[1,0] LIBER PRIMUS.
[1,1] I. Inter multos ac uarios errores temere uiuentium inconsulteque, nihil propemodum
indignius, optime Liberalis, dixerim, quant quod beneficia nec dare
scimus, nec accipere. Sequitur enim, ut male collata male debeantur, de quibus
non redditis sero querimur : ista enim perierant, cum darentur. Nec mirum
est inter plurima maximaque uitia nullum esse frequentius, quam ingrati animi.
Id euenire ex pluribus causis uideo : prima, quod non eligimus dignos, quibus
tribuamus ; sed nomina facturi, diligenter in patrimonium et uasa debitoris inquirimus;
semina in solum effoetum et sterile non spargimus : beneficia sine
ullo delectu magis proiicimus, quam damus. Nec facile dixerim, utrum turpius
sit inficiari, an repetere beneficium; id enim genus huius crediti est, ex quo
tantum recipiendum sit, quantum ultro refertur : de quo queri uere foedissimum
ob hoc ipsum, quia non opus est ad liberandam fidem facultatibus, sed animo;
reddit enim beneficium, qui libenter debet.
Sed quum sit in ipsis crimen, qui ne confessione quidem grati sunt, in nobis
quoque est. Multos experimur ingratos, plures facimus: quia alias graues exprobratores
exactoresque sumus ; alias leues, et quos paulo post muneris sui poeniteat;
alias queruli, et minima moments calumniantes. Ita gratiam omnem corrumpimus :
non tantum postquam dedimus beneficia, sed dum damus. Quis enim
nostrum contentus fuit, aut leuiter rogari, aut semel? quis non, quum aliquid a
se peti suspicatus est, frontem adduxit, uultum auertit, occupationes simulauit,
longis sermonibus, et de industria non inuenientibus exitum, occasionem petendi
abstulit, et uariis artibus properantes necessitates elusit? In angusto uero comprehensus,
aut distulit, id est, timide negauit, aut promisit , sed difficulter, sed
subductis superciliis, sed malignis et uix exeuntibus uerbis? Nemo autem libenter
debet, quod non accepit, sed expressit. Gratus esse aduersum eum quisquam
potest, qui beneficium aut superbe abiecit, aut iratus impegit, aut fatigatus, ut
molestia careret, dedit? Errat, si quis sperat responsurum sibi, quem dilatione
assauit, exspectatione torsit. Eodem animo beneficium debetur, quo datur : et
ideo non est negligenter dandum : sibi enim quisque debet, quod a nesciente
accepit ; nec tarde quidem : quia, quum in omni officio magni aestimetur dantis
uoluntas, qui tarde fecit, diu noluit; utique non contumeliose : nam quum ita
natura comparatum sit, ut altius iniuriae quam merita descendant, et illa cito
defluant, has tenax memoria custodiat : quid exspectat qui offendit, dum obligat?
Satis aduersus illum gratus est, qui beneficio eius ignoscit.
Non est autem quod tardiores faciat ad bene merendum turba ingratorum.
Nam primum, ut dixi, nos illam augemus : deinde ne deos quidem immortales
ab hac tam effusa necessitate sacrilegi negligentesque eorum deterrent. Utuntur
natura sua, et cuncta, interque illa ipsos munerum suorum malos interpretes,
iuuant. Hos sequamur duces, quantum humana imbecillitas patitur : demus beneficia,
non foeneremus. Dignus est decipi, qui de recipiendo cogitauit, quum
daret. At si male cessit, et liberi, et coniuges spem fefellerunt, tamen et educamus,
et ducimus, adeoque aduersus experimenta pertinaces sumus, ut bella uicti,
et naufragi maria repetamus. Quanto magis permanere in dandis beneficiis decet !
Quae si quis non dat quia non recepit, dedit ut reciperet, bonamque ingratorum
facit causam, quibus turpe est non reddere, si licet. Quam multi indigni
luce sunt ! et tamen dies oritur. Quam multi, quod nati sunt, queruntur ! tamen
natura sobolem nouam gignit, ipsosque qui non fuisse mallent, esse patitur.
