Itinera Electronica
Du texte à l'hypertexte

Sénèque, Des bienfaits, Livre VI

[6,0] Liber VI.

[6,1] 1. Quaedam, Liberalis, uirorum optime, exercendi tantum ingenii causa quaeruntur, et semper extra uitam iacent : quaedam et dum quaeruntur, oblectamento sunt, et quaesita usui. Omnium tibi copiam faciam; tu illa, utcumque tibi uisum erit, aut peragi iubeto, aut ad explicandum ludorum ordinem induci. His quoque, si abire protinus iusseris, nonnihil actum erit : non etiam quod discere superuacuum est, prodest cognoscere. Ex uultu igitur tuo pendebo, prout ille suaserit mihi : alia detinebo diutius, alia expellam, et ea perire agam.

[6,2] II. An beneficium eripi possit, quaesitum est. Quidam negant posse ; non enim res est, sed actio : quo modo aliud est munus, aliud ipsa donatio; aliud qui nauigat, aliud nauigatio : et quamuis aeger non sit sine morbo, non tamen idem est aeger et morbus. Ita aliud est beneficium ipsum, aliud, quod ad unumquemque nostrum beneficio peruenit. Illud incorporale est, irritum non fit : materia uero eius huc et illuc iactatur, et dominum mutat. Itaque quum eripis, ipsa rerum natura reuocare quod dedit non potest. Beneficia sua interrumpit, non rescindit. Qui moritur, tamen uixit : qui amisit oculos, tamen uidit. Quae ad nos peruenerunt, ne sint, effici potest : ne fuerint, non potest ; pars autem beneficii et quidem certissima est, quae fuit. Nonnunquam usu beneficii longiore prohibemur, beneficium quidem ipsum non eraditur. Licet omnes in hoc uires suas natura aduocet, retro illi agere se non licet. Potest eripi domus, et pecunia, et mancipium, et quidquid est, in quo haesit beneficii nomen : ipsum uero stabile et immotum est. Nulla uis efficiet, ne hic dederit, ne ille acceperit.

[6,3] III. Egregie mihi uidetur M- Antonius apud Rabirium poetam, quum fortunam suam transeuntem alio uideat, et sibi nihil relictum, praeter ius mortis, id quoque si cito occupauerit, exclamare : "Hoc habeo, quodcumque dedi"! 0 quantum habere potuit, si uoluisset ! Hae sunt diuitiae certae, in quacumque sortis humanae leuitate uno loco permansurae : quae quo maiores fuerint, hoc minorem habebunt inuidiam. Quid tanquam tuo parcis? Procurator es. Omnia ista quae uos tumidos, et supra humana elatos obliuisci cogunt uestrae fragilitatis, quae ferreis claustris custoditis armati, quae ex alieno sanguine rapta uestro defenditis ; propter quae classes cruentaturas maria deducitis, propter quae quassatis urbes, ignari quantum telorum in aduersos fortuna comparet; propter quae, ruptis toties affinitatis, amicitiae, collegii foederibus, inter contendentes duos terrarum orbis elisus est ; non sunt uestra : in depositi causa sunt, iam iamque ad alium dominum spectantia ; aut hostis ista, aut hostilis animi successor inuadet. Quaeris quomodo illa tua facias ? dono dando. Consule ergo rebus tuis, et certam tibi earum atque inexpugnabilem possessionem para, honestiores illas non solum, sed tutiores facturus; illud quod suspicis, quo te diuitem ac potentem putas, quamdiu possides, sub nomine sordido iacet ; domus est, seruus est, nummi sunt : quum donasti, beneficium est.

[6,4] IV. "Fateris, inquit, nos aliquando beneficium non debere ei a quo accepimus: ergo ereptum est". Multa sunt, propter quae beneficium debere desinimus : non quia ablatum, sed quia corruptum est. Aliquis reum me defendit : sed uxorem meam per uim stupro uiolauit. Non abstulit beneficium, sed opponendo illi parem iniuriam soluit me debito : et si plus laesit, quam ante profuerat, non tantum gratia exstinguitur, sed ulciscendi querendique libertas fit, ubi in comparatione beneficii praeponderauit iniuria: ita non aufertur beneficium, sed uincitur. Quid? non tam duri quidam, et scelerati patres sunt, ut illos auersari et tam eiurare ius fasque sit ? Numquid ergo illi abstulerunt, quae dederant? minime : sed impietas sequentium temporum, commendationem omnis prioris officii sustulit. Non beneficium tollitur, sed beneficii gratia : et efficitur, non ne habeam, sed ne debeam ; tanquam pecuniam aliquis mihi credidit, sed domum meam incendit : pensatum est creditum damno : nec reddidi illi, nec tamen debeo. Eodem modo et hic, qui aliquid benigne aduersus me fecit, aliquid liberaliter, sed postea multa superbe, contumeliose, crudeliter : eo loco me posuit, ut perinde liber aduersus eum essem, quasi non accepissem ; uim beneficiis suis attutit. Colonum suum non tenet, quamuis tabellis manentibus, qui segetem eius proculcauit, qui succidit arbusta : non quia recepit quod pepigerat, sed quia ne reciperet, effecit. Sic debitori suo creditor saepe damnatur, ubi plus ex alia causa abstulit, quam ex crediti petit.
Non tantum inter creditorem et debitorem iudex sedet qui dicat : Pecuniam credidisti ; quid ergo ? pecus abegisti, seruum eius occidisti, agellum, quem non emeras, possides: aestimatione facta, debitor discede, qui creditor ueneras. Inter beneficia quoque et iniurias ratio confertur. Saepe, inquam, beneficium manet, nec debetur, si secuta est dantem poenitentia, si miserum se dixit, quod dedisset, si quum daret, suspirauit, uultum adduxit, perdere se credidit, non donare : si sua causa, aut certe non mea dedit : si non desiit insultare, gloriari, et ubique iactare, et acerbum munus suum facere. Manet itaque beneficium, quamuis non debeatur : sicuti quaedam pecuniae, de quibus ius creditori non dicitur; debentur, sed non exiguntur.

[6,5] V. Dedisti beneficium : iniuriam postea fecisti : et benefcio gratia debetur, et iniuriae ultio. Nec ego illi gratiam debeo, nec ille mihi poenam : alter ab altero absoluitur. Quum dicimus : Beneficium illi reddidi, non hoc dicimus, illud nos quod acceperamus reddidisse : sed aliud pro illo. Reddere enim est, rem pro re dare. Quidni ? quum omnis solutio non idem reddat, sed tantumdem. Nam et pecuniam dicimur reddidisse, quamuis numerauimus pro argenteis aureos, quamuis non interuenerint nummi, sed delegatione et uerbis perfecta solutio sit.
Videris mihi dicere : Perdis operam. Quorsum enim pertinet scire me, an maneat quod non debetur? Iurisconsultorum istae acutae ineptiae sunt, qui hereditatem negant usucapi posse, sed ea quae in hereditate sunt: tanquam quidquam aliud sit hereditas, quam ea quae in hereditate sunt. lllud mihi potius distingue, quod potest ad rem pertinere, quum idem homo beneficium mihi dedit, et postea fecit iniuriam, utrum et beneficium illi reddere debeam, et me ab illo nihilominus uindicare, ac ueluti duobus nominibus separatim respondere : an alterum alteri contribuere et nihil negotii habere, ut beneficium iniuria tollatur, beneficio iniuria. Illud enim uideo in hoc foro fieri; quid in uestra schola iuris sit, uos sciatis. Separantur actiones, et de eo quod agimus, de eodem nobiscum agitur. Non confunditur formula, si qui apud me pecuniam deposuerit, idem mihi postea furtum fecerit, et ego cum illo furti agam, et ille mecum depositi.

