[2,0] LIBER SECVNDVS.
[2,1] I. Quando rhetori tradendus est puer.
(1) Tenuit consuetudo, quae cotidie magis inualescit, ut praeceptoribus
eloquentiae, Latinis quidem semper, sed etiam Graecis interim, discipuli serius
quam ratio postulat traderentur. Eius rei duplex causa est, quod et rhetores
utique nostri suas partis omiserunt et grammatici alienas (2) occupauerunt. Nam
et illi declamare modo et scientiam declamandi ac facultatem tradere officii sui
ducunt idque intra deliberatiuas iudicialisque materias (nam cetera ut
professione sua minora despiciunt), et hi non satis credunt excepisse quae
relicta erant (quo nomine gratia quoque iis habenda est), sed ad prosopopoeias
usque (ad suasorias), in (3) quibus onus dicendi uel maximum est, inrumpunt.
Hinc ergo accidit ut quae alterius artis prima erant opera facta sint alterius
nouissima, et aetas altioribus iam disciplinis debita in schola minore subsidat
ac rhetoricen apud grammaticos exerceat. Ita, quod est maxime ridiculum, non
ante ad declamandi magistrum mittendus uidetur puer quam declamare sciat.
(4) Nos suum cuique professioni modum demus: et grammatice, quam in Latinum
transferentes litteraturam uocauerunt, fines suos norit, praesertim tantum ab
hac appellationis suae paupertate, intra quam primi illi constitere, prouecta;
nam tenuis a fonte adsumptis historicorum criticorumque uiribus pleno iam satis
alueo fluit, cum praeter rationem recte loquendi non parum alioqui copiosam
prope (5) omnium maximarum artium scientiam amplexa sit: et rhetorice, cui nomen
uis eloquendi dedit, officia sua non detrectet nec occupari gaudeat pertinentem
ad se laborem: quae, dum opere cedit, iam paene possessione depulsa est. (6)
Neque infitiabor aliquem ex his qui grammaticen profiteantur eo usque scientiae
progredi posse ut ad haec quoque tradenda sufficiat. Sed cum id aget, rhetoris
officio fungetur, non suo.
(7) Nos porro quaerimus quando iis quae rhetorice praecipit percipiendis puer
maturus esse uideatur: in quo quidem non id est aestimandum, cuius quisque sit
aetatis, sed quantum in studiis iam effecerit. Et ne diutius disseram quando sit
rhetori tradendus, sic optime finiri credo: cum poterit. Sed (8) hoc ipsum ex
superiore pendet quaestione. Nam si grammatices munus usque ad suasorias
prorogatur, tardius rhetore opus est: si rhetor prima officia operis sui non
recusat, a narrationibus statim et laudandi uituperandique opusculis cura (9)
eius desideratur. An ignoramus antiquis hoc fuisse ad augendam eloquentiam genus
exercitationis, ut thesis dicerent et communes locos et cetera citra complexum
rerum personarumque quibus uerae fictaeque controuersiae continentur? Ex quo
palam est quam turpiter deserat eam partem rhetorices (10) institutio quam et
primam habuit et diu solam. Quid autem est ex his de quibus supra dixi quod non
cum in alia quae sunt rhetorum propria, tum certe in illud iudiciale causae
genus incidat? An non in foro narrandum est? Qua (11) in parte nescio an sit uel
plurimum. Non laus ac uituperatio certaminibus illis frequenter inseritur? Non
communes loci, siue qui sunt in uitia derecti, quales legimus a Cicerone
compositos, seu quibus quaestiones generaliter tractantur, quales sunt editi a
Quinto quoque Hortensio, ut 'sitne paruis argumentis credendum' et 'pro
testibus' et 'in testes', in mediis (12) litium medullis uersantur? Arma sunt
haec quodam modo praeparanda semper, ut iis cum res poscet utaris. Quae qui
pertinere ad orationem non putabit, is ne statuam quidem inchoari credet cum
eius membra fundentur. Neque hanc, ut aliqui putabunt, festinationem meam sic
quisquam calumnietur tamquam eum qui sit rhetori traditus abducendum (13)
protinus a grammaticis putem. Dabuntur illis tum quoque tempora sua, neque erit
uerendum ne binis praeceptoribus oneretur puer. Non enim crescet, sed diuidetur
qui sub uno miscebatur labor, et erit sui quisque operis magister utilior: quod
adhuc optinent Graeci, a Latinis omissum est, et fieri uidetur excusate, quia
sunt qui labori isti successerint.
[2,2] II. De moribus et officiis praeceptoris.
(1) Ergo cum ad eas in studiis uires peruenerit puer ut quae prima esse
praecepta rhetorum diximus mente consequi possit, tradendus eius artis magistris
erit. Quorum in primis (2) inspici mores oportebit: quod ego non idcirco
potissimum in hac parte tractare sum adgressus quia non in ceteris quoque
doctoribus idem hoc examinandum quam diligentissime putem, sicut testatus sum
libro priore, sed quod magis necessariam (3) eius rei mentionem facit aetas ipsa
discentium. Nam et adulti fere pueri ad hos praeceptores transferuntur et apud
eos iuuenes etiam facti perseuerant, ideoque maior adhibenda tum cura est, ut et
teneriores annos ab iniuria sanctitas docentis custodiat et ferociores a
licentia grauitas deterreat. (4) Neque uero sat est summam praestare
abstinentiam, nisi disciplinae seueritate conuenientium quoque ad se mores
adstrinxerit.
Sumat igitur ante omnia parentis erga discipulos suos animum, ac succedere se in
eorum locum a quibus sibi liberi (5) tradantur existimet. Ipse nec habeat uitia
nec ferat. Non austeritas eius tristis, non dissoluta sit comitas, ne inde
odium, hinc contemptus oriatur. Plurimus ei de honesto ac bono sermo sit: nam
quo saepius monuerit, hoc rarius castigabit; minime iracundus, nec tamen eorum
quae emendanda erunt dissimulator, simplex in docendo, patiens laboris, adsiduus
(6) potius quam inmodicus. Interrogantibus libenter respondeat, non
interrogantes percontetur ultro. In laudandis discipulorum dictionibus nec
malignus nec effusus, quia (7) res altera taedium laboris, altera securitatem
parit. In emendando quae corrigenda erunt non acerbus minimeque
conementumeliosus; nam id quidem multos a propo studendi (8) fugat, quod quidam
sic obiurgant quasi oderint. Ipse aliquid, immo multa cotidie dicat quae secum
auditores referant. Licet enim satis exemplorum ad imitandum ex lectione
suppeditet, tamen uiua illa, ut dicitur, uox alit plenius, praesupcipueque
praeceptoris quem discipuli, si modo recte sunt instituti, et amant et uerentur.
Vix autem dici potest quanto libentius imitemur eos quibus fauemus.
(9) Minime uero permittenda pueris, ut fit apud plerosque, adsurgendi
exultandique in laudando licentia: quin etiam iuuenum modicum esse, cum audient,
testimonium debet. Ita fiet ut ex iudicio praeceptoris discipulus pendeat, atque
(10) id se dixisse recte quod ab eo probabitur credat. Illa uero uitiosissima,
quae iam humanitas uocatur, inuicem qualiacumque laudandi cum est indecora et
theatralis et seuere institutis scholis aliena, tum studiorum perniciosissima
hostis: superuacua enim uidentur cura ac labor parata quidquid (11) effuderint
laude. Vultum igitur praeceptoris intueri tam qui audiunt debent quam ipse qui
dicit: ita enim probanda atque improbanda discernent; sic stilo facultas
conprotinget, (12) auditione iudicium. At nunc proni atque succincti ad omnem
clausulam non exsurgunt modo uerum etiam excurrunt et cum indecora exultatione
conclamant. Id mutuum est et ibi declamationis fortuna. Hinc tumor et uana de se
persuasio usque adeo ut illo condiscipulorum tumultu inflati, si parum a
praeceptore laudentur, ipsi de illo male sentiant. (13) Sed se quoque
praeceptores intente ac modeste audiri uelint: non enim iudicio discipulorum
dicere debet magister, sed discipulus magistri. Quin, si fieri potest,
intendendus animus in hoc quoque, ut perspiciat quae quisque et quo modo laudet,
et placere quae bene dicet non suo magis quam eorum nomine delectetur qui recte
iudicabunt.
(14) Pueros adulescentibus permixtos sedere non placet mihi. Nam etiamsi uir
talis qualem esse oportet studiis moribusque praepositum modestam habere potest
etiam iuuentutem, tamen uel infirmitas a robustioribus separanda est, et
carendum non solum crimine turpitudinis uerum etiam suspicione. (15) Haec
notanda breuiter existimaui. Nam ut absit ab ultimis uitiis ipse ac schola ne
praecipiendum quidem credo. Ac si quis est qui flagitia manifesta in eligendo
filii praeceptore non uitet, iam hinc sciat cetera quoque, quae ad utilitatem
iuuentutis componere conamur, esse sibi hac parte omissa superiuuenuacua.
[2,3] III. An protinus praeceptore optimo sit utendum.
(1) Ne illorum quidem persuasio silentio transeunda est, qui, etiam cum idoneos
rhetori pueros putauerunt, non tamen continuo tradendos eminentissimo credunt,
sed apud minores aliquamdiu detinent, tamquam instituendis artibus magis sit
apta mediocritas praeceptoris cum ad intellectum atque imitationem facilior, tum
ad suscipiendas elementorum (2) molestias minus superba. Qua in re mihi non
arbitror diu laborandum ut ostendam quanto sit melius optimis inbui, quanta in
eluendis quae semel insederint uitiis difficultas consequatur, cum geminatum
onus succedentis premat, et (3) quidem dedocendi grauius ac prius quam docendi:
propter quod Timotheum clarum in arte tibiarum ferunt duplices ab iis quos alius
instituisset solitum exigere mercedes quam si rudes traderentur. Error tamen est
in re duplex: unus, quod interim sufficere illos minores existimant et bono sane
stomacho (4) contenti sunt: quae quamquam est ipsa reprensione digna securitas,
tamen esset utcumque tolerabilis si eius modi praeceptores minus docerent, non
peius; alter ille etiam frequentior, quod eos qui ampliorem dicendi facultatem
sint consecuti non putant ad minora descendere, idque interim fieri quia
fastidiant praestare hanc inferioribus curam, interim (5) quia omnino non
possint. Ego porro eum qui nolit in numero praecipientium non habeo, posse autem
maxime, si uelit, optimum quemque contendo: primum quod eum qui eloquentia
ceteris praestet illa quoque per quae ad eloquentiam peruenitur diligentissime
percepisse credibile est, (6) deinde quia plurimum in praecipiendo ualet ratio,
quae doctissimo cuique plenissima est, postremo quia nemo sic in maioribus
eminet ut eum minora deficiant: nisi forte Iouem quidem Phidias optime fecit,
illa autem quae in ornamentum operis eius accedunt alius melius elaborasset, aut
orator loqui nesciet aut leuiores morbos curare non poterit praestantissimus
medicus.
(7) Quid ergo? non est quaedam eloquentia maior quam ut eam intellectu consequi
puerilis infirmitas possit? Ego uero confiteor: sed hunc disertum praeceptorem
prudentem quoque et non ignarum docendi esse oportebit, summittentem se ad
mensuram discentis, ut uelocissimus quoque, si forte iter cum paruolo faciat,
det manum et gradum suum (8) minuat nec procedat ultra quam comes possit. Quid
si plerumque accidit ut faciliora sint ad intellegendum et lucidiora multo quae
a doctissimo quoque dicuntur? Nam et prima est eloquentiae uirtus perspicuitas,
et, quo quis ingenio minus ualet, hoc se magis attollere et dilatare conatur, ut
statura (9) breues in digitos eriguntur et plura infirmi minantur. Nam tumidos
et corruptos et tinnulos et quocumque alio cacozeliae genere peccantes certum
habeo non uirium sed infirmitatis uitio laborare, ut corpora non robore sed
ualetudine inflantur, et recto itinere lassi plerumque deuertunt. Erit ergo
etiam obscurior quo quisque deterior.
(10) Non excidit mihi scripsisse me in libro priore, cum potiorem in scholis
eruditionem esse quam domi dicerem, libentius se prima studia tenerosque
profectus ad imitationem condiscipulorum, quae facilior esset, erigere: quod a
quibusdam sic accipi potest tamquam haec quam nunc tueor sententia (11) priori
diuersa sit. Id a me procul aberit; namque ea causa uel maxima est cur optimo
cuique praeceptori sit tradendus puer, quod apud eum discipuli quoque melius
instituti aut dicent quod inutile non sit imitari, aut, si quid errauerint,
statim corrigentur: at indoctus ille etiam probabit fortasse (12) uitiosa et
placere audientibus iudicio suo coget. Sit ergo tam eloquentia quam moribus
praestantissimus qui ad Phoenicis Homerici exemplum dicere ac facere doceat.
[2,4] IV. De primis apud rhetorem exercitationibus.