Hoc et magni animi et boni proprium est, non fructum beneficiorum sequi,
sed ipsa ; et post malos quoque bonum quaerere. Quid magnifici erat multis prodesse,
si nemo deciperet ? nunc est uirtus, dare beneficia, non utique reditura,
quorum a uiro egregio statim fructus perceptus est. Adeo quidem ista res fugare
nos, et pigriores ad rem pulcherrimam facere non debet, ut si spes mihi praecidatur
gratum hominem reperiendi, malim non recipere beneficia, quam non
dare, quia qui non dat, uitium ingrati antecedit. Dicam quod sentio : qui beneficium
non reddit, magis peccat; qui non dit, citius.
[1,2] II. Beneficia in uulgus quum largiri institueris,
Perdenda sunt multa, ut semel ponas bene.
In priore uersu utrumque reprehendas ; nam nec in uulgus effundenda sunt; et
nullius rei, minime beneficiorum, honesta largitio est ; quibus si detraxeris iudicium,
desinunt esse beneficia; in aliud quodlibet incidunt nomen. Sequens
sensus mirificus est, qui uno bene posito beneficio multorum amissorum damna
solatur. Vide, oro te, ne hoc et uerius sit, et magnitudini bene facientis aptius, ut
illum hortemur ad danda, etiamsi nullum bene positurus est. Illud enim falsum
est, « Perdenda sunt multa." Nullum perit : quia qui perdit, computauerat. Beneficiorum
simplex ratio est: tantum erogatur ; si redit aliquid, lucrum est : si
non redit, damnum non est. Ego illud dedi, ut darem ; nemo beneficia in kalendario
scribit, nec, auarus exactor, ad horam et diem appellat. Nunquam illa uir
bonus cogitat, nisi admonitus a reddente : alioquin in formam crediti transeunt.
Turpis foeneratio est, beneficium expensum ferre. Qualiscumque priorum euentus
est, perseuera in alios conferre; melius apud ingratos iacebunt, quos aut
pudor, aut occasio, aut imitatio aliquando gratos poterit efficere. Ne cessaueris:
opus tuum perage, et partes boni uiri exsequere. Alium re, alium fide, alium gratia,
alium consilio, alium praeceptis salubribus adiuua.
[1,3] III. Officia etiam ferae sentiunt : nec ullum tam immansuetum animal est, quod
non cura mitiget, et in amorem sui uertat. Leonum ora a magistris impune tractantur :
elephantorum feritatem usque in seruile obsequium demeretur cibus.
Adeo etiam quae extra intellectum atque aestimationem beneficii sunt posita,
assiduitas tamen meriti pertinacis euincit. Ingratus est aduersus unum beneficium?
aduersus alterum non erit; duorum oblitus est? tertium etiam eorum
quae exciderunt, memoriam reducet. Is perdit beneficia, qui cito se perdidisse
credit. At qui instat, et onerat priora sequentibus, etiam ex duro et immemori
pectore gratiam extundit. Non audebit aduersus multa oculos attollere; quocumque
se conuertit, memoriam suam fugiens, ibi te uideat: beneficiis tuis illum cinge.
Quorum quae uis, quaeue proprietas sit, dicam, si prius illa, quae ad rem non
pertinent, transilire mihi permiseris, quare tres Gratiae, et quare sorores sint, et
quare manibus implexis, quare ridentes, iuuenes, et uirgines, solutaque ac pellucida
ueste. Alii quidem uideri uolunt unam esse, quae det beneficium: alteram,
quae accipiat : tertiam, quae reddat. Alii tria beneficiorum genera, promerentium,
reddentium, simul et accipientium reddentiumque. Sed utrumlibet ex istis iudicauerim,
quid ista nos iuuat scientia ? Quid ille consertis manibus in se redeuntium
chorus? Ob hoc, quia ordo beneficii per manus transeuntis nihilominus ad
dantem reuertitur, et totius speciem perdit, si usquam interruptus est : pulcherrimus,
si cohaesit, et uices seruat. Ideo ridentes : est aliqua tamen maioris dignatio,
sicut promerentium. Vultus hilares sunt, quales solent esse qui dant, uel
accipiunt beneficia. Iuuenes : quia non debet beneficiorum memoria senescere.
