio, easdem litteras enuntiare ueris syllabis licebat.
Praeterea quae fiunt spatio, siue cum syllaba correpta producitur, ut
'Italiam fato profugus'
seu longe corripitur, ut
'unius ob noxam et furies',
extra carmen non deprendas, sed nec in carmine uitia ducenda sunt.
[1,5,19] Illa uero non nisi aure exiguntur, quae fiunt per sonos: quamquam per
aspirationem, siue adicitur uitiose siue detrahitur, apud nos potest quaeri, an in
scripto sit uitium, si h littera est, non nota. Cuius quidem ratio mutata cum
temporibus est saepius.
[1,5,20] Parcissime ea ueteres usi etiam in uocalibus, cum 'aedos ircosque'
dicebant. Diu deinde reseruatum, ne consonantibus adspirarent, ut in 'Graccis'
et 'triumpis'. Erupit breui tempore, nimius usus, ut 'choronae chenturiones
praechones' adhuc quibusdam inscriptionibus maneant, qua de re Catulli nobile
epigramma est.
[1,5,21] Inde duras ad nos usque 'uehementer' et 'comprehendere' et 'mihi': nam
'mehe' quoque pro 'me' apud antiquos tragoediarum praecipue scriptores in
ueteribus libris inuenimus.
[1,5,22] Adhuc difficilior obseruatio est per tenores quos quidem ab antiquis dictos
tonores comperi, uidelicet declinato a Graecis uerbo, qui "G-tonou" dicunt) uel
accentus, quas Graeci "G-prosodia" uocant, cum acuta et grauis alia pro alia
ponuntur; ut in hoc 'Camillus', si acuitur prima,
[1,5,23] aut grauis pro flexa, ut 'Cethegus' et hic prima acuta; nam sic media
mutatur), aut flexa pro graui, ut apice circumducta sequenti, quam ex
duabus syllabis in unam cogentes et deinde flectentes dupliciter peccant.
[1,5,24] Sed id saepius in Graecis nominibus accidit, ut 'Atreus', quem nobis
iuuenibus doctissimi senes acuta prima dicere solebant, ut necessario secunda
grauis esset, item 'Nerei Tereique'.
[1,5,25] Haec de accentibus tradita. Ceterum scio iam quosdam eruditos, nonnullos
etiam grammaticos sic docere ac loqui, ut propter uocum quaedam discrimina
uerbum interim acuto sono finiant, ut in illis
'quae circum litora, circum
piscosos scopulos',
[1,5,26] ne, si grauem posuerint secundam, 'circus' dici uideatur, non 'circuitus'.
Itemque cum 'quale' interrogantes graui, conparantes acuto tenore concludunt,
quod tamen in aduerbiis fere solis ac pronominibus uindicant, in ceteris ueterem
legem secuntur.
[1,5,27] Mihi uidetur condicionem mutare, quod his locis uerba coniungimus. Nam
cum dico 'circum litora', tamquam unum enuntio dissimulata distinctione, itaque
tamquam in una uoce una est acuta, quod idem accidit in illo
Troiae qui primus ab oris.
[1,5,28] Euenit, ut metri quoque condicio mutet accentum:
pecudes pictaeque uolucres.
Nam 'uolucres' media acuta legam, quia, etsi natura breuis, tamen positione
longa est, ne faciat iambum, quem non recipit uersus herous.
[1,5,29] Separata uero haec a praecepto nostro non recedent, aut si consuetudo
uicerit, uetus lex sermonis abolebitur. Cuius difficilior apud Graecos obseruatio
est, quia plura illis loquendi genera, quas "G-dialektou" uocant, et quod alias
uitiosum, interim alias rectum est. Apud nos uero breuissima ratio.
[1,5,30] Namque in omni uoce acuta intra numerum trium syllabarum continetur,
siue eae sunt in uerbo solae siue ultimae, et in iis aut proxima extremae aut ab
ea tertia. Trium porro, de quibus loquor, media longa aut acuta aut flexa erit,
eodem loco breuis utique grauem habebit sonum, ideoque positam ante se, id
est ab ultima tertiam, acuet.
[1,5,31] Est autem in omni uoce utique acuta, sed numquam plus una nec umquam
ultima, ideoque in disyllabis prior. Praeterea numquam in eadem flexa et acuta:
itaque neutra cludet uocem Latinam. Ea uero, quae sunt syllabae unius, erunt
acuta aut flexa, ne sit aliqua uox sine acuta.
[1,5,32] Et illa per sonos accidunt, quae demonstrari scripto non possunt, uitia oris
et linguae:" G-iotakismou" et "G-mutakismou" et "G-labdakismou" et
"G-isconoteta" et "G-plateasmou" feliciores fingendis nominibus Graeci uocant,
sicut "G-koilostomian", cum uox quasi in recessu oris auditur.
[1,5,33] Sunt etiam proprii quidam et inenarrabiles soni, quibus nonnumquam
nationes reprendimus. Remotis igitur omnibus, de quibus supra diximus, uitiis
erit illa quae uocatur "G-orthopeia", id est emendata cum suauitate uocum
explanatio: nam sic accipi potest recta.
[1,5,34] Cetera uitia omnia ex pluribus uocibus sunt, quorum est soloecismus.
Quamquam circa hoc quoque disputatum est; nam etiam qui conplexu orationis
accidere eum confitentur, quia tamen unius emendatione uerbi corrigi possit, in
uerbo esse uitium, non in sermone contendunt,
[1,5,35] cum, siue 'amarae corticis' seu 'medio cortice' per genus facit soloecismum
(quorum neutrum quidem reprehendo, cum sit utriusque Vergilius auctor, sed
fingamus utrumlibet non recte dictum), mutatio uocis alterius, in qua uitium erat,
rectam loquendi rationem sit redditura, ut 'amari corticis' fiat uel 'media cortice'.
Quod manifestae calumniae est: neutrum enim uitiosum est separatum, sed
conpositione peccatur, quae iam sermonis est.
[1,5,36] Illud eruditius quaeritur, an in singulis quoque uerbis possit fieri
soloecismus, ut si unum quis ad se uocans dicat 'uenite', aut si pluris a se
dimittens ita loquatur 'abi' aut 'discede'. Nec non cum responsum ab
interrogante dissentit, ut si dicenti 'quem uideo?' ita occurras 'ego'. In gestu
etiam nonnulli putant idem uitium inesse, cum aliud uoce, aliud nutu uel manu
demonstratur;
[1,5,37] huic opinioni neque omnino accedo neque plane dissentio. Nam id fateor
accidere uoce una, non tamen aliter quam si sit aliquid, quod uim alterius uocis
optineat, ad quod uox illa referatur: ut soloecismus ex complexu fiat eorum,
quibus res significantur et uoluntas ostenditur.
[1,5,38] Atque ut omnem effugiam cauillationem, sit aliquando in uno uerbo,
numquam in solo uerbo. Per quot autem et quas accidat species, non satis
conuenit. Qui plenissime, quadripertitam uolunt esse rationem nec aliam quam
barbarismi, ut fiat adiectione 'nam enim, de susum, in Alexandriam', detractione
'ambulo uiam, Aegypto uenio, ne hoc fecit',
[1,5,39] transmutatione, qua ordo turbatur, 'quoque ego, enim hoc uoluit, autem
non habuit': ex quo genere an sit 'igitur' initio sermonis positum dubitari potest,
quia maximos auctores in diuersa fuisse opinione uideo, cum apud alios sit
etiam frequens, apud alios numquam reperiatur.
[1,5,40] Haec tria genera quidam diducunt a soloecismo, et adiectionis uitium
"G-pleonasmon", detractionis "G-elleipsin", inuersionis "G-anastrofen" uocant: quae
si in speciem soloecismi cadat, "G-uperbaton" quoque eodem appellari modo
posse.
[1,5,41] Inmutatio sine controuersia est, cum aliud pro alio ponitur. Id per omnes
orationis partis deprendimus, frequentissime in uerbo, quia plurima huic
accidunt, ideoque in eo fiunt soloecismi per genera, tempora, personas, modos,
siue cui 'status' eos dici seu 'qualitates' placet, uel sex uel ut alii uolunt octo
(nam totidem uitiorum erunt formae, in quot species eorum quidque, de quibus
supra dictum est, diuiseris):
[1,5,42] praeterea numeros, in quibus nos singularem ac pluralem habemus,
Graeci et "G-dukon". Quamquam fuerunt qui nobis quoque adicerent dualem
'scripsere legere': quod euitandae asperitatis gratia mollitum est, ut apud
ueteres pro 'male mereris' 'male merere', ideoque quod uocant duale in illo solo
genere consistit, cum apud Graecos et uerbi tota fere ratione et in nominibus
deprendatur et sic quoque rarissimus sit eius usus.
[1,5,43] Apud nostrorum uero neminem haec obseruatio reperiatur, quin e contrario
'deuenere locos'
et 'conticuere omnes'
et 'consedere duces'
aperte nos doceant nihil horum ad duos pertinere, 'dixere' quoque, quamquam
id Antonius Rufus ex diuerso ponit exemplum, de pluribus patronis praeco
pronuntiet.
[1,5,44] Quid? non Liuius circa initia statim primi libri 'tenuere, inquit, arcem Sabini'
et mox 'in aduersum Romani subiere'? Sed quem potius ego quam M. Tullium
sequar? qui in Oratore 'non reprendo', inquit, 'scripsere: scripserunt esse uerius
sentio'.
[1,5,45] Similiter in uocabulis et nominibus fit soloecismus genere, numero, proprie
autem casibus, quidquid horum alteri succedet. Huic parti subiungantur licet per
comparationes et superlationes, itemque in quibus patrium pro possessiuo
dicitur uel contra.
[1,5,46] Nam uitium quod fit per quantitatem, ut 'magnum peculiolum', erunt qui
soloecismum putent, quia pro nomine integro positum sit deminutum: ego
dubito an id inproprium potius appellem; significatione enim deerrat: soloecismi
porro uitium non est in sensu, sed in conplexu.
[1,5,47] In participio per genus et casum ut in uocabulo, per tempora ut in uerbo,
per numerum ut in utroque peccatur. Pronomen quoque genus, numerum,
casus habet, quae omnia recipiunt huius modi errorem.
[1,5,48] Fiunt soloecismi et quidem plurimi per partis orationis: sed id tradere satis
non est, ne ita demum uitium esse credat puer, si pro alia ponatur alia, ut
uerbum, ubi nomen esse debuerit, uel aduerbium, ubi pronomen ac similia.