[6,6] VI. Quae proposuisti, mi Liberalis, exempla, certis legibus continentur, quas necesse est sequi : lex legi non miscetur. Utraque sua uia it : depositum habet actionem propriam, tam mehercule quam furtum. Beneficium nulli legi subiectum est : me arbitro utitur ; licet me comparare inter se quantum profuerit mihi quisque, aut quantum nocuerit : tum pronuntiare, utrum plus debeatur mihi, an debeam. In illis nihil est nostrae potestatis : eundum est, qua ducimur. In beneficio tota potestas mea est : ego itaque iudico illa; non separo, nec diduco, sed iniurias ac beneficia ad eumdem iudicem mitto. Alioquin iubes me eodem tempore amare et odisse, queri et gratias agere : quod natura non recipit. Potius comparatione facta inter se beneficii et iniuriae, uidebo an etiam ultro mihi debeatur. Quo modo si quis scriptis nostris, alios superne imprimit uersus, priores litteras non tollit, sed abscondit : sic beneficium superueniens iniuria apparere non patitur.

[6,7] VII. Vultus tuus, cui regendum me tradidi, colligit rugas, et trahit frontem quasi longius exeam. Videris mihi dicere: Quo tantum mihi dexter abis? huc dirige cursum. Littus ama. Non possum magis. Itaque si huic satisfactum existimas, illo transeamus, an ei debeatur aliquid, qui nobis inuitus profuit. Hoc apertius potui dicere, nisi propositio deberet esse confusior, ut distinctio statim subsecuta ostenderet utrumque quaeri, an ei deberemus, qui nobis, dum non uult, profuit ; et an ei, qui dum nescit. Nam si quis coactus aliquid boni fecit, quin nos non obliget manifestius est, quam ut ulla in hoc uerba impendenda sint. Et haec quaestio facile expedietur, et si qua similis huic moueri potest, si toties illo cogitationem nostram conuerterimus : beneficium nullum est, nisi quod ad nos primum aliqua cogitatio defert, deinde amica et benigna. Itaque nec fluminibus gratias agimus, quamuis aut magna nauigia patiantur, et ad subuehendas copias largo ac perenni alueo currant, aut piscosa et amoena pinguibus aruis interfluant : nec quisquam Nilo beneficium debere se iudicat, non magis quam odium, si immodicus superfluxit, tardeque recessit : nec uentus beneficium dat, licet lenis et secundus aspiret ; nec utilis et salubris cibus. Nam qui beneficium mihi daturus est, debet non tantum prodesse, sed uelle. Ideo nec mutis animalibus quidquam debetur : et quam multos e periculo uelocitas equi rapuit! nec arboribus : et quam multos aestu laborantes ramorum opacitas texit! Quid autem interest, utrum mihi qui nescit, profuerit, an qui scire non potuit? quum utrique uelle defuerit. Quid autem interest, utrum me iubeas naui, aut uehiculo, aut lanceae debere beneficium : an ei qui aeque quam ista propositum benefaciendi nullum habuit, sedprofuit casu ?

[6,8] VIII. Beneficium aliquis nesciens accipit, nemo a nesciente. Quo modo multos fortuita sanant, nec ideo remedia sunt, et in flumen alicui cecidisse frigore magno causa sanitatis fuit : quo modo quorumdam flagellis quartana discussa est, et metus repentinus animum in aliam curam auertendo suspectas horas fefellit : nec ideo quidquam horum, etiamsi saluti fuit, salutare est : sic quidam nobis prosunt, dum nolunt, immo quia nolunt ; non tamen ideo illis beneficium debemus, quod perniciosa illorum consilia fortuna deflexit in melius. An existimas me debere ei quidquam, cuius manus, quum me peteret, percussit hostem meum ; qui nocuisset, nisi errasset ? Saepe hostis dum aperte peierat, etiam ueris testibus abrogauit fidem, et reum uelut factione circumuentum miserabilem reddidit. Quosdam ipsa quae premebat, potentia eripuit : et iudices quem damnaturi erant causa, damnare gratia noluerunt. Non tamen hi reo beneficium dederunt, quamuis profuerint : quia telum quo missum sit, non quo peruenerit, quaeritur, et beneficium ab iniuria distinguit non euentus, sed animus. Aduersarius meus dum contraria dicit, et iudicem superbia offendit, et in unum testem de me rem demittit, causam meam erexit. Non quaero an pro me errauerit, contra me uoluit.

[6,9] IX. Nempe ut gratus sim, uelle debeo idem facere, quod ille, ut beneficium daret, debuit. Num quid est iniquius homine, qui eum odit, a quo in turba calcatus, aut respersus, aut quo nollet, impulsus est? Atqui quid est aliud, quod.illum querelae eximat, quum in re sit iniuria, quam nescisse, quid faceret ? Eadem res efficit, ne hic beneficium dederit, ne ille iniuriam fecerit ; et amicum et inimicum uoluntas facit. Quam multos militiae morbus eripuit ! quosdam, ne ad ruinam domus suae occurrerent, inimicus uadimonio tenuit : ne in piratarum manus peruenirent, quidam naufragio consecuti sunt. Nec his tamen beneficium debemus : quoniam extra sensum officii casus est : nec inimico cuius nos lis seruauit, dum uexat ac detinet. Non est beneficium, nisi quod a bona uoluntate proficiscitur, nisi illud agnoscit, qui dedit. Profuit aliquis mihi, dum nescit ; nihil illi debeo : profuit quum uellet nocere; imitabor ipsum.

[6,10] X. Ad primum illum reuertamur. Ut gratiam referam, aliquid facere me uis; ipse ut beneficium mihi daret, nihil fecit. Ut ad alterum transeamus, uis me huic gratiam referre, ut quod a nolente accepi, uolens reddam. Nam quid de tertio loquar, qui ab iniuria in beneficium delapsus est? Ut beneficium tibi debeam, parum est uoluisse te dare : ut non debeam, satis est noluisse. Beneficium enim uoluntas nuda non efficit : sed quod beneficium non esset, si optimae ac plenissimae uoluntati fortuna deesset, id aeque beneficium non est, nisi fortunam uoluntas antecessit Non enim profuisse te mihi oportet, ut ob hoc tibi obliger, sed ex destinato profuisse.

[6,11] XI. Cleanthes exemplo eiusmodi utitur : "Ad quaerendum, inquit, et arcessendum ex Academia Platonem, duos pueros misi; alter totam porticum perscrutatus est, alia quoque loca in quibus illum inueniri posse sperabat, percucurrit, et domum non minus lassus quam irritus rediit : alter apud proximum circutatorem resedit, et dum uagus atque erro uernaculis congregatur et ludit, transeuntem Platonem, quem non quaesierat, inuenit. Illum, inquit, laudabimus puerum, qui, quantum in se erat, quod iussus est fecit : hunc feliciter inertem castigabimus".
Voluntas est, quae apud nos ponit officium , cuius uide quae conditio sit, ut me debito obstringat. Parum est illi uelle, nisi profuit : parum est profuisse, nisi uoluit. Puta enim aliquem donare uoluisse, nec donasse ; animum quidem eius habeo, sed beneficium non habeo : quod consummat et res, et animus. Quemadmodum ei qui uoluit mihi quidem pecuniam credere, sed non dedit, nihil debeo : ita ei qui uoluit mihi beneficium dare, sed non potuit, amicus quidem ero, sed non obligatus. Et uolam illi aliquid praestare : nam et ille uoluit mihi ; ceterum si benigniore fortuna usus praestitero, beneficium dedero, non gratiam retulero. Ille mihi gratiam debebit referre : hinc initium fiet : a me numeratur.

