[1,0] EPISTOLAE C- C- SALLUSTII AD C- CAESAREM - EPISTOLA PRIMA.
[1,1] I. Scio ego, quam difficile, atque asperum factu sit, consilium dare regi aut
imperatori, postremo cuiquam mortali, cuius opes in excelso sunt: quippe quum et
illis consultorum copiae adsint; neque de futuro quisquam satis callidus
satisque prudens sit. Quinetiam saepe praua magis, quam bona consilia prospere
eueniunt: quia plerasque res fortuna ex lubidine sua agitat.
Sed mihi studium fuit adolescentulo rempublicam capessere: atque in ea
cognoscenda multam, magnamque curam habui: non ita, uti magistratum modo
caperem, quem multi malis artibus adepti erant; sed etiam uti rempublicam domi,
militiaeque, quantumque armis, uiris, opulentia posset, cognitam haberem. Itaque
mihi multa cum animo agitanti consilium fuit, famam, modestiamque meam post tuam
dignitatem habere, et cuius rei lubet periculum facere, dum quid tibi ex eo
gloria accederit. Idque non temere, aut fortuna tua decreui, sed quia in te,
praeter ceteras, artem unam egregie mirabilem comperi, semper tibi maiorem in
aduorsis, quam in secundis rebus animum esse. Sed per deos immortales illa res
clarior est, quod et prius defessi sint homines laudando atque admirando
munificentiam tuam, quam tu faciendo quae gloria digna essent.
[1,2] II. Equidem mihi decretum est, nihil ego, quae uisa sunt, de republica tibi
scripsi, quia mihi consilium et ingenium meum amplius aequo probaretur sed inter
labores militiae, interque proelia, uictorias, imperium, statui admonendum te de
negotiis urbanis. Namque tibi si id modo in pectore consilii est, uti te ab
inimicorum impetu uindices, quoque modo contra aduorsum consulem beneficia
populi retineas, indigna uirtute tua cogites. Sin in te ille animus est, qui iam
a principio nobilitatis factionem disturbauit, plebem romanam ex graui seruitute
in libertatem restituit, in praetura inimicorum arma inermis disiecit, domi
militiaeque tanta et tam praeclara facinora fecit, uti ne inimici quidem queri
quidquam audeant, nisi de magnitudine tua; quin accipe tu ea, quae dicam de
summa republica, quae profecto aut tu uera inuenies, aut certe haud procul a uero.
[1,3] III. Sed quoniam Cn- Pompeius, aut animi prauitate, aut quia nihil eo maluit,
quam quod tibi obesset, ita lapsus est, ut hostibus tela in manus iaceret;
quibus ille rebus rempublicam conturbauit, eisdem tibi restituendum est. Primum
omnium, summam potestatem moderandi, de uectigalibus, sumtibus, iudiciis,
senatoribus paucis tradidit; plebem romanam, cuius antea summa potestas erat, ne
aequis quidem legibus, in seruitute reliquit. Iudicia tametsi, sicut antea,
tribus ordinibus tradita sunt; tamen iidem illi factiosi regunt, dant, adimunt,
quae lubet: innocentes circumueniunt; suos ad honorem extollunt; non facinus,
non probrum aut flagitium obstat, quo minus magistratus capiant: quod commodum
est, trahunt, rapiunt: postremo, tanquam urbe capta, lubidine ac licentia sua,
pro legibus utuntur.
Ac me quidem mediocris dolor angeret, si uirtute partam uictoriam, more suo, per
seruitium exerceret; sed homines inertissumi, quorum omnis uis, uirtusque in
lingua sita est, forte, atque alterius socordia dominationem oblatam insolentes
agitant. Nam, quae seditio, ac dissensio ciuilis tot tamque illustres familias
ab stirpe auertit? Aut quorum unquam uictoria animus tam praeceps tamque
immoderatus fuit?