[1,5,49] Nam sunt quaedam cognata, ut dicunt, id est eiusdem generis, in quibus
qui alia specie quam oportet utetur, non minus quam ipso genere permutato
deliquerit.
[1,5,50] Nam et 'an' et 'aut' coniunctiones sunt, male tamen interroges 'hic aut ille
sit'. Et 'ne' ac 'non' aduerbia: qui tamen dicat pro illo 'ne feceris' 'non feceris', in
idem incidat uitium, quia alterum negandi est, alterum uetandi. Hoc amplius
'intro' et 'intus' loci aduerbia, 'eo' tamen 'intus' et 'intro sum' soloecismi sunt.
[1,5,51] Eadem in diuersitate pronominum, interiectionum, praepositionum
accident. Est etiam soloecismus in oratione conprensionis unius sequentium ac
priorum inter se inconueniens positio.
[1,5,52] Quaedam tamen et faciem soloecismi habent et dici uitiosa non possunt, ut
'tragoedia Thyestes', ut 'ludi Floralia ac Megalensia': quamquam haec sequenti
tempore interciderunt numquam aliter a ueteribus dicta. Schemata igitur
nominabuntur, frequentiora quidem apud poetas, sed oratoribus quoque
permissa.
[1,5,53] Verum schema fere habebit aliquam rationem, ut docebimus eo, quem
paulo ante promisimus, loco, sed hic quoque quod schema uocatur, si ab aliquo
per inprudentiam factum erit, soloecismi uitio non carebit.
[1,5,54] In eadem specie sunt, sed schemate carent, ut supra dixi, nomina feminina
quibus mares utuntur, et neutralia quibus feminae. Hactenus de soloecismo:
neque enim artem grammaticam componere adgressi sumus, sed cum in
ordinem incurreret, inhonoratam transire noluimus.
[1,5,55] Hoc amplius, ut institutum ordinem sequar, uerba aut Latina aut peregrina
sunt. Peregrina porro ex omnibus prope dixerim gentibus ut homines, ut
instituta etiam multa uenerunt.
[1,5,56] Taceo de Tuscis et Sabinis et Praenestinis quoque nam ut eorum
sermone utentem Vettium Lucilius insectatur, quem ad modum Pollio reprendit
in Liuio Patauinitatem): licet omnia Italica pro Romanis habeam.
[1,5,57] Plurima Gallica eualuerunt ut 'raeda' ac 'petorritum', quorum altero tamen
Cicero, altero Horatius utitur. Et 'mappam' circo quoque usitatum nomen Poeni
sibi uindicant, et 'gurdos', quos pro stolidis accipit uulgus, ex Hispania duxisse
originem audiui.
[1,5,58] Sed haec diuisio mea ad Graecum sermonem praecipue pertinet; nam et
maxima ex parte Romanus inde conuersus est, et confessis quoque Graecis
utimur uerbis, ubi nostra desunt, sicut illi a nobis nonnumquam mutuantur. Inde
illa quaestio exoritur, an eadem ratione per casus duci externa qua nostra
conueniat.
[1,5,59] Ac si reperias grammaticum ueterum amatorem, neget quidquam ex Latina
ratione mutandum, quia, cum sit apud nos casus ablatiuus, quem illi non
habent, parum conueniat uno casu nostro, quinque Graecis uti.
[1,5,60] Quin etiam laudet uirtutem eorum, qui potentiorem facere linguam Latinam
studebant nec alienis egere institutis fatebantur: inde 'Castorem' media syllaba
producta pronuntiarunt, quia hoc omnibus nostris nominibus accidebat, quorum
prima positio in easdem quas 'Castor' litteras exit, et ut 'Palaemo' ac 'Telamo' et
'Plato' (nam sic eum Cicero quoque appellat) dicerentur retinuerunt, quia
Latinum, quod o et n litteris finiretur, non reperiebant.
[1,5,61] Ne in a quidem atque s litteras exire temere masculina Graeca nomina
recto casu patiebantur, ideoque et apud Caelium legimus 'Pelia cincinnatus' et
apud Messalam 'bene fecit Euthia', et apud Ciceronem 'Hermagora', ne
miremur, quod ab antiquorum plerisque 'Aenea' ut 'Anchisa' sit dictus.
[1,5,62] Nam si ut 'Maecenas Sufenas Asprenas' dicerentur, genetiuo casu non e
littera, sed tis syllaba terminarentur. Inde Olympo et tyranno acutam syllabam
mediam dederunt, quia duabus longis sequentibus primam breuem acui noster
sermo non patitur.
[1,5,63] Sic genetiuus 'Vlixi' et 'Achilli' fecit, sic alia plurima. Nunc recentiores
instituerunt Graecis nominibus Graecas declinationes potius dare, quod tamen
ipsum non semper fieri potest. Mihi autem placet rationem Latinam sequi,
quousque patitur decor. Neque enim iam 'Calypsonem' dixerim ut 'Iunonem',
quamquam secutus antiquos C. Caesar utitur hac ratione declinandi; sed
auctoritatem consuetudo superauit.
[1,5,64] In ceteris quae poterunt utroque modo non indecenter efferri, qui Graecam
figuram sequi malet, non Latine quidem, sed citra reprehensionem loquetur.
[1,5,65] Simplices uoces prima positione, id est natura sua constant, compositae
aut praepositionibus subiunguntur, ut 'innocens' (dum ne pugnantibus inter se
duabus, quale est 'inperterritus': alioqui possunt aliquando continuari duae, ut
'incompositus reconditus' et quo Cicero utitur 'subabsurdum'), aut e duobus
quasi corporibus coalescunt, ut 'maleficus'.
[1,5,66] Nam ex tribus nostrae utique linguae non concesserim, quamuis 'capsis'
Cicero dicat compositum esse ex 'cape si uis', et inueniantur, qui 'Lupercalia'
aeque tris partes orationis esse contendant quasi 'lucre per caprum'.
[1,5,67] Nam 'Solitaurilia' iam persuasum est esse 'Suouetaurilia', et sane ita se
habet sacrum, quale apud Homerum quoque est. Sed haec non tam ex tribus
quam ex particulis trium coeunt. Ceterum etiam ex praepositione et duobus
uocabulis dure uidetur struxisse Pacuuius:
Nerei repandirostrum inceruiceruicem pecus.
[1,5,68] Iunguntur autem aut ex duobus Latinis integris ut 'superfui subterfugi',
quamquam ex integris an conposita sint quaeritur, aut integro et corrupto, ut
'maleuolus', aut ex corrupto et integro, ut 'noctiuagus', aut duobus corruptis, ut
'pedisecus', aut ex nostro et peregrino, ut 'biclinium', aut contra, ut 'epitogium' et
'Anticato', aliquando et ex duobus peregrinis, ut 'epiraedium'; nam cum sit 'epi'
praepositio Graeca, 'raeda' Gallicum (neque Graecus tamen neque Gallus utitur
conposito), Romani suum ex alieno utroque fecerunt.
[1,5,69] Frequenter autem praepositiones quoque copulatio ista corrumpit: inde
'abstulit aufugit amisit', cum praepositio sit 'ab' sola, et 'coit', cum sit praepositio
'con'. Sic 'ignaui' et 'erepublica' et similia.
[1,5,70] Sed res tota magis Graecos decet, nobis minus succedit: nec id fieri natura
puto, sed alienis fauemus, ideoque cum "G-kurtaucena" mirati simus,
'incuruiceruicum' uix a risu defendimus.
[1,5,71] Propria sunt uerba, cum id significant, in quod primo: denominata sunt,
translata, cum alium natura intellectum, alium loco praebent. Vsitatis tutius
utimur, noua non sine quodam periculo fingimus. Nam si recepta sunt, modicam
laudem adferunt orationi, repudiata etiam in iocos exeunt.
[1,5,72] Audendum tamen: namque, ut Cicero ait, etiam quae primo dura uisa sunt,
usu molliuntur. Sed minime nobis concessa est "G-onomatopoia". Quis enim
ferat, si quid simile illis merito laudatis "G-ligxe bio" et "G-sizen ofthalmo"
fingere audeamus? Iam ne 'balare' quidem aut 'hinnire' fortiter diceremus, nisi
iudicio uetustatis niterentur.
[1,6,0] CAP. VI
[1,6,1] Est etiam sua loquentibus obseruatio, sua scribentibus. Sermo constat
ratione, uetustate, auctoritate, consuetudine. Rationem praestat praecipue
analogia, nonnumquam et etymologia. Vetera maiestas quaedam et, ut sic
dixerim, religio commendat.
[1,6,2] Auctoritas ab oratoribus uel historicis peti solet. Nam poetas metri
necessitas excusat, nisi si quando nihil impediente in utroque modulatione
pedum alterum malunt, qualia sunt
'imo de stirpe recisum'
et 'aeriae quo congessere palumbes'
et 'silice in nuda' et similia: cum summorum in eloquentia uirorum iudicium
pro ratione, et uel error honestus sit magnos duces sequentibus.
[1,6,3] Consuetudo uero certissima loquendi magistra, utendumque plane sermone
ut nummo, cui publica forma est. Omnia tamen haec exigunt acre iudicium,
analogia praecipue, quam proxime ex Graeco transferentes in Latinum
proportionem uocauerunt.
[1,6,4] Eius haec uis est, ut id, quod dubium est, ad aliquid simile, de quo non
quaeritur, referat et incerta certis probet. Quod efficitur duplici uia: comparatione
similium in extremis maxime syllabis, propter quod ea, quae sunt e singulis,
negantur habere rationem, et deminutione.
[1,6,5] Comparatio in nominibus aut genus deprendit aut declinationem: genus, ut,
si quaeratur, 'funis' masculinum sit an femininum, simile illi sit 'panis':
declinationem, ut, si ueniat in dubium, 'hac domu' dicendum sit an 'hac domo',
et 'domuum' an 'domorum', similia sint 'domus anus manus'.
[1,6,6] Deminutio genus modo detegit, ut, ne ab eodem exemplo recedam, 'funem'
masculinum esse 'funiculus' ostendit.
[1,6,7] Eadem in uerbis quoque ratio conparationis, ut si quis antiquos secutus
'feruere' breui media syllaba dicat, deprendatur uitiose loqui, quod omnia, quae
e et o litteris fatendi modo terminantur, eadem, si in infinitis e litteram media
syllaba acceperunt, utique productam habent: 'prandeo pendeo spondeo
prandere pendere spondere'.