[6,12] XII. Intelligo iam quid uelis quaerere : non opus est te dicere : uultus tuus loquitur. "Si quis sua causa nobis profuit, eine, inquis, debetur aliquid ? hoc enim saepe te conquerere audio, quod quaedam homines sibi praestant, aliis imputant". Dicam, mi Liberalis : sed prius hanc quaestiunculam diuidam, et rem aequam ab iniqua separabo. Multum enim interest, utrum aliquis beneficium nobis det sua causa, an nostra, an sua et nostra. Ille qui totus ad se spectat, et nobis prodest, quia aliter sibi prodesse non potest, eo loco mihi est, quo qui pecori suo hibernum et aestiuum pabulum prospicit ; eo loco, quo qui captiuos suos, ut commodius uaeneant, pascit, et opimos boues saginat ac defricat; quo lanista, qui familiam suam summa cura exercet atque ornat. Multum, ut ait Cleanthes, a beneficio distat negotiatio.

[6,13] XIII. Rursus non sum tam iniquus, ut nihil ei debeam, qui quum mihi utilis esset, fuit et sibi. Non enim exigo, ut sine respectu sui mihi consulat : immo etiam opto, ut beneficium mihi datum, uel magis danti profuerit : dummodo id qui dabat, duos intuens dederit, et inter me seque diuiserit. Licet id ipse ex maiore parte possideat, si modo me in consortium admisit, si duos cogitauit, ingratus sum, non solum iniustus, nisi gaudeo hoc illi profuisse, quod proderat mihi. Summae malignitatis est, non uocare beneficium, nisi quod dantem aliquo incommodo affecit. Aliter illi, qui beneficium dat sua causa, respondebo. Usus me, quare potius te mihi profuisse dices, quam me tibi?
"Puta, inquit, aliter fieri non posse me magistratum, quam si decem captos ciues ex magno captiuorum numero redemero : nihil debebis mihi, quum te seruitute se uinculis liberauero? atqui mea id causa faciam". Aduersus hoc respondeo: Aliquid istic tua causa facis, aliquid mea. Tua, quod redimis; tibi enim ad utilitatem tuam satis est quoslibet redemisse; itaque debeo, non quod redimis me, sed quod eligis : poteras enim et alterius redemptione idem consequi, quod mea. Utilitatem rei partiris mecum, et me in beneficium recipis, duobus profuturum. Praefers me aliis : hoc totum mea causa facis. Itaque si praetorem te factura esset decem captiuorum redemptio, decem autem soli captiui essemus, nemo quidquam tibi deberet ex nobis : quia nihil haberes, quod cuiquam imputares, a tua utilitate seductum. Non sum inuidus beneficii interpres, nec desidero illud mihi tantum dari, sed et tibi.

[6,14] XIV. "Quid ergo, inquit, si in sortem nomina uestra coniici iussissem, et tuum nomen inter redimendos exisset, nihil deberes mihi"? Immo deberem, sed exiguum. Quid sit hoc, dicam. Aliquid istic mea causa facis, quod me ad fortunam redemptionis admittis; quod nomen meum exiit, sorti debeo : quod exire potuit, tibi. Aditum mihi ad beneficium tuum dedisti, cuius maiorem partem fortunae debeo : sed hoc ipsum tibi, quod fortunae debere potui. Illos ex toto praeteribo, quorum mercenarium beneficium est : quod qui dat, non computat cui, sed quanti daturus sit, quod undique in se conuersum est. Vendit mihi aliquis frumentum : uiuere non possum, nisi emero ; sed non debeo uitam, quia emi. Nec quam necessarium fuerit, aestimo, sine quo uicturus non fui : sed quam ingratum, quod non habuissem, nisi emissem; in quo inuehendo mercator non cogitauit quantum auxilii allaturus esset mihi, sed quantum lucri sibi. Quod emi, non debeo.

[6,15] XV. "Isto modo, inquit, ne medico quidquam debere te, nisi mercedulam, dices: nec praeceptori, quia aliquid numeraueris : atqui omnium horum apud nos magna caritas, magna reuerentia est". Aduersus hoc respondetur, quaedam pluris esse, quam emuntur. Emis a medico rem inaestimabilem, uitam ac ualetudinem bonam : a bonarum artium praeceptore studia liberalia, et animi cultum. Itaque his non rei pretium, sed operae soluitur, quod deseruiunt, quod a rebus suis auocati nobis uacant, mercedem non meriti, sed occupationis suae ferunt.
Aliud tamen dici potest uerius, quod statim ponam, si prius quomodo istud refelli possit, ostendero. "Quaedam, inquit, pluris sunt quam uaenierunt, et ob hoc aliquid mihi extra pro illis, quamuis empta sint, debes". Primum, quid interest quanti sint, quum de pretio inter ementem et uendentem conuenerit ? Deinde non emi illud suo pretio, sed tuo. "Pluris est, inquit, quam uaeniit. Sed pluris uaenire non potuit ; pretium autem cuiusque rei pro tempore est". Quum bene ista laudaueris, tanti sunt, quanto pluris uaenire non possunt ; praeterea nihil uenditori debet, qui bene emit. Deinde etiam si pluris ista sont, non tamen ullum istic tuum munus est, ut non ex usa effectuue, sed ex consuetudine et annona aestimetur. Quod tu pretium ponis traiicienti maria, et per medios fluctus, quum e terrae conspectu recessit certam secanti uiam, et prospicienti futuras tempestates, et, securis omnibus, iubenti subito uela stringi, armamenta demitti, paratos ad incursum procellae et repentinum impetum stare ? huic tamen tantae rei praemium uectura persoluit. Quanti aestimas in solitudine hospitium, in imbre tectum, in frigore balneum, aut ignem? Scio tamen quanti ista consecuturus diuersorium subeam. Quantum nobis praestat, qui labentem domum suscipit ! et agentem ex imo rimas insulam incredibili arte suspendit ! certo tamen et leui pretio fultura conducitur. Murus nos ab hostibus tutos, et a subitis latronum incursionibus praestat : notum est tamen, illas turres, pro securitate publica propugnacula habituras, excitaturus faber quid in diem mereat.

[6,16] XVI. Infinitum erit, si latius exempla conquiram, quibus appareat, paruo magna constare. Quid ergo? quare et medico et praeceptori plus quiddam debeo, nec aduersus illos mercede defungor? Quia ex medico ne praeceptore in amicum transeunt, et nos non arte quam uendunt, obligant, sed benigna et familiari uoluntate. Itaque medico, si nihil amplius quam manum tangit, et me inter eos, quos perambulat, ponit, sine ullo affectu facienda uitandaue praecipiens, nihil amplius debeo : quia me non tanquam amicum uidit, sed tanquam imperatorem. Ne praeceptorem quidem habeo cur uenerer, si me in grege discipulorum habuit; si non putauit dignum propria et peculiari cura, si nunquam in me direxit animum : et quum in medium effunderet quae sciebat, non didici, sed excepi. Quid ergo est, quare istis debeamus multum? non quia pluris est quod uendiderunt quam emimus, sed quia nobis ipsis aliquid praestiterunt. Ille magis pependit quam medico necesse est : pro me, non pro fama artis, extimuit :non fuit contentus remedia monstrare, sed admouit. Inter sollicitos assedit, ad suspecta tempora occurrit : nullum ministerium oneri illi, nullum fastidio fuit. Gemitus meos non securus audiuit : in turba multorum inuocantium ego illi potissima curatio fui ; tantum aliis uacauit, quantum mea ualetudo permiserat. Huic ego non tanquam medico, sed tanquam amico, obligatus sum. Alter rursus docendo et laborem et taedium tulit ; praeter illa quae a praecipientibus in commune discuntur, aliqua instillauit ac tradidit; hortando bonam indolem erexit ; et modo laudibus fecit animum, modo admonitionibus discussit desidiam. Tum ingenium latens et pigrum, iniecta, ut ita dicam, manu, extraxit : nec quae sciebat, maligne dispensauit, quo diutius esset necessarius, sed cupiit, si posset, uniuersa transfundere. Ingratus sum, nisi illum inter gratissimas necessitudines diligo.