[1,4] IV. Lucius Sulla, cui omnia in uictoria lege belli licuerunt, tametsi supplicio
hostium partes suas muniri intellegebat; tamen, paucis interfectis, ceteros
beneficio quam metu retinere maluit. At hercule nunc cum Catone, Lucio Domitio,
ceterisque eiusdem factionis, quadraginta senatores, multi praeterea cum spe
bona adolescentes, sicuti hostiae, mactati sunt: quum interea importunissuma
genera hominum tot miserorum ciuium sanguine satiari nequiuerunt: non orbi
liberi, non parentes exacta aetate, non gemitus uirorum, luctus mulierum,
immanem eorum animum inflexit, qui, acerbius in dies male faciundo ac dicundo,
dignitate alios, alios ciuitate euersum irent.
Nam quid ego de te dicam, cuius contumeliam homines ignauissumi uita sua
commutare uolunt? Scilicet neque illis tantae uoluptati est (tametsi
insperantibus accidit) dominatio, quanto moerori tua dignitas: quin optatius
habent, ex tua calamitate periculum libertatis facere, quam per te populi romani
imperium maxumum ex magno fieri. Quo magis tibi etiam atque etiam animo
prospiciendum est, quonam modo rem stabilias communiasque. Mihi quidem quae mens
subpetit, eloqui non dubitabo: ceterum tui erit ingenii probare, quae uera atque
utilia factu putes.
[1,5] V. In duas partes ego ciuitatem diuisam arbitror, sicut a maioribus accepi, in
Patres, et plebem. Antea in Patribus summa auctoritas erat, uis multo maxuma in
plebe. Itaque saepius in ciuitate secessio fuit; semperque nobilitatis opes
deminutae sunt, et ius populi amplificatum. Sed plebes eo libere agitabat, quia
nullius potentia super leges erat; neque diuitiis, aut superbia, sed bona fama
factisque fortibus nobilis ignobilem anteibat: humillumus quisque in armis, aut
militia, nullius honestae rei egens, satis sibi, satisque patriae erat. Sed, ubi
eos paullatim expulsos agris, inertia, atque inopia incertas domos habere
subegit; coepere alienas opes petere, libertatem suam cum republica uenalem
habere. Ita paullatim populus, qui dominus erat, et cunctis gentibus
imperitabat, dilapsus est: et, pro communi imperio, priuatim sibi quisque
seruitutem peperit. Haec igitur multitudo primum malis moribus imbuta, deinde in
artes, uitasque uarias dispalata, nullo modo inter se congruens, parum mihi
quidem idonea uidetur ad capessendum rempublicam. Ceterum, additis nouis
ciuibus, magna me spes tenet, fore, ut omnes expergiscantur ad libertatem:
quippe quum illis libertatis retinendae, tum his seruitutis amittendae cura
orietur. Hos ego censeo, permixtos cum ueteribus nouos in coloniis constituas:
ita et res militaris opulentior erit, et plebes bonis negotiis impedita malum
publicum facere desinet.
[1,6] VI. Sed non inscius, neque imprudens sum, quum ea res agetur, quae saeuitia,
quaeue tempestates hominum nobilium futurae sint; quum indignabuntur omnia,
funditus misceri, antiquis ciuibus hanc seruitutem imponi, regnum denique ex
libera ciuitate futurum, ubi unius munere multitudo ingens in ciuitatem
peruenerit. Equidem ego sic apud animum meum statuo, malum facinus in se
admittere, qui incommodo reipublicae gratiam sibi conciliet: ubi bonum publicum
etiam priuatim usui est, id uero dubitare adgredi, socordiae, atque ignauiae
duco. Marco Liuio Druso semper consilium fuit, in tribunatu summa ope niti pro
nobilitate: neque ullam rem in principio agere intendit, nisi illi auctores
fierent. Sed homines factiosi, quibus dolus atque malitia fide cariora erant,
ubi intellexerunt, per unum hominem maxumum beneficium multis mortalibus dare,
uidelicet et sibi quisque conscius, malo atque infido animo esse, de Marco Liuio
Druso iuxta, ac de se, existumauerunt. Itaque metu, ne per tantam gratiam solus
rerum potiretur, contra eum nixi, sua ipsius consilia disturbauerunt. Quo tibi,
imperator, maiore cura fideque, amici et multa praesidia paranda sunt.