(1) Hinc iam quas primas in docendo partis rhetorum putem tradere incipiam,
dilata parumper illa quae sola uulgo uocatur arte rhetorica: ac mihi oportunus
maxime uidetur ingressus ab eo cuius aliquid simile apud grammaticos puer
didicerit. (2) Et quia narrationum, excepta qua in causis utimur, tris accepimus
species, fabulam, quae uersatur in tragoediis atque carminibus non a ueritate
modo sed etiam a forma ueritatis remota, argumentum, quod falsum sed uero simile
comoediae fingunt, historiam, in qua est gestae rei expositio, grammaticis autem
poeticas dedimus: apud rhetorem (3) initium sit historica, tanto robustior
quanto uerior. Sed narrandi quidem quae nobis optima ratio uideatur tum
demonstrabimus cum de iudiciali parte dicemus: interim admonere illud sat est,
ut sit ea neque arida prorsus atque ieiuna (nam quid opus erat tantum studiis
laboris inpendere si res nudas atque inornatas indicare satis uideretur?), neque
rursus sinuosa et arcessitis descriptionibus, in quas plerique (4) imitatione
poeticae licentiae ducuntur, lasciuiat. Vitium utrumque, peius tamen illud quod
ex inopia quam quod ex copia uenit. Nam in pueris oratio perfecta nec exigi nec
sperari potest: melior autem indoles laeta generosique conatus et (5) uel plura
iusto concipiens interim spiritus. Nec umquam me in his discentis annis offendat
si quid superfuerit. Quin ipsis doctoribus hoc esse curae uelim, ut teneras
adhuc mentes more nutricum mollius alant, et satiari uelut quodam iucundioris
disciplinae lacte patiantur. Erit illud plenius interim (6) corpus, quod mox
adulta aetas adstringat. Hinc spes roboris: maciem namque et infirmitatem in
posterum minari solet protinus omnibus membris expressus infans. Audeat haec
aetas plura et inueniat et inuentis gaudeat, sint licet illa non satis sicca
interim ac seuera. Facile remedium est ubertatis, (7) sterilia nullo labore
uincuntur. Illa mihi in pueris natura minimum spei dederit in qua ingenium
iudicio praesumitur. Materiam esse primum uolo uel abundantiorem atque ultra
quam oporteat fusam. Multum inde decoquent anni, multum ratio limabit, aliquid
uelut usu ipso deteretur, sit modo unde excidi possit et quod exculpi; erit
autem, si non ab initio tenuem nimium laminam duxerimus et quam caelatura (8)
altior rumpat. Quod me de his aetatibus sentire minus mirabitur qui apud
Ciceronem legerit: 'uolo enim se efferat in adulescente fecunditas'.
Quapropter in primis euitandus, et in pueris praecipue, magister aridus, non
minus quam teneris adhuc plantis siccum (9) et sine umore ullo solum. Inde fiunt
humiles statim et uelut terram spectantes, qui nihil supra cotidianum sermonem
attollere audeant. Macies illis pro sanitate et iudicii loco infirmitas est, et,
dum satis putant uitio carere, in id ipsum incidunt uitium, quod uirtutibus
carent. Quare mihi ne maturitas quidem ipsa festinet nec musta in lacu statim
austera sint: sic et annos ferent et uetustate proficient.
(10) Ne illud quidem quod admoneamus indignum est, ingenia puerorum nimia
interim emendationis seueritate deficere; nam et desperant et dolent et
nouissime oderunt et, quod (11) maxime nocet, dum omnia timent nihil conantur.
Quod etiam rusticis notum est, qui frondibus teneris non putant adhibendam esse
falcem, quia reformidare ferrum uidentur (12) et nondum cicatricem pati posse.
Iucundus ergo tum maxime debet esse praeceptor, ut remedia, quae alioqui natura
sunt aspera, molli manu leniantur: laudare aliqua, ferre quaedam, mutare etiam
reddita cur id fiat ratione, inluminare interponendo aliquid sui. Nonnumquam hoc
quoque erit utile, totas ipsum dictare materias, quas et imitetur puer et
interim (13) tamquam suas amet: at si tam neglegens ei stilus fuerit ut
emendationem non recipiat, expertus sum prodesse quotiens eandem materiam rursus
a me retractatam scribere de integro iuberem: posse enim eum adhuc melius: (14)
quatenus nullo magis studia quam spe gaudent. Aliter autem alia aetas emendanda
est, et pro modo uirium et exigendum et corrigendum opus. Solebam ego dicere
pueris aliquid ausis licentius aut laetius laudare illud me adhuc, uenturum
tempus quo idem non permitterem: ita et ingenio gaudebant et iudicio non
fallebantur.
(15) Sed ut eo reuertar unde sum egressus: narrationes stilo componi quanta
maxima possit adhibita diligentia uolo. Nam ut primo, cum sermo instituitur,
dicere quae audierint utile est pueris ad loquendi facultatem, ideoque et retro
agere expositionem et a media in utramque partem discurrere sane merito
cogantur, sed ad gremium praeceptoris et dum non possunt et dum res ac uerba
conectere incipiunt, ut protinus memoriam firment: ita cum iam formam rectae
atque emendatae orationis accipient, extemporalis garrulitas nec expectata
cogitatio et uix surgendi (16) mora circulatoriae uere iactationis est. Hinc
parentium imperitorum inane gaudium, ipsis uero contemptus operis et inuerecunda
frons et consuetudo pessime dicendi et malorum exercitatio et, quae magnos
quoque profectus frequenter (17) perdidit, adrogans de se persuasio innascitur.
Erit suum parandae facilitati tempus, nec a nobis neglegenter locus iste
transibitur. Interim satis est si puer omni cura et summo, quantum illa aetas
capit, labore aliquid probabile scripserit: in hoc adsuescat, huius sibi rei
naturam faciat. Ille demum in id quod quaerimus aut ei proximum poterit euadere
qui ante discet recte dicere quam cito.
(18) Narrationibus non inutiliter subiungitur opus destruendi confirmandique
eas, quod g-anaskeueh et g-kataskeueh uocatur. Id porro non tantum in fabulosis et
carmine traditis fieri potest, uerum etiam in ipsis annalium monumentis: ut, si
quaeratur 'an sit credibile super caput Valeri pugnantis sedisse coruum, qui os
oculosque hostis Galli rostro atque alis euerberaret', sit in utramque partem
ingens ad dicendum (19) materia: aut de serpente, quo Scipio traditur genitus,
et lupa Romuli et Egeria Numae; nam Graecis historiis plerumque poeticae similis
licentia est. Saepe etiam quaeri solet de tempore, de loco, quo gesta res
dicitur, nonnumquam de persona quoque, sicut Liuius frequentissime dubitat et
alii ab aliis historici dissentiunt.
(20) Inde paulatim ad maiora tendere incipiet, laudare claros uiros et
uituperare improbos: quod non simplicis utilitatis opus est. Namque et ingenium
exercetur multiplici uariaque materia et animus contemplatione recti prauique
formatur, et multa inde cognitio rerum uenit exemplisque, quae sunt in omni
genere causarum potentissima, iam tum (21) instruit cum res poscet usurum. Hinc
illa quoque exercitatio subit comparationis, uter melior uterue deterior: quae
quamquam uersatur in ratione simili, tamen et duplicat materiam et uirtutum
uitiorumque non tantum naturam sed etiam modum tractat. Verum de ordine laudis
contraque, quoniam tertia haec rhetorices pars est, praecipiemus suo tempore.
(22) Communes loci (de iis loquor quibus citra personas in ipsa uitia moris est
perorare, ut in adulterum, aleatorem, petulantem) ex mediis sunt iudiciis et, si
reum adicias, accusapetutiones: quamquam hi quoque ab illo generali tractatu ad
quasdam deduci species solent, ut si ponatur adulter caecus, aleator pauper,
petulans senex. Habent autem nonnumquam (23) etiam defensionem; nam et pro
luxuria et pro amore dicimus, et leno interim parasitusque defenditur sic ut non
homini patrocinemur sed crimini.
(24) Thesis autem quae sumuntur ex rerum comparatione (ut 'rusticane uita an
urbana potior', 'iuris periti an militaris uiri laus maior') mire sunt ad
exercitationem dicendi speciosae atque uberes, quae uel ad suadendi officium uel
etiam ad iudiciorum disceptationem iuuant plurimum: nam posterior ex praedictis
locus in causa Murenae copiosissime a (25) Cicerone tractatur. Sunt et illae
paene totae ad deliberatiuum pertinentes genus: 'ducendane uxor', 'petendine
sint magistratus'; namque et hae personis modo adiectis suasoriae erunt.
(26) Solebant praeceptores mei neque inutili et nobis etiam iucundo genere
exercitationis praeparare nos coniecturalibus causis cum quaerere atque exequi
iuberent 'cur armata apud Lacedaemonios Venus' et 'quid ita crederetur Cupido
puer atque uolucer et sagittis ac face armatus' et similia, in quibus
scrutabamur uoluntatem, cuius in controuersiis frequens quaestio est: quod genus
chriae uideri potest.
(27) Nam locos quidem, quales sunt de testibus 'semperne his credendum' et de
argumentis 'an habenda etiam paruis fides', adeo manifestum est ad forensis
actiones pertinere ut quidam neque ignobiles in officiis ciuilibus scriptos eos
memoriquiaeque diligentissime mandatos in promptu habuerint, ut, quotiens esset
occasio, extemporales eorum dictiones his (28) uelut emblematis exornarentur:
quo quidem (neque enim eius rei iudicium differre sustineo) summam uidebantur
mihi infirmitatem de se confiteri. Nam quid hi possint in causis, quarum uaria
et noua semper est facies, proprium inuenire, quo modo propositis ex parte
aduersa respondere, altercationibus uelociter occurrere, testem rogare, qui
etiam in iis quae sunt communia et in plurimis causis tractantur uulgatissimos
sensus uerbis nisi tanto ante praeparatis prosequi (29) nequeant? Nec uero his,
cum eadem iudiciis pluribus dicunt, aut fastidium moueant uelut frigidi et
repositi cibi aut pudorem deprensa totiens audientium memoria infelix supellex,
quae sicut apud pauperes ambitiosos pluribus et (30) diuersis officiis
conteratur: cum eo quidem, quod uix ullus est tam communis locus qui possit
cohaerere cum causa nisi aliquo propriae quaestionis uinculo copulatus,
appareatque (31) eum non tam insertum quam adplicitum, uel quod dissimilis est
ceteris, uel quod plerumque adsumi etiam parum apte solet, non quia desideratur,
sed quia paratus est, ut quidam sententiarum gratia uerbosissimos locos
arcessunt, cum ex (32) locis debeat nasci sententia: ita sunt autem speciosa
haec et utilia si oriuntur ex causa; ceterum quamlibet pulchra elocutio, nisi ad
uictoriam tendit, utique superuacua, sed interim etiam contraria est. Verum
hactenus euagari satis fuerit.
(33) Legum laus ac uituperatio iam maiores ac prope summis operibus suffecturas
uires desiderant: quae quidem suasoriis an controuersiis magis accommodata sit
exercitatio consuetudine et iure ciuitatium differt. Apud Graecos enim lator
earum ad iudicem uocabatur, Romanis pro contione suadere ac dissuadere moris
fuit; utroque autem modo pauca de his et fere certa dicuntur: nam et genera sunt
tria sacri, (34) publici, priuati iuris. Quae diuisio ad laudem magis spectat,
si quis eam per gradus augeat, quod lex, quod publica, quod ad religionem deum
comparata sit. Ea quidem de quibus (35) quaeri solet communia omnibus. Aut enim
de iure dubitari potest eius qui rogat, ut de P. Clodi, qui non rite creatus
tribunus arguebatur: aut de ipsius rogationis, quod est uarium, siue non trino
forte nundino promulgata siue non idoneo die siue contra intercessionem uel
auspicia aliudue quid quod legitimis obstet dicitur lata esse uel ferri, siue
alicui manentium (36) legum repugnare. Sed haec ad illas primas
exercitamanentiones non pertinent: nam sunt eae citra complexum personarum
temporum causarum. Reliqua eadem fere uero (37) fictoque certamine huius modi
tractantur: nam uitium aut in uerbis aut in rebus est. In uerbis quaeritur satis
significent an sit in iis aliquid ambiguum: in rebus, an lex sibi ipsa
consentiat, an in praeteritum ferri debeat, an in singulos homines. Maxime uero
commune est quaerere an sit honesta, (38) an utilis. Nec ignoro plures fieri a
plerisque partes, sed nos iustum pium religiosum ceteraque his similia honesto
complectimur. Iusti tamen species non simpliciter excuti solet. Aut enim de re
ipsa quaeritur, ut dignane poena uel praemio sit, aut de modo praemii poenaeue,
qui tam maior quam (39) minor culpari potest. Vtilitas quoque interim natura
discernitur, interim tempore. Quaedam an optineri possint ambigi solet. Ne illud
quidem ignorare oportet, leges aliquando totas, aliquando ex parte reprendi
solere, cum exaliemplum rei utriusque nobis claris orationibus praebeatur. (40)
Nec me fallit eas quoque leges esse quae non in perpetuum rogentur, sed de
honoribus aut imperiis, qualis Manilia fuit, de qua Ciceronis oratio est. Sed de
his nihil hoc loco praecipi potest: constant enim propria rerum de quibus
agitur, non communi, qualitate.
(41) His fere ueteres facultatem dicendi exercuerunt, adsumpta tamen a
dialecticis argumentandi ratione. Nam fictas ad imitationem fori consiliorumque
materias apud Graecos dicere circa Demetrium Phalerea institutum fere constat.
(42) An ab ipso id genus exercitationis sit inuentum, ut alio quoque libro sum
confessus, parum comperi: sed ne ii quidem qui hoc fortissime adfirmant ullo
satis idoneo auctore nituntur. Latinos uero dicendi praeceptores extremis L-
Crassi temporibus coepisse Cicero auctor est: quorum insignis maxime Plotius fuit.
[2,5] V. De lectione oratorum et historicorum apud rhetorem.