[1,6,8] At quae o solam habent, dummodo per eandem litteram in infinito exeant,
breuia fiunt: 'lego dico curro legere dicere currere', etiamsi est apud Lucilium:
'feruit aqua et feruet: feruit nunc, feruet ad annum'.
[1,6,9] Sed pace dicere hominis eruditissimi liceat: si 'feruit' putat illi simile 'currit' et
'legit', 'feruo' dicet ut 'lego' et 'curro', quod nobis inauditum est. 'Sed non est
haec uera comparatio: nam 'feruit' est illi simile 'seruit'.' Quam proportionem
sequenti dicere necesse est 'feruire' ut 'seruire'.
[1,6,10] Prima quoque aliquando positio ex obliquis inuenitur, ut memoria repeto
conuictos a me, qui reprenderant, quod hoc uerbo usus essem 'pepigi': nam id
quidem dixisse summos auctores confitebantur, rationem tamen negabant
permittere, quia prima positio 'paciscor', cum haberet naturam patiendi, faceret
tempore praeterito 'pactus sum'.
[1,6,11] Nos praeter auctoritatem oratorum atque historicorum analogia quoque
dictum tuebamur. Nam cum legeremus in XII tabulis 'ni ita pagunt',
inueniebamus simile huic 'cadunt': inde prima positio, etiamsi uetustate
exoleuerat, apparebat 'pago' ut 'cado', unde non erat dubium sic 'pepigi' nos
dicere ut 'cecidi'.
[1,6,12] Sed meminerimus non per omnia duci analogiae posse rationem, cum et
sibi ipsa plurimis in locis repugnet. Quaedam sine dubio conantur eruditi
defendere, ut, cum deprensum est, 'lepus' et 'lupus' similia positione quantum
casibus numerisque dissentiant, ita respondent non esse paria, quia 'lepus'
epicoenon sit, 'lupus' masculinum, quamquam Varro in eo libro, quo initia urbis
Romanae enarrat, 'lupum feminam' dicit Ennium Pictoremque Fabium secutus.
[1,6,13] Illi autem idem, cum interrogantur, cur 'aper apri' et 'pater patris' faciat, illud
nomen positum, hoc ad aliquid esse contendunt. Praeterea quoniam utrumque
a Graeco ductum sit, ad eam rationem recurrunt, ut "G-patro" patris, "G-kaprou"
apri' faciat.
[1,6,14] Illa tamen quomodo effugient, ut non, quamuis feminina singulari
nominatiuo 'us' litteris finita numquam genetiuo casu 'ris' syllaba terminentur,
faciat tamen 'Venus Veneris'? Item, cum es litteris finita per uarios exeant
genetiuos, numquam tamen eadem 'ris' syllaba terminatos, 'Ceres' cogat dici
'Cereris'?
[1,6,15] Quid uero? quae tota positionis eiusdem in diuersos flexus eunt? cum
'Alba' faciat Albanos' et 'Albensis', 'uolo' 'uolui' et 'uolaui'. Nam praeterito
quidem tempore uarie formari uerba prima persona o littera terminata ipsa
analogia confitetur, si quidem facit 'cado cecidi, spondeo spopondi, pingo pinxi,
lege legi, pono posui, frango fregi, laudo laudaui'.
[1,6,16] Non enim, cum primum fingerentur homines, Analogia demissa caelo
formam loquendi dedit, sed inuenta est, postquam loquebantur, et notatum in
sermone, quid quoque modo caderet. Itaque non ratione nititur, sed exemplo,
nec lex est loquendi, sed obseruatio, ut ipsam analogiam nulla res alia fecerit
quam consuetudo.
[1,6,17] Inhaerent tamen ei quidam molestissima diligentiae peruersitate, ut
'audaciter' potius dicant quam 'audacter', licet omnes oratores aliud sequantur,
et 'emicauit', non 'emicuit', et 'conire', non 'coire'. His permittamus et 'audiuisse'
et 'sciuisse' et 'tribunale' et 'faciliter' dicere: 'frugalis' quoque sit apud illos, non
'frugi': nam quo alio modo fiet 'frugalitas'?
[1,6,18] Idem 'centum milia nummum' et 'fidem deum' ostendant duplicis quoque
soloecismos esse, quando et casum mutant et numerum: nesciebamus enim ac
non consuetudini et decori seruiebamus, sicut in plurimis, quae M. Tullius in
Oratore diuine ut omnia exequitur.
[1,6,19] Sed Augustus quoque in epistulis ad C. Caesarem scriptis emendat, quod
is 'calidum' dicere quam 'caldum' malit, non quia id non sit Latinum, sed quia sit
odiosum et, ut ipse Graeco uerbo significauit, "G-periergon".
[1,6,20] Atqui hanc quidam "G-orthopeian" solam putant, quam ego minime
excludo. Quid enim tam necessarium quam recta locutio? Immo inhaerendum ei
iudico, quoad licet, diu etiam mutantibus repugnandum: sed abolita atque
abrogata retinere insolentiae cuiusdam est et friuolae in paruis iactantiae.
[1,6,21] Multum enim litteratus, qui sine aspiratione et producta secunda syllaba
salutarit ('auere' est enim), et 'calefacere' dixerit potius quam quod dicimus et
'conseruauisse', his adiciat 'face' et 'dice' et similia.
[1,6,22] Recta est haec uia: quis negat? Sed adiacet et mollior et magis trita. Ego
tamen non alio magis angor, quam quod obliquis casibus ducti etiam primas sibi
positiones non inuenire, sed mutare permittunt, ut cum 'ebur' et 'robur', ita dicta
ac scripta summis auctoribus, in o litteram secundae syllabae transferunt, quia
sit 'roboris' et 'eboris', 'sulpur' autem et 'guttur' u litteram in genetiuo seruent:
ideoque 'iecur' etiam et 'femur' controuersiam fecerunt.
[1,6,23] Quod non minus est licentiosum, quam si 'sulpuri' et 'gutturi' subicerent in
genetiuo litteram o mediam, quia esset 'eboris' et 'roboris': sicut Antonius
Gnipho, qui 'robur' quidem et 'ebur' atque etiam 'marmur' fatetur esse, uerum
fieri uult ex his 'ebura robura marmura'.
[1,6,24] Quodsi animaduerterent litterarum adfinitatem, scirent sic ab eo, quod est
'robur', 'roboris' fieri, quo modo ab eo, quod est 'miles limes, militis limitis, iudex
uindex, iudicis uindicis' et quae supra iam attigi.
[1,6,25] Quid uero quod, ut dicebam, similes positiones in longe diuersas figuras
per obliquos casus exeunt? ut 'uirgo Iuno, fusus lusus, cuspis puppis' et mille
alia: cum illud etiam accidat, ut quaedam pluraliter non dicantur, quaedam
contra singulari numero, quaedam casibus careant, quaedam a primis statim
positionibus tota mutentur, ut 'Iuppiter'.
[1,6,26] Quod uerbis etiam accidit, ut illi 'fero', cuius praeteritum perfectum et
ulterius non inuenitur. Nec plurimum refert, nulla haec an praedura sint. Nam
quid 'progenies' genetiuo singulari, quid plurali 'spes' faciet? Quo modo autem
'quire' et 'urgere' uel in praeterita patiendi modo uel in participia transibunt?
[1,6,27] Quid de aliis dicam, cum senatus 'senati' an 'senatus' faciat incertum sit?
Quare mihi non inuenuste dici uidetur, aliud esse Latine, aliud grammatice
loqui. Ac de analogia nimium.
[1,6,28] Etymologia, quae uerborum originem inquirit, a Cicerone dicta est notatio,
quia nomen eius apud Aristotelen inuenitur "G-sumbolon", quod est 'nota'. Nam
uerbum ex uerbo ductum, id est ueriloquium, ipse Cicero, qui finxit, reformidat.
sunt qui uim potius intuiti originationem uocent.
[1,6,29] Haec habet aliquando usum necessarium, quotiens interpretatione res, de
qua quaeritur, eget, ut cum M. Caelius se esse hominem frugi uult probare, non
quia abstinens sit (nam id ne mentiri quidem poterat), sed quia utilis multis, id
est fructuosus, unde sit ducta frugalitas. Ideoque in definitionibus adsignatur
etymologiae locus.
[1,6,30] Nonnumquam etiam barbara ab emendatis conatur discernere, ut cum
'Triquetram' dici Siciliam an 'Triquedram', 'meridiem' an 'medidiem' oporteat,
quaeritur: aliquando consuetudini seruit.
[1,6,31] Continet autem in se multam eruditionem, siue ex Graecis orta tractemus,
quae sunt plurima, praecipueque Aeolica ratione, cui est sermo noster
simillimus, declinata, siue ex historiarum ueterum notitia nomina hominum
locorum gentium urbium requiramus: unde Bruti, Publicolae, Pythici? cur
Latium, Italia, Beneuentum? quae Capitolium et collem Quirinalem et Argiletum
appellandi ratio?
[1,6,32] Iam illa minora, in quibus maxime studiosi eius rei fatigantur, quae uerba
paulum declinata uarie et multipliciter ad ueritatem reducunt aut correptis aut
porrectis, aut adiectis aut detractis, aut permutatis litteris syllabisue. Inde prauis
ingeniis ad foedissima usque ludibria labuntur. Sit enim 'consul' a consulendo
uel a iudicando: nam et hoc 'consulere' ueteres uocauerunt, unde adhuc
remanet illud 'rogat boni consulas', id est 'bonum iudices'.
[1,6,33] 'Senatui' dederit nomen aetas, nam idem patres sunt: et 'rex rector' et alia
plurima indubitata: nec abnuerim tegulae regulaeque et similium his rationem:
iam sit et 'classis' a calando et 'lepus leuipes' et 'uulpes uolipes':
[1,6,34] etiamne a contrariis aliqua sinemus trahi, ut 'lucus', quia umbra opacus
parum luceat, et 'ludus', quia sit longissime a lusu, et 'Ditis', quia minime diues?
Etiamne 'hominem' appellari, quia sit humo natus, quasi uero non omnibus
animalibus eadem origo, aut illi primi mortales ante nomen inposuerint terrae
quam sibi, et 'uerba' ab aere uerberato?
[1,6,35] Pergamus: sic perueniemus eo usque, ut 'stella' luminis stilla credatur,
cuius etymologiae auctorem clarum sane in litteris nominari in ea parte, qua a
me reprenditur, inhumanum est.