Virgines : quia incorrupta sunt, et sincera, et omnibus sancta, in quibus nihil
esse alligati debet, nec adscripti ; solutis itaque tunicis utuntur : pellucidis autem,
quia beneficia conspici uolunt.
Sit aliquis usque eo Graecis emancipatus, ut haec dicat necessaria : nemo tamen
erit, qui etiam illud ad rem iudicet pertinere, quae nomina illis Hesiodus imposuerit.
Aglaian maximam natu appellauit, mediam Euphrosynen, tertiam Thalian.
Horum nominum interpretationem, et prout cuique uisum est, deflectit, et
ad rationem aliquam conatur perducere : quum Hesiodus puellis suis, quod uoluit,
nomen imposuerit. Itaque Homerus uni mutauit, Pasithean appellauit, et in
matrimonium produxit, ut scias illas uestales non esse. Inueniam alium poetam,
apud quern praecingantur et spissis auro phrygianis prodeant. Ergo et Mercurius
una stat :non quia beneficia ratio commendat uel oratio, sed quia pictori ita uisum
est. Chrysippus quoque, penes quem subtile illud acumen est, et in imam
penetrans ueritatem, qui rei agendas causa loquitur, et uerbis non ultra, quam
ad intellectum satis est, utitur, totum librum suum his ineptiis replet : ita ut de
ratione dandi, accipiendi, reddendique beneficii pauca admodum dicat ; nec his
fabulas, sed haec fabulis inserit. Nam praeter ista quae Hecaton transcribit, tres
Chrysippus Gratias ait Iouis et Eurynomes filias esse ; aetate autem minores quam
Horas, sed meliuscula facie, et ideo Veneri datas comites. Matris quoque nomen
ad rem iudicat pertinere. Eurynomen enim dictam, quia late patentis matrimonii
sit, beneficia diuidere; tanquam matri post filias soleat nomen imponi,
aut poetae uera nomina reddant. Quemadmodum nomenclatori memoriae loco audacia
est, et cuicumque nomen non potest reddere, imponit : ita poetae non putant
ad rem pertinere, uerum dicere, sed aut necessitate coacti, aut decore corrupti,
id quaeque uocari iubent, quod belle facit ad uersum. Nec illis fraudi est,
si aliud quid in censum detulerunt : proximus enim poeta suum illa ferre nomen
iubet. Hoc ut scias ita esse, ecce Thalia de qua quum maxime agitur, apud
Hesiodum Charis est, apud Homerum Muas.
[1,4] IV. Sed ne faciam quod reprehendo, omnia ista, quae ita extra rem sunt, ut
nec circa rem quidem sint, relinquam. Tu modo nos tuere, si quis mihi obiiciet,
quod Chrysippum in ordinem coegerim, magnum mehercule uirum, sed tamen
Graecum, cuius acumen nimis tenue retunditur, et in se saepe replicatur : etiam
quum agere aliquid uidetur, pungit, non perforat. Hoc uero quod acumen est ?
