[0,0] DIALOGORVM LIBER XII
AD HELVIAM MATREM DE CONSOLATIONE
[1,1] Saepe iam, mater optima, impetum cepi consolandi te, saepe continui. Vt
auderem multa me inpellebant: primum uidebar depositurus omnia incommoda, cum
lacrimas tuas, etiam si supprimere non potuissem, interim certe abstersissem;
deinde plus habiturum me auctoritatis non dubitabam ad excitandam te, si prior
ipse consurrexissem; praeterea timebam ne a me uicta fortuna aliquem meorum
uinceret. Itaque utcumque conabar manu super plagam meam inposita ad obliganda
uulnera uestra reptare.
[1,2] Hoc propositum meum erant rursus quae retardarent:
dolori tuo, dum recens saeuiret, sciebam occurrendum non esse ne illum ipsa
solacia inritarent et accenderent -- nam in morbis quoque nihil est perniciosius
quam inmatura medicina; expectabam itaque dum ipse uires suas frangeret et ad
sustinenda remedia mora mitigatus tangi se ac tractari pateretur. Praeterea cum
omnia clarissimorum ingeniorum monumenta ad compescendos moderandosque luctus
composita euoluerem, non inueniebam exemplum eius qui consolatus suos esset, cum
ipse ab illis comploraretur; ita in re noua haesitabam uerebarque ne haec non
consolatio esset sed exulceratio.
[1,3] Quid quod nouis uerbis nec ex uulgari et cotidiana sumptis adlocutione opus erat
homini ad consolandos suos ex ipso rogo caput adleuanti? Omnis autem magnitudo
doloris modum excedentis necesse est dilectum uerborum eripiat, cum saepe uocem
quoque ipsam intercludat.
[1,4] Vtcumque conitar, non fiducia ingenii, sed quia possum instar efficacissimae
consolationis esse ipse consolator. Cui nihil negares, huic hoc utique te non
esse negaturam, licet omnis maeror contumax sit, spero, ut desiderio tuo uelis a
me modum statui.
[2,1] Vide quantum de indulgentia tua promiserim mihi: potentiorem me futurum apud
te non dubito quam dolorem tuum, quo nihil est apud miseros potentius. Itaque ne
statim cum eo concurram, adero prius illi et quibus excitetur ingeram; omnia
proferam et rescindam quae iam obducta sunt.
[2,2] Dicet aliquis: 'quod hoc genus est consolandi, obliterata mala reuocare
et animum in omnium aerumnarum suarum conspectu conlocare uix unius patientem?'
Sed is cogitet, quaecumque usque eo perniciosa sunt ut contra remedium conualuerint,
plerumque contrariis curari.
Omnis itaque luctus illi suos, omnia lugubria admouebo: hoc erit non molli uia
mederi, sed urere ac secare. Quid consequar? ut pudeat animum tot miseriarum
uictorem aegre ferre unum uulnus in corpore tam cicatricoso.
[2,3] Fleant itaque diutius et gemant, quorum delicatas mentes eneruauit longa felicitas, et ad
leuissimarum iniuriarum motus conlabantur: at quorum omnes anni per calamitates
transierunt, grauissima quoque forti et inmobili constantia perferant. Vnum
habet adsidua infelicitas bonum, quod quos semper uexat nouissime indurat.
[2,4] Nullam tibi fortuna uacationem dedit a grauissimis luctibus, ne natalem
quidem tuum excepit: amisisti matrem statim nata, immo dum nasceris, et ad uitam
quodam modo exposita es. Creuisti sub nouerca, quam tu quidem omni obsequio et
pietate, quanta uel in filia conspici potest, matrem fieri coegisti; nulli tamen
non magno constitit etiam bona nouerca. Auunculum indulgentissimum, optimum ac
fortissimum uirum, cum aduentum eius expectares, amisisti; et ne saeuitiam suam
fortuna leuiorem diducendo faceret, intra tricesimum diem carissimum uirum, ex
quo mater trium liberorum eras, extulisti.
[2,5] Lugenti tibi luctus nuntiatus est omnibus quidem absentibus liberis, quasi
de industria in id tempus coniectis malis tuis ut nihil esset haberes ubi se dolor
tuus reclinaret. Transeo tot pericula, tot metus, quos sine interuallo in te incursantis pertulisti: modo
modo in eundem sinum ex quo tres nepotes emiseras ossa trium nepotum recepisti;
intra uicesimum diem quam filium meum in manibus et in osculis tuis mortuum
funeraueras, raptum me audisti: hoc adhuc defuerat tibi, lugere uiuos.