[6,17] XVII. Sordidissimorum quoque artificiorum institoribus supra constitutum aliquid adiecimus, si nobis opera illorum enixior uisa est : et gubernatori, et opifici uilissimae mercis, et in diem se locanti corollarium adspersimus. In optimis uero artibus quae uitam aut conseruant, aut excolunt, qui nihil se plus existimat debere quam pepigit, ingratus est. Adiice, quod talium studiorum traditio miscet amicos ; hoc quam factum est, tam medico quam praeceptori pretium operae soluitur, animi debetur.

[6,18] XVIII. Plato, quum flumen naue transisset, nec ab illo quidquam portitor exegisset, honori hoc suo datum credens, dixit positum illi esse apud Platonem officium. Deinde paulo post, quum alium atque alium gratis eadem transueheret sedulitate, negauit illi iam apud Platonem positum officium. Nam ut tibi debeam aliquid, pro eo quod praestas, debes non tantum mihi praestare, sed tanquam, mihi ; non potes ob id quemquam appellare quod spargis in populum. Quid ergo? nihil tibi debebitur pro hoc ? tanquam ab uno, nihil ? cum omnibus soluam, quod tibi cum omnibus debeo.

[6,19] XIX. "Negas, inquit, ullum dare beneficium eum, qui me gratuita naue per flumen Padum tulit"? Nego. Aliquid boni facit, beneficium non dat; facit enim sua causa, aut utique non mea. Ad summam, ne ipse quidem se mihi beneficium iudicat dare : sed aut reipublicae, aut uiciniae, aut ambitioni suae praestat, et pro hoc aliud quoddam commodum exspectat, quam quod a singulis recepturus est. "Quid ergo, inquit, si princeps ciuitatem dederit omnibus Gallis, si immunitatem Hispanis, nihil hoc nomine singuli debebunt"? Quidni debeant ? debebunt autem non tanquam proprium beneficium, sed tanquam publici partem. "Nullam, inquit, habuit cogitationem mei. Illo tempore, quo uniuersis proderat, noluit mihi proprie ciuitatem dare, nec in me direxit animum. Ita quare ei debeam qui me sibi non substituit, quum facturus esset quod fecit"? Primum, quum cogitauit Gallis omnibus prodesse, et mihi cogitauit prodesse ; eram enim Gallus : et me, etiam si non mea, publica tamen nota comprebendit. Deinde ego quoque illi non tanquam proprium debebo, sed commune : unus e populo, non tanquam pro me soluam, sed tanquam pro patria conferam.

[6,20] XX. Si quis patriae meae pecuniam credat, non dicam me illius debitorem, nec hoc aes alienum profitebor aut candidatus, aut reus : ad exsoluendum tamen hoc portionem meam dabo. Sic istius muneris quod uniuersis datur, debitorem me nego : quia mihi dedit quidem, sed non propter me : et mihi quidem, sed nesciens an mihi daret : nihilomiuus aliquid mihi dependendum sciam, quia ad me quoque circuitu longo peruenit. Propter me factum debet esse, quod me obliget. "Isto, inquit, modo, nec lunae nec soli quidquam debes : non enim propter te mouentur". Sed quum in hoc moueantur, ut uniuersa conseruent, et pro me mouentur : uniuersorum enim pars sum. Adiice nunc, quod nostra et horum conditio dissimilis est. Nam qui mihi prodest, ut per me prosit et sibi, non dedit beneficium, quia me instrumentum utilitatis suae fecit. Sol autem et luna etiam si nobis prosunt sua causa, non in hoc tamen prosunt, ut per nos prosint sibi ; quid enim nos illis conferre possumus ?

[6,21] XXI. "Sciam, inquit, solem ac lunam nobis uelle prodesse, si nolle potuerint : illis autem non licet non moueri ; ad summam, consistant, et opus suum intermittant ! Hoc uide quot modis refellatur. Non ideo minus uult, qui non potest nolle : immo maximum argumentum est firmae uoluntatis, ne mutari quidem posse. Vir bonus non potest non facere, quod facit : non enim erit bonus, nisi fecerit; ergo nec bonus uir beneficium dat, quia facit quod debet : non potest autem non facere quod debet. Praeterea multum interest, utrum dicas, non potest hoc non facere, quia cogitur : an, Non potest molle. Nam si necesse est illi facere, non debeo ipsi beneficium, sed cogenti. Si necesse est illi uelle ob hoc, quia nihil habet melius quod uelit, ipse se cogit. Ita quod tanquam coacto non deberem, tanquam cogenti debeo. "Desinant, inquit, uelle"! Hoc loco tibi illud occurrat. Quis tam demens est, ut eam neget uoluntatem esse, cui non est periculum desinendi uertendique se in contrarium : quum ex diuerso nemo aeque uideri debeat uelle, quam cuius uoluntas usque eo certa est, ut aeterna sit? An si is quoque uult, qui potest statim nolle, is non uidebitur uelle, in cuius naturam non cadit nolle ?

[6,22] XXII. "Agedum, inquit, si possunt, resistant"! Hoc dicis : Omnia ista ingentibus interuallis diducta, et in custodiam uniuersi disposita, stationes suas deserant, subita confusione rerum sidera sideribus incurrant, et rupta rerum concordia in ruinam diuina labantur, contextusque uelocitatis citatissimae, in tot saecula promissas uices, in medio itinere destituat, et quae nunc eunt alternis redeuntque opportunis libramentis, mundum ex aequo temperantia, repentino concrementur incendio, et ex tanta uarietate soluantur, atque eant in unum omnia ! Ignis cuncta possideat, quem deinde pigra nox occupet, et profunda uorago tot deos sorbeat ! Est tanti, ut tu coarguaris, ista concidere? Prosunt tibi etiam inuito, euntque ista tua causa : etiamsi maior illis alia, ac prior causa est.