[1,7] VII. Hostem aduorsum obprimere, strenuo homini haud difficile est: occulta
pericula neque facere, neque uitare, bonis in promtu est. Igitur, ubi eos in
ciuitatem adduxeris; quoniam quidem reuocata plebes erit, in ea re maxume animum
excercitato, uti colantur boni mores, concordia inter ueteres et nouos
coalescat. Sed multo maxumum bonum patriae, ciuibus, tibi, liberis, postremo
humanae genti, pepereris, si studium pecuniae aut sustuleris, aut, quoad res
feret, minueris: aliter neque priuata res, neque publica, neque domi, neque
militiae, regi potest. Nam ubi cupido diuitiarum inuasit, neque disciplina,
neque artes bonae, neque ingenium ullum satis pollet; quin animus magis, aut
minus mature, postremo tamen subcumbit. Saepe iam audiui, qui reges, quae
ciuitates, et nationes, per opulentiam magna imperia amiserint, quae per
uirtutem inopes ceperant. Id adeo haud mirandum est: nam ubi bonus deteriorem
diuitiis magis clarum, magisque acceptum uidet, prime aestuat, multaque in
pectore uoluit: sed ubi gloria honorem magis in dies, uirtutem opulentia uincit,
animus ad uoluptatem a uero deficit. Quippe gloria industria alitur: ubi eam
demseris, ipsa per se uirtus amara, atque aspera est. Postremo, ubi diuitiae
clarae habentur, ibi omnia bona uilia sunt, fides, probitas, pudor, pudicitia:
nam ad uirtutem una, et ardua uia est; ad pecuniam, qua quique lubet, nititur;
et malis, et bonis rebus ea creatur. Ergo in primis auctoritatem pecuniae
demito: neque de capite, neque de honore ex copiis quisquam magis, aut minus
iudicauerit; sicut neque praetor, neque consul, ex opulentia, uerum ex dignitate
creetur. Sed de magistratu facile populi iudicium fit. Iudices a paucis probari,
regnum est; ex pecunia legi, inhonestum. Quare omnes primae classis iudicare
placet, sed numero plures, quam iudicant. Neque Rhodios, neque alias ciuitates
unquam suorum iudiciorum poenituit: ubi promiscue diues, et pauper, ut cuique
fors tulit, de maxumis rebus iuxta, ac de minumis disceptat. Sed de
magistratibus creandis haud mihi quidem absurde placet lex, quam Caius Gracchus
in tribunatu promulgauerat; ut ex confusis quinque classibus sorte centuriae
uocarentur. Ita coaequati dignitate, pecunia, uirtute anteire alius alium properabit.
[1,8] VIII. Haec ergo magna remedia contra diuitias statuo. Nam perinde omnes res
laudantur, atque adpetuntur, ut earum rerum usus est: malitia praemiis
excercetur. Ubi ea demseris, nemo omnium gratuito malus est. Ceterum auaritia
bellua fera, immanis, intoleranda est: quo intendit, oppida, agros fana, atque
domos uastat: diuina cum humanis permiscet: neque exercitus, neque moenia
obstant, quominus ui sua penetret: fama, pudicitia, liberis, patria, atque
parentibus cunctos mortales spoliat. Verum, si pecuniae decus ademeris, magna
illa uis auaritiae facile bonis moribus uincetur.
Atque haec ita sese habere, tametsi omnes aequi, atque iniqui memorent, tamen
tibi cum factione nobilitatis haud mediocriter certandum est: cuius si dolum
caueris, alia omnia in procliui erunt. Nam hi, si uirtute satis ualerent, magis
aemuli bonorum, quam inuidi essent: quia desidia, et inertia, et stupor eos
atque torpedo inuasit; strepunt, obtrectant, alienam famam bonam suum dedecus aestumant.
[1,9] IX. Sed, quid ego plura, quasi de ignotis, memorem? Marci Bibuli fortitudo atque
animi uis in consulatum erupit: hebes lingua, magis malus quam callidus ingenio.