De beneficiis dicendum est, et ordinanda res, quae maxime societatem humanam
alligat : danda lex uitae, ne sub specie benignitatis inconsulta facilitas placeat ;
ne liberalitatem, quam nec deesse oportet, nec superfluere, haec ipsa obseruatio
restringat, dum temperat : docendi sunt libenter accipere, libenter reddere, et
magnum ipsis certamen proponere, eos quibus obligati sunt, re animoque non
tantum aequare, sed uincere : quia, qui referre gratiam debet, nunquam consequitur,
nisi praecessit; hi docendi sunt nihil imputare : illi plus debere. Ad hanc
honestissimam contentionem, beneficiis beneficia uincendi, sic nos adhortatur
Chrysippus, ut dicat uerendum esse, ne, quia Charites Iouis filiae sunt, parum
se grate gerere sacrilegium sit, et tam tenellis puellis fiat iniuria. Tu me aliquid
eorum doce, per quae beneficentior, gratiorque aduersus bene merentes fiam,
per quae obligantium, obligatorumque animi certent, ut qui praestiterint obliuiscantur;
pertinax sit memoria debentium. Istae uero ineptiae poetis relinquantur,
quibus aures oblectare propositum est, et dulcem fabulam neclere. At qui
ingenia sanare, et fidem in rebus humanis retinere, memoriam officiorum ingerere
animis uolunt, serio loquantur, et magnis uiribus agant : nisi forte existimas.
leui ac fabuloso sermone, et anilibus argumentis, prohiberi posse rem perniciosissimam,
beneficiorum nouas tabulas.
[1,5] V. Sed quemadmodum superuacua transcurram, ita exponam necesse est, hoc
primum nobis esse discendum quid accepto beneficio debeamus. Debere enim
dicit se alius pecuniam quam accepit, alius consulatum, alius sacerdotium, alius
prouinciam. Ista autem sunt meritorum signa, non merita. Non potest beneficium
manu tangi : res animo geritur. Multum interest inter materiam beneficii,
et beneficium ; itaque nec aurum, nec argentum, nec quidquam eorum quae a
proximis accipiuntur, beneficium est, sed ipsa tribuentis uoluntas ; imperiti
autem id, quod oculis incurrit, et quod traditur possideturque, solum notant :
contra, illud quod in re rarum atque pretiosum est, parui pendunt. Haec quae tenemus,
quae adspicimus, in quibus cupiditas nostra haeret, caduca sunt ; auferre
ea nobis et fortuna, et iniuria potest : beneficium uero, etiam amisso eo quod
datum est, durat. Est enim recte factum, quod irritum nulla uis efficit. Amicum
a piratis redemi : hunc alius hostis excepit, et in carcerem condidit ; non beneficium,
sed usum beneficii mei sustulit. Ex naufragio alicui raptos, uel ex incendio
liberos reddidi : hos uel morbus, uel aliqua fortuita iniuria eripuit : manet
etiam sine illis, quod in illis datum est. Omnia itaque, quae falsum beneficii nomen
usurpant, ministeria sunt, per quae se uoluntas amica explicat. Hoc quoque
in aliis rebus euenit ut aliubi sit species rei, aliubi ipsa res. Imperator aliquem
torquibus, murali et ciuica donat : quid habet per se corona pretiosum ? quid
praetexta? quid fastes? quid tribunal et currus? nihil horum honor est, sed
honoris insigne. Sic non est beneficium id, quod sub oculos uenit, sed beneficii
uestigium et nota.
[1,6] VI. Quid est ergo beneficium? Beneuola actio tribuens gaudium, capiensque
tribuendo, in id quod facit prona, et sponte sua parata. Raque non quid fiat, aut
quid detur, refert, sed qua mente : quia beneficium non in eo quod fit aut datur,
consistit, sed in ipso dantis aut facientis animo. Magnum autem esse inter ista
discrimen, uel ex hoc intelligas licet, quod beneficium utique bonum est : id autem
quod fit, aut datur, nec bonum, nec malum est. Animus est, qui parua
extollit, sordida illustrat, magna et in pretio habita dehonestat : ipsa, quae appetuntur,
neutram naturam habent, nec boni, nec mali ; refert, quo ille rector impellat,
a quo forma datur rebus. Non est ergo beneficium ipsum, quod numeratur,
aut traditur; sicut nec in uictimis quidem, licet opimae sint, auroque praefulgeant,
deorum est honos ; sed pia ac recta uoluntate uenerantium. Itaque
boni etiam farre ac fitilla religiosi sunt; mali rursus non effugiunt impietatem,
quamuis aras sanguine multo cruentauerint.