[3,1] Grauissimum est ex omnibus quae umquam in corpus tuum descenderunt recens
uulnus, fateor; non summam cutem rupit, pectus et uiscera ipsa diuisit. Sed
quemadmodum tirones leuiter saucii tamen uociferantur et manus medicorum magis
quam ferrum horrent, at ueterani quamuis confossi patienter ac sine gemitu uelut
aliena corpora exsaniari patiuntur, ita tu nunc debes fortiter praebere te
curationi.
[3,2] Lamentationes quidem et eiulatus et alia per quae fere muliebris
dolor tumultuatur, amoue; perdidisti enim tot mala, si nondum misera esse
didicisti. Ecquid uideor non timide tecum egisse? nihil tibi subduxi ex malis
tuis, sed omnia coaceruata ante te posui.
[4,1] Magno id animo feci; constitui enim uincere dolorem tuum, non circumscribere.
Vincam autem, puto, primum si ostendero nihil me pati propter quod ipse dici
possim miser, nedum propter quod miseros etiam quos contingo faciam; deinde si
ad te transiero et probauero ne tuam quidem grauem esse fortunam, quae tota ex
mea pendet.
[4,2] Hoc prius adgrediar quod pietas tua audire gestit, nihil mihi mali esse. Si
potuero, ipsas res quibus me putas premi non esse intolerabiles faciam
manifestum; sin id credi non potuerit, at ego mihi ipse magis placebo, quod
inter eas res beatus ero quae miseros solent facere.
[4,3] Non est quod de me aliis credas: ipse tibi, ne quid incertis opinionibus perturberis,
indico me non esse miserum. Adiciam, quo securior sis, ne fieri quidem me posse miserum.
[5,1] Bona condicione geniti sumus, si eam non deseruerimus. Id egit rerum natura
ut ad bene uiuendum non magno apparatu opus esset: unusquisque facere se beatum
potest. Leue momentum in aduenticiis rebus est et quod in neutram partem magnas
uires habeat: nec secunda sapientem euehunt nec aduersa demittunt; laborauit
enim semper ut in se plurimum poneret, ut a se omne gaudium peteret.
[5,2] Quid ergo? sapientem esse me dico? Minime; nam id quidem si profiteri possem, non
tantum negarem miserum esse me, sed omnium fortunatissimum et in uicinum deo
perductum praedicarem: nunc, quod satis est ad omnis miserias leniendas,
sapientibus me uiris dedi et nondum in auxilium mei ualidus in aliena castra
confugi, eorum scilicet qui facile se ac suos tuentur.
[5,3] Illi me iusserunt stare adsidue uelut in praesidio positum et omnis conatus fortunae, omnis
impetus prospicere multo ante quam incurrant. Illis grauis est quibus repentina
est: facile eam sustinet qui semper expectat. Nam et hostium aduentus eos
prosternit quos inopinantis occupauit: at qui futuro se bello ante bellum
parauerunt, compositi et aptati primum qui tumultuosissimus est ictum facile
excipiunt.
[5,4] Numquam ego fortunae credidi, etiam cum uideretur pacem agere;
omnia illa quae in me indulgentissime conferebat, pecuniam honores gratiam, eo
loco posui unde posset sine motu meo repetere. Interuallum inter illa et me
magnum habui; itaque abstulit illa, non auulsit. Neminem aduersa fortuna
comminuit nisi quem secunda decepit.
[5,5] Illi qui munera eius uelut sua et perpetua amauerunt, qui se suspici propter
illa uoluerunt, iacent et maerent cum uanos et pueriles animos, omnis solidae
uoluptatis ignaros, falsa et mobilia oblectamenta destituunt: at ille qui se laetis
rebus non inflauit nec mutatis contrahit.
Aduersus utrumque statum inuictum animum tenet exploratae iam
firmitatis; nam in ipsa felicitate quid contra infelicitatem ualeret expertus est.
[5,6] Itaque ego in illis quae omnes optant existimaui semper nihil ueri boni
inesse, tum inania et specioso ac deceptorio fuco circumlita inueni, intra nihil
habentia fronti suae simile: nunc in his quae mala uocantur nihil tam terribile
ac durum inuenio quam opinio uulgi minabatur. Verbum quidem ipsum persuasione
quadam et consensu iam asperius ad aures uenit et audientis tamquam triste et
execrabile ferit: ita enim populus iussit, sed populi scita ex magna parte
sapientes abrogant.