Quid ille audeat, cui consulatus maxumum imperium maxumo dedecori fuit? An Lucii
Domitii magna uis est, cuius nullum membrum a flagitio aut facinore uacat:
lingua uana, manus cruentae, pedes fugaces; quae honeste nominari nequeant,
inhonestissuma? Unius tamen Marci Catonis ingenium uersutum, loquax, callidum
haud contemno. Parantur haec disciplina Graecorum; sed uirtus, uigilantia,
labos, apud Graecos nulla sunt. Quippe, quum domi libertatem suam per inertiam
amiserint, censesne eorum praeceptis imperium haberi posse? Reliqui de factione
sunt inertissumi nobiles; in quibus, sicut in statua, praeter nomen, nihil est
additamenti. Lucius Postumius, et Marcus Fauonius, mihi uidentur quasi magnae
nauis superuacua onera esse: ubi salui peruenere, usui sunt; si quid aduorsi
coortum est, de illis potissumum iactura fit, quia pretii minumi sunt.
[1,10] Nunc, quoniam, uti mihi uideor, de plebe renouanda, corrigendaque disserui, de
senatu, quae tibi agenda uidentur, dicam.
Postquam mihi aetas ingeniumque adoleuit, haud ferme armis, atque equis,
corpus exercui, sed animum in litteris agitaui; quod natura firmius erat, id in
laboribus habui. Atque ego in ea uita, multa legendo atque audiendo ita comperi,
omnia regna, item ciuitates, nationes, usque eo prosperum imperium habuisse, dum
apud eos uera consilia ualuerunt: ubicumque gratia, timor, uoluptas, ea
corrupere, post paullo imminutae opes, deinde ademtum imperium, postremo
seruitus imposita est.
Equidem ego sic apud animum meum statuo: cuicumque in sua ciuitate amplior
illustriorque locus, quam aliis est, ei magnam curam esse reipublicae. Nam
ceteris, salua urbe, tantummodo libertas tuta est; qui per uirtutem sibi
diuitias, decus, honorem pepererunt, ubi paullum inclinata respublica agitari
coepit, multipliciter animus curis, atque laboribus fatigatur; aut gloriam, aut
libertatem, aut rem familiarem defensat: omnibus locis adest, festinat; quanto
in secundis rebus florentior fuit, tanto in aduorsis asperius, magisque anxie
agitat. Igitur ubi plebes senatui, sicuti corpus animo, obedit, eiusque consulta
exsequitur, Patres consilio ualere decet, populo superuacanea est calliditas.
Itaque maiores nostri, quum bellis asperrumis premerentur, equis, uiris, pecunia
amissa, nunquam defessi sunt armati de imperio certare. Non inopia aerarii, non
uis hostium, non aduorsa res, ingentem eorum animum subegit, quin, quae uirtute
ceperant, simul cum anima retineret. Atque ea magis fortibus consiliis, quam
bonis proeliis, patrata sunt. Quippe apud illos una respublica erat, ei omnes
consulebant; factio contra hostes parabatur; corpus atque ingenium, patriae, non
suae quisque potentiae, exercitabat.
Ac hoc tempore contra, homines nobiles, quorum animos socordia atque ignauia
inuasit, ignari laboris, hostium, militiae, domi factione instructi, per
superbiam cunctis gentibus moderantur. Itaque Patres, quorum consilio antea
dubia respublica stabiliebatur, obpressi, ex aliena lubidine huc atque illuc
fluctuantes agitantur; interdum alia, deinde alia decernunt: ut eorum, qui
dominantur, simultas ac arrogantia fert, ita bonum, malumque publicum
existumant.