(1) Sed de ratione declamandi post paulo: interim, quia prima rhetorices
rudimenta tractamus, non omittendum uidetur id quoque, ut moneam quantum sit
conlaturus ad profectum discentium rhetor si, quem ad modum a grammaticis
exigitur poetarum enarratio, ita ipse quoque hisgramtoriae atque etiam magis
orationum lectione susceptos a se discipulos instruxerit. Quod nos in paucis,
quorum id aetas exigebat et parentes utile esse crediderant, seruauimus: (2)
ceterum sentientibus iam tum optima duae res impedimento fuerunt, quod et longa
consuetudo aliter docendi fecerat legem, et robusti fere iuuenes nec hunc
laborem desiderantes (3) exemplum nostrum sequebantur. Nec tamen, etiam si quid
noui uel sero inuenissem, praecipere in posterum puderet: nunc uero scio id
fieri apud Graecos, sed magis per adiutores, quia non uidentur tempora
suffectura si legentibus singulis (4) praeire semper ipsi uelint. Et hercule
praelectio quae in hoc adhibetur, ut facile atque distincte pueri scripta oculis
sequantur, etiam illa quae uim cuiusque uerbi, si quod minus usitatum incidat,
docet, multum infra rhetoris officium (5) existimanda est. At demonstrare
uirtutes uel, si quando ita incidat, uitia, id professionis eius atque promissi
quo se magistrum eloquentiae pollicetur maxime proprium est, eo quidem ualidius
quod non utique hunc laborem docentium postulo, ut ad gremium reuocatis cuius
quisque eorum uelit (6) libri lectione deseruiant. Nam mihi cum facilius, tum
etiam multo uidetur magis utile facto silentio unum aliquem (quod ipsum imperari
per uices optimum est) constituere lectorem, (7) ut protinus pronuntiationi
quoque adsuescant: tum exposita causa in quam scripta legetur oratio (nam sic
clarius quae dicentur intellegi poterunt), nihil otiosum pati quodque in
inuentione quodque in elocutione adnotandum erit: quae in prohoemio conciliandi
iudicis ratio, quae narrandi lux breuitas fides, quod aliquando consilium et
quam occulta callidibreuitas (8) (namque ea sola in hoc ars est, quae intellegi
nisi ab artifice non possit): quanta deinceps in diuidendo prudentia, quam
subtilis et crebra argumentatio, quibus uiribus inspiret, qua iucunditate
permulceat, quanta in maledictis asperitas, in iocis urbanitas, ut denique
dominetur in adfectibus atque in pectora inrumpat animumque iudicum (9) similem
iis quae dicit efficiat; tum, in ratione eloquendi, quod uerbum proprium ornatum
sublime, ubi amplificatio laudanda, quae uirtus ei contraria, quid speciose
tralatum, quae figura uerborum, quae leuis et quadrata, uirilis tamen
compositio.
(10) Ne id quidem inutile, etiam corruptas aliquando et uitiosas orationes, quas
tamen plerique iudiciorum prauitate mirentur, legi palam, ostendique in his quam
multa inpropria obscura tumida humilia sordida lasciua effeminata sint: quae non
laudantur modo a plerisque, sed, quod est peius, (11) propter hoc ipsum quod
sunt praua laudantur. Nam sermo rectus et secundum naturam enuntiatus nihil
habere ex ingenio uidetur; illa uero quae utcumque deflexa sunt taminquam
exquisitiora miramur non aliter quam distortis et quocumque modo prodigiosis
corporibus apud quosdam maius est pretium quam iis quae nihil ex communis
habitus (12) bonis perdiderunt, atque etiam qui specie capiuntur uulsis
leuatisque et inustas comas acu comentibus et non suo colore nitidis plus esse
formae putant quam possit tribuere incorrupta natura, ut pulchritudo corporis
uenire uideatur ex malis morum.
(13) Neque solum haec ipse debebit docere praeceptor, sed frequenter interrogare
et iudicium discipulorum experiri. Sic audientibus securitas aberit nec quae
dicentur superfluent aures: simul ad id perducentur quod ex hoc quaeritur, ut
inueniant ipsi et intellegant. Nam quid aliud agimus docendo (14) eos quam ne
semper docendi sint? Hoc diligentiae genus ausim dicere plus conlaturum
discentibus quam omnes omnium artes, quae iuuant sine dubio multum, sed latiore
quadam comprensione per omnes quidem species rerum (15) cotidie paene nascentium
ire qui possunt? Sicut de re militari quamquam sunt tradita quaedam praecepta
communia, magis tamen proderit scire qua ducum quisque ratione in quali re
tempore loco sit sapienter usus aut contra: nam in omnibus fere minus ualent
praecepta quam experimenta. (16) An uero declamabit quidem praeceptor ut sit
exemplo suis auditoribus: non plus contulerint lecti Cicero aut Demosthenes?
Corrigetur palam si quid in declamando discipulus errauerit: non potentius erit
emendare orationem, quin immo etiam iucundius? Aliena enim uitia reprendi
quisque (17) mauult quam sua. Nec deerant plura quae dicerem: sed neminem haec
utilitas fugit, atque utinam tam non pigeat facere istud quam non displicebit.
(18) Quod si potuerit optineri, non ita difficilis supererit quaestio, qui
legendi sint incipientibus. Nam quidam illos minores, quia facilior eorum
intellectus uidebatur, probauerunt, alii floridius genus, ut ad alenda primarum
aetatium ingenia (19) magis accommodatum. Ego optimos quidem et statim et
semper, sed tamen eorum candidissimum quemque et maxime expositum uelim, ut
Liuium a pueris magis quam Sallustium (et hic historiae maior est auctor, ad
quem tamen (20) intellegendum iam profectu opus sit). Cicero, ut mihi quidem
uidetur, et iucundus incipientibus quoque et apertus est satis, nec prodesse
tantum sed etiam amari potest: tum, quem ad modum Liuius praecipit, ut quisque
erit Ciceroni simillimus.
(21) Duo autem genera maxime cauenda pueris puto: unum, ne quis eos antiquitatis
nimius admirator in Gracchorum Catonisque et aliorum similium lectione durescere
uelit; fient enim horridi atque ieiuni: nam neque uim eorum adhuc intellectu
consequentur et elocutione, quae tum sine dubio erat optima, sed nostris
temporibus aliena est, contenti, quod est pessimum, similes sibi magnis uiris
uidebuntur. (22) Alterum, quod huic diuersum est, ne recentis huius lasciuiae
flosculis capti uoluptate praua deleniantur, ut praedulce illud genus et
puerilibus ingeniis hoc gratius quo propius est (23) adament. Firmis autem
iudiciis iamque extra periculum positis suaserim et antiquos legere (ex quibus
si adsumatur solida ac uirilis ingenii uis deterso rudis saeculi squalore, tum
noster hic cultus clarius enitescet) et nouos, quibus et (24) ipsis multa uirtus
adest: neque enim nos tarditatis natura damnauit, sed dicendi mutauimus genus et
ultra nobis quam oportebat indulsimus: ita non tam ingenio illi nos superarunt
quam proposito. Multa ergo licebit eligere, sed curandum (25) erit ne iis quibus
permixta sunt inquinentur. Quosdam uero etiam quos totos imitari oporteat et
fuisse nuper et nunc esse quidni libenter non concesserim modo uerum etiam
contenderim? (26) Sed hi qui sint non cuiuscumque est pronuntiare. Tutius circa
priores uel erratur, ideoque hanc nouorum distuli lectionem, ne imitatio
iudicium antecederet.
[2,6] VI. De diuisione.
(1) Fuit etiam in hoc diuersum praecipientium propositum, quod eorum quidam
materias quas discipulis ad dicendum dabant, non contenti diuisione derigere,
latius dicendo prosequebantur, nec solum probationibus implebant sed etiam (2)
adfectibus: alii, cum primas modo lineas duxissent, post declamationes quid
omisisset quisque tractabant, quosdam uero locos non minore cura quam cum ad
dicendum ipsi surgerent excolebant. Vtile utrumque, et ideo neutrum ab altero
separo; sed si facere tantum alterum necesse sit, plus proderit demonstrasse
rectam protinus uiam quam reuocare (3) ab errore iam lapsos: primum quia
emendationem auribus modo accipiunt, diuisionem uero ad cogitationem etiam et
stilum perferunt; deinde quod libentius praecipientem audiunt quam
reprehendentem. Si qui uero paulo sunt uiuaciores, in his praesertim moribus,
etiam irascuntur admonitioni (4) et taciti repugnant. Neque ideo tamen minus
uitia aperte coarguenda sunt: habenda enim ratio ceterorum, qui recta esse quae
praeceptor non emendauerit credent. Vtraque autem ratio miscenda est et ita
tractanda ut ipsae res postulabunt. (5) Namque incipientibus danda erit uelut
praeformata materia secundum cuiusque uires. At cum satis composuisse se ad
exemplum uidebuntur, breuia quaedam demonstranda uestigia, quae persecuti iam
suis uiribus sine adminiculo (6) progredi possint. Nonnumquam credi sibi ipsos
oportebit, ne mala consuetudine semper alienum laborem sequendi nihil per se
conari et quaerere sciant. Quodsi satis prudenter dicenda uiderint, iam prope
consummata fuerit praecipientis opera: si quid errauerint adhuc, erunt ad ducem
reducendi. (7) Cui rei simile quiddam facientes aues cernimus, quae teneris
infirmisque fetibus cibos ore suo conlatos partiuntur: at cum uisi sunt adulti,
paulum egredi nidis et circumuolare sedem illam praecedentes ipsae docent: tum
expertas uires libero caelo suaeque ipsorum fiduciae permittunt.
[2,7] VII. De ediscendo.
(1) Illud ex consuetudine mutandum prorsus existimo in iis de quibus nunc
disserimus aetatibus, ne omnia quae scripserint ediscant et certa, ut moris est,
die dicant: quod quidem maxime patres exigunt, atque ita demum studere liberos
suos si quam frequentissime declamauerint credunt, (2) cum profectus praecipue
diligentia constet. Nam ut scribere pueros plurimumque esse in hoc opere plane
uelim, sic ediscere electos ex orationibus uel historiis alioue quo genere
dignorum ea cura uoluminum locos multo magis suadeam. (3) Nam et exercebitur
acrius memoria aliena complectendo quam sua, et qui erunt in difficiliore huius
laboris genere uersati sine molestia quae ipsi composuerint iam familiaria animo
suo adfigent, et adsuescent optimis, semperque habebunt intra se quod imitentur,
et iam non sentientes formam orationis illam quam mente penitus acceperint
expriment. (4) Abundabunt autem copia uerborum optimorum et compositione ac
figuris iam non quaesitis sed sponte et ex reposito uelut thesauro se
offerentibus. Accedit his et iucunda in sermone bene a quoque dictorum relatio
et in causis utilis. Nam et plus auctoritatis adferunt ea quae non praesentis
gratia litis sunt comparata, et laudem saepe maiorem quam si (5) nostra sint
conciliant. Aliquando tamen permittendum quae ipsi scripserint dicere, ut
laboris sui fructum etiam ex illa quae maxime petitur laude plurium capiant.
Verum id quoque tum fieri oportebit cum aliquid commodius elimauerint, ut eo
uelut praemio studii sui donentur ac se meruisse ut dicerent gaudeant.
[2,8] VIII. An secundum sui quisque ingenii naturam docendus est.
(1) Virtus praeceptoris haberi solet, nec inmerito, diligenter in iis quos
erudiendos susceperit notare discrimina indiligengeniorum, et quo quemque natura
maxime ferat scire. Nam est in hoc incredibilis quaedam uarietas, nec pauciores
animorum (2) paene quam corporum formae. Quod intellegi etiam ex ipsis
oratoribus potest, qui tantum inter se distant genere dicendi ut nemo sit alteri
similis, quamuis plurimi se ad (3) eorum quos probabant imitationem
composuerint. Vtile deinde plerisque uisum est ita quemque instituere ut propria
naturae bona doctrina fouerent, et in id potissimum ingenia quo tenderent
adiuuarentur: ut si quis palaestrae peritus, cum in aliquod plenum pueris
gymnasium uenerit, expertus eorum omni modo corpus animumque discernat cui
quisque (4) certamini praeparandus sit, ita praeceptorem eloquentiae, cum
sagaciter fuerit intuitus cuius ingenium presso limatoque genere dicendi, cuius
acri graui dulci aspero nitido urbano maxime gaudeat, ita se commodaturum
singulis ut (5) in eo quo quisque eminet prouehatur, quod et adiuta cura natura
magis eualescat et qui in diuersa ducatur neque in iis quibus minus aptus est
satis possit efficere et ea in quae (6) natus uidetur deserendo faciat
infirmiora. Quod mihi (libera enim uel contra receptas persuasiones rationem
sequenti sententia est) in parte uerum uidetur: nam proprietates insengeniorum
(7) dispicere prorsus necessarium est. In his quoque certum studiorum facere
dilectum nemo dissuaserit. Namque erit alius historiae magis idoneus, alius
compositus ad carmen, alius utilis studio iuris, ut nonnulli rus fortasse
mittendi: sic discernet haec dicendi magister quomodo palaestricus ille cursorem
faciet aut pugilem aut luctatorem aliudue quid (8) ex iis quae sunt sacrorum
certaminum. Verum ei qui foro destinabitur non in unam partem aliquam sed in
omnia quae sunt eius operis, etiam si qua difficiliora discenti uidebuntur,
elaborandum est; nam et omnino superuacua erat doctrina (9) si natura
sufficeret. An si quis ingenio corruptus ac tumidus, ut plerique sunt,
inciderit, in hoc eum ire patiemur? Aridum atque ieiunum non alemus et quasi
uestiemus? Nam si quaedam detrahere necessarium est, cur non sit adicere (10)
concessum? Neque ego contra naturam pugno: non enim deserendum id bonum, si quod
ingenitum est, existimo, sed (11) augendum, addendumque quod cessat. An uero
clarissimus ille praeceptor Isocrates, quem non magis libri bene dixisse quam
discipuli bene docuisse testantur, cum de Ephoro atque Theopompo sic iudicaret
ut alteri frenis, alteri calcaribus opus esse diceret, aut in illo lentiore
tarditatem aut in illo paene praecipiti concitationem adiuuandam docendo
existimauit, cum alterum alterius natura miscendum arbitraretur? (12) Inbecillis
tamen ingeniis sane sic obsequendum sit ut tantum in id quo uocat natura
ducantur; ita enim quod solum possunt melius efficient. Si uero liberalior
materia contigerit et in qua merito ad spem oratoris simus adgressi, (13) nulla
dicendi uirtus omittenda est. Nam licet sit aliquam in partem pronior, ut
necesse est, ceteris tamen non repugnabit, atque ea cura paria faciet iis in
quibus eminebat, sicut ille, ne ab eodem exemplo recedamus, exercendi corpora
peritus non, si docendum pancratiasten susceperit, pugno ferire uel calce tantum
aut nexus modo atque in iis certos aliquos docebit, sed omnia quae sunt eius
certaminis. Erit qui ex iis aliqua non possit: in id maxime quod poterit
incumbet. (14) Nam sunt haec duo uitanda prorsus: unum, ne temptes quod effici
non possit, alterum, ne ab eo quod quis optime facit in aliud cui minus est
idoneus transferas. At si fuerit qui docebitur ille, quem adulescentes senem
uidimus, Nicostratus, omnibus in eo docendi partibus similiter utetur,
efficietque illum, qualis hic fuit, luctando pugnandoque, quorum utroque
certamine isdem diebus coronabatur, inuictum. (15) Et quanto id magis oratoris
futuri magistro prouidendum erit! Non enim satis est dicere presse tantum aut
subtiliter aut aspere, non magis quam phonasco acutis tantum aut mediis aut
grauibus sonis aut horum etiam particulis excellere. Nam sicut cithara, ita
oratio perfecta non est nisi ab imo ad summum omnibus intenta neruis consentiat.