[1,7] VII. Si beneficia in rebus, non ipsa benefaciendi uoluntate consisterent, eo
maiora essent, quo maiora sunt, quae accipimus. Id autem falsum est; nonnunquam
magis nos obligat, qui dedit parua magnifice; qui regum aequauit opes
animo; qui exiguum tribuit, sed libenter : qui paupertatis suae oblilus est, dum
meam respicit; qui non uoluntatem tantum iuuandi habuit, sed cupiditatem ;
qui accipere se putauit beneficium, quum daret; qui dedit tanquam recepturus,
recepit tanquam non dedisset ; qui occasionem, qua prodesset, et occupauit et
quaesiuit. Contra ingrata sunt, ut dixi, licet re ac specie magna uideantur, quae
danti aut extorquentur, aut excidunt, rnultoque grauius uenit, quod facili, quam
quod plena manu datur : exiguum est quod in me contutit, sed amplius non potuit.
At hic quod dedit, magnum est : sed dubitauit, sed distulit, sed quum daret,
gemuit, sed superbe dedit, sed circumtulit, et placere ei, cui praestabat, noluit;
ambitioni dedit, non mihi.
[1,8] VIII. Socrati quum multa multi pro suis quisque facultatibus offerrent, Aeschines
pauper auditor : "Nihil, inquit, dignum te, quod dare tibi possim, inuenio,
et hoc uno modo pauperem me esse sentio. Itaque dono tibi quod unum
habeo : me ipsum. Hoc munus rogo qualecumque est, boni consulas, cogitesque
alios, quum multum tibi darent, plus sibi reliquisse. Cui Socrates : « Quidni tu,
inquit, mihi magnum munus dederis, nisi forte paruo te aestimas? Habebo itaque
curae, ut te meliorem tibi reddam quam accepi". Vicit Aeschines hoc munere
Alcibiadis parem diuitiis animum, et omnem iuuenum opulentorum munificentiam.
[1,9] IX. Vides quomodo animus inueniat liberalitatis materiam, etiam inter angustias ?
Videtur mihi dixisse : Nihil egisti, fortuna, quod me pauperem esse uoluisti :
expediam nihilominus dignum huic uiro munus, et quia de tuo non possum,
de meo dabo. Neque est quod existimes, illum uilem sibi fuisse, qui pretium
se sui fecit : ingeniosus adolescens inuenit quemadmodum Socratem sibi daret ---.
Non quanti quaeque sint, sed a quali dentur, perspiciendum ---. Callidus non difficilem
aditum praebet immodica cupientibus : spesque improbas, nihil re adiuturus,
uerbis fouet. At peior, opinor, qui lingua asper, uultu grauis, cum inuidia
fortunam suam explicauit ---. Colunt enim, detestanturque felicem, et, si potuerint,
eadem facturi odere facientem ---. Coniugibus alienis, nec clam quidem, sed
aperte ludibrio habitis, suas aliis permisere. Rusticus, inurbanus, ac mali moris,
et inter matronas abominanda conditio est, si quis coniugem in sella prostare
uetuit, et uulgo admissis inspectoribus uehi undique perspicuam. Si quis
nulla se amica fecit insignem, nec alienae uxori annua praestat, hunc matronae
humilem, et sordidae libidinis, et ancillariolum uocant. Inde decentissimum
sponsaliorum genus, adulterium : et in consensu uidui coelibatus, nemo uxorem
duxit, nisi qui abduxit. Iam rapta spargere, sparsa rapaci auaritia recolligere certant;
nihil pensi habere, paupertatem alienam contemnere, suam quam ullum
aliud uereri malum; pacem iniuriis perturbare, imbecilliores ui ac metu premere.
Nam prouincias spoliari, et nummarium tribunal, audita utrinque licitatione, alteri
addici, non mirum, quando quae emeris uendere gentium ius est.