[1,11] XI. Quod si aut libertas, aequa omnium, aut sententia obscurior esset, maioribus
opibus respublica, et minus potens nobilitas esset. Sed quoniam coaequari
gratiam omnium difficile est (quippe quum illis maiorum uirtus partam reliquerit
gloriam, dignitatem, clientelas; cetera multitudo, pleraque insititia sit);
sententia eorum a metu libera. Ita occulte sibi quisque alterius potentia carior
erit. Libertas iuxta bonis et malis, strenuis et ignauis, optabilis est. Verum
eam plerique metu deserunt, stultissumi mortales. Quod in certamine dubium est,
quorsum accidat, id per inertiam in se, quasi uicti, recipiunt.
Igitur duabus rebus confirmari posse senatum puto: si numero auctus per tabellam
sententiam feret. Tabella obtentui erit, quo magis animo libero facere audeat:
in multitudine, et praesidii plus, et usus amplior est. Nam fere his
tempestatibus, alii iudiciis publicis, alii priuatis suis atque amicorum
negotiis implicati, haud sane reipublicae consiliis adfuerunt: neque eos magis
occupatio, quam superba imperia distinuere. Homines nobiles cum paucis senatoris
quos additamenta factionis habent, quaecumque libuit probare, reprehendere,
decernere, ea, uti lubido tulit, facere. Verum ubi, numero senatorum aucto, per
tabellam sententiae dicentur; hae illi superbiam suam dimittent, ubi iis
obediundum erit, quibus antea crudelissume imperitabant.
[1,12] XII. Forsitan, imperator, perfectis litteris desideres, quem numerum senatorum
fieri placeat; quoque modo in multa et uaria officia distribuantur; et quoniam
iudicia primae classis mittenda putem, quae descriptio, qui numerus in quoque
genere futurus sit.
Eam hi omnia generatim describere, haud difficile factu fuit; sed prius
laborandum uisum est de summa consilii, idque tibi probandum uerum esse: si hoc
itinere uti decreueris, cetera in promtu erunt. Volo ego consilium meum prudens,
maxumeque usui esse; nam ubicumque tibi res prospere cedet, ibi mihi bona fama
eueniet. Se me illa magis cupido exercet, uti quocumque modo, et quam primum
respublica adiuuetur. Libertatem gloria cariorem habeo, atque ego te oro,
hortorque, ne clarissumus imperator, gallica gente subacta, populi romani summum
atque inuictum imperium tabescere uetustate, ac per summam discordiam dilabi,
patiaris.
Profecto, si id accidat, neque tibi nox, neque dies, curam animi sedauerit, quin
insomniis exercitus, furibundus, atque amens alienata mente feraris. Namque mihi
pro uero constat, omnium mortalium uitam diuino numine inuisi; neque bonum,
neque malum facinus cuiusquam pro nihilo haberi: sed ex natura, diuersa praemia
bonos, malosque sequi. Interea forte ea tardius procedunt: suus cuique animus ex
conscientia spem praebet.
[1,13] XIII. Quod si tecum patria, atque parentes possent loqui, scilicet haec tibi
dicerent: "O Caesar, nos te genuimos fortissumi uiri, in optuma urbe decus,
praesidiumque nobis, hostibus terrorem: quae multis laboribus et periculis
ceperamus, ea tibi nascenti cum anima simul tradidimus, patriam maxuma in
terris; domum familiamque in patria clarissumam; praeterea bonas artes, honestas
diuitias; postremo omnia honestamenta pacis et praemia belli. Pro his
amplissumis beneficiis non flagitium a te, neque malum facinus, petimus; sed uti
libertatem euersam restituas: qua re patrata, profecto per gentes omnes fama
uirtutuis tuae uolitabit. Namque hac tempestate, tametsi domi militiaeque
praeclara facinora egisti, tamen gloria tua cum multis uiris fortibus aequalis
est: si uero urbem amplissumo nomine, ex maxumo imperio, prope iam ab occasu
restitueris, quis te clarior, quis maior, in terris fuerit? Quippe si morbo iam,
aut fato huic imperio secus accidat; cui dubium est, quin per orbem terrarum
uastitas, bella, caedes, oriantur? Quod si tibi bona lubido fuerit, patriae,
parentibus gratificandi; postero tempore, republica restituta, super omnis
mortales gloria agnita, tuaque unius mors uita clarior erit. Nam uiuos interdum
fortuna, saepe inuidia fatigat: ubi anima naturae cessit, demtis
obtrectationibus, ipsa se uirtus magis magisque extollit."