[6,1] Remoto ergo iudicio plurium, quos prima rerum species, utcumque credita est,
aufert, uideamus quid sit exilium. Nempe loci commutatio. Ne angustare uidear
uim eius et quidquid pessimum in se habet subtrahere, hanc commutationem loci
sequuntur incommoda, paupertas ignominia contemptus. Aduersus ista postea
confligam: interim primum illud intueri uolo, quid acerbi adferat ipsa loci
commutatio.
[6,2] 'Carere patria intolerabile est.' Aspice agedum hanc frequentiam, cui uix
urbis inmensae tecta sufficiunt: maxima pars istius turbae patria caret. Ex
municipiis et coloniis suis, ex toto denique orbe terrarum confluxerunt: alios
adduxit ambitio, alios necessitas officii publici, alios inposita legatio, alios
luxuria opportunum et opulentum uitiis locum quaerens, alios liberalium
studiorum cupiditas, alios spectacula; quosdam traxit amicitia, quosdam
industria laxam ostendendae uirtuti nancta materiam; quidam uenalem formam
attulerunt, quidam uenalem eloquentiam.
[6,3] Nullum non hominum genus concucurrit
in urbem et uirtutibus et uitiis magna pretia ponentem. Iube istos omnes ad
nomen citari et 'unde domo' quisque sit quaere: uidebis maiorem partem esse quae
relictis sedibus suis uenerit in maximam quidem ac pulcherrimam urbem, non tamen
suam.
[6,4] Deinde ab hac ciuitate discede, quae ueluti communis potest dici, omnes
urbes circumi: nulla non magnam partem peregrinae multitudinis habet. Transi ab
iis quarum amoena positio et opportunitas regionis plures adlicit, deserta loca
et asperrimas insulas, Sciathum et Seriphum, Gyaram et Cossuran percense: nullum
inuenies exilium in quo non aliquis animi causa moretur.
[6,5] Quid tam nudum inueniri potest, quid tam abruptum undique quam hoc saxum?
Quid ad copias respicienti ieiunius? Quid ad homines inmansuetius? Quid ad ipsum loci situm
horridius? Quid ad caeli naturam intemperantius? Plures tamen hic peregrini quam
ciues consistunt. Vsque eo ergo commutatio ipsa locorum grauis non est ut hic
quoque locus a patria quosdam abduxerit.
[6,6] Inuenio qui dicant inesse naturalem
quandam inritationem animis commutandi sedes et transferendi domicilia; mobilis
enim et inquieta homini mens data est, nusquam se tenet, spargitur, et
cogitationes suas in omnia nota atque ignota dimittit, uaga et quietis inpatiens
et nouitate rerum laetissima.
[6,7] Quod non miraberis, si primam eius originem
aspexeris: non est ex terreno et graui concreta corpore, ex illo caelesti
spiritu descendit; caelestium autem natura semper in motu est, fugit et
uelocissimo cursu agitur. Aspice sidera mundum inlustrantia: nullum eorum
perstat. <Sol> labitur adsidue et locum ex loco mutat et, quamuis cum uniuerso
uertatur, in contrarium nihilo minus ipsi mundo refertur, per omnis signorum
partes discurrit, numquam resistit; perpetua eius agitatio et aliunde alio
commigratio est.
[6,8] Omnia uoluuntur semper et in transitu sunt; ut lex et
naturae necessitas ordinauit, aliunde alio deferuntur; cum per certa annorum
spatia orbes suos explicuerint, iterum ibunt per quae uenerant: i nunc et
humanum animum, ex isdem quibus diuina constant seminibus compositum, moleste
ferre transitum ac migrationem puta, cum dei natura adsidua et citatissima
commutatione uel delectet se uel conseruet.
[7,1] A caelestibus agedum te ad humana conuerte: uidebis gentes populosque
uniuersos mutasse sedem. Quid sibi uolunt in mediis barbarorum regionibus
Graecae urbes? Quid inter Indos Persasque Macedonicus sermo? Scythia et totus
ille ferarum indomitarumque gentium tractus ciuitates Achaiae Ponticis inpositas
litoribus ostentat: non perpetuae hiemis saeuitia, non hominum ingenia ad
similitudinem caeli sui horrentia transferentibus domos suas obstiterunt.
[7,2]
Atheniensis in Asia turba est; Miletus quinque et septuaginta urbium populum in
diuersa effudit; totum Italiae latus quod infero mari adluitur maior Graecia
fuit. Tuscos Asia sibi uindicat; Tyrii Africam incolunt, {in} Hispaniam Poeni;
Graeci se in Galliam inmiserunt, in Graeciam Galli; Pyrenaeus Germanorum
transitus non inhibuit -- per inuia, per incognita uersauit se humana leuitas.