[2,9] IX. De officio discipulorum.
(1) Plura de officiis docentium locutus discipulos id unum interim moneo, ut
praeceptores suos non minus quam ipsa studia ament et parentes esse non quidem
corporum, sed (2) mentium credant. Multum haec pietas conferet studio; nam ita
et libenter audient et dictis credent et esse similes concupiscent, in ipsos
denique coetus scholarum laeti alacres conuenient, emendati non irascentur,
laudati gaudebunt, ut (3) sint carissimi studio merebuntur. Nam ut illorum
officium est docere, sic horum praebere se dociles: alioqui neutrum sine altero
sufficit; et sicut hominis ortus ex utroque gignentium confertur, et frustra
sparseris semina nisi illa praegignenmollitus fouerit sulcus, ita eloquentia
coalescere nequit nisi sociata tradentis accipientisque concordia.
[2,10] X. De utilitate et ratione declamandi.
(1) In his primis operibus, quae non ipsa parua sunt sed maiorum quasi membra
atque partes, bene instituto ac satis exercitato iam fere tempus adpetet
adgrediendi suasorias iudicialesque materias: quarum antequam uiam ingredior,
pauca mihi de ipsa declamandi ratione dicenda sunt, quae quidem ut ex omnibus
nouissime inuenta, ita multo est (2) utilissima. Nam et cuncta illa de quibus
diximus in se fere continet et ueritati proximam imaginem reddit, ideoque ita
est celebrata ut plerisque uideretur ad formandam eloquentiam uel sola
sufficere. Neque enim uirtus ulla perpetuae dumtaxat orationis reperiri potest
quae non sit cum hac (3) dicendi meditatione communis. Eo quidem res ista culpa
docentium reccidit ut inter praecipuas quae corrumperent eloquentiam causas
licentia atque inscitia declamantium (4) fuerit: sed eo quod natura bonum est
bene uti licet. Sint ergo et ipsae materiae quae fingentur quam simillimae
ueritati, et declamatio, in quantum maxime potest, imitetur eas (5) actiones in
quarum exercitationem reperta est. Nam magos et pestilentiam et responsa et
saeuiores tragicis nouercas aliaque magis adhuc fabulosa frustra inter
sponsiones et interdicta quaeremus. Quid ergo? numquam haec supra fidem et
poetica, ut uere dixerim, themata iuuenibus tractare permittamus, ut expatientur
et gaudeant materia et quasi in (6) corpus eant? Erat optimum, sed certe sint
grandia et tumida, non stulta etiam et acrioribus oculis intuenti ridicula, ut,
si iam cedendum est, impleat se declamator aliquando, dum sciat, ut quadrupedes,
cum uiridi pabulo distentae sunt, sanguinis detractione curantur et sic ad cibos
uiribus consersanuandis idoneos redeunt, ita sibi quoque tenuandas adipes, et
quidquid umoris corrupti contraxerit emittendum si esse (7) sanus ac robustus
uolet. Alioqui tumor ille inanis primo cuiuscumque ueri operis conatu
deprehendetur. Totum autem declamandi opus qui diuersum omni modo a forensibus
causis existimant, hi profecto ne rationem quidem qua (8) ista exercitatio
inuenta sit peruident; nam si foro non praeparat, aut scaenicae ostentationi aut
furiosae uociferationi simillimum est. Quid enim attinet iudicem praeparare qui
nullus est, narrare quod omnes sciant falsum, probationes adhibere causae de qua
nemo sit pronuntiaturus? Et haec quidem otiosa tantum: adfici uero et ira uel
luctu permoueri cuius est lubidrii nisi quibusdam pugnae simulacris ad uerum (9)
discrimen aciemque iustam consuescimus! Nihil ergo inter forense genus dicendi
atque hoc declamatorium intererit? Si profectus gratia dicimus, nihil. Vtinamque
adici ad consuetudinem posset ut nominibus uteremur et perplexae magis et
longioris aliquando actus controuersiae fingerentur et uerba in usu cotidiano
posita minus timeremus et iocos inserere moris esset: quae nos, quamlibet per
alia in scholis (10) exercitati simus, tirones in foro inueniunt. Si uero in
ostentationem comparetur declamatio, sane paulum aliquid inostenclinare (11) ad
uoluptatem audientium debemus. Nam et iis actionibus quae in aliqua sine dubio
ueritate uersantur, sed sunt ad popularem aptatae delectationem, quales legimus
panegyricos totumque hoc demonstratiuum genus, permittitur adhibere plus cultus,
omnemque artem, quae latere plerumque in iudiciis debet, non confiteri modo sed
ostentare (12) etiam hominibus in hoc aduocatis. Quare declamatio, quoniam est
iudiciorum consiliorumque imago, similis esse debet ueritati, quoniam autem
aliquid in se habet epideiktikon, (13) nonnihil sibi nitoris adsumere. Quod
faciunt actores comici, qui neque ita prorsus ut nos uulgo loquimur pronuntiant,
quod esset sine arte, neque procul tamen a natura recedunt, quo uitio periret
imitatio, sed morem communis (14) huius sermonis decore quodam scaenico
exornant. Sic quoque aliqua nos incommoda ex iis quas finxerimus materiis
consequentur, in eo praecipue quod multa in iis relincuntur incerta, quae
sumimus ut uidetur, aetates facultates liberi parentes, urbium ipsarum uires
iura mores, alia his similia: (15) quin aliquando etiam argumenta ex ipsis
positionum uitiis ducimus. Sed haec suo quoque loco. Quamuis enim omne
propositum operis a nobis destinati eo spectet ut orator instituatur, tamen, ne
quid studiosi requirant, etiam si quid erit quod ad scholas proprie pertineat in
transitu non omittemus.
[2,11] XI. An artis hiuis necessaria cognitio sit.
(1) Iam hinc ergo nobis inchoanda est ea pars artis ex qua capere initium solent
qui priora omiserunt: quamquam uideo quosdam in ipso statim limine obstaturos
mihi, qui nihil egere eius modi praeceptis eloquentiam putent, sed natura sua et
uulgari modo scholarum exercitatione contenti rideant etiam diligentiam nostram
exemplo magni quoque nominis professorum, quorum aliquis, ut opinor,
interrogatus quid esset schema et noema, nescire se quidem, sed si ad rem (2)
pertineret esse in sua declamatione respondit. Alius percontanti Theodoreus an
Apollodoreus esset, 'ego' inquit 'parpermularius'. Nec sane potuit urbanius ex
confessione inscitiae suae elabi. Porro hi, quia et beneficio ingenii
praestantes sunt habiti et multa etiam memoria digna exclamauerunt, plurimos
habent similes neglegentiae suae, paucissimos naturae. (3) Igitur impetu dicere
se et uiribus uti gloriantur: neque enim opus esse probatione aut dispositione
in rebus fictis, sed, cuius rei gratia plenum sit auditorium, sententiis
grandibus, (4) quarum optima quaeque a periculo petatur. Quin etiam in cogitando
nulla ratione adhibita aut tectum intuentes magnum aliquid quod ultro se offerat
pluribus saepe diebus expectant, aut murmure incerto uelut classico instincti
concitatissimum corporis motum non enuntiandis sed quaerendis (5) uerbis
accommodant. Nonnulli certa sibi initia priusquam sensum inuenerint destinant,
quibus aliquid diserti subiungendum sit: eaque diu secum ipsi clareque meditati
desperata conectendi facultate deserunt et ad alia deinceps atque inde alia non
minus communia ac nota deuertunt. (6) Qui plurimum uidentur habere rationis non
in causas tamen laborem suum sed in locos intendunt, atque in iis non corpori
prospiciunt, sed abrupta quaedam, ut forte ad manum (7) uenere, iaculantur. Vnde
fit ut dissoluta et ex diuersis congesta oratio cohaerere non possit, similisque
sit commentariis puerorum in quos ea quae aliis declamantibus laudata sunt
regerunt. Magnas tamen sententias et res bonas (ita enim gloriari solent)
elidunt: nam et barbari et serui, et, si hoc sat est, nulla est ratio dicendi.
[2,12] XII. Quare ineruditi ingeniosiores uulgo habeantur.
(1) Ne hoc quidem negauerim, sequi plerumque hanc opinionem, ut fortius dicere
uideantur indocti, primum uitio male iudicantium, qui maiorem habere uim credunt
ea quae non habent artem, ut effringere quam aperire, rumpere quam (2) soluere,
trahere quam ducere putant robustius. Nam et gladiator qui armorum inscius in
rixam ruit et luctator qui totius corporis nisu in id quod semel inuasit
incumbit fortior ab his uocatur, cum interim et hic frequenter suis uiribus ipse
prosternitur et illum uehementis impetus excipit aduersarii (3) mollis
articulus. Sed sunt in hac parte quae imperitos etiam naturaliter fallant; nam
et diuisio, cum plurimum ualeat in causis, speciem uirium minuit, et rudia
politis (4) maiora et sparsa compositis numerosiora creduntur. Est praeterea
quaedam uirtutum uitiorumque uicinia, qua maledicus pro libero, temerarius pro
forti, effusus pro copioso accipitur. Maledicit autem ineruditus apertius et
saepius uel cum periculo suscepti litigatoris, frequenter etiam suo. (5) Adfert
et ista res opinionem, quia libentissime homines audiunt ea quae dicere ipsi
noluissent. Illud quoque alterum quod est in elocutione ipsa periculum minus
uitat, conaturque perdite, unde euenit nonnumquam ut aliquid grande inueniat qui
semper quaerit quod nimium est: uerum id et raro prouenit et cetera uitia non
pensat.
(6) Propter hoc quoque interdum uidentur indocti copiam habere maiorem, quod
dicunt omnia, doctis est et electio et modus. His accedit quod a cura docendi
quod intenderint recedunt: itaque illud quaestionum et argumentorum apud
corrupta iudicia frigus euitant, nihilque aliud quam quod uel prauis
uoluptatibus aures adsistentium permulceat (7) quaerunt. Sententiae quoque
ipsae, quas solas petunt, magis eminent cum omnia circa illas sordida et abiecta
sunt, ut lumina non inter umbras, quem ad modum Cicero dicit, sed plane in
tenebris clariora sunt. Itaque ingeniosi uocentur, ut libet, dum tamen constet
contumeliose sic laudari disertum. (8) Nihilo minus confitendum est etiam
detrahere doctrinam aliquid, ut limam rudibus et cotes hebetibus et uino
uetustatem, sed uitia detrahit, atque eo solo minus est quod litterae
perpolierunt quo melius.
(9) Verum hi pronuntiatione quoque famam dicendi fortius quaerunt; nam et
clamant ubique et omnia leuata, ut ipsi uocant, manu emugiunt, multo discursu
anhelitu, iactatione (10) gestus, motu capitis furentes. Iam collidere manus,
terrae pedem incutere, femur pectus frontem caedere, mire ad pullatum circulum
facit: cum ille eruditus, ut in oratione multa summittere uariare disponere, ita
etiam in pronuntiando suum cuique eorum quae dicet colori accommodare actum
sciat, et, si quid sit perpetua obseruatione dignum, modestus (11) et esse et
uideri malit. At illi hanc uim appellant quae est potius uiolentia: cum interim
non actores modo aliquos inuenias sed, quod est turpius, praeceptores etiam qui,
breuem dicendi exercitationem consecuti, omissa ratione ut tulit impetus passim
tumultuentur, eosque qui plus honoris litteris tribuerunt ineptos et ieiunos et
tepidos et infirmos, ut quodque (12) uerbum contumeliosissimum occurrit,
appellent. Verum illis quidem gratulemur sine labore, sine ratione, sine
disciplina disertis: nos, quando et praecipiendi munus iam pridem deprecati
sumus et in foro quoque dicendi, quia honestissimum finem putabamus desinere dum
desideraremur, inquirendo scribendoque talia consolemur otium nostrum quae
futura usui bonae mentis iuuenibus arbitramur, nobis certe sunt uoluptati.