Quae mihi utilia factu uisa sunt, quaeque tibi usui fore credidi, quam
paucissumis potui, perscripsi. Ceterum deos immortalis obtestor, uti, quocumque
modo ages, ea res tibi reique publicae prospere eueniat.
[2,0] EPISTOLAE C- C- SALLUSTII AD C- CAESAREM - EPISTOLA SECUNDA.
[2,1] I. Pro uero antea obtinebat, regna, atque imperia, fortunam dono dare, item
alia, quae per mortalis auide cupiuntur: quia et apud indignos saepe erant,
quasi per lubidinem data; neque cuiquam incorrupta permanserant. Sed res docuit,
id uerum esse, quod in carminibus Appius ait, « Fabrum esse suae quemque
fortunae:" atque in te maxume, qui tantum alios praetergressus es, uti prius
defessi sint homines laudando facta tua, quam tu laude digna faciundo. Ceterum
uti fabricata, sic uirtute parta, quam magna industria haberi decet, ne incuria
deformentur, aut corruant infirmata. Nemo enim alteri imperium uolens concedit:
et, quamuis bonus atque clemens sit, qui plus potest, tamen, quia malo esse
licet, formidatur. Id euenit, quia plerique rerum potentes peruerse consulunt:
et eo se munitiores putant, quo illi, quibus imperitant, nequiores fuere.
At contra id eniti decet; quum ipse bonus, atque strenuus sis, uti quam optumis
imperites. Nam pessumus quisque asperrume rectorem patitur.
Sed tibi hoc grauius est, quam ante te omnibus, armis parta componere. Bellum
aliorum pace mollius gessisti: ad hoc uictores pradam petunt, uicti ciues sunt.
Inter has difficultates euadendum est tibi: atque in posterum firmanda
respublica non armis modo, neque aduorsum hostes; sed, quod multo maius,
multoque asperius est, bonis pacis artibus.
Ergo omnes magna mediocrique sapientia res huc uocat: quam quisque optuma
potest, ut dicat. Ac mihi sic uidetur: qualicumque modo tu uictoriam
composueris, ita alia omnia futura.
[2,2] II. Sed iam, quo melius faciliusque constituas, paucis, quae me animus monet,
accipe. Bellum tibi fuit, imperator, cum homine claro, magnis opibus, auido
potentiae, maiore fortuna, quam sapientia: quem sequuti sunt pauci, per suam
iniuriam tibi inimici; item quos adfinitas, aut alia necessitudo, traxit. Nam
particeps dominationis neque fuit quisquam; neque, si pati potuisset, orbis
terrarum bello concussus foret. Cetera multitudo uolgi, more magis quam iudicio,
post alius alium, quasi prudentiorem, sequuti.
Per idem tempus maledictis iniquorum occupandae reipublicae in spem adducti
homines, quibus omnia probro ac luxuria polluta erant, concurrere in castra tua;
et aperte quietis mortem, rapinas, postremo omnia, quae corruptus animus
lubebat, minitari. Ex quis magna pars, ubi neque creditum condonare, neque te
ciuibus, sicut hostibus, uti uident, defluxere: pauci restitere; quibus maius
otium in castris, quam Romae, futurum erat; tanta uis creditorum impendebat. Sed
ob easdem caussas immane dictu est, quanti et quam multi mortales, postea ad
Pompeium discesserint: eoque, per omne tempus belli, quasi sacro atque
inspoliato fano debitores usi.
[2,3] III. Igitur, quoniam tibi uictori de bello atque pace agitandum est, hoc tu
ciuiliter deponas, illa ut quam iustissuma et diuturna sit; de te ipso primum,
quia compositurus es, quod optumum factu est, existuma. Equidem ego cuncta
imperia crudelia, magis acerba, quam diuturna, arbitror; neque quemquam a multis
metuendum esse, quin ad eum ex multis formido recidat: eam uitam bellum aeternum
atque anceps gerere: quoniam neque aduorsus, neque ab tergo, aut lateribus tutus
sis; semper in periculo, aut metu agites. Contra qui benignitate et clementia
imperium temperauere, his laeta et candida omnia uisa, etiam hostes aequiores
quam aliis ciues.