[6,23] XXIII. Adiice nunc, quod non externa cogunt deos, sed sua illis in legem aeterna uoluntas est : statuerunt, quae non mutarent. Itaque non possunt uideri facturi aliquid, quamuis nolint : quia quidquid desinere non possunt, perseuerare uoluerunt : nec unquam primi consilii deos paenitet. Sine dubio stare illis et desciscere in contrarium non licet : sed non ob aliud, quam quia uis sua illos in proposito tenet ; nec imbecillitate permanent, sed quia non libet ab optimis aberrare, et sic ire decretum est. In prima autem illa constitutione, quum uniuersa disponerent, etiam nostra uiderunt, rationemque hominis habuerunt. Itaque non possunt uideri sua tantum causa decurrere, et explicare opus suum, quia pars operis sumus et nos.
Debemus ergo et soli, et lunae, et ceteris coelestibus beneficium, quia etiamsi potiora illis sunt, in quae oriuntur, nos tamen in maiora ituri iuuant. Adiice, quod ex destinato iuuant ; ideoque obligati sumus, qui non in beneficium ignorantium incidimus, sed haec quae accipimus, accepturos scierunt : et quanquam maius illis propositum sit, maiorque actus sui fructus, quam seruare mortalia ; tamen in nostras quoque utilitates a principio rerum praemissa mens est, et is ordo mundo datus, ut appareat curam nostri non inter ultima habitam.
Debemus parentibus nostris pietatem ; et multi non ut gignerent, coierunt. Dii non possunt uideri nescisse quid effecturi essent, quum omnibus alimenta protinus, et auxilia prouiderunt : nec eos per negligentiam genuere, quibus tam multa generabant. Cogitauit enim nos ante natura, quam fecit: nec tam leue opus sumus, ut illi potuerimus excidere. Vide quantum nobis permiserit, quam non intra homines humani imperii conditio sit! uide in quantum corporibus uagari liceat, quae non coercuit fine terrarum, sed omnem in partem sui misit ! uide animi quantum audeant, quemadmodum soli aut nouerint deos, aut quaerant, et mente in altum data diuina comitentur ! Scias, non esse hominem tumultuarium et incogitatum opus. Inter maxima rerum suarum, natura nihil habet quo magis glorietur, aut certe cui glorietur. Quantus iste furor est, controuersiam diis muneris sui facere ! Quomodo aduersus eos hic erit gratus, quibus gratia referri sine impendio non potest, qui negat ab his accepisse se a quibus quum maxime accipit : qui et semper daturi sunt, et nunquam recepturi ? Quanta autem peruersitas, ob hoc alicui non debere, quia etiam infitianti benignus est, et continuationem ipsam, seriemque beneficiorum, argumentum uocare necessario dantis ! Nolo ! sibi habeat ! quis illum rogat ? et omnes alias impudentis animi uoces his adstrue : non ideo de te minus meretur is, cuius liberalitas ad te, etiam dum, negas, peruenit; cuiusque beneficiorum uel hoc maximum, quod etiam querenti daturus est.

[6,24] XXIV. Non uides, quemadmodum teneram liberorum infantiam parentes ad salubrium rerum patientiam cogant ? Flentium corpora, ac repugnantium, diligenti cura fouent : et ne membra libertas immatura detorqueat, in rectum exitura constringunt : et mox liberalia studia inculcant, adhibito timore nolentibus. Ad ultimum, audacem iuuentam frugalitati, pudori, moribus bonis, si parum sequitur, coactam applicant. Adolescentibus quoque, ac iam potentibus sui, si remedia metu aut intemperantia reiiciunt, uis adhibetur ac seruitus. Itaque beneficiorum maxima sunt, quae a parentibus.accipimus, dum aut nescimus, aut nolumus.

[6,25] XXV. His ingratis, et repudiantibus beneficia non quia nolunt, sed ne debeant, similes sunt ex diuerso nimis grati; qui aliquid incommodi precari solent his quibus obligati sunt ; aliquid aduersi, in quo affectum memorem accepti beneficii approbent. An hoc recte faciant, et pia uoluntate, quaeritur : quorum animus simillimus est prauo amore flagrantibus, qui amicae suae optant exsilium, ut desertam fugientemque comitentur : optant inopiam, ut magis desideranti donent : optant morbum, ut assideant: et quiquid inimicus optaret, amantes uouent. Fere idem itaque exitus est odii, et amoris insani.
Tate quiddam et his accidit, qui amicis incommoda optant, quae detrahant, et ad beneficium iniuria ueniunt : quum satius sit uel cessare, quam per scelus officio locum quaerere. Quid si gubernator a diis tempestates infestissimas et procellas petat, ut gratior ars sua periculo fiat? quid si imperator deos oret, ut magna uis hostium, circumfusa castris, fossas subito impetu compleat, et uallum trepidante exercitu conuellat, et in ipsis portis infesta signa constituat, quo maiore cum gloria rebus lapsis profligatisque succurrat? Omnes isti beneficia sua detestabili uia ducunt, qui deos contra eum aduocant, cui ipsi affuturi sunt, et ante illos sterni, quam erigi uolunt. Inhumana ista peruerse grati animi natura est, contra eum optare, cui honeste deesse non possis.

[6,26] XXVI. "Non nocet illi uotum meum, inquit, quia simul opto et periculum, et remedium". Hoc dicis, nonnihil te peccare, sed minus quam si sine remedio periculum optares. Nequitia est, ut extrahas, mergere ; euertere, ut suscites ; ut emittas, includere. Non est beneficium, iniuriae finis : nec unquam id detraxisse meritum est, quod ipse, qui detraxit, intulerat. Non uulneres me malo, quam sanes ; potes inire gratiam, si quia uulneratus sum, sanas : non, si uulneras, ut sanandus sim. Nunquam cicatrix, nisi collata uulneri, placuit : quod ita coisse gaudemus, ut non fuisse mallemus. Si hoc ei optares, cuius nullum beneficium haberes, inhumanum erat uotum ; quanto inhumanius ei optas, cui beneficium debes?

[6,27] XXVII. "Simul, inquit, ut possim ferre illi opem, precor". Primum, ut te in media parte uoti tui occupem, iam ingratus es ; nondum audio quid illi uelis praestare ; scio, quid illum uelis pati. Solticitudinem illi et metum, et maius aliquod imprecaris malum : optas, ut ope indigeat ; hoc contra illum est : optas ut tua indigeat ope ; hoc pro te est : non succurrere uis illi, sed soluere. Qui sic properat, ipso solui uult, non soluere. Ita quod unum in uoto tuo honestum uideri poterat, ipsum turpe et ingratum est, nolle debere ; optas enim, non ut tu facultatem habeas referendae gratiae, sed ut ille necessitatem implorandae. Superiorem te facis, et, quod nefas est, bene meritum ad pedes tuos mittis ; quanto satius est, honesta uoluntate debere, quam per malam rationem soluere ? Si infitiareris quod acceperas, minus peccares : nihil enim nisi quod dederat, amitteret; nunc uis illum subiici tibi iactura rerum suarum, et status mutatione in id deuocari, ut infra beneficia sua iaceat : gratum te putabo ? coram eo, cui prodesse uis, opta. Votum tu istud uotas, quod inter gratum et inimicum potest diuidi? quod non dubites aduersarium et hostem fecisse, si extrema taceantur? Hostes quoque optauerunt capere quasdam urbes, ut seruarent : et uincere quosdam, ut ignoscerent ; nec ideo non hostilia uota : in quibus, quod mitissimum est, post crudelitatem uenit. Denique qualia esse iudicas uota, quae nemo tibi minus uolet, quam is pro quo fiunt, succedere ? pessime cum eo agis, cui uis a diis noceri, a te succurri : inique cum ipsis diis. Illis enim durissimas partes imponis, tibi humanas ; ut tu prosis, dii nocebunt? Si accusatorem submitteres, quem deinde remoueres, si aliqua illum lite implicares, quam subinde discuteres, nemo de tuo scelere dubitaret; quid interest, utrum istud fraude tentetur, an uoto? nisi quod potentiores illi aduersarios quaeris. Non est quod dicas : "Quam enim illi iniuriam facio"? Votum tuum aut superuacuum est, aut iniuriosum : immo iniuriosum, etiamsi irritum. Quidquid non efficis, dei munus est : iniuria uero, quidquid optas. Sat est : tibi non aliter debemus irasci, quam si feceris.