[2,13] XIII. Quis modus sit in arte.
(1) Nemo autem a me exigat id praeceptorum genus quod est a plerisque
scriptoribus artium traditum, ut quasi quasdam leges inmutabili necessitate
constrictas studiosis dicendi feram: utique prohoemium et id quale, proxima huic
narratio, quae lex deinde narrandi, propositio post hanc uel, ut quibusdam
placuit, excursio, tum certus ordo quaestionum, ceteraque quae, uelut si aliter
facere fas non sit, quidam (2) tamquam iussi secuntur. Erat enim rhetorice res
prorsus facilis ac parua si uno et breui praescripto contineretur: sed mutantur
pleraque causis temporibus occasione necessitate. Atque ideo res in oratore
praecipua consilium est, quia uarie (3) et ad rerum momenta conuertitur. Quid si
enim praecipias imperatori, quotiens aciem instruet derigat frontem, cornua
utrimque promoueat, equites pro cornibus locet? Erit haec quidem rectissima
fortasse ratio quotiens licebit, sed mutabitur natura loci, si mons occurret, si
flumen obstabit, collimutabus (4) siluis asperitate alia prohibebitur. Mutabit
hostium genus, mutabit praesentis condicio discriminis: nunc acie derecta, nunc
cuneis, nunc auxiliis, nunc legione pugnabitur, nonnumquam terga etiam dedisse
simulata fuga proderit. (5) Ita prohoemium necessarium an superuacuum, breue an
longius, ad iudicem omni sermone derecto an aliquando auerso per aliquam figuram
dicendum sit, constricta an latius fusa narratio, continua an diuisa, recta an
ordine permutato, (6) causae docebunt, itemque de quaestionum ordine, cum in
eadem controuersia aliud alii parti prius quaeri frequenter expediat. Neque enim
rogationibus plebisue scitis sancta sunt ista praecepta, sed hoc quidquid est
utilitas excogitauit. (7) Non negabo autem sic utile esse plerumque, alioqui nec
scriberem. Verum si eadem illa nobis aliud suadebit utilitas, (8) hanc relictis
magistrorum auctoritatibus sequemur. Equidem id maxime praecipiam ac 'repetens
iterumque iterumque monebo': res duas in omni actu spectet orator, quid deceat,
quid expediat. Expedit autem saepe mutare ex illo constituto traditoque ordine
aliqua, et interim decet, ut in statuis (9) atque picturis uidemus uariari
habitus uultus status; nam recti quidem corporis uel minima gratia est: nempe
enim aduersa sit facies et demissa bracchia et iuncti pedes et a summis ad ima
rigens opus. Flexus ille et, ut sic dixerim, motus dat actum quendam et
adfectum: ideo nec ad unum (10) modum formatae manus et in uultu mille species;
cursum habent quaedam et impetum, sedent alia uel incumbunt, nuda haec, illa
uelata sunt, quaedam mixta ex utroque. Quid tam distortum et elaboratum quam est
ille discobolos Myronis? Si quis tamen ut parum rectum improbet opus, nonne ab
intellectu artis afuerit, in qua uel praecipue laudabilis (11) est ipsa illa
nouitas ac difficultas? Quam quidem gralaudatiam et delectationem adferunt
figurae, quaeque in sensibus quaeque in uerbis sunt. Mutant enim aliquid a
recto, atque hanc prae se uirtutem ferunt, quod a consuetudine uulgari (12)
recesserunt. Habet in pictura speciem tota facies: Apelles tamen imaginem
Antigoni latere tantum altero ostendit, ut amissi oculi deformitas lateret.
Quid? non in oratione operienda sunt quaedam, siue ostendi non debent siue
exprimi (13) pro dignitate non possunt? Vt fecit Timanthes, opinor, Cythnius in
ea tabula qua Coloten Teium uicit. Nam cum in Iphigeniae immolatione pinxisset
tristem Calchantem, tristiorem Vlixem, addidisset Menelao quem summum poterat
ars efficere maerorem: consumptis adfectibus non reperiens quo digne modo patris
uultum posset exprimere, uelauit eius caput et suo cuique animo dedit
aestimandum. (14) Nonne huic simile est illud Sallustianum: 'nam de Carthagine
tacere satius puto quam parum dicere'? Propter quae mihi semper moris fuit quam
minime alligare me ad praecepta quae g-katholika uocant, id est, ut dicamus quo
modo possumus, uniuersalia uel perpetualia; raro enim reperitur hoc genus, ut
non labefactari parte aliqua et subrui possit. (15) Sed de his plenius suo
quidque loco tractabimus: interim nolo se iuuenes satis instructos si quem ex
iis qui breues plerumque circumferuntur artis libellum edidicerint et uelut
decretis technicorum tutos putent. Multo labore, adsiduo studio, uaria
exercitatione, plurimis experimentis, altissima (16) prudentia, praesentissimo
consilio constat ars dicendi. Sed adiuuatur his quoque, si tamen rectam uiam,
non unam orbitam monstrent: qua declinare qui crediderit nefas, patiatur necesse
est illam per funes ingredientium tarditatem. Itaque et stratum militari labore
iter saepe deserimus compendio ducti, et si rectum limitem rupti torrentibus
pontes inciderint circumire cogemur, et si ianua tenebitur incendio (17) per
parietem exibimus. Late fusum opus est et multiplex et prope cotidie nouum et de
quo numquam dicta erunt omnia. Quae sint tamen tradita, quid ex his optimum, et
si qua mutari adici detrahi melius uidebitur, dicere experiar.
[2,14] XIV. Rhetorices etymon et totius operis diuisio.
(1) Rhetoricen in Latinum transferentes tum oratoriam, tum oratricem
nominauerunt. Quos equidem non fraudauerim debita laude quod copiam Romani
sermonis augere temptarint: sed non omnia nos ducentes ex Graeco secuntur, sicut
ne illos quidem quotiens utique suis uerbis signare (2) nostra uoluerunt. Et
haec interpretatio non minus dura est quam illa Plauti 'essentia' et 'queentia',
sed ne propria quidem; nam oratoria sic effertur ut elocutoria, oratrix ut
elocutrix, illa autem de qua loquimur rhetorice talis est qualis eloquentia. Nec
dubie apud Graecos quoque duplicem (3) intellectum habet; namque uno modo fit
adpositum ars rhetorica, ut nauis piratica, altero nomen rei, qualis est
philosophia, amicitia. Nos ipsam nunc uolumus significare subphilostantiam, ut
grammatice litteratura est, non litteratrix quem ad modum oratrix, nec
litteratoria quem ad modum oratoria: (4) uerum id in rhetorice non fit. Ne
pugnemus igitur, cum praesertim plurimis alioqui Graecis sit utendum; nam certe
et philosophos et musicos et geometras dicam nec uim adferam nominibus his
indecora in Latinum sermonem mutatione: denique cum M- Tullius etiam ipsis
librorum quos hac de re primum scripserat titulis Graeco nomine utatur, profecto
non est uerendum ne temere uideamur oratori maximo de nomine artis suae
credidisse.
(5) Igitur rhetorice (iam enim sine metu cauillationis utemur hac appellatione)
sic, ut opinor, optime diuidetur ut de arte, de artifice, de opere dicamus. Ars
erit quae disciplina percipi debet: ea est bene dicendi scientia. Artifex est
qui percepit hanc artem: id est orator, cuius est summa bene dicere. Opus, quod
efficitur ab artifice: id est bona oratio. Haec omnia rursus diducuntur in
species: sed illa sequentia suo loco, nunc quae de prima parte tractanda sunt ordiar.
[2,15] XV. Quid sit rhetorice et quis eius finis.
(1) Ante omnia, quid sit rhetorice. Quae finitur quidem uarie, sed quaestionem
habet duplicem: aut enim de qualitate ipsius rei aut de comprensione uerborum
dissensio est. Prima atque praecipua opinionum circa hoc differentia, quod alii
malos quoque uiros posse oratores dici putant, alii, quorum nos sententiae
accedimus, nomen hoc artemque de (2) qua loquimur bonis demum tribui uolunt.
Eorum autem qui dicendi facultatem a maiore ac magis expetenda uitae laude
secernunt, quidam rhetoricen uim tantum, quidam scientiam sed non uirtutem,
quidam usum, quidam artem quidem sed a scientia et uirtute diiunctam, quidam
etiam prauitatem (3) quandam artis, id est g-kakotechnian, nominauerunt. Hi fere
aut in persuadendo aut in dicendo apte ad persuadendum positum orandi munus sunt
arbitrati: id enim fieri potest ab eo quoque qui uir bonus non sit. Est igitur
frequentissimus finis: 'rhetoricen esse uim persuadendi'. Quod ego uim appello,
plerique potestatem, nonnulli facultatem uocant: quae res ne quid adferat
ambiguitatis, uim dico (4) g-tehn g-dunamin. Haec opinio originem ab Isocrate, si tamen
re uera ars quae circumfertur eius est, duxit. Qui cum longe sit a uoluntate
infamantium oratoris officia, finem artis temere comprendit dicens esse
rhetoricen persuadendi opificem, id est g-peithous g-dehmiourgon: neque enim mihi
permiserim eadem uti declinatione qua Ennius M- Cethegum 'suadae (5) medullam'
uocat. Apud Platonem quoque Gorgias in libro qui nomine eius inscriptus est idem
fere dicit, sed hanc Plato illius opinionem uult accipi, non suam. Cicero
pluribus locis scripsit officium oratoris esse dicere adposite ad persuadendum,
(6) in rhetoricis etiam, quos sine dubio ipse non probat, finem facit
persuadere. Verum et pecunia persuadet et gratia et auctoritas dicentis et
dignitas, postremo aspectus etiam ipse sine uoce, quo uel recordatio meritorum
cuiusque uel facies aliqua miserabilis uel formae pulchritudo sententiam (7)
dictat. Nam et Manium Aquilium defendens Antonius, cum scissa ueste cicatrices
quas is pro patria pectore aduerso suscepisset ostendit, non orationis habuit
fiduciam, sed oculis populi Romani uim attulit: quem illo ipso aspectu maxime
motum in hoc, ut absolueret reum, creditum est. (8) Seruium quidem Galbam
miseratione sola, qua non suos modo liberos paruolos in contione produxerat, sed
Galli etiam Sulpici filium suis ipse manibus circumtulerat, elapsum esse cum
aliorum monumentis, tum Catonis oratione (9) testatum est. Et Phrynen non
Hyperidis actione quamquam admirabili, sed conspectu corporis, quod illa
speciosissimum alioqui diducta nudauerat tunica, putant periculo liberatam. Quae
si omnia persuadent, non est hic de quo locuti (10) sumus idoneus finis. Ideoque
diligentiores sunt uisi sibi qui, cum de rhetorice idem sentirent, existimarunt
eam uim dicendo persuadendi. Quem finem Gorgias in eodem de quo supra diximus
libro uelut coactus a Socrate facit; a quo non dissentit Theodectes, siue ipsius
id opus est quod de rhetorice nomine eius inscribitur, siue, ut creditum est,
Aristorhetelis: in quo est finem esse rhetorices: 'ducere homines (11) dicendo
in id quod actor uelit'. Sed ne hoc quidem satis est comprehensum: persuadent
enim dicendo uel ducunt in id quod uolunt alii quoque, ut meretrices adulatores
corruptores. At contra non persuadet semper orator, ut interim non sit proprius
hic finis eius, interim sit communis cum iis (12) qui ab oratore procul absunt.
Atqui non multum ab hoc fine abest Apollodorus dicens iudicialis orationis
primum et super omnia esse persuadere iudici et sententiam eius ducere in id
quod uelit. Nam et ipse oratorem fortunae subicit, ut, si non (13) persuaserit,
nomen suum retinere non possit. Quidam recesserunt ab euentu, sicut Aristoteles
dicit: 'rhetorice est uis inueniendi omnia in oratione persuasibilia'. Qui finis
et illud uitium de quo supra diximus habet, et insuper quod nihil nisi
inuentionem complectitur, quae sine elocutione non est (14) oratio. Hermagorae,
qui finem eius esse ait persuasibiliter dicere, et aliis qui eandem sententiam,
non isdem tantum uerbis explicant ac finem esse demonstrant dicere quae oporteat
omnia ad persuadendum, satis responsum est cum (15) persuadere non tantum
oratoris esse conuicimus. Addita sunt his alia uarie. Quidam enim circa res
omnes, quidam circa ciuiles modo uersari rhetoricen putauerunt: quorum uerius
utrum sit, in eo loco qui huius quaestionis proprius est dicam. (16) Omnia
subiecisse oratori uidetur Aristoteles cum dixit uim esse uidendi quid in quaque
re possit esse persuasibile, et Iatrocles, qui non quidem adicit 'in quaque re',
sed nihil excipiendo idem ostendit: uim enim uocat inueniendi quod sit in
oratione persuasibile. Qui fines et ipsi solam complectuntur inuentionem. Quod
uitium fugiens Eudorus uim putat inueniendi et eloquendi cum ornatu credibilia
in omni (17) oratione. Sed cum eodem modo credibilia quo persuasibilia etiam non
orator inueniat, adiciendo 'in omni oratione' magis quam superiores concedit
scelera quoque suadentibus pulcherrimae (18) rei nomen. Gorgias apud Platonem
suadendi se artificem in iudiciis et aliis coetibus esse ait, de iustis quoque
et iniustis tractare: cui Socrates persuadendi, non docendi (19) concedit
facultatem. Qui uero non omnia subiciebant oratori, sollicitius ac uerbosius, ut
necesse erat, adhibuerunt discrimina, quorum fuit Ariston, Critolai Peripatetici
discipulus, cuius hic finis est: 'scientia uidendi et agendi in
quaediscistionibus (20) ciuilibus per orationem popularis persuasionis'. Hic
scientiam, quia Peripateticus est, non ut Stoici uirtutis loco ponit: popularem
autem comprendendo persuasionem etiam contumeliosus est aduersus artem orandi,
quam nihil putat doctis persuasuram. Illud de omnibus qui circa ciuiles demum
quaestiones oratorem iudicant uersari dictum sit, excludi ab iis plurima
oratoris officia, illam certe laudatiuam (21) totam, quae est rhetorices pars
tertia. Cautius Theodorus Gadareus, ut iam ad eos ueniamus qui artem quidem esse
eam, sed non uirtutem putauerunt. Ita enim dicit, ut ipsis eorum uerbis utar qui
haec ex Graeco transtulerunt: 'ars inuentrix et iudicatrix et enuntiatrix,
decente ornatu secundum mensionem, eius quod in quoque potest sumi
persuasisecunbile, (22) in materia ciuili'. Itemque Cornelius Celsus, qui finem
rhetorices ait 'dicere persuasibiliter in dubia ciuili materia'. Quibus sunt non
dissimiles qui ab aliis traduntur, qualis est ille: 'uis uidendi et eloquendi de
rebus ciuilibus subiectis sibi cum quadam persuasione et quodam corporis habitu
et (23) eorum quae dicet pronuntiatione'. Mille alia, sed aut eadem aut ex isdem
composita, quibus item cum de materia rhetorices dicendum erit respondebimus.