[7,3] Liberos coniugesque et graues senio parentes traxerunt. Alii longo errore
iactati non iudicio elegerunt locum sed lassitudine proximum occupauerunt, alii
armis sibi ius in aliena terra fecerunt; quasdam gentes, cum ignota peterent,
mare hausit, quaedam ibi consederunt ubi illas rerum omnium inopia deposuit.
[7,4]
Nec omnibus eadem causa relinquendi quaerendique patriam fuit: alios excidia
urbium suarum hostilibus armis elapsos in aliena spoliatos suis expulerunt;
alios domestica seditio summouit; alios nimia superfluentis populi frequentia ad
exonerandas uires emisit; alios pestilentia aut frequentes terrarum hiatus aut
aliqua intoleranda infelicis soli uitia eiecerunt; quosdam fertilis orae et in
maius laudatae fama corrupit.
[7,5] Alios alia causa exciuit domibus suis: illud
utique manifestum est, nihil eodem loco mansisse quo genitum est. Adsiduus
generis humani discursus est; cotidie aliquid in tam magno orbe mutatur: noua
urbium fundamenta iaciuntur, noua gentium nomina extinctis prioribus aut in
accessionem ualidioris conuersis oriuntur. Omnes autem istae populorum
transportationes quid aliud quam publica exilia sunt?
[7,6] Quid te tam longo circumitu traho? Quid interest enumerare Antenorem
Pataui conditorem et Euandrum in ripa Tiberis regna Arcadum conlocantem?
Quid Diomeden aliosque quos Troianum bellum uictos simul uictoresque
per alienas terras dissipauit?
[7,7] Romanum imperium nempe auctorem exulem respicit, quem profugum capta patria, exiguas
reliquias trahentem, necessitas et uictoris metus longinqua quaerentem in
Italiam detulit. Hic deinde populus quot colonias in omnem prouinciam misit!
ubicumque uicit Romanus, habitat. Ad hanc commutationem locorum libentes nomina
dabant, et relictis aris suis trans maria sequebatur colonos senex.
[7,8]. Res quidem non desiderat plurium enumerationem; unum tamen adiciam quod in oculos se
ingerit: haec ipsa insula saepe iam cultores mutauit. Vt antiquiora, quae
uetustas obduxit, transeam, Phocide relicta Graii qui nunc Massiliam incolunt
prius in hac insula consederunt, ex qua quid eos fugauerit incertum est, utrum
caeli grauitas an praepotentis Italiae conspectus an natura inportuosi maris;
nam in causa non fuisse feritatem accolarum eo apparet quod maxime tunc trucibus
et inconditis Galliae populis se interposuerunt.
[7,9] Transierunt deinde Ligures
in eam, transierunt et Hispani, quod ex similitudine ritus apparet; eadem enim
tegmenta capitum idemque genus calciamenti quod Cantabris est, et uerba quaedam;
nam totus sermo conuersatione Graecorum Ligurumque a patrio desciuit. Deductae
deinde sunt duae ciuium Romanorum coloniae, altera a Mario, altera a Sulla:
totiens huius aridi et spinosi saxi mutatus est populus!
[7,10] Vix denique inuenies ullam terram quam etiamnunc indigenae colant; permixta omnia et
insiticia sunt. Alius alii successit: hic concupiuit quod illi fastidio fuit;
ille unde expulerat eiectus est. Ita fato placuit, nullius rei eodem semper loco
stare fortunam.
[8,1] Aduersus ipsam commutationem locorum, detractis ceteris incommodis quae
exilio adhaerent, satis hoc remedii putat Varro, doctissimus Romanorum, quod
quocumque uenimus eadem rerum natura utendum est; M. Brutus satis hoc putat,
quod licet in exilium euntibus uirtutes suas secum ferre.
[8,2] Haec etiam si quis singula parum iudicat efficacia ad consolandum exulem, utraque in unum conlata
fatebitur plurimum posse. Quantulum enim est quod perdimus! duo quae pulcherrima
sunt quocumque nos mouerimus sequentur, natura communis et propria uirtus.
[8,3] Id
actum est, mihi crede, ab illo, quisquis formator uniuersi fuit, siue ille deus
est potens omnium, siue incorporalis ratio ingentium operum artifex, siue
diuinus spiritus per omnia maxima ac minima aequali intentione diffusus, siue
fatum et inmutabilis causarum inter se cohaerentium series -- id, inquam, actum
est ut in alienum arbitrium nisi uilissima quaeque non caderent.