[6,28] XXVIII. "Si uota, inquit, ualuissent, et in hoc ualuissent, ut tutus esses". Primum, certum mihi optas periculum sub incerto auxilio; deinde utrumque certum puta: quod nocet, prius est. Praeterea, tu conditionem uoti tui nosti : me tempestas occupauit, portus ac praesidii dubium. Quantum existimas tormentum, etiamsi accepero, eguisse ? etiamsi seruatus fuero, trepidasse ? etiamsi absolutus fuero, causam dixisse? Nullius metus tam gratus est finis, ut non gratior sit solida et inconcussa securitas. Opta, ut reddere mihi beneficium possis, quum opus erit, non ut opus sit. Si esset in tua potestate quod optas, ipse fecisses.

[6,29] XXIX. Quanto hoc honestius uotum est : Opto in eo statu sit, quo semper beneficia distribuat, nunquam desideret! Sequatur illum materia, qua tam benigne utatur largiendo iuuandoque, ut nunquam illi sit dandorum beneficiorum mopia, datorum paenitentia. Naturam per se pronam ad humanitatem, ad misericordiam, et clementiam, irritet ac prouocet turba gratorum : quos illi et habere contingat, nec experiri necesse sit. Ipse nulli implacabilis sit, ipsi nemo placandus; tam aequali in eum fortuna indulgentia perseueret, ut nemo in illum possit esse, nisi conscientia gratus.
Quanto haec iustiora uota sunt, quae te in nullam occasionem differunt, sed gratum statim faciunt ! Quid enim prohibet referre gratiam prosperis rebus? quam multa sunt, per quae quidquid debemus, reddere etiam felicibus possumus? fidele consilium, assidua conuersatio, sermo comis, et sine adulatione iucundus; aures, si deliberare uelit, diligentes; tutae, si credere; conuictus familiaritas. Neminem tam alte secunda posuerunt, ut non illi eo magis amicus desit, quia nihil absit.

[6,30] XXX. Ista tristis, et omni uoto submouenda occasio, ac procul repellenda; ut gratus esse possis, iratis diis opus est? Nec ex hoc quidem peccare te intelligis, quod melius cum eo agitur, cui ingratus es? Propone animo tuo carcerem, uincula, sordes, seruitutem, bellum, egestatem : haec sunt occasiones tui uoti; si quis tecum contraxit, per ista dimittitur. Quin potius eum potentem esse uelis, cui plurimum debes, et beatum? Quid enim, ut dixi, uetat, te referre etiam summa felicitate praeditis gratiam, cuius plena tibi occurret et uaria materia? Quid? tu nescis debitum etiam locupletibus solui? Nec te inuitum distringam. Omnia sane excluserit opulenta felicitas, monstrabo tibi cuius rei inopia laborent magna fastigia, quid omnia possidentibus desit. Scilicet ille, qui uerum dicat, et hominem inter mentientes stupentem, ipsaque consuetudine pro rectis blanda audiendi, ad ignorantiam ueri perductum, uindicet a consensu concentuque falsorum. Non uides, quemadmodum illos in praeceps agat exstincta libertas, et fides in obsequium seruile submissa, dum nemo ex animi sui sententia suadet dissuadetque, sed adulandi certamen est, et unum amicorum omnium officium, una contentio, quis blandissime fallat? Ignorauere uires suas, et dum se tam magnos, quam audiunt, credunt, attraxere superuacua, et in discrimen rerum omnium peruentura beÎla: utilem et necessariam rupere concordiam; secuti iram, quam nemo reuocabat, multorum sanguinem hauserunt, fusuri nouissime suum, dum uindicant inexplorata pro certis, flectique non minus existimant turpe quam uinci, et perpetua credunt, quae in summum perducta maxime nutant. Ingentia super se ac suos regna fregerunt, nec intellexerunt, in illa scena, et uanis et cito diffluentibus bonis refulgente, ex eo tempore ipsos nihil non aduersi exspectare debuisse, ex quo nihil ueri audire potuerunt.

[6,31] XXXI. Quum bellum Graeciae indiceret Xerxes, animum tumentem oblitumque quam caducis confideret, nemo non impulit. Alius aiebat, non laturos nuntium belli, et ad primam aduentus famam terga uersuros: alius, nihil esse dubii, quin illa mole non uinci solum Graecia, sed obrui posset : magis uerendum, ne uacuas desertasque urbes inuenirent, et profugis hostibus uastae solitudines relinquerentur, non habituris ubi tantas uires exercere possent. Alius, illi uix rerum naturam sufficere, angusta esse classibus maria, militi castra, explicandis equestribus copiis campestria, uix patere caelum satis ad emittenda omni manu tela. Quum in hunc modum multa undique iactarentur, quae hominem nimia aestimatione sui furentem concitarent, Demaratus Lacedaemonius solus dixit : "ipsam illam qua sibi placeret multitudinem, indigestam et grauem, metuendam esse ducenti : non enim uires, sed pondus habere : immodica nunquam regi posse ; nec diu durare, quidquid regi non potest. In primo, inquit, statim monte Lacones obiecti, dabunt tibi sui experimentum. Tot ista gentium millia trecenti morabuntur, haerebunt in uestigio fixi, et commissas sibi angustias tuebuntur, et corporibus obstruent; tota illos Asia non mouebit loco ; tantas minas belli, et paene totius generis humani ruentis impetum, paucissimi sistent. Quum te mutatis legibus suis natura transmiserit, in semita haerebis, et aestimabis futura damna, quum putaueris quanti Thermopylarum angusta constiterint. Scies te fugari posse, quum scieris posse retineri. Cedent quidem tibi pluribus locis, uelut torrentis modo ablati, cuius cum magno terrore prima uis defluit: deinde hinc atque ilinc coorientur, et tuis te uiribus prement. Verum est quod dicitur, maiorem belli apparatum esse, quam qui recipi ab his regionibus possit, quas oppugnare constitues. Sed haec res contra nos est : ob hoc ipsum te Graecia uincet, quia non capit; uti toto te non potes. Praeterea, quae una rebus salus est, occurrere ad primos rerum impetus, et inclinatis opera ferre non poteris, nec fulcire ac firmare labantia. Multo ante uinceris, quam uictum esse te sentias. Ceterum non est, quod exercitum tuum ob hoc sustineri putes non posse, quia numerus eius duci quoque ignotus est. Nihil tam magnum est, quod perire non possit : cui nascitur in.perniciem, ut alia quiescant, ex ipsa magnitudine sua, causa".
Acciderunt quae Demaratus praedixerat. Diuina atque humana impellentem, et mutantem quidquid obstiterat, trecenti stare iusserunt; stratusque per totam passim Graeciam Xerxes intellexit, quantum ab exercitu turba distaret. Itaque Xerxes, pudore quam damno miserior, Demarato gratias egit, quod solus sibi uerum dixisset, et permisit petere quod uellet; petiit ille, ut Sardes, maximam Asiae ciuitatem, curru uectus intraret, rectam capite tiaram gerens ; id solis datum regibus. Dignus fuerat praemio, antequam peteret : sed quam miserabilis gens, in qua nemo fuit, qui uerum diceret regi, nisi qui non dicebat sibi!