[1,10] X. Sed longius nos impetus euehit, prouocante materia. Itaque sic finiamus, ne
in nostro saeculo culpa subsidat. Hoc maiores nostri questi sunt, hoc nos querimur;
hoc posteri nostri querentur, euersos esse mores, regnare nequitiam, in
deterius res humanas et omne fas labi. At ista stant loco eodem, stabuntque, paululum
duntaxat ultro aut citro mota, ut fluctus, quos aestus accedens longius
extulit, recedens interiore littorum uestigio tenuit. Nunc in adulteria magis quam
in alia peccabitur, abrumpetque frenos pudicitia : nunc conuiuiorum uigebit furor,
et foedissimum patrimoniorum exitium, culina : nunc cultus corporum nimius
et formae cura, prae se ferens animi deformitatem : nunc in petulantiam et
audaciam erumpet male dispensata libertas : nunc in crudelitatem priuatam ac
publicam ibitur, bellorumque ciuilium insaniam, qua omne sanctum ac sacrum
profanetur. Habebitur aliquando ebrietati honor, et plurimum meri cepisse uirtus
erit. Non exspectant uno loco uitia; sed mobilia et inter se dissentientia tumultuantur,
pellunt inuicem, fuganturque. Ceterum idem semper de nobis pronuntiare
debebimus, males esse nos, malos fuisse, inuitus adiiciam, et futuros esse.
Erunt homicidae, tyranni, fures, adulteri, raptores, sacrilegi, proditores : infra
ista omnia ingratus est, nisi quod omnia ista ab ingrato animo sunt, sine quo
uix ullum magnum facinus accreuit. Hoc tu caue, tanquam maximum crimen, ne
admittas : ignosce tanquam leuissimo, si admissum est. Haec est enim iniuriae
summa : Beneficium perdidisti. Saluum est tibi ex illo, quod est optimum : dedisti.
Quemadmodum autem curandum, ut in eos potissimum beneficia conferamus,
qui grate responsuri erunt: ita quaedam, etiamsi de illis male sperabitur,
faciemus, tribuemusque, non solum si iudicabimus ingratos fore, sed si sciemus
fuisse : tanquam, si filios alicui restituere potero, magno periculo liberatos, sine
ullo meo, non dubitabo. Dignum, etiam impendio sanguinis mei tuebor, et in
partem discriminis ueniam : indignum, si eripere latronibus potero clamore sublato,
salutarem uocem homini non pigebit emittere.
[1,11] XI. Sequitur ut dicamus, quae beneficia danda sint, et quemadmodum. Primo
demus necessaria, deinde utilia, deinde iucunda, utique mansura. Incipiendum
est autem a necessariis; aliter enim ad animum peruenit, quod uitam continet :
aliter, quod exornat, aut instruit. Potest in eo aliquis fastidiosus esse aestimator,
quo facile cariturus est, de quo dicere licet : Recipe, non desidero : meo contentus
sum. Interim non reddere tantum libet quod acceperis, sed abiicere. Ex
his quae necessaria sunt, quaedam primum obtinent locum , sine quibus non
possumus uiuere ; quaedam secundum, sine quibus non debemus; quaedam tertium,
sine quibus nolumus. Prima huius notae sunt, hostium manibus eripi, et
tyrannicae irae, et proscriptioni, et aliis periculis, quae uaria et incerta humanam
uitam obsident. Quidquid horum discusserimus, quo maius ac terribilius erit,
hoc maiorem inibimus gratiam. Subit enim cogitatio, quantis sint liberati malis :
et lenocinium est muneris, antecedens metus. Nec tamen ideo debemus tardius
quemquam seruare, quam possumus, ut muneri nostro timor imponat pondus.
Proxima ab his sunt, sine quibus possumus quidem uiuere, sed ut mors potior sit:
tanquam libertas, et pudicitia, et mens bona. Post haec habebimus coniunctione,
ac sanguine, usuque, et consuetudine longa, cara : ut liberos, coniuges, penates,
ceteraque, quae usque eo animus sibi applicuit, ut ab illis, quam a uita diuelli, grauius existimet.