[8,4] Quidquid optimum homini est, id extra humanam potentiam iacet, nec dari nec eripi potest.
Mundus hic, quo nihil neque maius neque ornatius rerum natura genuit, <et>
animus contemplator admiratorque mundi, pars eius magnificentissima, propria
nobis et perpetua et tam diu nobiscum mansura sunt quam diu ipsi manebimus.
[8,5]
Alacres itaque et erecti quocumque res tulerit intrepido gradu properemus,
emetiamur quascumque terras: nullum inueniri exilium intra mundum <potest; nihil
enim quod intra mundum> est alienum homini est. Vndecumque ex aequo ad caelum
erigitur acies, paribus interuallis omnia diuina ab omnibus humanis distant.
[8,6]
Proinde, dum oculi mei ab illo spectaculo cuius insatiabiles sunt non
abducantur, dum mihi solem lunamque intueri liceat, dum ceteris inhaerere
sideribus, dum ortus eorum occasusque et interualla et causas inuestigare uel
ocius meandi uel tardius, <dum> spectare tot per noctem stellas micantis et
alias inmobiles, alias non in magnum spatium exeuntis sed intra suum se
circumagentis uestigium, quasdam subito erumpentis, quasdam igne fuso
praestringentis aciem, quasi decidant, uel longo tractu cum luce multa
praeteruolantis, dum cum his sim et caelestibus, qua homini fas est, inmiscear,
dum animum ad cognatarum rerum conspectum tendentem in sublimi semper habeam,
quantum refert mea quid calcem?
[9,1] 'At non est haec terra frugiferarum aut laetarum arborum ferax; non magnis
nec nauigabilibus fluminum alueis inrigatur; nihil gignit quod aliae gentes
petant, uix ad tutelam incolentium fertilis; non pretiosus hic lapis caeditur,
non auri argentique uenae eruuntur.'
[9,2] Angustus animus est quem terrena
delectant: ad illa abducendus est quae ubique aeque apparent, ubique aeque
splendent. Et hoc cogitandum est, ista ueris bonis per falsa et praue credita
obstare. Quo longiores porticus expedierint, quo altius turres sustulerint, quo
latius uicos porrexerint, quo depressius aestiuos specus foderint, quo maiori
mole fastigia cenationum subduxerint, hoc plus erit quod illis caelum abscondat.
[9,3] In eam te regionem casus eiecit in qua lautissimum receptaculum casa est: ne
{et} tu pusilli animi es et sordide se consolantis, si ideo id fortiter pateris
quia Romuli casam nosti. Dic illud potius: 'istud humile tugurium nempe uirtutes
recipit? iam omnibus templis formosius erit, cum illic iustitia conspecta
fuerit, cum continentia, cum prudentia, pietas, omnium officiorum recte
dispensandorum ratio, humanorum diuinorumque scientia. Nullus angustus est locus
qui hanc tam magnarum uirtutium turbam capit; nullum exilium graue est in quod
licet cum hoc ire comitatu.'
[9,4] Brutus in eo libro quem de uirtute composuit ait se Marcellum uidisse
Mytilenis exulantem et, quantum modo natura hominis pateretur, beatissime
uiuentem neque umquam cupidiorem bonarum artium quam illo tempore. Itaque adicit
uisum sibi se magis in exilium ire, qui sine illo rediturus esset, quam illum in
exilio relinqui.
[9,5] O fortunatiorem Marcellum eo tempore quo exilium suum Bruto
adprobauit quam quo rei publicae consulatum! Quantus ille uir fuit qui effecit
ut aliquis exul sibi uideretur quod ab exule recederet! Quantus uir fuit qui in
admirationem sui adduxit hominem etiam Catoni suo mirandum!
[9,6] Idem Brutus ait C. Caesarem Mytilenas praeteruectum, quia non sustineret uidere deformatum
uirum. Illi quidem reditum inpetrauit senatus publicis precibus, tam sollicitus
ac maestus ut omnes illo die Bruti habere animum uiderentur et non pro Marcello
sed pro se deprecari, ne exules essent si sine illo fuissent; sed plus multo
consecutus est quo die illum exulem Brutus relinquere non potuit, Caesar uidere.
Contigit enim illi testimonium utriusque: Brutus sine Marcello reuerti se
doluit, Caesar erubuit.