[6,32] XXXII. Diuus Augustus fliam ultra impudicitiae maledictum impudicam relegauit, et flagitia principalis domus in publicum emisit : admissos gregatim adulteros, pererratam nocturnis comessationibus ciuitatem, forum ipsum ac rostra, ex quibus pater legem de adulteriis tulerat, filiae in stupra placuisse, quotidianum . ad Marsyam concursum, quum ex adultera in quaestuariam uersa, ius omnis licentiae sub ignoto adultero peteret. Haec tam uindicanda principe quam tacenda, quia quarumdam rerum turpitudo etiam ad uindicantem redit, parum potens irae publicauerat. Deinde quum, interposito tempore, in locum irae subisset uerecundia, gemens, quod non illa silentio pressisset, quae tamdiu nescierat, donec loqui turpe esset, saepe exclamauit : "Horum mihi nihil accidisset, si aut Agrippa, aut Maecenas uixisset". Adeo tot habenti millia hominum, duos reparare difficile est ! Caesae sont legiones, et protinus scriptae; fracta classis, et infra paucos dies natauit noua; saeuitum est in opera publica ignibus, surrexerunt meliora consumptis tota uita, Agrippae et Maecenatis uacauit locus. Quid putem? defuisse similes qui assumerentur, an ipsius uitium fuisse, qui maluit queri, quam quaerere? Non est quod existimemus, Agrippam et Maecenatem solitos illi uera dicere : qui si uixissent, inter dissimulantes fuissent. Regalis ingenii nos est, in praesentium contumeliam amissa laudare, et his uirtutem dare uera dicendi, a quibus iam audiendi periculum non est.

[6,33] XXXIII. Sed ut me ad propositum reducam, uides quam facile sit gratiam referre felicibus, et in summo humanarum opum positis. Dic illis non quod uolunt audire, sed quod audisse semper uolent : plenas aures adulationibus aliquando uera uox intret : da consilium utile. Quaeris, quid felici praestare possis ? effice, ne felicitati suae credat, ut sciat illam multis et fidis manibus continendam. Parum in illam contuleris, si illi semel stultam fiduciam permansurae semper potentiae excusseris, docuerisque mobilia esse quae dedit casus, et maiore cursu fugere quam ueniunt ; nec his portionibus, quibus ad summa peruentum est, retro iri, sed saepe inter fortunam maximam et ultimam nihil interesse? Nescis quantum sit pretium amicitiae, si non intelligis multum te ei daturum, cui dederis amicum, rem non domibus tantum, sed saeculis raram; quae non aliubi magis deest, quam ubi creditur abundare. Quid? istos tu libros, quos uix nomenclatorum complectitur aut memoria, aut manus, amicorum existimas esse? Non sunt isti amici, qui agmine magno ianuam pulsant, qui in primas et secundas admissiones digeruntur. Consuetudo ista uetus est regibus, regesque simulantibus, populum amicorum describere. Est proprium superbiae, magno aestimare introitum ac tactum sui liminis, et pro honore dare, ut ostio suo propius assideas, ut gradum prior intra domum ponas, in qua deinceps multa sont ostia, quae receptos quoque excludunt.

[6,34] XXXIV. Apud nos primi omnium C- Gracchus, et moi Liuius Drusus instituerunt segregare turbam suam, et alios in secretum recipere, alios cum pluribus, alios uniuersos. Habuerunt itaque isti amicos primos, habuerunt secundos, nunquam ueros. Amicum uocas, cuius disponitur salutatio? aut potest huius tibi patere fides, qui per fores maligne apertas non intrat, sed illabitur? Huic peruenire usque ad distringendam libertatem licet, cuius uulgare et publicum uerbum et promiscuum ignotis, Aue, non nisi suo ordine emittitur? Ad quemcumque itaque istorum ueneris, quorum salutatio urbem concutit, scito, etiam si animaduerteris obsessos ingenti frequentia uicos, et commeantium in utramque partem cateruis itinera compressa, tamen uenire te in locum hominibus plenum, amicis uacuum. In pectore amicus, non in atrio quaeritur; illo recipiendus est, illic retinendus, et in sensus recondendus. Hoc doce, gratus es. Male de te existimas, si inutilis es, nisi afflicto; si rebus bonis superuacuus. Quemadmodum te et in dubiis, et in aduersis, et in laetis sapienter geris, ut dubia prudenter tractes, aduersa fortiter, laeta moderate : ita in omnia utilem te amico exhibere potes. Aduersa eius si nec deserueris, nec optaueris, multa nihilominus, ut non optes, in tanta uarietate, quae tibi materiam exercendae fidei praebeant, incident. Quemadmodum qui optat diuitias alicui in hoc, ut illarum partem ipse ferat, quamuis pro illo uideatur optare, sibi prospicit : sic qui optat amico aliquam necessitatem, quam adiutorio suo fideque discutiat, quod est ingrati, se illi praefert, et tanti aestimat illum miserum esse, ut ipse gratus sit, ob hoc ipsum ingratus. Exonerare enim se uult, et ut graui sarcina liberare. Multum interest, utrum properes referre gratiam ut reddas beneficium, an ne debeas. Qui reddere uult, illius se commodo aptabit, et idoneum illi uenire tempos uolet: qui nihil aliud quam ipse liberari uult, quomodocumque ad hoc cupiet peruenire : quod est pessimae uoluntatis.

[6,35] XXXV. Ista, inquam, nimia festinatio ingrati est; id apertius exprimere non possum, quam si repetiuero quod dixi. Non uis reddere acceptum beneficium, sed effugere. Hoc dicere uideris, "Quando isto carebo? quocumque modo mihi laborandum est, ne isti obligatus sim". Si optares ut illi solueres de suo, multum abesse uidereris a grato: hoc quod optas, iniquius est. Exsecraris enim illum, et caput sanctum tibi dira imprecatione defigis. Nemo, ut existimo, de immanitate animi tui dubitaret, si aperte illi paupertatem, si captiuitatem, si famem ac metum imprecareris. Aliquid interest, utrum uox ista uoti sit tui? Sanius aliquid enim horum optas! I nunc, et hoc esse grati puta, quod ne ingratus quidem faceret, qui modo non usque in odium, sed tantum ad inficiationem beneficii perueniret.

[6,36] XXXVI. Quis pium dicet Aeneam, si patriam capi uoluerit, ut captiuitate patrem eripiat? Quis Siculos iuuenes, ut bona liberis exempla monstrarent, si optauerunt ut Aetna immensa ignium ui supra solitum ardens et incensa praecipitet, datura ipsis occasionem exhibendae pietatis, ex medio parentibus incendio raptis? Nihil debet Scipioni Roma, si punicum bellum ut finiret, aluit: nihil Deciis, quod morte patriam seruauerunt, si prius optauerunt, ut deuotioni fortissimae locum ultima rerum necessitas faceret. Grauissima infamia est medici, opus quaerere. Multi quos auxerant morbos, et incitauerant, ut maiore gloria sanarent, non potuerunt discutere, aut cum magna miserorum uexatione uicerunt.

[6,37] XXXVII. Callistratum aiunt, ita certe Hecaton auctor est, quum in exsilium iret, in quod multos simul cum illo seditiosa ciuitas et intemperanter libera expulerat, optante quodam, ut Atheniensibus necessitas restituendi exsules esset, abominatum talem reditum. Rutilius noster animosius ; quum quidam illum consolaretur, et diceret instare arma ciuilia, breui futurum, ut omnes exsules reuerterentur : "Quid tibi, inquit, mali feci, ut mihi peiorem reditum, quam exitum optares? Malo, ut patria exsilio meo erubescat, quam reditu moereat". Non est istud exsilium, cuius neminem non magis, quam damnatum pudet.
Quemadmodum illi seruauerunt bonorum ciuium officium, qui reddi sibi penates suos noluerunt clade communi, quia satius erat duos iniquo malo affici, quam omnes publico : ita non seruat grati hominis affectum, qui bene de se merentem difficultatibus uult opprimi, quas ipse submoueat; qui etiamsi bene cogitat, male precatur. Ne in patrocinium quidem, nedum in gloriam est, incendium exstinxisse, quod feceris.