[1,6,36] Qui uero talia libris complexi sunt, nomina sua ipsi inscripserunt,
ingenioseque uisus est Gauius 'caelibes' dicere ueluti 'caelites', quod onere
grauissimo uacent, idque Graeco argumento iuuit: "G-etheou" enim eadem
de causa dici adfirmat. Nec ei cedit Modestus inuentione: nam, quia Caelo
Saturnus genitalia absciderit, hoc nomine appellatos, qui uxore careant, ait;
Aelius 'pituitam', quia petat uitam.
[1,6,37] Sed cui non post Varronem sit uenia? Qui 'agrum', quia in eo agatur
aliquid, et 'gragulos', quia gregatim uolent, dictos Ciceroni persuadere uoluit (ad
eum enim scribit), cum alterum ex Graeco sit manifestum duci, alterum ex
uocibus auium.
[1,6,38] Sed hoc tanti fuit uertere, ut 'merula', quia sola uolat, quasi mera uolans
nominaretur. Quidam non dubitarunt etymologiae subicere omnem nominis
causam, ut ex habitu, quem ad modum dixi, 'Longos' et 'Rufos', ex sono
'stertere murmurare', etiam deriuata, ut a 'uelocitate' dicitur 'uelox', et composita
pluraque his similia, quae sine dubio aliunde originem ducunt, sed arte non
egent, cuius in hoc opere non est usus nisi in dubiis.
[1,6,39] Verba a uetustate repetita non solum magnos adsertores habent, sed
etiam adferunt orationi maiestatem aliquam non sine delectatione: nam et
auctoritatem antiquitatis habent et, quia intermissa sunt, gratiam nouitati
similem parant.
[1,6,40] Sed opus est modo, ut neque crebra sint haec nec manifesta, quia nihil est
odiosius adfectatione, nec utique ab ultimis et iam oblitteratis repetita
temporibus, qualia sunt 'topper' et 'antegerio' et 'exanclare' et 'prosapia' et
Saliorum carmina uix sacerdotibus suis satis intellecta.
[1,6,41] Sed illa mutari uetat religio et consecratis utendum est: oratio uero, cuius
summa uirtus est perspicuitas, quam sit uitiosa, si egeat interprete? Ergo ut
nouorum optima erunt maxime uetera, ita ueterum maxime noua.
[1,6,42] Similis circa auctoritatem ratio. Nam etiamsi potest uideri nihil peccare, qui
utitur his uerbis, quae summi auctores tradiderunt, multum tamen refert non
solum, quid dixerint, sed etiam quid persuaserint. Neque enim
'tuburchinabundum' et 'lurchinabundum' iam in nobis quisquam ferat, licet Cato
sit auctor, nec 'hos lodices', quamquam id Pollioni placet, nec 'gladiola', atqui
Messala dixit, nec 'parricidatum', quod in Caelio uix tolerabile uidetur, nec
'collos' mihi Caluus persuaserit: quae nec ipsi iam dicerent.
[1,6,43] Superest igitur consuetudo: nam fuerit paene ridiculum malle sermonem,
quo locuti sint homines, quam quo loquantur. Et sane quid est aliud uetus
sermo quam uetus loquendi consuetudo? Sed huic ipsi necessarium est
iudicium, constituendumque in primis, id ipsum quid sit, quod consuetudinem
uocemus.
[1,6,44] Quae si ex eo, quod plures faciunt, nomen accipiat, periculosissimum dabit
praeceptum non orationi modo, sed, quod maius est, uitae: unde enim tantum
boni, ut pluribus quae recta sunt placeant? Igitur ut uelli et comam in gradus
frangere et in balneis perpotare, quamlibet haec inuaserint ciuitatem, non erit
consuetudo, quia nihil horum caret reprensione (at lauamur et tondemur et
conuiuimus ex consuetudine), sic in loquendo, non si quid uitiose multis
insederit, pro regula sermonis accipiendum erit.
[1,6,45] Nam ut transeam, quem ad modum uulgo imperiti loquantur, tota saepe
theatra et omnem circi turbam exclamasse barbare scimus. Ergo
consuetudinem sermonis uocabo consensum eruditorum, sicut uiuendi
consensum bonorum.
[1,7,0] CAP. VII
[1,7,1] Nunc, quoniam diximus, quae sit loquendi regula, dicendum, quae
scribentibus custodienda, quod Graeci "G-orthografian" uocant, nos recte
scribendi scientiam nominemus. Cuius ars non in hoc posita est, ut nouerimus,
quibus quaeque syllaba litteris constet (nam id quidem infra grammatici officium
est), sed totam, ut mea fert opinio, suptilitatem in dubiis habet:
[1,7,2] ut longis syllabis omnibus adponere apicem ineptissimum est, quia plurimae
natura ipsa uerbi, quod scribitur, patent, sed interim necessarium, cum eadem
littera alium atque alium intellectum, prout correpta uel producta est, facit:
[1,7,3] ut 'malus' arborem significet an hominem non bonum apice distinguitur,
'palus' aliud priore syllaba longa, aliud sequenti significat, et cum eadem littera
nominatiuo casu breuis, ablatiuo longa est, utrum sequamur, plerumque hac
nota monendi sumus.
[1,7,4] Similiter putauerunt illa quoque seruanda discrimina, ut 'ex' praepositionem
si uerbum sequeretur 'specto', adiecta secundae syllabae s littera, si 'pecto',
remota scriberemus.
[1,7,5] Illa quoque seruata est a multis differentia, ut 'ad', cum esset praepositio, d
litteram, cum autem coniunctio, t acciperet, itemque 'cum', si tempus
significaret, per qu, si comitem, per c ac duas sequentis scriberetur.
[1,7,6] Frigidiora his alia, ut 'quidquid' c quartam haberet, ne interrogare bis
uideremur, et 'quotidie' non 'cotidie', ut sit quot diebus: uerum haec iam etiam
inter ipsas ineptias euanuerunt.
[1,7,7] Quaeri solet, in scribendo praepositiones sonum, quem iunctae efficiunt, an
quem separatae, obseruare conueniat, ut cum dico 'optinuit' (secundam enim b
litteram ratio poscit, aures magis audiunt p) et 'immunis':
[1,7,8] illud enim, quod ueritas exigit, sequentis syllabae sono uictum m gemina
commutatur.
[1,7,9] Est et in diuidendis uerbis obseruatio, mediam litteram consonantem priori
an sequenti syllabae adiungas. 'Haruspex' enim, quia pars eius posterior a
spectando est, s litteram tertiae dabit, 'abstemius', quia ex abstinentia temeti
composita uox est, primae relinquet.
[1,7,10] Nam k quidem in nullis uerbis utendum puto nisi quae significat ita, ut sola
ponatur. Hoc eo non omisi, quod quidam eam, quotiens a sequatur,
necessariam credunt, cum sit c littera, quae ad omnis uocalis uim suam
perferat.
[1,7,11] Verum orthographia quoque consuetudini seruit ideoque saepe mutata est.
Nam illa uetustissima transeo tempora, quibus et pauciores litterae nec similes
his nostris earum formae fuerunt et uis quoque diuersa, sicut apud Graecos o
litterae, quae interim longa ac breuis, ut apud nos, interim pro syllaba, quam
nomine suo exprimit, posita est:
[1,7,12] ut a Latinis ueteribus d plurimis in uerbis ultimam adiectam, quod
manifestum est etiam ex columna rostrata, quae est Duilio in foro posita, interim
g quoque, ut in puluinari Solis, qui colitur iuxta aedem Quirini, 'uesperug', quod
'uesperuginem' accipimus.
[1,7,13] De mutatione etiam litterarum, de qua supra dixi, nihil repetere hic necesse
est: fortasse enim sicut scribebant, etiam loquebantur.
[1,7,14] Semiuocalis geminare diu non fuit usitatissimi moris, atque e contrario
usque ad Accium et ultra porrectas syllabas geminis, ut dixi, uocalibus
scripserunt.
[1,7,15] Diutius durauit, ut e et i iungendis eadem ratione qua Graeci "G-ei" uterentur:
ea casibus numerisque discreta est, ut Lucilius praecipit:
'iam 'puerei uenere' e postremum facito atque i,
ut pueri plures fiant'
ac deinceps idem:
'mendaci furique addes e, cum dare furi
iusseris.'
[1,7,16] Quod quidem cum superuacuum est, quia i tam longae quam breuis
naturam habet, tum incommodum aliquando; nam in iis, quae proximam ab
ultima litteram e habebunt et i longa terminabuntur, illam rationem sequentes
utemur e gemina, qualia sunt haec 'aureei argenteei' et his similia:
[1,7,17] idque iis praecipue, qui ad lectionem instituentur, etiam inpedimento erit,
sicut in Graecis accidit adiectione i litterae, quam non solum datiuis casibus in
parte ultima adscribunt, sed quibusdam etiam interponunt ut in "G-lethe", quia
etymologia ex diuisione in tris syllabas facta desideret eam litteram.
[1,7,18] Ae syllabam, cuius secundam nunc e litteram ponimus, uarie per a et i
efferebant, quidam semper ut Graeci, quidam singulariter tantum, cum in
datiuum uel genetiuum casum incidissent, unde 'pictai uestis' et 'aquai' Vergilius
amantissimus uetustatis carminibus inseruit.
[1,7,19] In eisdem plurali numero e utebantur 'hi Syllae Galbae'. Est in hac quoque
parte Lucilii praeceptum, quod quia pluribus explicatur uersibus, si quis parum
credet, apud ipsum in nono requirat.
[1,7,20] Quid quod Ciceronis temporibus paulumque infra, fere quotiens s littera
media uocalium longarum uel subiecta longis esset, geminabatur, ut 'caussae,
cassus, diuissiones'? Quomodo et ipsum et Vergilium quoque scripsisse manus
eorum docent.
[1,7,21] Atqui paulum superiores etiam illud, quod nos gemina dicimus 'iussi', una
dixerunt. Iam 'optimus maximus', ut mediam i litteram, quae ueteribus u fuerat,
acciperent, C. primum Caesaris inscriptione traditur factum.
[1,7,22] 'Here' nunc e littera terminamus: at ueterum comicorum adhuc libris
inuenio 'heri ad me uenit', quod idem in epistulis Augusti, quas sua manu
scripsit aut emendauit, deprenditur.
[1,7,23] Quid? non Cato Censorius 'dicam' et 'faciam' 'dice' et 'facie' scripsit
eundemque in ceteris, quae similiter cadunt, modum tenuit? Quod et ex
ueteribus eius libris manifestum est et a Messala in libro de s littera positum.