Quidam eam neque uim neque scientiam neque artem putauerunt, sed Critolaus usum
dicendi (nam hoc tribe significat), Athenaeus fallendi (24) artem.
Plerique autem, dum pauca ex Gorgia Platonis a prioribus imperite excerpta
legere contenti neque hoc totum neque alia eius uolumina euoluunt, in maximum
errorem inciderunt, creduntque eum in hac esse opinione, ut rhetoricen non artem
sed 'peritiam quandam gratiae ac uoluptatis' (25) existimet, et alio loco
'ciuilitatis particulae simulacrum et quartam partem adulationis', quod duas
partes ciuilitatis corpori adsignet, medicinam et quam interpretantur
exercitatricem, duas animo, legalem atque iustitiam, adulationem autem medicinae
uocet cocorum artificium, exercitaadulatricis mangonum, qui colorem fuco et
uerum robur inani sagina mentiantur, legalis cauillatricem, iustitiae
rhetoricen. (26) Quae omnia sunt quidem scripta in hoc libro dictaque a Socrate,
cuius persona uidetur Plato significare quid sentiat: sed alii sunt eius
sermones ad coarguendos qui contra disputant compositi, quos g-elegktikous uocant,
alii ad praecipiendum, (27) qui g-dogmatikoi appellantur. Socrates autem seu Plato
eam quidem quae tum exercebatur rhetoricen talem putat (nam et dicit his uerbis
g-touton g-ton g-tropon, g-on g-humeis g-politeuesthe), ueram autem et honestam intellegit;
itaque disputatio illa contra Gorgian ita cluditur: g-oukoun g-anagkeh g-ton g-rhetotikon
g-dikaion g-einai, g-ton g-de (28) g-dikaion g-boulesthai g-dikaia g-prassein. Ad quod ille
quidem conticescit, sed sermonem suscipit Polus iuuenili calore inconsideratior,
contra quem illa de simulacro et adulatione dicuntur. Tum Callicles adhuc
concitatior, qui tamen ad hanc perducitur clausulam: g-ton g-mellonta g-orthohs
g-rhetorikon g-esesthai, g-dikaion g-ara g-dei g-einai g-kai g-epistehmona g-tohn g-dikaiohn, ut
appareat Platoni non rhetoricen uideri malum, (29) sed eam ueram nisi iusto ac
bono non contingere. Adhuc autem in Phaedro manifestius facit hanc artem
consummari citra iustitiae quoque scientiam non posse: cui opinioni nos quoque
accedimus. An aliter defensionem Socratis et eorum qui pro patria ceciderant
laudem scripsisset? Quae certe (30) sunt oratoris opera. Sed in illud hominum
genus quod facilitate dicendi male utebatur inuectus est. Nam et Socrates
inhonestam sibi credidit orationem quam ei Lysias reo composuerat, et tum maxime
scribere litigatoribus quae illi pro se ipsi dicerent erat moris, atque ita iuri
quo non licebat pro (31) altero agere fraus adhibebatur. Doctores quoque eius
artis parum idonei Platoni uidebantur, qui rhetoricen a iustitia separarent et
ueris credibilia praeferrent; nam id quoque (32) dicit in Phaedro. Consensisse
autem illis superioribus uideri potest etiam Cornelius Celsus, cuius haec uerba
sunt: 'orator simile tantum ueri petit', deinde paulo post: 'non enim bona
conscientia sed uictoria litigantis est praemium': quae si uera essent,
pessimorum hominum foret haec tam perniciosa nocentissimis moribus dare
instrumenta et nequitiam praeceptis adiuuare. Sed illi rationem opinionis suae
uiderint.
(33) Nos autem ingressi formare perfectum oratorem, quem in primis esse uirum
bonum uolumus, ad eos qui de hoc opere melius sentiunt reuertamur. Rhetoricen
autem quidam eandem ciuilitatem esse iudicauerunt, Cicero scientiae ciuilis
partem uocat (ciuilis autem scientia idem quod sapientia est), quidam eandem
philosophiam, quorum est Isocrates. (34) Huic eius substantiae maxime conueniet
finitio rhetoricen esse bene dicendi scientiam. Nam et orationis omnes uirtutes
semel complectitur et protinus etiam mores oratoris, cum bene dicere non possit
nisi bonus. Idem ualet Chrysippi finis (35) ille ductus a Cleanthe, 'scientia
recte dicendi'. Sunt plures eiusdem, sed ad alias quaestiones magis pertinent.
Idem sentiret finis hoc modo comprensus: 'persuadere quod oporteat', (36) nisi
quod artem ad exitum alligat. Bene Areus: 'dicere secundum uirtutem orationis'.
Excludunt a rhetorice malos et illi qui scientiam ciuilium officiorum eam
putauerunt, si scientiam uirtutem iudicant, sed anguste intra ciuiles
quaestiones coercent. Albucius non obscurus professor atque aucquaestor
scientiam bene dicendi esse consentit, sed exceptionibus peccat adiciendo 'circa
ciuiles quaestiones et credibiliter': (37) quarum iam utrique responsum est.
Probabilis et illi uoluntatis qui recte sentire et dicere rhetorices putauerunt.
Hi sunt fere fines maxime inlustres et de quibus praecipue disputatur. Nam omnis
quidem persequi neque attinet neque possum, cum prauum quoddam, ut arbitror,
studium circa scriptores artium extiterit nihil isdem uerbis quae prior aliquis
occupasset finiendi: quae ambitio procul aberit a me. (38) Dicam enim non utique
quae inuenero, sed quae placebunt, sicut hoc: rhetoricen esse bene dicendi
scientiam, cum, reperto quod est optimum, qui quaerit aliud peius uelit. His
adprobatis simul manifestum est illud quoque, quem finem uel quid summum et
ultimum habeat rhetorice, quod telos dicitur, ad quod omnis ars tendit: nam si
est ipsa bene dicendi scientia, finis eius et summum est bene dicere.
[2,16] XVI. An sit utilis rhetorice.
(1) Sequitur quaestio an utilis rhetorice. Nam quidam uehementer in eam inuehi
solent, et, quod sit indignissimum, (2) in accusationem orationis utuntur orandi
uiribus: eloquentiam esse quae poenis eripiat scelestos, cuius fraude
damneneloquentur interim boni, consilia ducantur in peius, nec seditiones modo
turbaeque populares sed bella etiam inexpiabilia excitentur, cuius denique tum
maximus sit usus cum pro falsis (3) contra ueritatem ualet. Nam et Socrati
obiciunt comici docere eum quo modo peiorem causam meliorem faciat, et (4)
contra Tisian et Gorgian similia dicit polliceri Plato. Et his adiciunt exempla
Graecorum Romanorumque, et enumerant qui perniciosa non singulis tantum sed
rebus etiam publicis usi eloquentia turbauerint ciuitatium status uel
euerterint, eoque et Lacedaemoniorum ciuitate expulsam et Athenis quoque, ubi
actor mouere adfectus uetabatur, uelut recisam (5) orandi potestatem. Quo quidem
modo nec duces erunt utiles nec magistratus nec medicina nec denique ipsa
sapientia: nam et dux Flaminius et Gracchi Saturnini Glauciae magistratus, et in
medicis uenena, et in iis qui philosophorum nomine male utuntur grauissima
nonnumquam flagitia deprehensa (6) sunt. Cibos aspernemur: attulerunt saepe
ualetudedinis causas; numquam tecta subeamus: super habitantes aliquando
procumbunt; non fabricetur militi gladius: potest uti eodem ferro latro. Quis
nescit ignes aquas, sine quibus nulla sit uita, et, ne terrenis inmorer, solem
lunamque praecipua siderum aliquando et nocere?
(7) Num igitur negabitur deformem Pyrrhi pacem Caecus ille Appius dicendi
uiribus diremisse? Aut non diuina M- Tulli eloquentia et contra leges agrarias
popularis fuit et Catilinae fregit audaciam et supplicationes, qui maximus (8)
honor uictoribus bello ducibus datur, in toga meruit? Non perterritos militum
animos frequenter a metu reuocat oratio et tot pugnandi pericula ineuntibus
laudem uita potiorem esse persuadet? Neque uero me Lacedaemonii atque
Athenienses magis mouerint quam populus Romanus, apud quem (9) summa semper
oratoribus dignitas fuit. Equidem nec urbium conditores reor aliter effecturos
fuisse ut uaga illa multitudo coiret in populos nisi docta uoce commota, nec
legum repertores sine summa ui orandi consecutos ut se ipsi homines (10) ad
seruitutem iuris adstringerent. Quin ipsa uitae praecepta, etiam si natura sunt
honesta, plus tamen ad formandas mentes ualent quotiens pulchritudinem rerum
claritas orationis inluminat. Quare, etiam si in utramque partem ualent arma
facundiae, non est tamen aecum id haberi malum quo bene uti licet.
(11) Verum haec apud eos forsitan quaerantur qui summam rhetorices ad
persuadendi uim rettulerunt. Si uero est bene dicendi scientia, quem nos finem
sequimur, ut sit orator in (12) primis uir bonus, utilem certe esse eam
confitendum est. Et hercule deus ille princeps, parens rerum fabricatorque
mundi, nullo magis hominem separauit a ceteris, quae quidem (13) mortalia
essent, animalibus quam dicendi facultate. Nam corpora quidem magnitudine
uiribus firmitate patientia uelocitate praestantiora in illis mutis uidemus,
eadem minus egere adquisitae extrinsecus opis; nam et ingredi citius et (14)
pasci et tranare aquas citra docentem natura ipsa sciunt, et pleraque contra
frigus ex suo corpore uestiuntur et arma iis ingenita quaedam et ex obuio fere
uictus, circa quae omnia multus hominibus labor est. Rationem igitur nobis
praecipuam dedit eiusque nos socios esse cum dis inmortalibus (15) uoluit. Sed
ipsa ratio neque tam nos iuuaret neque tam esset in nobis manifesta nisi quae
concepissemus mente promere etiam loquendo possemus: quod magis deesse ceteris
animalibus quam intellectum et cogitationem quandam uideanimus. (16) Nam et
mollire cubilia et nidos texere et educare fetus et excludere, quin etiam
reponere in hiemem alimenta, opera quaedam nobis inimitabilia, qualia sunt
cerarum ac mellis, efficere nonnullius fortasse rationis est; sed, quia carent
sermone quae id faciunt, muta atque inrationalia uocantur. (17) Denique homines
quibus negata uox est quantulum adiuuat animus ille caelestis? Quare si nihil a
dis oratione melius accepimus, quid tam dignum cultu ac labore ducamus aut in
quo malimus praestare hominibus quam quo ipsi homines (18) ceteris animalibus
praestant: eo quidem magis quod nulla in parte plenius labor gratiam refert? Id
adeo manifestum erit si cogitauerimus unde et quo usque iam prouecta sit orandi
(19) facultas: et adhuc augeri potest. Nam ut omittam defendere amicos, regere
consiliis senatum, populum exercitum in quae uelit ducere, quam sit utile
conueniatque bono uiro: nonne pulchrum uel hoc ipsum est, ex communi intellectu
uerbisque quibus utuntur omnes tantum adsequi laudis et gloriae ut non loqui et
orare, sed, quod Pericli contigit, fulgere ac tonare uidearis?
[2,17] XVII. An rhetorice sit ars.
(1) Finis non erit si expatiari parte in hac et indulgere uoluptati uelim.
Transeamus igitur ad eam quaestionem (2) quae sequitur, an rhetorice ars sit.