Subsequuntur utilia, quorum uaria et lata materia est. Hic erit pecunia non superfluens,
sed ad sanum modum habendi parata : hic erit honor,
et processus ad altiora tendentium ; nec enim utilius quidquam est, quam
sibi utilem fieri. Iam cetera ex abundanti ueniunt, delicatos factura. In his sequemur,
ut opportunitate grata sint, ut non uulgaria, quaeque aut pauci habuerint,
aut pauci intra hanc aetatem, aut hoc modo ; quae etiamsi natura pretiosa
non sunt, tempore aut loco fiant. Videamus quid oblatum maxime uoluptati futurum
sit, quid frequenter occursurum habenti ; ut toties nobiscum, quoties cum
illo sit. Utique cauebimus, ne munera superuacua mittamus : ut feminae aut seni
arma uenatoria, aut rustico libros, aut studiis ac litteris dedito retia. Aeque ex
contrario circumspiciemus, ne, dum grata mittere uolumus, suum cuique morbum
exprobratura mittamus; sicut ebrioso uina, et ualetudinario medicamenta. Maledictum,
enim incipit esse, non munus, in quo uitium accipientis agnoscitur.
[1,12] XII. Si arbitrium dandi penes nos est, praecipue mansura quaeremus, ut quam
minime mortale munus sit. Pauci enim sunt tam grati, ut quod acceperint,
etiamsi non uident, cogitent. Ingratis quoque memoria cum ipso munere incurrit,
ubi ante oculos est, et obliuisci sui non sinit, sed auctorem suum ingerit et
inculcat. Eo quidem magis duratura quaeramus, quia nunquam admonere debemus :
ipsae res euanescentem memoriam excitent. Libentius donabo argentum
factum, quam signatum : libentius statuas, quam uestem, et quod usus breuis deterat.
Apud paucos post rem manet gratia : plures sunt, apud quos non diutius in
animo sunt donata, quam in usa. Ergo si fieri potest, consumi munus meum nolo:
exstet, haereat amico meo, conuiuat. Nemo tam stultus est, ut monendus sit, ne
cui gladiatores aut uenationem iam munere edito mittat, et uestimenta aestiua
bruma, hiberna solstitio. Sit in beneficio sensus communis : tempus, locum, personas
obseruet: quia momentis quaedam grata et ingrata sunt. Quanto acceptius
est, si id damus, quod quis non habet, quam cuius copia abundat ? quod diu
quaerit, nec inuenit, quam quod ubique uisurus est ? Munera non tam pretiosa,
quam rara et exquisita sint, quae etiam apud diuitem sui locum faciant : sicut
gregalia quoque poma, etiam post paucos dies itura in fastidium, delectant, si
prouenere maturius. Illa quoque non erunt sine honore, quae aut nemo illis alius
dedit, aut nos nulli alii.
[1,13] XIII. Alexandro Macedoni, quum uictor Orientis animos supra humana tolleret,
Corinthii per legatos gratulati sunt, et ciuitate illum sua donauerunt. Quum
risisset Alexander hoc officii genus, unus ex legatis : « Nulli, inquit, ciuitatem
unquam dedimus alii, quam tibi et Herculi". Libens accepit delatum honorem,
et legatos inuitatione aliaque humanitate prosecutus, cogitauit, non qui sibi ciuitatem
darent, sed cui dedissent. Et homo gloriae deditus, cuius nec naturam nec
modum nouerat, Herculis Liberique uestigia sequens, ac ne ibi quidem resistens,
ubi illa defecerant, ad socium honoris sui respexit a dantibus ; tanquam coelum,
quod mente uanissima complectebatur, teneret, quia Herculi aequabatur. Quid
enim illi simile habebat uesanus adolescens, cui pro uirtute erat felix temeritas ?
Hercules nihil sibi uicit : orbem terrarum transiuit, non concupiscendo sed uindicando.
Quid uinceret malorum hostis, bonorum uindex, terrarum marisque pacator?