[9,7] Num dubitas quin se ille {Marcellus} tantus uir sic
ad tolerandum aequo animo exilium saepe adhortatus sit: 'quod patria cares, non
est miserum: ita te disciplinis inbuisti ut scires omnem locum sapienti uiro
patriam esse. Quid porro? hic qui te expulit, non ipse per annos decem continuos
patria caruit? propagandi sine dubio imperii causa; sed nempe caruit.
[9,8] Nunc ecce trahit illum ad se Africa resurgentis belli minis plena, trahit Hispania,
quae fractas et adflictas partes refouet, trahit Aegyptus infida, totus denique
orbis, qui ad occasionem concussi imperii intentus est: cui primum rei occurret?
cui parti se opponet? Aget illum per omnes terras uictoria sua. Illum suspiciant
et colant gentes: tu uiue Bruto miratore contentus.'
[10,1] Bene ergo exilium tulit Marcellus nec quicquam in animo eius mutauit loci
mutatio, quamuis eam paupertas sequeretur; in qua nihil mali esse, quisquis modo
nondum peruenit in insaniam omnia subuertentis auaritiae atque luxuriae
intellegit. Quantulum enim est quod in tutelam hominis necessarium est! et cui
deesse hoc potest ullam modo uirtutem habenti?
[10,2] Quod ad me quidem pertinet,
intellego me non opes sed occupationes perdidisse. Corporis exigua desideria
sunt: frigus summoueri uult, alimentis famem ac sitim extinguere; quidquid extra
concupiscitur, uitiis, non usibus laboratur. Non est necesse omne perscrutari
profundum nec strage animalium uentrem onerare nec conchylia ultimi maris ex
ignoto litore eruere: di istos deaeque perdant quorum luxuria tam inuidiosi
imperii fines transcendit!
[10,3] Vltra Phasin capi uolunt quod ambitiosam popinam
instruat, nec piget a Parthis, a quibus nondum poenas repetimus, aues petere.
Vndique conuehunt omnia nota fastidienti gulae; quod dissolutus deliciis
stomachus uix admittat ab ultimo portatur oceano; uomunt ut edant, edunt ut
uomant, et epulas quas toto orbe conquirunt nec concoquere dignantur. Ista si
quis despicit, quid illi paupertas nocet? Si quis concupiscit, illi paupertas
etiam prodest; inuitus enim sanatur et, si remedia ne coactus quidem recipit,
interim certe, dum non potest, illa nolenti similis est.
[10,4]. C. Caesar {Augustus}, quem mihi uidetur rerum natura edidisse ut ostenderet quid summa
uitia in summa fortuna possent, centiens sestertio cenauit uno die; et in hoc
omnium adiutus ingenio uix tamen inuenit quomodo trium prouinciarum tributum una
cena fieret.
[10,5] O miserabiles, quorum palatum nisi ad pretiosos cibos non
excitatur! Pretiosos autem non eximius sapor aut aliqua faucium dulcedo sed
raritas et difficultas parandi facit. Alioqui, si ad sanam illis mentem placeat
reuerti, quid opus est tot artibus uentri seruientibus? quid mercaturis? quid
uastatione siluarum? quid profundi perscrutatione? Passim iacent alimenta quae
rerum natura omnibus locis disposuit; sed haec uelut caeci transeunt et omnes
regiones peruagantur, maria traiciunt et, cum famem exiguo possint sedare, magno
inritant.
[10,6] Libet dicere: 'quid deducitis naues? Quid manus et aduersus feras
et aduersus homines armatis? Quid tanto tumultu discurritis? Quid opes opibus
adgeritis? Non uultis cogitare quam parua uobis corpora sint? Nonne furor et
ultimus mentium error est, cum tam exiguum capias, cupere multum? Licet itaque
augeatis census, promoueatis fines, numquam tamen corpora uestra laxabitis. Cum
bene cesserit negotiatio, multum militia rettulerit, cum indagati undique cibi
coierint, non habebitis ubi istos apparatus uestros conlocetis.
[10,7] Quid tam multa conquiritis? Scilicet maiores nostri, quorum uirtus etiamnunc uitia nostra
sustentat, infelices erant, qui sibi manu sua parabant cibum, quibus terra
cubile erat, quorum tecta nondum auro fulgebant, quorum templa nondum gemmis
nitebant; itaque tunc per fictiles deos religiose iurabatur: qui illos
inuocauerant, ad hostem morituri, ne fallerent, redibant.