An qui me his dictis corruptorem uictoriae tuae, nimisque in uictos bona
uoluntate praedicent? Scilicet quod ea, quae externis nationibus, natura
hostibus nosque maioresque nostri saepe tribuere, ea ciuibus danda arbitror;
neque barbaro ritu caede caedem, et sanguine sanguinem expiandum.
[2,4] IV. An illa, quae paullo ante hoc bellum in Cn- Pompeium uictoriamque Sullanam
increpabantur, obliuio intercepit? Domitium, Carbonem, Brutum, alios item non
armatos, neque in praelio belli iure, sed post ea supplices per summum scelus
interfectos: plebem romanam in uilla publica, pecoris modo, conscissam? Heu!
Quam illa occulta ciuium funera, et repentinae caedes in parentum, aut liberorum
sinum, fuga mulierum et puerorum, uastatio domorum, ante partam a te uictoriam
omnia saeua atque crudelia erant! Ad quae te illi idem hortantur: et scilicet id
certatum esse, utrius uestrum arbitrio iniuria fierent; neque receptam, sed
captam a te rempublicam; et ea caussa exercitus, stipendiis confectis, optumos
et ueterrumos omnium, aduorsum fratres parentesque ac liberos armis contendere;
ut ex alienis malis deterrumi mortales uentri, atque profundae lubidini sumtus
quaererent; atque essent obprobria uictoriae, quorum flagitiis commacularetur
honorum laus.
Neque enim te praeterire puto, quali quisque eorum more aut modestia, etiam tum
dubia uictoria, sese gesserit; quoque modo in belli administratione scorta aut
conuiuia exercuerint nonnulli; quorum aetas ne per otium quidem tales uoluptates
sine dedecore attigerit. De bello satis dictum.
[2,5] V. De pace firmanda quoniam tuque et omnes tui agitatis; primum id, quaeso,
considera, quale id sit, de quo consultas: ita, bonis malisque dimotis, patenti
uia ad uerum perges. Ego sic existumo: quoniam orta omnia intereunt, qua
tempestate urbi romanae fatum excidii aduentarit, ciues cum ciuibus manus
conserturos: ita defessos et exsangues regi, aut nationi praedae futuros: aliter
non orbis terrarum, neque cunctae gentes conglobatae, mouere aut contundere
queunt hoc imperium. Firmanda igitur sunt concordiae bona, et discordiae mala
expellenda.
Id ita eueniet, si sumtuum et rapinarum licentiam demseris; non ad uetera
instituta reuocans, quae, iam pridem corruptis moribus, ludibrio sunt; sed si
suam cuique rem familiarem finem sumtuum statueris: quoniam is incessit mos, ut
homines adolescentuli, sua atque aliena consumere, nihil lubidini, atque aliis
rogantibus denegare, pulcherrumum putent; eam uirtutem, et magnitudinem animi,
pudorem, atque modestiam pro socordia aestument. Ergo animus ferox, praua uia
ingressus, ubi consueta non subpetunt, fertur accensus in socios modo, modo in
ciues; mouet composita, et res nouas ueteribus adquirit.
Quare tollendus foenerator in posterum, uti suas quisque res curemus. Ea uera,
atque simplex uia est, magistratum populo, non creditori, gerere; et
magnitudinem animi in addendo, non demendo reipublicae, ostendere.
[2,6] VI. Atque ego scio, quam aspera haec res in principio futura sit, praesertim iis
qui se in uictoria licentius liberiusque, quam arctius, futuros credebant:
quorum si saluti potius, quam lubidini consules, illosque nosque et socios in
pace firma constitues. Sin eadem studia artesque iuuentuti erunt, hae ista
egregia tua fama simul cum urbe Roma breui concidet. Postremo sapientes pacis
caussa bellum gerunt, laborem spe otii sustentant: nisi illam firmam efficis,
uinci, an uicisse, quid retulit?