[1,7,24] 'Sibe' et 'quase' scriptum in multorum libris est, sed an hoc uoluerint
auctores nescio: T. Liuium ita his usum ex Pediano comperi, qui et ipse eum
sequebatur. Haec nos i littera finimus.
[1,7,25] Quid dicam 'uortices' et 'uorsus' ceteraque ad eundem modum, quae
primus Scipio Africanus in e litteram secundam uertisse dicitur?
[1,7,26] Nostri praeceptores 'seruum ceruumque' u et o litteris scripserunt, quia
subiecta sibi uocalis in unum sonum coalescere et confundi nequiret, nunc u
gemina scribuntur ea ratione, quam reddidi: neutro sane modo uox, quam
sentimus, efficitur, nec inutiliter Claudius Aeolicam illam ad hos usus litteram
adiecerat.
[1,7,27] Illud nunc melius, quod 'cui' tribus quas praeposui litteris enotamus, in quo
pueris nobis ad pinguem sane sonum qu et oi utebantur, tantum ut ab illo 'qui'
distingueretur.
[1,7,28] Quid quae scribuntur aliter quam enuntiantur? Nam et 'Gaius' C littera
significatur, quae inuersa mulierem declarat, quia tam Gaias esse uocitatas
quam Gaios etiam ex nuptialibus sacris apparet:
[1,7,29] nec 'Gnaeus' eam litteram in praenominis nota accipit, qua sonat, et
'columnam' et 'consules' exempta n littera legimus, et 'Subura', cum tribus
litteris notatur, c tertiam ostendit. Multa sunt generis huius, sed haec quoque
uereor ne modum tam paruae quaestionis excesserint.
[1,7,30] Iudicium autem suum grammaticus interponat his omnibus: nam hoc ualere
plurimum debet. Ego, nisi quod consuetudo optinuerit, sic scribendum quidque
iudico, quomodo sonat.
[1,7,31] Hic enim est usus litterarum, ut custodiant uoces et uelut depositum
reddant legentibus. Itaque id exprimere debent, quod dicturi sumus.
[1,7,32] Hae fere sunt emendate loquendi scribendique partes: duas reliquas
significanter ornateque dicendi non equidem grammaticis aufero, sed, cum mihi
officia rhetoris supersint, maiori operi reseruo.
[1,7,33] Redit autem illa cogitatio, quosdam fore, qui haec, quae diximus, parua
nimium et inpedimenta quoque maius aliquid agentibus putent: nec ipse ad
extremam usque anxietatem et ineptas cauillationes descendendum atque
ingenia concidi et comminui credo.
[1,7,34] Sed nihil ex grammatice nocuerit, nisi quod superuacuum est. An ideo
minor est M. Tullius orator, quod idem artis huius diligentissimus fuit et in filio, ut
epistulis apparet, recte loquendi asper quoque exactor?
[1,7,35] Aut uim C. Caesaris fregerunt editi de analogia libri? Aut ideo minus
Messala nitidus, quia quosdam totos libellos non uerbis modo singulis, sed
etiam litteris dedit? Non opstant hae disciplinae per illas euntibus, sed circa illas
haerentibus.
[1,8,0] CAP. VIII
[1,8,1] Superest lectio: in qua puer ut sciat, ubi suspendere spiritum debeat, quo
loco uersum distinguere, ubi claudatur sensus, unde incipiat, quando attollenda
uel submittenda sit uox, quo quidque flexu, quid lentius celerius, concitatius
lenius dicendum, demonstrari nisi in opere ipso non potest.
[1,8,2] Vnum est igitur, quod in hac parte praecipiam, ut omnia ista facere possit:
intellegat. Sit autem in primis lectio uirilis et cum suauitate quadam grauis, et
non quidem prosae similis, quia et carmen est et se poetae canere testantur,
non tamen in canticum dissoluta nec plasmate, ut nunc a plerisque fit,
effeminata, de quo genere optime C. Caesarem praetextatum adhuc accepimus
dixisse: 'si cantas, male cantas, si legis, cantas'.
[1,8,3] Nec prosopopoeias, ut quibusdam placet, ad comicum morem pronuntiari
uelim, esse tamen flexum quendam, quo distinguantur ab iis, in quibus poeta
persona sua utetur.
[1,8,4] Cetera admonitione magna egent, in primis, ut tenerae mentes tracturaeque
altius quidquid rudibus et omnium ignaris insederit, non modo quae diserta, sed
uel magis quae honesta sunt, discant.
[1,8,5] Ideoque optime institutum est, ut ab Homero atque Vergilio lectio inciperet,
quamquam ad intellegendas eorum uirtutes firmiore iudicio opus est: sed huic
rei superest tempus, neque enim semel legentur. Interim et sublimitate heroi
carminis animus adsurgat et ex magnitudine rerum spiritum ducat et optimis
inbuatur.
[1,8,6] Vtiles tragoediae: alunt et lyrici, si tamen in his non auctores modo, sed
etiam partes operis elegeris: nam et Graeci licenter multa et Horatium in
quibusdam nolim interpretari. Elegia uero, utique qua amat, et hendecasyllabi,
qui sunt commata sotadeorum (nam de sotadeis ne praecipiendum quidem est)
amoueantur, si fieri potest, si minus, certe ad firmius aetatis robur reseruentur.
[1,8,7] Comoediae, quae plurimum conferre ad eloquentiam potest, cum per omnis
et personas et adfectus eat, quem usum in pueris putem, paulo post suo loco
dicam: nam eum mores in tuto fuerint, inter praecipua legenda erit.
[1,8,8] De Menandro loquor, nec tamen excluserim alios. Nam Latini quoque
auctores adferent utilitatis aliquid, sed pueris, quae maxime ingenium alant
atque animum augeant, praelegenda: ceteris, quae ad eruditionem modo
pertinent, longa aetas spatium dabit. Multum autem ueteres etiam Latini
conferunt, quamquam plerique plus ingenio quam arte ualuerunt, in primis
copiam uerborum, quorum in tragoediis grauitas, in comoediis elegantia et
quidam uelut "G-attikismo" inueniri potest.
[1,8,9] Oeconomia quoque in iis diligentior quam in plerisque nouorum erit, qui
omnium operum solam uirtutem sententias putauerunt. Sanctitas certe et, ut sic
dicam, uirilitas ab iis petenda est, quando nos in omnia deliciarum uitia dicendi
quoque ratione defluximus.
[1,8,10] Denique credamus summis oratoribus, qui ueterum poemata uel ad fidem
causarum uel ad ornamentum eloquentiae adsumunt.
[1,8,11] Nam praecipue quidem apud Ciceronem, frequenter tamen apud Asinium
etiam et ceteros, qui sunt proximi, uidemus Enni, Acci, Pacuui, Lucili, Terenti,
Caecili et aliorum inseri uersus summa non eruditionis modo gratia, sed etiam
iucunditatis, cum poeticis uoluptatibus aures a forensi asperitate respirant.
[1,8,12] Quibus accedit non mediocris utilitas, cum sententiis eorum uelut
quibusdam testimoniis quae proposuere confirment. Verum priora illa ad pueros
magis, haec sequentia ad robustiores pertinebunt, cum grammatices amor et
usus lectionis non scholarum temporibus, sed uitae spatio terminentur.
[1,8,13] In praelegendo grammaticus et illa quidem minora praestare debebit, ut
partes orationis reddi sibi soluto uersu desideret et pedum proprietates, quae
adeo debent esse notae in carminibus, ut etiam in oratoria compositione
desiderentur.
[1,8,14] Deprendat quae barbara, quae inpropria, quae contra legem loquendi sint
posita, non ut ex his utique inprobentur poetae (quibus, quia plerumque seruire
metro coguntur, adeo ignoscitur, ut uitia ipsa aliis in carmine appellationibus
nominentur: "G-metaplasmou" enim et "G-scematismou" et "G-scemata", ut
dixi, uocamus et laudem uirtutis necessitati damus), sed ut commoneat
artificialium et memoriam agitet.
[1,8,15] Id quoque inter prima rudimenta non inutile demonstrare, quot quaeque
uerba modis intellegenda sint. Circa glossemata etiam, id est uoces minus
usitatas, non ultima eius professionis diligentia est.
[1,8,16] Enimuero iam maiore cura doceat tropos omnes, quibus praecipue non
poema modo sed etiam oratio ornatur, schemata utraque, id est figuras,
quaeque "G-lexeo" quaeque "G-dianoa" uocantur: quorum ego sicut troporum
tractatum in eum locum differo, quo mihi de ornatu orationis dicendum erit.
[1,8,17] Praecipue uero illa infigat animis, quae in oeconomia uirtus, quae in decore
rerum, quid personae cuique conuenerit, quid in sensibus laudandum, quid in
uerbis, ubi copia probabilis, ubi modus.
[1,8,18] His accedet enarratio historiarum, diligens quidem illa, non tamen usque ad
superuacuum laborem occupata: nam receptas aut certe claris auctoribus
memoratas exposuisse satis est. Persequi quidem, quid quis umquam uel
contemptissimorum hominum dixerit, aut nimiae miseriae aut inanis iactantiae
est et detinet atque obruit ingenia melius aliis uacatura.
[1,8,19] Nam qui omnis etiam indignas lectione scidas excutit, anilibus quoque
fabulis accommodare operam potest: atqui pleni sunt eius modi impedimentis
grammaticorum commentarii uix ipsis, qui composuerunt, satis noti.
[1,8,20] Nam Didymo, quo nemo plura scripsit, accidisse compertum est, ut, cum
historiae cuidam tamquam uanae repugnaret, ipsius proferretur liber, qui eam
continebat.
[1,8,21] Quod euenit praecipue in fabulosis usque ad deridicula quaedam,
quaedam etiam pudenda, unde inprobissimo cuique pleraque fingendi licentia
est, adeo ut de libris totis et auctoribus, ut succurrit, mentiantur tuto, quia
inueniri qui numquam fuere non possunt: nam in notioribus frequentissime
deprenduntur a curiosis. Ex quo mihi inter uirtutes grammatici habebitur aliqua
nescire.
[1,9,0] CAP. IX
[1,9,1] Et finitae quidem sunt partes duae, quas haec professio pollicetur, id est
ratio loquendi et enarratio auctorum, quarum illam methodicen, hanc historicen
uocant. Adiciamus tamen eorum curae quaedam dicendi primordia, quibus
aetates nondum rhetorem capientis instituant.