[10,8] Scilicet minus beate uiuebat dictator noster qui Samnitium legatos audit cum uilissimum cibum
in foco ipse manu sua uersaret -- illa qua iam saepe hostem percusserat
laureamque in Capitolini Iouis gremio reposuerat -- quam Apicius nostra memoria
uixit, qui in ea urbe ex qua aliquando philosophi uelut corruptores iuuentutis
abire iussi sunt scientiam popinae professus disciplina sua saeculum infecit.'
Cuius exitum nosse operae pretium est.
[10,9] Cum sestertium milliens in culinam
coniecisset, cum tot congiaria principum et ingens Capitolii uectigal singulis
comisationibus exsorpsisset, aere alieno oppressus rationes suas tunc primum
coactus inspexit: superfuturum sibi sestertium centiens computauit et uelut in
ultima fame uicturus si in sestertio centiens uixisset, ueneno uitam finiuit.
[10,10] Quanta luxuria erat cui centiens sestertium egestas fuit! I nunc et puta
pecuniae modum ad rem pertinere, non animi. Sestertium centiens aliquis extimuit
et quod alii uoto petunt ueneno fugit. Illi uero tam prauae mentis homini ultima
potio saluberrima fuit: tunc uenena edebat bibebatque cum inmensis epulis non
delectaretur tantum sed gloriaretur, cum uitia sua ostentaret, cum ciuitatem in
luxuriam suam conuerteret, cum iuuentutem ad imitationem sui sollicitaret etiam
sine malis exemplis per se docilem.
[10,11] Haec accidunt diuitias non ad rationem
reuocantibus, cuius certi fines sunt, sed ad uitiosam consuetudinem, cuius
inmensum et incomprensibile arbitrium est. Cupiditati nihil satis est, naturae
satis est etiam parum. Nullum ergo paupertas exulis incommodum habet; nullum
enim tam inops exilium est quod non alendo homini abunde fertile sit.
[11,1] 'At uestem ac domum desideraturus est exsul.' Haec quoque ad usum tantum
desiderabit: neque tectum ei deerit neque uelamentum; aeque enim exiguo tegitur
corpus quam alitur; nihil homini natura quod necessarium faciebat fecit
operosum.
[11,2] Sed desiderat saturatam multo conchylio purpuram, intextam auro
uariisque et coloribus distinctam et artibus: non fortunae iste uitio sed suo
pauper est. Etiam si illi quidquid amisit restitueris, nihil ages; plus enim
restituto deerit ex eo quod cupit quam exsuli ex eo quod habuit.
[11,3] Sed desiderat aureis fulgentem uasis supellectilem et antiquis nominibus artificum
argentum nobile, aes paucorum insania pretiosum et seruorum turbam quae quamuis
magnam domum angustet, iumentorum corpora differta et coacta pinguescere et
nationum omnium lapides: ista congerantur licet, numquam explebunt inexplebilem
animum, non magis quam ullus sufficiet umor ad satiandum eum cuius desiderium
non ex inopia sed ex aestu ardentium uiscerum oritur; non enim sitis illa sed
morbus est.
[11,4] Nec hoc in pecunia tantum aut alimentis euenit; eadem natura est
in omni desiderio quod modo non ex inopia sed ex uitio nascitur: quidquid illi
congesseris, non finis erit cupiditatis sed gradus. Qui continebit itaque se
intra naturalem modum, paupertatem non sentiet; qui naturalem modum excedet, eum
in summis quoque opibus paupertas sequetur. Necessariis rebus et exilia
sufficiunt, superuacuis nec regna.
[11,5] Animus est qui diuites facit; hic in
exilia sequitur, et in solitudinibus asperrimis, cum quantum satis est
sustinendo corpori inuenit, ipse bonis suis abundat et fruitur: pecunia ad
animum nihil pertinet, non magis quam ad deos inmortalis.
[11,6] Omnia ista quae imperita ingenia et nimis corporibus suis addicta suspiciunt,
lapides aurum argentum et magni leuatique mensarum orbes, terrena sunt pondera, quae non
potest amare sincerus animus ac naturae suae memor, leuis ipse, expeditus, et
quandoque emissus fuerit ad summa emicaturus; interim, quantum per moras
membrorum et hanc circumfusam grauem sarcinam licet, celeri et uolucri
cogitatione diuina perlustrat.
[11,7] Ideoque nec exulare umquam potest, liber et
deis cognatus et omni mundo omnique aeuo par; nam cogitatio eius circa omne
caelum it, in omne praeteritum futurumque tempus inmittitur. Corpusculum hoc,
custodia et uinculum animi, huc atque illuc iactatur; in hoc supplicia, in hoc
latrocinia, in hoc morbi exercentur: animus quidem ipse sacer et aeternus est et
cui non possit inici manus.