Quare capesse per deos, rempublicam, et omnia aspera, uti soles, peruade. Namque
aut tu mederi potes, aut obmittenda est cura omnibus. Neque quisquam te ad
crudeles poenas, aut acerba iudicia inuocat, quibus ciuitas uastatur magis quam
corrigitur; sed uti prauas artes, malasque lubidines, ab iuuentute prohibeas.
Ea uera clementia erit, consuluisse, ne immerito ciues patria expellerentur;
retinuisse ab stultitia et falsis uoluptatibus; pacem, concordiamque
stabiliuisse: non, si flagitiis obsecutus, delicta perpessus, praesens gaudium
cum mox futuro malo concesseris.
[2,7] VII. Ac mihi animus, quibus rebus alii timent, maxume fretus est, negotii
magnitudine: et quia tibi terrae et maria simul omnia componenda sunt; quippe
res paruas tantum ingenium adtingere nequit: magnae curae magna merces est.
Igitur prouideas oportet uti plebes, largitionibus et publico frumento corrupta,
habeat negotia sua, quibus ab malo publico detineatur: iuuentus probitati et
industriae, non sumptibus, neque diuitiis studeat. Id ita eueniet, si pecuniae,
quae maxuma omnium pernicies est, usum atque decus demseris.
Nam saepe ego cum animo meo reputans, quibus quisque rebus clarissumi uiri
magnitudinem inuenissent; quae res populos, nationesue, magnis auctoribus
auxissent; ac deinde quibus caussis amplissuma regna et imperia corruissent:
eadem semper bona, atque mala reperiebam omnesque uictores diuitas contemsisse,
et uictos cupiuisse. Neque aliter quisquam extollere sese, et diuina mortalis
adtingere potest, nisi, obmissis pecuniae et corporis gaudiis, animo indulgens,
non adsentando, neque concupita praebendo, peruersam gratiam gratificans; sed in
labore, patientia, bonisque praeceptis, et factis fortibus exercitando.
[2,8] VIII. Nam domum aut uillam exstruere, eamque signis, aulaeis, aliisque operibus
exornare, et omnia potius, quam semet, uisendum efficere; id est, non diuitias
decori habere, sed ipsum illis flagitio esse. Porro ii, quibus bis die uentrem
onerare, nullam noctem sine scorto quiescere, mos est; ubi animum, quem dominari
decebat, seruitio obpressere, nequicquam eo postea hebeti atque claudo, pro
exercito uti uolunt: nam imprudentia pleraque et se praecipitant. Verum haec et
omnia mala pariter cum honore pecuniae desinent, si neque magistratibus, neque
alia uulgo cupiunda uenalia erunt.
Ad hoc prouidendum est, quonam modo Italia atque prouinciae tutiores sint: id
quod factu haud obscurum est. Nam iidem omnia uastant, suas deserendo domos, et
per iniuriam alienas obcupando. Item ne, ut adhuc, militia iniusta, aut
inaequalis sit: quum alii triginta, pars nullum stipendium faciet. Et frumentum
id, quod antea praemium ignauiae fuit, per municipia et colonias, illis dare
conueniet, quum stipendiis emeritis domos reuerterint.
Quae reipublicae necessaria, tibique gloriosa ratus sum, quam paucissumis
absolui. Non peius uidetur pauca nunc de facto meo disserere. Plerique mortales
ad iudicandum satis ingenii habent, aut simulant: uerum enim ad reprehendenda
aliena facta, aut dicta, ardet omnibus animus; uix satis apertum os, aut lingua
promta uidetur, quae meditata pectore euoluat. Quibus me subiectum haud
poenitet, magis reticuisse pigeret. Nam siue hac, seu meliore alia uia perges, a
me quidem pro uirili parte dictum et adiutum fuerit. Reliquum est optare, uti,
quae tibi placuerint, es dii immortales adprobent, beneque euenire sinant.
|