Quod quidem adeo ex iis qui praecepta dicendi tradiderunt nemo dubitauit ut
etiam ipsis librorum titulis testatum sit scriptos eos de arte rhetorica, Cicero
uero etiam quae rhetorice uocetur esse artificiosam eloquentiam dicat. Quod non
oratores tantum uindicarunt, ut studiis aliquid suis praestitisse uideantur, sed
cum iis philosophi et Stoici et Peripatetici plerique consentiunt. (3) Ac me
dubitasse confiteor an hanc partem quaestionis tractandam putarem; nam quis est
adeo non ab eruditione modo sed a sensu remotus hominis ut fabricandi quidem et
texendi et luto uasa ducendi artem putet, rhetoricen autem maximum ac
pulcherrimum, ut supra diximus, opus in tam (4) sublime fastigium existimet sine
arte uenisse? Equidem illos qui contra disputauerunt non tam id sensisse quod
dicerent quam exercere ingenia materiae difficultate credo uoluisse, sicut
Polycraten, cum Busirim laudaret et Clytaemestram: quamquam is, quod his
dissimile non esset, composuisse orationem quae est habita contra Socraten
dicitur.
(5) Quidam naturalem esse rhetoricen uolunt et tamen adiuuari exercitatione non
diffitentur, ut in libris Ciceronis de Oratore dicit Antonius obseruationem
quandam esse, non artem. (6) Quod non ideo ut pro uero accipiamus est positum,
sed ut Antoni persona seruetur, qui dissimulator artis fuit: hanc autem
opinionem habuisse Lysias uidetur. Cuius sententiae talis defensio est, quod
indocti et barbari et serui, pro se cum locuntur, aliquid dicant simile
principio, narrent, probent, refutent et, quod uim habeat epilogi, deprecentur.
(7) Deinde adiciunt illas uerborum cauillationes, nihil quod ex arte fiat ante
artem fuisse: atqui dixisse homines pro se et in alios semper: doctores artis
sero et circa Tisian et Coraca primum repertos: orationem igitur ante artem
fuisse eoque (8) artem non esse. Nos porro quando coeperit huius rei doctrina
non laboramus, quamquam apud Homerum et praeceptorem Phoenicem cum agendi tum
etiam loquendi, et oratores plures, et omne in tribus ducibus orationis genus,
et certamina quoque proposita eloquentiae inter iuuenes inuenimus, (9) quin in
caelatura clipei Achillis et lites sunt et actores. Illud enim admonere satis
est, omnia quae ars consummauerit a natura initia duxisse: aut tollatur
medicina, quae ex obseruatione salubrium atque his contrariorum reperta est et,
ut quibusdam placet, tota constat experimentis (nam et uulnus deligauit aliquis
antequam haec ars esset, et febrem quiete et abstinentia, non quia rationem
uidebat, sed quia id ualetudo (10) ipsa coegerat, mitigauit), nec fabrica sit
ars (casas enim primi illi sine arte fecerunt), nec musica (cantatur ac saltatur
per omnis gentes aliquo modo). Ita, si rhetorice uocari debet sermo quicumque,
fuisse eam antequam esset ars confitebor: (11) si uero non quisquis loquitur
orator est, et tum non tamquam oratores loquebantur, necesse est oratorem factum
arte nec ante artem fuisse fateantur. Quo illud quoque excluditur quod dicunt,
non esse artis id quod faciat qui non didicerit: (12) dicere autem homines et
qui non didicerint. Ad cuius rei confirmationem adferunt Demaden remigem et
Aeschinen hypocriten oratores fuisse. Falso: nam neque orator esse qui non
didicit potest, et hos sero potius quam numquam didicisse quis dixerit, quamquam
Aeschines ab initio sit uersatus in litteris, quas pater eius etiam docebat,
Demaden neque non didicisse certum sit et continua dicendi exercitatio potuerit
tantum quantuscumque postea fuit fecisse; nam id (13) potentissimum discendi
genus est. Sed et praestantiorem si didicisset futurum fuisse dicere licet:
neque enim orationes scribere est ausus, ut eum multum ualuisse in dicendo
sciamus.
(14) Aristoteles, ut solet, quaerendi gratia quaedam subtilitatis suae argumenta
excogitauit in Grylo: sed idem et de arte rhetorica tris libros scripsit, et in
eorum primo non artem solum eam fatetur, sed ei particulam ciuilitatis sicut
dialectices (15) adsignat. Multa Critolaus contra, multa Rhodius Athenodorus.
Agnon quidem detraxit sibi inscriptione ipsa fidem, qua rhetorices accusationem
professus est. Nam de (16) Epicuro, qui disciplinas omnes fugit, nihil miror. Hi
complura dicunt, sed ex paucis locis ducta: itaque potentissimis eorum breuiter
occurram, ne in infinitum quaestio euadat. (17) Prima iis argumentatio ex
materia est. Omnis enim artes aiunt habere materiam, quod est uerum: rhetorices
nullam esse propriam, quod esse falsum in sequentibus probabo. (18) Altera est
calumnia nullam artem falsis adsentiri opinionibus, quia constitui sine
perceptione non possit, quae semper uera sit: rhetoricen adsentiri falsis: non
esse igitur artem. (19) Ego rhetoricen nonnumquam dicere falsa pro ueris
confitebor, sed non ideo in falsa quoque esse opinione concedam, quia longe
diuersum est ipsi quid uideri et ut alii uideatur efficere. Nam et imperator
falsis utitur saepe: ut Hannibal, cum inclusus a Fabio, sarmentis circum cornua
boum deligatis incensisque, per noctem in aduersos montes agens armenta speciem
hosti abeuntis exercitus dedit: sed illum (20) fefellit, ipse quid uerum esset
non ignorauit. Nec uero Theopompus Lacedaemonius, cum permutato cum uxore habitu
e custodia ut mulier euasit, falsam de se opinionem habuit, sed custodibus
praebuit. Item orator, cum falso utitur pro uero, scit esse falsum eoque se pro
uero uti: non ergo falsam (21) habet ipse opinionem, sed fallit alium. Nec
Cicero, cum se tenebras offudisse iudicibus in causa Cluenti gloriatus est,
nihil ipse uidit. Et pictor, cum ui artis suae efficit ut quaedam eminere in
opere, quaedam recessisse credamus, ipse ea (22) plana esse non nescit. Aiunt
etiam omnes artes habere finem aliquem propositum ad quem tendant: hunc modo
nullum esse in rhetorice, modo non praestari eum qui promittatur. Mentiuntur:
nos enim esse finem iam ostendimus et quis (23) esset diximus; et praestabit
hunc semper orator: semper enim bene dicet. Firmum autem hoc quod opponitur
aduersus eos fortasse sit qui persuadere finem putauerunt: noster orator arsque
a nobis finita non sunt posita in euentu; tendit quidem ad uictoriam qui dicit,
sed cum bene dixit, etiam si (24) non uincat, id quod arte continetur effecit.
Nam et gubernator uult salua naue in portum peruenire: si tamen tempestate
fuerit abreptus, non ideo minus erit gubernator dicetque (25) notum illud: 'dum
clauum rectum teneam'; et medicus sanitatem aegri petit: si tamen aut
ualetudinis ui aut intemperantia aegri alioue quo casu summa non contingit, dum
ipse omnia secundum rationem fecerit, medicinae fine non excidet. Ita oratori
bene dixisse finis est. Nam est ars ea, ut post paulum clarius ostendemus, in
actu posita, non in (26) effectu. Ita falsum erit illud quoque quod dicitur,
artes scire quando sint finem consecutae, rhetoricen nescire: nam se quisque
bene dicere intelleget. Vti etiam uitiis rhetoricen, quod ars nulla faciat,
criminantur, quia et falsum dicat et (27) adfectus moueat. Quorum neutrum est
turpe, cum ex bona ratione proficiscitur, ideoque nec uitium; nam et mendacium
dicere etiam sapienti aliquando concessum est, et adfectus, si aliter ad
aequitatem perduci iudex non poterit, necessario mouebit orator: imperiti enim
iudicant et qui frequenter in (28) hoc ipsum fallendi sint, ne errent. Nam si
mihi sapientes iudices dentur, sapientium contiones atque omne consilium, nihil
inuidia ualeat, nihil gratia, nihil opinio praesumpta falsique testes, perquam
sit exiguus eloquentiae locus et (29) prope in sola delectatione ponatur. Sin et
audientium mobiles animi et tot malis obnoxia ueritas, arte pugnandum est et
adhibenda quae prosunt: neque enim qui recta uia depulsus est reduci ad eam nisi
alio flexu potest.
(30) Plurima uero ex hoc contra rhetoricen cauillatio est, quod ex utraque
causae parte dicatur. Inde haec: nullam esse artem contrariam sibi, rhetoricen
esse contrariam sibi; nullam artem destruere quod effecerit, accidere hoc
rhetorices operi. Item aut dicenda eam docere aut non dicenda: ita uel per hoc
non esse artem, quod non dicenda praecipiat, uel per hoc, quod, cum dicenda
praeceperit, etiam contraria his (31) doceat. Quae omnia apparet de ea rhetorice
dici quae sit a bono uiro atque ab ipsa uirtute seiuncta: alioqui ubi iniusta
causa est, ibi rhetorice non est, adeo ut uix admirabili quodam casu possit
accidere ut ex utraque parte orator, id est (32) uir bonus, dicat. Tamen quoniam
hoc quoque in rerum naturam cadit, ut duos sapientes aliquando iustae causae in
diuersum trahant, quando etiam pugnaturos eos inter se, si ratio ita duxerit,
credunt, respondebo propositis, atque ita quidem ut appareat haec aduersus eos
quoque frustra excogitata (33) qui malis moribus nomen oratoris indulgent. Nam
rhetorice non est contraria sibi: causa enim cum causa, non illa secum ipsa
componitur. Nec, si pugnent inter se qui idem didicerunt, idcirco ars, quae
utrique tradita est, non erit: alioqui nec armorum quia saepe gladiatores sub
eodem (34) magistro eruditi inter se componuntur, nec gubernandi quia naualibus
proeliis gubernator est gubernatori aduersus, nec imperatoria quia imperator cum
imperatore contendit. Item non euertit opus rhetorice quod efficit: neque enim
positum a se argumentum soluit orator; sed ne rhetorice quidem, quia apud eos
qui in persuadendo finem putant, aut si quis, ut dixi, casus duos inter se bonos
uiros composuerit, ueri similia quaerentur: non autem, si quid est altero
credibilius, (35) id ei contrarium est quod fuit credibile. Nam ut candido
candidius et dulci dulcius non est aduersum, ita nec probabili probabilius.
Neque praecipit umquam non dicenda nec dicendis (36) contraria, sed quae in
quaque causa dicenda sunt. Non semdicenper autem ei, etiamsi frequentissime,
tuenda ueritas erit, sed aliquando exigit communis utilitas ut etiam falsa
defendat.
Ponuntur hae quoque in secundo Ciceronis de Oratore libro contradictiones: artem
earum rerum esse quae sciantur: oratoris omnem actionem opinione, non scientia
contineri, quia et apud eos dicat qui nesciant, et ipse dicat aliquando (37)
quod nesciat. Ex his alterum, id est an sciat iudex de quo dicatur, nihil ad
oratoris artem; alteri respondendum. 'Ars earum rerum est quae sciuntur'.
Rhetorice ars est bene (38) dicendi, bene autem dicere scit orator. 'Sed nescit
an uerum sit quod dicit.' Ne ii quidem qui ignem aut aquam aut quattuor elementa
aut corpora insecabilia esse ex quibus res omnes initium duxerint tradunt, nec
qui interualla siderum et mensuras solis ac terrae colligunt: disciplinam tamen
suam artem uocant. Quodsi ratio efficit ut haec non opinari sed propter uim
probationum scire uideantur, eadem ratio (39) idem praestare oratori potest.
'Sed an causa uera sit nescit.' Ne medicus quidem an dolorem capitis habeat qui
hoc se pati dicet: curabit tamen tamquam id uerum sit, et erit ars medicina.
Quid quod rhetorice non utique propositum habet semper uera dicendi, sed semper
ueri similia? Scit autem (40) esse ueri similia quae dicit. Adiciunt his qui
contra sentiunt quod saepe, quae in aliis litibus inpugnarunt actores causarum,
eadem in aliis defendant. Quod non artis sed hominis est uitium. Haec sunt
praecipua quae contra rhetoricen dicantur, alia et minora et tamen ex his
fontibus deriuata.
(41) Confirmatur autem esse artem eam breuiter. Nam siue, ut Cleanthes uoluit,
ars est potestas uia, id est ordine, efficiens, esse certe uiam atque ordinem in
bene dicendo nemo dubitauerit, siue ille ab omnibus fere probatus finis
obseruatur, artem constare ex perceptionibus consentientibus et coexercitatis ad
finem utilem uitae, iam ostendimus nihil non (42) horum in rhetorice inesse.
Quid quod et inspectione et exercitatione, ut artes ceterae, constat? Nec potest
ars non esse si est ars dialectice (quod fere constat), cum ab ea specie magis
quam genere differat. Sed nec illa omittenda sunt: qua in re alius se
inartificialiter, alius artificialiter gerat, in ea esse artem, et in eo quod
qui didicerit melius faciat quam (43) qui non didicerit esse artem. Atqui non
solum doctus indoctum sed etiam doctior doctum in rhetorices opere superabit,
neque essent eius aliter tam multa praecepta tamque magni qui docerent. Idque
cum omnibus confitendum est, tum nobis praecipue, qui rationem dicendi a bono
uiro non separamus.
[2,18] XVIII. Generalis artium diuisio et ex quibus sit rhetorica.
(1) Cum sint autem artium aliae positae in inspectione, id est cognitione et
aestimatione rerum, qualis est astrologia nullum exigens actum, sed ipso rei
cuius studium habet intellectu contenta, quae theoretice uocatur, aliae in
agendo, quarum in hoc finis est et ipso actu perficitur nihilque post actum
operis relinquit, quae praktike dicitur, qualis saltatio (2) est, aliae in
effectu, quae operis quod oculis subicitur consummatione finem accipiunt, quam
poietiken appellamus, qualis est pictura: fere iudicandum est rhetoricen in actu
consistere: hoc enim quod est officii sui perficit; atque ita ab (3) omnibus
dictum est. Mihi autem uidetur etiam ex illis ceteris artibus multum adsumere.