[1,9,2] Igitur Aesopi fabellas, quae fabulis nutricularum proxime succedunt, narrare
sermone puro et nihil se supra modum extollente, deinde eandem gracilitatem
stilo exigere condiscant: uersus primo soluere, mox mutatis uerbis interpretari,
tum paraphrasi audacius uertere, qua et breuiare quaedam et exornare saluo
modo poetae sensu permittitur.
[1,9,3] Quod opus, etiam consummatis professoribus difficile, qui commode
tractauerit, cuicumque discendo sufficiet. Sententiae quoque et chriae et
ethologiae subiectis dictorum rationibus apud grammaticos scribantur, quia
initium ex lectione ducunt: quorum omnium similis est ratio, forma diuersa, quia
sententia uniuersalis est uox, ethologia personis continetur.
[1,9,4] Chriarum plura genera traduntur: unum simile sententiae, quod est positum
in uoce simplici 'dixit ille' aut 'dicere solebat': alterum, quod est in respondendo
'interrogatus ille', uel 'cum hoc ei dictum esset, respondit': tertium huic non
dissimile 'cum quis dixisset aliquid uel fecisset'.
[1,9,5] Etiam in ipsorum factis esse chrian putant ut 'Crates, cum indoctum puerum
uidisset, paedagogum eius percussit', et aliud paene par ei, quod tamen eodem
nomine appellare non audent, sed dicunt "G-creiode", ut 'Milo, quem uitulum
adsueuerat ferre, taurum ferebat'. In his omnibus et declinatio per eosdem
ducitur casus, et tam factorum quam dictorum ratio est.
[1,9,6] Narratiunculas a poetis celebratas notitiae causa, non eloquentiae
tractandas puto. Cetera maioris operis ac spiritus Latini rhetores relinquendo
necessaria grammaticis fecerunt: Graeci magis operum suorum et onera et
modum norunt.
[1,10,0] CAP. X
[1,10,1] Haec de grammatice, quam breuissime potui, non ut omnia dicerem
sectatus, quod infinitum erat, sed ut maxime necessaria. Nunc de ceteris
artibus, quibus instituendos, priusquam rhetori tradantur, pueros existimo,
strictim subiungam, ut efficiatur orbis ille doctrinae, quem Graeci" G-egkuklion"
paideivan uocant.
[1,10,2] Nam isdem fere annis aliarum quoque disciplinarum studia ingredienda sunt:
quae quia et ipsae artes sunt et esse perfectae sine orandi scientia possunt nec
rursus ad efficiendum oratorem satis ualent solae, an sint huic operi
necessariae, quaeritur.
[1,10,3] Nam quid, inquiunt, ad agendam causam dicendamue sententiam pertinet,
scire, quem ad modum data linea constitui triangula aequis lateribus possint?
Aut quo melius uel defendet reum uel reget consilia, qui citharae sonos
nominibus et spatiis distinxerit?
[1,10,4] Enumerent etiam fortasse multos quamlibet utiles foro, qui neque geometren
audierint nec musicos nisi hac communi uoluptate aurium intellegant. Quibus
ego primum hoc respondeo, quod M. Cicero scripto ad Brutum libro frequentius
testatur: non eum a nobis institui oratorem, qui sit aut fuerit, sed imaginem
quandam concepisse nos animo perfecti illius et nulla parte cessantis.
[1,10,5] Nam et sapientem formantes eum, qui sit futurus consummatus undique et,
ut dicunt, mortalis quidam deus, non modo cognitione caelestium uel mortalium
putant instruendum, sed per quaedam parua sane, si ipsa demum aestimes,
ducunt sicut exquisitas interim ambiguitates: non quia ceratinae aut
crocodillinae possint facere sapientem, sed quia illum ne in minimis quidem
oporteat falli.
[1,10,6] Similiter oratorem, qui debet esse sapiens, non geometres faciet aut
musicus, quaeque his alia subiungam, sed hae quoque artes, ut sit
consummatus, iuuabunt. Nisi forte "G-antidotou" quidem atque alia, quae
oculis aut uulneribus medentur, ex multis atque interim contrariis quoque inter
se effectibus componi uidemus, quorum ex diuersis fit una illa mixtura, quae
nulli earum similis est, ex quibus constat, sed proprias uires ex omnibus sumit,
[1,10,7] et muta animalia mellis illum inimitabilem humanae rationi saporem uario
florum ac sucorum genere perficiunt: nos mirabimur, si oratio, qua nihil
praestantius homini dedit prouidentia, pluribus artibus egeat, quae, etiam cum
se non ostendunt in dicendo nec proferunt, etiam tamen occultam suggerunt et
tacitae quoque sentiuntur?
[1,10,8] 'Fuit aliquis sine iis disertus'. Sed ego oratorem uolo. 'Non multum adiciunt'.
Sed aeque non erit totum, cui uel parua deerunt; et optimum quidem hoc esse
conueniet, cuius etiamsi in arduo spes est, nos tamen praecipiamus omnia, ut
saltem plura fiant. Sed cur deficiat animus? Natura enim perfectum oratorem
esse non prohibet, turpiterque desperatur quidquid fieri potest.
[1,10,9] Atque ego uel iudicio ueterum poteram esse contentus. Nam quis ignorat
musicen, ut de hac primum loquar, tantum iam illis antiquis temporibus non
studii modo, uerum etiam uenerationis habuisse, ut idem musici et uates et
sapientes iudicarentur, mittam alios, Orpheus et Linus: quorum utrumque dis
genitum, alterum uero, quia rudes quoque atque agrestes animos admiratione
mulceret, non feras modo, sed saxa etiam siluasque duxisse posteritatis
memoriae traditum est.
[1,10,10] Itaque et Timagenes auctor est omnium in litteris studiorum antiquissimam
musicen extitisse, et testimonio sunt clarissimi poetae, apud quos inter regalia
conuiuia laudes heroum ac deorum ad citharam canebantur. Iopas uero ille
Vergilii nonne canit
'errantem lunam solisque labores'
et cetera? Quibus certe palam confirmat auctor eminentissimus musicen cum
diuinarum etiam rerum cognitione esse coniunctam.
[1,10,11] Quod si datur, erit etiam oratori necessaria, si quidem, ut diximus, haec
quoque pars, quae ab oratoribus relicta a philosophis est occupata, nostri
operis fuit ac sine omnium talium scientia non potest esse perfecta eloquentia.
[1,10,12] Atqui claros nomine sapientiae uiros nemo dubitauerit studiosos musices
fuisse, cum Pythagoras atque eum secuti acceptam sine dubio antiquitus
opinionem uulgauerint mundum ipsum ratione esse conpositum, quam postea
sit lyra imitata, nec illa modo contenti dissimilium concordia, quanm uocant
"G-armonian", sonum quoque his motibus dederint.
[1,10,13] Nam Plato cum in aliis quibusdam tum praecipue in Timaeo ne intellegi
quidem nisi ab iis, qui hanc quoque partem disciplinae diligenter perceperint,
potest. De philosophis loquor, quorum fons ipse Socrates iam senex institui lyra
non erubescebat.
[1,10,14] Duces maximos et fidibus et tibiis cecinisse traditum, exercitus
Lacedaemoniorum musicis accensos modis. Quid autem aliud in nostris
legionibus cornua ac tubae faciunt? Quorum concentus quanto est
uehementior, tantum Romana in bellis gloria ceteris praestat.
[1,10,15] Non igitur frustra Plato ciuili uiro, quem "G-politikon" uocat, necessariam
musicen credidit. Et eius sectae, quae aliis seuerissima, aliis asperrima uidetur,
principes in hac fuere sententia, ut existimarent sapientium aliquos nonnullam
operam his studiis accommodaturos, et Lycurgus, durissimarum Lacedaemoniis
legum auctor, musices disciplinam probauit.
[1,10,16] Atque eam natura ipsa uidetur ad tolerandos facilius labores uelut muneri
nobis dedisse, si quidem et remigem cantus hortatur; nec solum in iis operibus,
in quibus plurium conatus praeeunte aliqua iucunda uoce conspirat, sed etiam
singulorum fatigatio quamlibet se rudi modulatione solatur.
[1,10,17] Laudem adhuc dicere artis pulcherrimae uideor, nondum eam tamen
oratori coniungere. Transeamus igitur id quoque, quod grammatice quondam ac
musice iunctae fuerunt: si quidem Archytas atque Euenus etiam subiectam
grammaticen musicae putauerunt, et eosdem utriusque rei praeceptores fuisse
cum Sophron ostendit, mimorum quidem scriptor, sed quem Plato adeo
probauit, ut suppositos capiti libros eius, cum moreretur, habuisse credatur,
[1,10,18] tum Eupolis, apud quem Prodamus et musicen et litteras docet et Maricas,
qui est Hyperbolus, nihil se ex musice scire nisi litteras confitetur. Aristophanes
quoque non uno libro sic institui pueros antiquitus solitos esse demonstrat, et
apud Menandrum in Hypobolimaeo senex, qui reposcenti filium patri uelut
rationem impendiorum, quae in educationem contulerit, exponens psaltis se et
geometris multa dicit dedisse.
[1,10,19] Vnde etiam ille mos, ut in conuiuiis post cenam circumferretur lyra, cuius
cum se imperitum Themistocles confessus esset, ut uerbis Ciceronis utar, 'est
habitus indoctior'.
[1,10,20] Sed ueterum quoque Romanorum epulis fides ac tibias adhibere moris fuit:
uersus quoque Saliorum habent carmen. Quae cum omnia sint a Numa rege
instituta, faciunt manifestum ne illis quidem, qui rudes ac bellicosi uidentur,
curam musices, quantam illa recipiebat aetas, defuisse.
[1,10,21] Denique in prouerbium usque Graecorum celebratum est, 'indoctos a
Musis atque a Gratiis abesse'.
[1,10,22] Verum quid ex ea proprie petat futurus orator, disseramus. Numeros
musice duplices habet, in uocibus et in corpore: utriusque enim rei aptus
quidam modus desideratur. Vocis rationem Aristoxenus musicus diuidit in
"G-ruthmon" et "G-melo", quorum alterum modulatione, alterum canore ac sonis
constat. Num igitur non haec omnia oratori necessaria? Quorum unum ad
gestum, alterum ad conlocationem uerborum, tertium ad flexus uocis, qui sunt
in agendo quoque plurimi, pertinet:
[1,10,23] nisi forte in carminibus tantum et in canticis exigitur structura quaedam et
inoffensa copulatio uocum, in agendo superuacua est, aut non conpositio et
sonus in oratione quoque uarie pro rerum modo adhibetur sicut in musice.