At hic a pueritia latro, gentiumque uastator, tam hostium pernicies,
quam amicorum, qui summum bonum duceret, terrori esse cunctis mortalibus,
oblitus, non ferocissima tantum, sed ignauissima gaoque animalia timeri, ob uirus malum.
[1,14] XIV. Ad propositum nunc reuertamur. Beneficium quod quibuslibet datur,
nulli gratum est. Nemo se stabularii aut cauponis hospitem iudicat, uec conuiuam
dantis epulum, ubi dici potest : Quid enim in me contulit ? Nempe hoc quod
in illum, et uix bene notum sibi, et in illum etiam inimicum ac turpissimum hominem.
Numquid enim me dignum iudicauit ? minime ; morbo suo morem gessit.
Quod uoles gratum esse, rarum effice ; quis patitur sibi imputari uulgaria ? Nemo
haec ita interpretetur, tanquam reducam liberalitatem, et frenis arctioribus reprimam.
Illa uero, in quantum libet, exeat : sed eat, non erret. Licet ira largiri, ut
unusquisque, etiam si cum multis accepit, in populo se esse non putet; nemo
non habeat aliquam familiarem notam, per quam speret se propius admissum.
Dicat : Accepi idem quod ille, sed ultro. Accepi quod ille, sed ego intra breue
tempus, quum ille diu meruisset. Sunt qui idem habeant, sed non eisdem uerbis
datum, non eadem comitate tribuentis. Ille accepit, quum rogasset : ego,
quum rogarem. Ille accepit : sed facile redditurus, sed cuius senectus et libera
orbitas magna promittebat : mihi plus dedit, quamuis idem dederit, qui sine
spe recipiendi dedit. Quemadmodum meretrix ita inter multos se diuidit, ut
nemo non aliquod signum familiaris animi ferat : ita qui beneficia sua amabilia
uult esse, excogitet, quomodo et multi obligentur, et tamen singuli habeant aliquid
quo se ceteris praeferant. Ego uero beneficiis non obiiciam moras : quae
quo plura maioraque fuerint, plus afferent taudis. Adsit tamen iudicium; neque
enim cordi esse cuiquam possunt forte ac temere data. Quare si quis existimat
nos, quum ista praecipimus, benignitatis fines introrsus referre , et illi minus
laxum limitem aperire; ne perperam monitiones nostras exaudiat. Quam enim
uirtutem magis ueneramur? cui magis stimulos addimus? quibusue tam conuenit
haec adhortatio, quam nobis, societatem humani generis sancientibus?
[1,15] XV. Quid ergo est? Quum sit nulla honesta uis animi, etiamsi a recta uoluntate
incoepit, nisi quam uirtutem modus fecit, ueto liberalitatem nepotari.
Tunc iuuat accepisse beneficium, et supinis quidem manibus, ubi illud ratio ad
dignos perducit : non quo libet casus et consilii indigens impetus differt : quod
ostentare libet, et inscribere sibi. Beneficia tu uocas, quorum auctorem fateri
pudet? At illa quanto gratiora sunt, quantoque in partem interiorem animi nunquam
exitura descendunt, quum delectant cogitantem magis, a quo, quam quid
acceperis ! Crispus Passienus solebat dicere, quorumdam se iudicium malle,
quam beneficium; quorumdam beneficium malle, quam iudicium; et subiiciebat
exempla : Malo, aiebat, diui Augusti iudicium; malo Claudii beneficium. »
Ego uero nullius puto expetendum esse beneficium, cuius uile iudicium est.
Quid ergo? Non erat accipiendum a Claudio quod dabatur? Erat: sed sicut a
Fortuna, quam scires statim posse malam fieri. Quid ergo ista inter se mixta diuidimus?
Non est beneficium, cui deest pars optima, datum esse iudicio. Alioquin
pecunia ingens si non ratione, nec recta uoluntate donata est, non magis
beneficium est, quam thesaurus. Mulla sunt autem, quae oportet accipere, nec debere.
|