Nam et potest aliquando ipsa per se inspectione esse contenta. Erit enim
rhetorice in oratore etiam tacente, et si desierit agere uel proposito uel
aliquo casu impeditus, non magis desinet esse orator quam (4) medicus qui
curandi fecerit finem. Nam est aliquis ac nescio an maximus etiam ex secretis
studiis fructus, ac tum pura uoluptas litterarum cum ab actu, id est opera,
recesserunt (5) et contemplatione sui fruuntur. Sed effectiuae quoque aliquid
simile scriptis orationibus uel historiis, quod ipsum opus in parte oratoria
merito ponimus, consequetur. Si tamen una ex tribus artibus habenda sit, quia
maximus eius usus actu continetur atque est in eo frequentissima, dicatur actiua
uel administratiua; nam et hoc eiusdem rei nomen est.
[2,19] XIX. Ultra plus conferat eloquentiae, ars an natura.
(1) Scio quaeri etiam naturane plus ad eloquentiam conferat an doctrina. Quod ad
propositum quidem operis nostri nihil pertinet (neque enim consummatus orator
nisi ex utroque fieri potest), plurimum tamen referre arbitror quam (2) esse in
hoc loco quaestionem uelimus. Nam si parti utrilibet omnino alteram detrahas,
natura etiam sine doctrina multum ualebit, doctrina nulla esse sine natura
poterit. Sin ex pari coeant, in mediocribus quidem utrisque maius adhuc naturae
credam esse momentum, consummatos autem plus doctrinae debere quam naturae
putabo; sicut terrae nullam fertilitatem habenti nihil optimus agricola
profuerit: e terra uberi utile aliquid etiam nullo colente nascetur: at in solo
(3) fecundo plus cultor quam ipsa per se bonitas soli efficiet. Et si Praxiteles
signum aliquod ex molari lapide conatus esset exculpere, Parium marmor mallem
rude: at si illud idem artifex expolisset, plus in manibus fuisset quam in
marmore. Denique natura materia doctrinae est: haec fingit, illa fingitur. Nihil
ars sine materia, materiae etiam sine arte pretium est; ars summa materia optima
melior.
[2,20] XX. An rhetorice uirtus sit.
(1) Illa quaestio est maior, ex mediis artibus, quae neque laudari per se nec
uituperari possunt, sed utiles aut secus secundum mores utentium fiunt, habenda
sit rhetorice, an sit, ut compluribus etiam philosophorum placet, uirtus. (2)
Equidem illud quod in studiis dicendi plerique exercuerunt et exercent aut
nullam artem, quae atekhnia nominatur, puto (multos enim uideo sine ratione,
sine litteris, qua uel impudentia uel fames duxit ruentes), aut malam quasi
artem, quam kakotekhnian dicimus: nam et fuisse multos et esse nonnullos
existimo qui facultatem dicendi ad hominum perniciem (3) conuerterint.
Mataiotekhnia quoque est quaedam, id est superuacua artis imitatio, quae nihil
sane neque boni neque mali habeat, sed uanum laborem, qualis illius fuit qui
grana ciceris ex spatio distante missa in acum continuo et sine frustratione
inserebat; quem cum spectasset Alexander, donasse dicitur eiusdem leguminis
modio, quod quidem (4) praemium fuit illo opere dignissimum. His ego comparandos
existimo qui in declamationibus, quas esse ueritati dissimillimas uolunt,
aetatem multo studio ac labore consumunt. Verum haec quam instituere conamur et
cuius imaginem animo concepimus, quae bono uiro conuenit quaeque est (5) uere
rhetorice, uirtus erit. Quod philosophi quidem multis et acutis conclusionibus
colligunt, mihi uero etiam planiore hac proprieque nostra probatione uidetur
esse perspicuum.
Ab illis haec dicuntur. Si consonare sibi in faciendis ac non faciendis uirtutis
est (quae pars eius prudentia uocatur), (6) eadem in dicendis ac non dicendis
erit. Et si uirtutes sunt ad quas nobis, etiam ante quam doceremur, initia
quaedam ac semina sunt concessa natura, ut ad iustitiam, cuius rusticis quoque
ac barbaris apparet aliqua imago, nos certe sic esse ab initio formatos ut
possemus orare pro nobis, etiamsi non perfecte tamen ut inessent quaedam, ut
dixi, semina eius (7) facultatis, manifestum est. Non eadem autem iis natura
artibus est quae a uirtute sunt remotae. Itaque cum duo sint genera orationis,
altera perpetua, quae rhetorice dicitur, altera concisa, quae dialectice, quas
quidem Zenon adeo coniunxit ut hanc compressae in pugnum manus, illam explicatae
diceret similem, etiam disputatrix uirtus erit: adeo de hac, quae speciosior
atque apertior tanto est, nihil dubitabitur.
(8) Sed plenius hoc idem atque apertius intueri ex ipsis operibus uolo. Nam quid
orator in laudando faciet nisi honestorum et turpium peritus? aut in suadendo
nisi utilitate perspecta? aut in iudiciis si iustitiae sit ignarus? Quid? non
fortitudinem postulat res eadem, cum saepe contra turbulentas populi minas,
saepe cum periculosa potentium offensa, nonnumquam, ut iudicio Miloniano, inter
circumfusa militum arma dicendum sit: ut, si uirtus non est, ne perfecta quidem
(9) esse possit oratio? Quod si ea in quoque animalium est uirtus qua praestat
cetera uel pleraque, ut in leone impetus, in equo uelocitas, hominem porro
ratione atque oratione excellere ceteris certum est: cur non tam in eloquentia
quam in ratione uirtutem eius esse credamus, recteque hoc apud Ciceronem dixerit
Crassus: 'est enim eloquentia una quaedam de summis uirtutibus', et ipse Cicero
sua persona cum ad Brutum in epistulis tum aliis etiam locis uirtutem eam (10)
appellet? At prohoemium aliquando ac narrationem dicet malus homo et argumenta
sic ut nihil sit in iis requirendum. Nam et latro pugnabit acriter, uirtus tamen
erit fortitudo, et tormenta sine gemitu feret malus seruus, tolerantia tamen
doloris laude sua non carebit. Multa fiunt eadem, sed aliter. Sufficiant igitur
haec, quia de utilitate supra tractauimus.
[2,21] XXI. Quae sit materia rhetorices.
(1) Materiam rhetorices quidam dixerunt esse orationem: qua in sententia
ponitur apud Platonem Gorgias. Quae si ita accipitur ut sermo quacumque de re
compositus dicatur oratio, non materia sed opus est, ut statuarii statua; nam et
oratio efficitur arte sicut statua. Sin hac appellatione uerba ipsa significari
putamus, nihil haec sine rerum substantia faciunt. Quidam argumenta
persuasibilia: quae et ipsa in parte sunt operis et arte fiunt et materia egent.
(2) Quidam ciuiles quaestiones: quorum opinio non qualitate sed modo errauit;
est enim haec materia rhetorices, sed non (3) sola. Quidam, quia uirtus sit
rhetorice, materiam eius totam uitam uocant. Alii, quia non omnium uirtutum
materia sit tota uita, sed pleraeque earum uersentur in partibus, sicut iustitia
fortitudo continentia propriis officiis et suo fine intelleguntur, rhetoricen
quoque dicunt in una aliqua parte ponendam, eique locum in ethike negotialem
adsignant, id est pragmatikon.
(4) Ego (neque id sine auctoribus) materiam esse rhetorices iudico omnes res
quaecumque ei ad dicendum subiectae erunt. Nam Socrates apud Platonem dicere
Gorgiae uidetur non in uerbis esse materiam sed in rebus, et in Phaedro palam
non in iudiciis modo et contionibus sed in rebus etiam priuatis ac domesticis
rhetoricen esse demonstrat: quo manifestum (5) est hanc opinionem ipsius
Platonis fuisse. Et Cicero quodam loco materiam rhetorices uocat res quae
subiectae sint ei, sed certas demum putat esse subiectas: alio uero de omnibus
rebus oratori dicendum arbitratur his quidem uerbis: 'quamquam uis oratoris
professioque ipsa bene dicendi hoc suscipere ac polliceri uidetur, ut omni de re
quaecumque (6) sit proposita ornate ab eo copioseque dicatur'. Atque adhuc
alibi: 'uero enim oratori quae sunt in hominum uita, quandoquidem in ea uersatur
orator atque ea est ei subiecta materies, omnia quaesita audita lecta disputata
tracsubtata agitata esse debent'.
(7) Hanc autem quam nos materiam uocamus, id est res subiectas, quidam modo
infinitam, modo non propriam rhetorices esse dixerunt, eamque artem
circumcurrentem uocarheuerunt, (8) quod in omni materia diceret. Cum quibus mihi
minima pugna est; nam de omni materia dicere eam fatentur, propriam habere
materiam quia multiplicem habeat negant. Sed neque infinita est, etiamsi est
multiplex, et aliae quoque artes minores habent multiplicem materiam, uelut
architectonice (namque ea in omnibus quae sunt aedificio (9) utilia uersatur) et
caelatura, quae auro argento aere ferro opera efficit. Nam scalptura etiam
lignum ebur marmor uitrum gemmas praeter ea quae supra dixi complectitur. (10)
Neque protinus non est materia rhetorices si in eadem uersatur et alius. Nam si
quaeram quae sit materia statuarii, dicetur aes: si quaeram quae sit excusoris,
id est fabricae eius quam Graeci khalkeutiken uocant, similiter aes esse (11)
respondeant: atqui plurimum statuis differunt uasa. Nec medicina ideo non erit
ars quia unctio et exercitatio cum palaestrica, ciborum uero qualitas etiam cum
cocorum ei sit arte communis.
(12) Quod uero de bono utili iusto disserere philosophiae officium esse dicunt,
non obstat; nam cum philosophum dicunt, hoc accipi uolunt uirum bonum. Quare
igitur oratorem, quem a bono uiro non separo, in eadem materia uersari (13)
mirer; cum praesertim primo libro iam ostenderim philosophos omissam hanc ab
oratoribus partem occupasse, quae rhetorices propria semper fuisset, ut illi
potius in nostra materia uersentur. Denique cum sit dialectices materia de rebus
subiectis disputare, sit autem dialectice oratio concisa, cur non eadem
perpetuae quoque materia uideatur?
(14) Solet a quibusdam et illud opponi: omnium igitur artium peritus erit orator
si de omnibus ei dicendum est. Possem hic Ciceronis respondere uerbis, apud quem
hoc inuenio: 'mea quidem sententia nemo esse poterit omni laude cumulatus orator
nisi erit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus': sed mihi
satis est eius esse oratorem (15) rei de qua dicet non inscium. Neque enim omnis
causas nouit, et debet posse de omnibus dicere. De quibus ergo dicet? De quibus
didicit. Similiter de artibus quoque de quibus dicendum erit interim discet, et
de quibus didicerit dicet.
(16) Quid ergo? non faber de fabrica melius aut de musice musicus? Si nesciat
orator quid sit de quo quaeratur, plane melius; nam et litigator rusticus
inlitteratusque de causa sua melius quam orator qui nesciet quid in lite sit:
sed accepta a musico, a fabro, sicut a litigatore, melius orator (17) quam ipse
qui docuerit. Verum et faber, cum de fabrica, et musicus, cum de musica, si quid
confirmationem desiderauerit, dicet: non erit quidem orator, sed faciet illud
quasi orator, sicut, cum uulnus imperitus deligabit, non erit medicus, (18) sed
faciet ut medicus. An huius modi res neque in laudem neque in deliberationem
neque in iudicium ueniunt? Ergo cum de faciendo portu Ostiensi deliberatum est,
non debuit dicere sententiam orator? Atqui opus erat ratione (19) architectorum.
Liuores et tumores in corpore cruditatis an ueneni signa sint non tractat
orator? At est id ex ratione medicinae. Circa mensuras et numeros non
uersabitur? Dicamus has geometriae esse partes. Equidem omnia fere posse credo
casu aliquo uenire in officium oratoris: quod si non accidet, non erunt ei
subiecta.
(20) Ita sic quoque recte diximus materiam rhetorices esse omnis res ad dicendum
ei subiectas: quod quidem probat etiam sermo communis; nam cum aliquid de quo
dicamus accepimus, positam nobis esse materiam frequenter etiam (21) praefatione
testamur. Gorgias quidem adeo rhetori de omnibus putauit esse dicendum ut se in
auditoriis interrogari pateretur qua quisque de re uellet. Hermagoras quoque
dicendo materiam esse in causa et in quaestionibus omnes (22) res subiectas erat
complexus: sed quaestiones si negat ad rhetoricen pertinere, dissentit a nobis;
si autem ad rhetoricen pertinent, ab hoc quoque adiuuamur: nihil est enim (23)
quod non in causam aut quaestionem cadat. Aristoteles tris faciendo partes
orationis, iudicialem deliberatiuam demonstratiuam, paene et ipse oratori
subiecit omnia: nihil enim non in haec cadit.
(24) Quaesitum a paucissimis et de instrumento est. Instrumentum uoco sine quo
formari materia in id quod uelimus effici opus non possit. Verum hoc ego non
artem credo egere, sed artificem. Neque enim scientia desiderat instrumentum,
quae potest esse consummata etiam si nihil faciat, sed ille opifex, ut caelator
caelum et pictor penicilla. Itaque haec in eum locum quo de oratore dicturi
sumus differamus.
|