[1,10,24] Namque et uoce et modulatione grandia elate, iucunda dulciter, moderata
leniter canit totaque arte consentit cum eorum, quae dicuntur, adfectibus.
[1,10,25] Atqui in orando quoque intentio uocis, remissio, flexus pertinet ad
mouendos audientium adfectus, aliaque et conlocationis et uocis, ut eodem utar
uerbo, modulatione concitationem iudicis, alia misericordiam petimus, cum
etiam organis, quibus sermo exprimi non potest, adfici animos in diuersum
habitum sentiamus.
[1,10,26] Corporis quoque aptus et decens motus, qui dicitur "G-euruthmia", et est
necessarius nec aliunde peti potest: in quo pars actionis non minima consistit,
qua de re sepositus nobis est locus.
[1,10,27] Age, non habebit in primis curam uocis orator? Quid tam musices
proprium? Sed ne haec quidem praesumenda pars est: uno interim contenti
simus exemplo C. Gracchi, praecipui suorum temporum oratoris, cui contionanti
consistens post eum musicus fistula, quam "G-tonarion" uocant, modos, quibus
deberet intendi, ministrabat;
[1,10,28] haec ei cura inter turbidissimas actiones uel terrenti optimates uel iam
timenti fuit. Libet propter quosdam imperitiores etiam 'crassiore', ut uocant,
'Musa' dubitationem huius utilitatis eximere.
[1,10,29] Nam poetas certe legendos oratori futuro concesserint: num igitur hi sine
musice? Ac si quis tam caecus animi est, ut de aliis dubitet, illos certe, qui
carmina ad lyram composuerunt. Haec diutius forent dicenda, si hoc studium
uelut nouum praeciperem.
[1,10,30] Cum uero antiquitus usque a Chirone atque Achille ad nostra tempora
apud omnis, qui modo legitimam disciplinam non sint perosi, durauerit, non est
committendum, ut illa dubia faciam defensionis sollicitudine.
[1,10,31] Quamuis autem satis iam ex ipsis, quibus sum modo usus, exemplis
credam esse manifestum, quae mihi et quatenus musice placeat, apertius
tamen profitendum puto, non hanc a me praecipi, quae nunc in scaenis
effeminata et inpudicis modis fracta non ex parte minima, si quid in nobis uirilis
roboris manebat, excidit, sed qua laudes fortium canebantur quaque ipsi fortes
canebant: nec psalteria et spadicas etiam uirginibus probis recusanda, sed
cognitionem rationis, quae ad mouendos leniendosque adfectus plurimum
ualet.
[1,10,32] Nam et Pythagoran accepimus concitatos ad uim pudicae domui
adferendam iuuenes iussa mutare in spondium modos tibicina conposuisse, et
Chrysippus etiam nutricum illi quae adhibetur infantibus adlectationi suum
quoddam carmen adsignat.
[1,10,33] Est etiam non inerudite ad declamandum ficta materia, in qua ponitur
tibicen, qui sacrificanti Phrygium cecinerat, acto illo in insaniam et per
praecipitia delato accusari, quod causa mortis extiterit: quae si dici debet ab
oratore nec dici citra scientiam musices potest, quomodo non hanc quoque
artem necessariam esse operi nostro uel iniqui consentient ?
[1,10,34] In geometria partem fatentur esse utilem teneris aetatibus: agitari namque
animos et acui ingenia et celeritatem percipiendi uenire inde concedunt, sed
prodesse eam non ut ceteras artis, cum perceptae sint, sed cum discatur,
existimant.
[1,10,35] Id uulgaris opinio est. Nec sine causa summi uiri etiam inpensam huic
scientiae operam dederunt. Nam cum sit geometria diuisa in numeros atque
formas, numerorum quidem notitia non oratori modo, sed cuicumque saltem
primis litteris erudito necessaria est. In causis uero uel frequentissime uersari
solet: in quibus actor, non dico, si circa summas trepidat, sed si digitorum
saltem incerto aut indecoro gestu a computatione dissensit, iudicatur indoctus.
[1,10,36] Illa uero linearis ratio et ipsa quidem cadit frequenter in causas nam de
terminis mensurisque sunt lites), sed habet maiorem quandam aliam cum arte
oratoria cognationem.
[1,10,37] Iam primum ordo est geometriae necessarius: nonne et eloquentiae? Ex
prioribus geometria probat insequentia et certis incerta: nonne id in dicendo
facimus? Quid ? illa propositarum quaestionum conclusio non fere tota constat
syllogismis? Propter quod plures inuenias, qui dialecticae similem quam qui
rhetoricae fateantur hanc artem. Verum et orator, etiamsi raro, non tamen
numquam probabit dialectice.
[1,10,38] Nam et syllogismis, si res poscet, utetur et certe enthymemate, qui
rhetoricus est syllogismus. Denique probationum quae sunt potentissimae
"G-grammikai"; "G-apodeixei" uulgo dicuntur: quid autem magis oratio quam
probationem petit?
[1,10,39] Falsa quoque ueris similia geometrica ratione deprendit. Fit hoc et in
numeris per quasdam, quas "G-pseudografia" uocant, quibus pueri ludere
solebamus. Sed alia maiora sunt. Nam quis non ita proponenti credat: 'quorum
locorum extremae lineae eandem mensuram colligunt, eorum spatium quoque,
quod iis lineis continetur, par sit necesse est?'
[1,10,40] At id falsum est: nam plurimum refert, cuius sit formae ille circuitus,
reprehensique a geometris sunt historici, qui magnitudinem insularum satis
significari nauigationis ambitu crediderunt. Nam ut quaeque forma
perfectissima, ita capacissima est.
[1,10,41] Ideoque illa circumcurrens linea, si efficiet orbem, quae forma est in planis
maxime perfecta, amplius spatium complectetur, quam si quadratum paribus
oris efficiat, rursus quadrata triangulis, triangula ipsa plus aequis lateribus quam
inaequalibus.
[1,10,42] Sed alia forsitan obscuriora: nos facillimum etiam imperitis sequamur
experimentum. Iugeri mensuram ducentos et quadraginta longitudinis pedes
esse dimidioque in latitudinem patere, non fere quisquam est qui ignoret, et qui
sit circuitus et quantum campi claudat, colligere expeditum.
[1,10,43] At centeni et octogeni in quamque partem pedes idem spatium
extremitatis, sed multo amplius clusae quattuor lineis areae faciunt. Id si
computare quem piget, breuioribus numeris idem discat. Nam deni in quadram
pedes quadraginta per oram, intra centum erunt. At si quini deni per latera,
quini in fronte sint, ex illo quod amplectuntur quartam deducent eodem
circumductu.
[1,10,44] Si uero porrecti utrimque undeuiceni singulis distent, non plures intus
quadratos habebunt, quam per quot longitudo ducetur: quae circumibit autem
linea, eiusdem spatii erit, cuius ea, quae centum continet. Ita quidquid formae
quadrati detraxeris, amplitudini quoque peribit.
[1,10,45] Ergo etiam id fieri potest, ut maiore circuitu minor loci amplitudo cludatur.
Haec in planis; nam in collibus uallibusque etiam imperito patet plus soli esse
quam caeli.
[1,10,46] Quid quod se eadem geometria tollit ad rationem usque mundi? In qua,
cum siderum certos constitutosque cursus numeris docet, discimus nihil esse
inordinatum atque fortuitum: quod ipsum nonnumquam pertinere ad oratorem
potest.
[1,10,47] An uero, cum Pericles Athenienses solis obscuratione territos redditis eius
rei causis metu liberauit, aut cum Sulpicius ille Gallus in exercitu L. Pauli de
lunae defectione disseruit, ne uelut prodigio diuinitus facto militum animi
terrerentur, non uidetur esse usus oratoris officio?
[1,10,48] Quod si Nicias in Sicilia scisset, non eodem confusus metu pulcherrimum
Atheniensium exercitum perdidisset: sicut Dion, cum ad destruendam Dionysii
tyrannidem uenit, non est tali casu deterritus. Sint extra licet usus bellici,
transeamusque, quod Archimedes unus obsidionem Syracusarum in longius
traxit:
[1,10,49] illud utique iam proprium ad efficiendum quod intendimus, plurimas
quaestiones, quibus difficilior alia ratione explicatio est, ut de ratione diuidendi,
de sectione in infinitum, de celeritate augenda, linearibus illis probationibus
solui solere, ut, si est oratori, quod proximus demonstrabit liber, de omnibus
rebus dicendum, nullo modo sine geometria esse possit orator.
[1,11,0] CAP. XI
[1,11,1] Dandum aliquid comoedo quoque, dum eatenus, qua pronuntiandi scientiam
futurus orator desiderat. Non enim puerum, quem in hoc instituimus, aut
femineae uocis exilitate frangi uolo aut seniliter tremere.
[1,11,2] Nec uitia ebrietatis effingat nec seruili uernilitate imbuatur nec amoris,
auaritiae, metus discat adfectum: quae neque oratori sunt necessaria et
mentem praecipue in aetate prima teneram adhuc et rudem inficiunt; nam
frequens imitatio transit in mores.
[1,11,3] Ne gestus quidem omnis ac motus a comoedis petendus est. Quamquam
enim utrumque eorum ad quendam modum praestare debet orator, plurimum
tamen aberit a scaenico, nec uultu nec manu nec excursionibus nimius. Nam si
qua in his ars est dicentium, ea prima est, ne ars esse uideatur.
[1,11,4] Quod est igitur huius doctoris officium? In primis uitia si qua sunt oris
emendet, ut expressa sint uerba, ut suis quaeque litterae sonis enuntientur.
Quarundam enim uel exilitate uel pinguitudine nimia laboramus, quasdam uelut
acriores parum efficimus et aliis non dissimilibus, sed quasi hebetioribus
permutamus.
[1,11,5] Quippe et rho litterae, qua Demosthenes quoque laborauit, labda succedit,
quarum uis est apud nos quoque, et cum c ac similiter g non eualuerunt, in t ac
d molliuntur.
[1,11,6] Ne illas quidem circa s litteram delicias hic magister feret, nec uerba in
faucibus patietur audiri nec oris inanitate resonare nec, quod minime sermoni
puro conueniat, simplicem uocis naturam pleniore quodam sono circumliniri,
quod Graeci "G-katapeplasmenon" dicunt:
[1,11,7] sic appellatur cantus tibiarum, quae praeclusis, quibus clarescunt,
foraminibus, recto modo exitu grauiorem spiritum reddunt.