[6,38] XXXVIII. In quibusdam ciuitatibus impium uotum sceleris uicem tenuit. Demades certe Athenis, eum qui necessaria funeribus uenditabat, damnauit, quum probasset magnum lucrum optasse : quod contingere illi sine multorum morte non poterat. Quaeri tamen solet, an merito damnatus sit. Fortasse optauit, non ut multis uenderet, sed ut care : ut paruo sibi constarent, quae uenditurus esset. Quum constet negotiatio ex empto et uendito, quare uotum eius in unam partem trahis, quum lucrum ex utraque sit? Praeterea omnes licet, qui in ista negotiatione sunt, damnes : omnes enim idem uolunt, id est, intra se optant. Magnam hominum partem damnabis; cui enim non ex alieno incommodo lucrum? Miles bellum optat, si gloriam; agricolam annonae caritas erigit; eloquentiae exceptat pretium lilium numerus; medicis grauis annus in quaestu est; institores delicatarum mercium iuuentus corrupta locupletat; nulla tempestate, nullo igne laedantur tecta, iacebit opera fabrilis. Unius uotum deprehensum est, omnium simile est: An tu Arruntium et Aterium, et ceteros qui captandorum testamentorum artem professi sunt, non putas eadem habere, quae designatores et libitinarios, uota? illi tamen quorum mortes optent, nesciunt : hi familiarissimum quemque, ex quo propter amicitiam rei plurimum est, mori cupiunt. Illorum damno nemo uiuit: hos quisquis differt, exhaurit. Optant ergo, non tantum ut accipiant, quod turpi seruitute meruerunt, sed etiam ut tributo graui liberentur. Non est itaque dubium, quin hi magis quod damnatum est in uno, optent : quibus quisquis morte profuturus est, uita nocet. Omnium tamen istorum tam nota sunt uota, quam impunita. Denique se quisque consulat, et in secretum pectoris sui redeat, et inspiciat quid tacitus optauerit ; quam multa sont uota, quae etiam sibi fateri pudet! quam pauca, quae facere coram teste possimus!

[6,39] XXXIX. Sed non, quidquid reprehendendum, etiam damnandum est : sicut hoc uotum amici, quod in manibus est, male utentis bona uoluntate, et in id uitium incidentis, quod euitat; nam dum gratum animum festinat ostendere, ingratus est. Hic, ait, in potestatem meam recidat, gratiam meam desideret, sine me saluus, honestus, tutus esse non possit; tam miser sit, ut illi beneficii loco sit, quidquid redditur. Haec diis audientibus ! Circumueniant illum domesticae insidiae, quas ego possim solus opprimere; instet potens inimicus et grauis, infesta turba nec inermis, et creditor urgeat et accusator.

[6,40] XL. Vide quam sis aequus ! horùm optares nihil, si tibi beneficium non dedisset. Ut alia taceam, quae grauiora committis, pessima pro optimis referendo, hoc certe delinquis, quod non exspectas suum cuiusque rei tempus : quod aeque peccat, qui non sequitur, quam qui antecedit. Quomodo non semper beneficium recipiendum est, sic non utique reddendum. Si mihi non desideranti redderes, ingratus esses : quanto ingratior es, qui desiderare me cogis? Exspecta; quare subsidere apud te munus meum non uis? quare obligatum moleste fers? quare, quasi cum acerbo foeneratore, signare parem properas? Quid mihi negotium quaeris? quid in me deos immittis? quomodo exigeres, qui sic reddis?

[6,41] XLI. Ante omnia ergo, Liberalis, hoc discamus, beneficia secure debere, et occasiones reddendorum obseruare, non manu facere : hanc ipsam cupiditatem primo quoque tempore liberandi se, meminerimus ingrati esse. Nemo enim libenter reddit, quod inuitus debet : et quod apud se non uult esse, onus iudicat esse, non munus. Quanto melius ac iustius, in promptu habere merita amicorum et offerre, non ingerere, nec obaeratum se iudicare? quoniam beneficium commune uinculum est, et inter se duos alligat. Dic, Nihil moror, quo minus tuum reuertatur ad te : opto hilaris accipias; si necessitas alterutri nostrum imminet, fatoque quodam datum est, ut aut tu cogaris beneficium recipere, aut ego accipere, det potius qui solet. Ego paratus sum.
Nulla mora in Turno! ostendam hunc animum, quum primum tempus aduenerit : interim dii testes sunt.

[6,42] XLII. Soleo, mi Liberalis, notare hunc in te affectum, et quasi manu prendere, uerentis et aestuantis, ne in ullo officio sis tardior. Non decet gratum animum sollicitudo, contra summa fiducia sui, et ex conscientia ueri amoris dimissa omnis anxietas. Tanquam conuicium est : Recipe, quod debeo : hoc primum beneficii dati sit ius, ut recipiendi tempus eligat, qui dedit. - At uereor, ne homines de me sequius loquantur. - Male agit, qui famae, non conscientiae gratus est. Duos istius rei iudices habes : te, quem non potes fallere; et illum, quem potes. - Quid ergo, si nulla interuenerit occasio? semper debebo? - Debebis : sed palam debebis, sed libenter debebis, sed cum magna uoluptate apud te depositum intueberis. Paenitet accepti beneficii, quem nondum redditi piget ; quare qui tibi dignus uisus est a quo acciperes, indignas uideatur, cui debeas?

[6,43] XLIII. In magnas erroribus sunt, qui ingentis animi credunt; proferre, donare, plurium sinum ac domum replere, quum ista interdum non magnus animus faciat, sed magna fortuna. Nesciunt, quanto interim maius ac difficilius sit capere, quam fundere. Nam ut nihil alteri detraham, quoniam utrumque ubi ex uirtute fit, par est : non minoris est animi beneficium debere, quam dare; eo quidem operosius hoc quam illud, quo maiore diligentia custodiuntur accepta, quam dantur. Itaque non est trepidandum, quam cito reponamus, nec procurrendum intempestiue, quia aeque delinquit, qui ad referendam gratiam suo tempore cessat, quam qui alieno properat. Positum est illi apud me : nec illius nomine, nec meo timeo. Bene illi cautum est : non potest hoc beneficium perdere, nisi mecum immo ne mecum quidem. Egi illi gratias, id est, retuli. Qui nimis de beneficio reddendo cogitat, nimis cogitare alterum de recipiendo putat: praestet se in utrumque facilem; si uult recipere beneficium, referamus, reddamusque laeti. Illud apud nos custodiri mauult: quid thesaurum eius eruimus ? quid custodiam recusamus? dignus est, cui ultrum uolet, liceat. Opinionem quidem et famam eo loco habeamus, tanquam non ducere, sed sequi debeat.


Recherches | Texte | Lecture | Liste du vocabulaire | Index inverse | Menu | Bibliotheca Classica Selecta

 
UCL |FLTR |Itinera Electronica |Bibliotheca Classica Selecta (BCS) |
Analyse, design et réalisation informatiques : B. Maroutaeff - J. Schumacher

Dernière mise à jour : 25/08/2003