[1,11,8] Curabit etiam, ne extremae syllabae intercidant, ut par sibi sermo sit, ut,
quotiens exclamandum erit, lateris conatus sit ille, non capitis, ut gestus ad
uocem, uultus ad gestum adcommodetur.
[1,11,9] Obseruandum erit etiam, ut recta sit facies dicentis, ne labra detorqueantur,
ne inmodicus hiatus rictum distendat, ne supinus uultus, ne deiecti in terram
oculi, ne inclinata utrolibet ceruix.
[1,11,10] Nam frons pluribus generibus peccat. Vidi multos, quorum supercilia ad
singulos uocis conatus adleuarentur, aliorum constricta, aliorum etiam
dissidentia, cum altero in uerticem tenderent, altero paene oculus ipse
premeretur.
[1,11,11] Infinitum autem, ut mox dicemus, in his quoque rebus momentum est, et
nihil potest placere quod non decet.
[1,11,12] Debet etiam docere comoedus, quomodo narrandum, qua sit auctoritate
suadendum, qua concitatione consurgat ira, qui flexus deceat miserationem.
Quod ita optime faciet, si certos ex comoediis elegerit locos et ad hoc maxime
idoneos, id est actionibus similes.
[1,11,13] Idem autem non ad pronuntiandum modo utilissimi, uerum ad augendam
quoque eloquentiam maxime accommodati erunt.
[1,11,14] Et haec, dum infirma aetas maiora non capiet: ceterum cum legere
orationes oportebit, cum uirtutes earum iam sentiet, tum mihi diligens aliquis ac
peritus adsistat neque solum lectionem formet, uerum ediscere etiam electa ex
iis cogat et ea dicere stantem clare et quem ad modum agere oportebit, ut
protinus pronuntiationem, uocem, memoriam exerceat.
[1,11,15] Ne illos quidem reprehendendos puto, qui paulum etiam palaestricis
uacauerunt. Non de iis loquor, quibus pars uitae in oleo, pars in uino
consumitur, qui corporum cura mentem obruerunt (hos enim abesse ab eo,
quem instituimus, quam longissime uelim):
[1,11,16] sed nomen est idem iis, a quibus gestus motusque formantur, ut recta sint
bracchia, ne indoctae, rusticae manus, ne status indecorus, ne qua in
proferendis pedibus inscitia, ne caput oculique ab alia corporis inclinatione
dissideant.
[1,11,17] Nam neque haec esse in parte pronuntiationis negauerit quisquam neque
ipsam pronuntiationem ab oratore secernet: et certe, quod facere oporteat, non
indignandum est discere, cum praesertim haec chironomia, quae est (in nomine
ipso declaratur) lex gestus, et ab illis temporibus heroicis orta sit et a summis
Graeciae uiris atque ipso etiam Socrate probata, a Platone quoque in parte
ciuilium posita uirtutum, et Chrysippo in praeceptis de liberorum educatione
compositis non omissa.
[1,11,18] Nam Lacedaemonios quidem etiam saltationem quandam tamquam ad
bella quoque utilem habuisse inter exercitationes accepimus. Neque id
ueteribus Romanis dedecori fuit: argumentum est sacerdotum nomine ac
religione durans ad hoc tempus saltatio et illa in tertio Ciceronis de Oratore libro
uerba Crassi, quibus praecipit ut orator utatur 'laterum inclinatione forti ae uirili
non a scaena et histrionibus, sed ab armis aut etiam a palaestra'. Cuius
disciplinae usus in nostram usque aetatem sine` eprehensione descendit.
[1,11,19] A me tamen nec ultra pueriles annos retinebitur nec in his ipsis diu. Neque
enim gestum oratoris componi ad similitudinem saltationis uolo, sed subesse
aliquid ex hac exercitatione puerili, unde nos non id agentis furtim decor ille
discentibus traditus prosequatur.
[1,12,0] CAP. XII
[1,12,1] Quaeri solet, an, etiamsi discenda sint haec, eodem tempore tamen tradi
omnia et percipi possint. Negant enim quidam, quia confundatur animus ac
fatigetur tot disciplinis in diuersum tendentibus, ad quas nec mens nec corpus
nec dies ipse sufficiat, et, si maxime patiatur hoc aetas robustior, pueriles annos
onerari non oporteat.
[1,12,2] Sed non satis perspiciunt, quantum natura humani ingenii ualeat, quae ita
est agilis ac uelox, sic in omnem partem, ut ita dixerim, spectat, ut ne possit
quidem aliquid agere tantum unum, in plura uero non eodem die modo, sed
eodem temporis momento uim suam intendat.
[1,12,3] An uero citharoedi non simul et memoriae et sono uocis et plurimis flexibus
seruiunt, cum interim alios neruos dextra percurrunt, alios laeua trahunt,
continent, praebent, ne pes quidem otiosus certam legem temporum seruat, et
haec pariter omnia?
[1,12,4] Quid? nos agendi subita necessitate deprensi nonne alia dicimus, alia
prouidemus, cum pariter inuentio rerum, electio uerborum, compositio, gestus,
pronuntiatio, uultus, motus desiderentur? Quae si uelut sub uno conatu tam
diuersa parent simul, cur non pluribus curis horas partiamur? cum praesertim
reficiat animos ac reparet uarietas ipsa, contraque sit aliquanto difficilius in
labore uno perseuerare. Ideo et stilus lectione requiescit, et ipsius lectionis
taedium uicibus leuatur.
[1,12,5] Quamlibet multa egerimus, quodam tamen modo recentes sumus ad id,
quod incipimus. Quis non optundi possit, si per totum diem cuiuscumque artis
unum magistrum ferat? Mutatione recreabitur sicut in cibis, quorum diuersitate
reficitur stomachus et pluribus minore fastidio alitur.
[1,12,6] Aut dicant isti mihi, quae sit alia ratio discendi. Grammatico soli
deseruiamus, deinde "G-geometre" tantum, omittamus interim quod didicimus?
mox transeamus ad musicum, excidant priora? Et cum Latinis studebimus
litteris, non respiciamus ad Graecas? Vt semel finiam, nihil faciamus nisi
nouissimum?
[1,12,7] Cur non idem suademus agricolis, ne arua simul et uineta et oleas et
arbustum colant? ne pratis et pecoribus et hortis et aluearibus auibusque
accommodent curam? Cur ipsi aliquid forensibus negotiis, aliquid desideriis
amicorum, aliquid rationibus domesticis, aliquid curae corporis, nonnihil
uoluptatibus cotidie damus? Quarum nos una res quaelibet nihil intermittentis
fatigaret: adeo facilius est multa facere quam diu.
[1,12,8] Illud quidem minime uerendum est, ne laborem studiorum pueri difficilius
tolerent; neque enim ulla aetas minus fatigatur. Mirum sit forsitan, sed
experimentis deprendas; nam et dociliora sunt ingenia, priusquam obduruerunt.
[1,12,9] Id uel hoc argumento patet, quod intra biennium, quam uerba recte formare
potuerunt, quamuis nullo instante omnia fere locuntur: at nouiciis nostris per
quot annos sermo Latinus repugnat! Magis scias, si quem iam robustum
instituere litteris coeperis, non sine causa dici "G-paidomathei'" eos, qui in sua
quidque arte optime faciant.
[1,12,10] Et patientior est laboris natura pueris quam iuuenibus. Videlicet ut corpora
infantium nec casus, quo in terram totiens deferuntur, tam grauiter adfligit nec
illa per manus et genua reptatio nec post breue tempus continui lusus et totius
diei discursus, quia pondus illis abest nec se ipsi grauant: sic animi quoque,
credo, quia minore conatu mouentur nec suo nisu studiis insistunt, sed
formandos se tantummodo praestant, non similiter fatigantur.
[1,12,11] Praeterea secundum aliam aetatis illius facilitatem uelut simplicius docentis
secuntur nec quae iam egerint metiuntur: abest illis adhuc etiam laboris
iudicium. Porro ut frequenter experti sumus, minus adficit sensus fatigatio quam
cogitatio.
[1,12,12] Sed ne temporis quidem umquam plus erit, quia his aetatibus omnis in
audiendo profectus est. Cum ad stilum secedet, cum generabit ipse aliquid
atque componet, tum incohare haec studia uel non uacabit uel non libebit.
[1,12,13] Ergo cum grammaticus totum occupare diem non possit nec debeat, ne
discentis animum taedio auertat, quibus potius studiis haec temporum uelut
subsiciua donabimus?
[1,12,14] Nam nec ego consumi studentem in his artibus uolo: nec moduletur aut
musicis notis cantica excipiat, nec utique ad minutissima usque geometriae
opera descendat. Non comoedum in pronuntiando nec saltatorem in gestu
facio: quae si omnia exigerem, suppeditabat tamen tempus; longa est enim,
quae discit, aetas, et ego non de tardis ingeniis loquor.
[1,12,15] Denique cur in his omnibus, quae discenda oratori futuro puto, eminuit
Plato? Qui non contentus disciplinis, quas praestare poterant Athenae, non
Pythagoreorum, ad quos in Italiam nauigauerat, Aegypti quoque sacerdotes
adiit atque eorum arcana perdidicit.
[1,12,16] Difficultatis patrocinia praeteximus segnitiae; neque enim nobis operis
amor est, nec, quia sit honesta ac rerum pulcherrima eloquentia, petitur ipsa,
sed ad uilem usum et sordidum lucrum accingimur.
[1,12,17] Dicant sine his in foro multi et adquirant, dum sit locupletior aliquis sordidae
mercis negotiator et plus uoci suae debeat praeco. Ne uelim quidem lectorem
dari mihi, quid studia referant, computaturum.
[1,12,18] Qui uero imaginem ipsam eloquentiae diuina quadam mente conceperit
quique illam, ut ait non ignobilis tragicus, 'reginam rerum orationem' ponet ante
oculos fructumque non ex stipe aduocationum, sed ex animo suo et
contemplatione ac scientia petet perpetuum illum nec fortunae subiectum, facile
persuadebit sibi, ut tempora, quae spectaculis, campo, tesseris, otiosis denique
sermonibus, ne dicam somno et conuiuiorum mora conteruntur, geometrae
potius ac musico inpendat, quanto plus delectationis habiturus quam ex illis
inerudiri uoluptatibus. Dedit enim hoc prouidentia hominibus munus, ut honesta
magis iuuarent.
[1,12,19] Sed nos haec ipsa dulcedo longius duxit. Hactenus ergo de studiis, quibus,
antequam maiora capiat, puer instituendus est: proximus liber uelut nouum
sumet exordium et ad rhetoris officia transibit.
|