[12,1] Ne me putes ad eleuanda incommoda paupertatis, quam nemo grauem sentit nisi
qui putat, uti tantum praeceptis sapientium, primum aspice quanto maior pars sit
pauperum, quos nihilo notabis tristiores sollicitioresque diuitibus: immo nescio
an eo laetiores sint quo animus illorum in pauciora distringitur.
[12,2] Transeamus {a pauperibus, ueniamus} ad locupletes: quam multa tempora sunt quibus
pauperibus similes sint! Circumcisae sunt peregrinantium sarcinae, et quotiens
festinationem necessitas itineris exegit, comitum turba dimittitur. Militantes
quotam partem rerum suarum secum habent, cum omnem apparatum castrensis
disciplina summoueat!
[12,3] Nec tantum condicio illos temporum aut locorum inopia
pauperibus exaequat: sumunt quosdam dies, cum iam illos diuitiarum taedium
cepit, quibus humi cenent et remoto auro argentoque fictilibus utantur.
Dementes! hoc quod aliquando concupiscunt semper timent. O quanta illos caligo
mentium, quanta ignorantia ueritatis --- exercet, quam uoluptatis causa
imitantur!
[12,4] Me quidem, quotiens ad antiqua exempla respexi, paupertatis uti
solaciis pudet, quoniam quidem eo temporum luxuria prolapsa est ut maius
uiaticum exulum sit quam olim patrimonium principum fuit. Vnum fuisse Homero
seruum, tres Platoni, nullum Zenoni, a quo coepit Stoicorum rigida ac uirilis
sapientia, satis constat: num ergo quisquam eos misere uixisse dicet ut non ipse
miserrimus ob hoc omnibus uideatur?
[12,5] Menenius Agrippa, qui inter patres ac
plebem publicae gratiae sequester fuit, aere conlato funeratus est. Atilius
Regulus, cum Poenos in Africa funderet, ad senatum scripsit mercennarium suum
discessisse et ab eo desertum esse rus, quod senatui publice curari dum abesset
Regulus placuit: fuitne tanti seruum non habere ut colonus eius populus Romanus
esset?
[12,6] Scipionis filiae ex aerario dotem acceperunt, quia nihil illis
reliquerat pater: aequum mehercules erat populum Romanum tributum Scipioni semel
conferre, cum a Carthagine semper exigeret. O felices uiros puellarum quibus
populus Romanus loco soceri fuit! Beatioresne istos putas quorum pantomimae
deciens sestertio nubunt quam Scipionem, cuius liberi a senatu, tutore suo, in
dotem aes graue acceperunt?
[12,7] Dedignatur aliquis paupertatem, cuius tam clarae
imagines sunt? Indignatur exul aliquid sibi deesse, cum defuerit Scipioni dos,
Regulo mercennarius, Menenio funus, cum omnibus illis quod deerat ideo honestius
suppletum sit quia defuerat? His ergo aduocatis non tantum tuta est sed etiam
gratiosa paupertas.
[13,1] Responderi potest: 'quid artificiose ista diducis quae singula sustineri
possunt, conlata non possunt? Commutatio loci tolerabilis est, si tantum locum
mutes; paupertas tolerabilis est, si ignominia abest, quae uel sola opprimere
animos solet.'
[13,2] Aduersus hunc, quisquis me malorum turba terrebit, his uerbis
utendum erit: 'si contra unam quamlibet partem fortunae satis tibi roboris est,
idem aduersus omnis erit. Cum semel animum uirtus indurauit, undique
inuulnerabilem praestat. Si auaritia dimisit, uehementissima generis humani
pestis, moram tibi ambitio non faciet; si ultimum diem non quasi poenam sed
quasi naturae legem aspicis, ex quo pectore metum mortis eieceris, in id nullius
rei timor audebit intrare;
[13,3] si cogitas libidinem non uoluptatis causa homini
datam sed propagandi generis, quem non uiolauerit hoc secretum et infixum
uisceribus ipsis exitium, omnis alia cupiditas intactum praeteribit. Non singula
uitia ratio sed pariter omnia prosternit: in uniuersum semel uincitur.'
[13,4]
Ignominia tu putas quemquam sapientem moueri posse, qui omnia in se reposuit,
qui ab opinionibus uulgi secessit? Plus etiam quam ignominia est mors
ignominiosa: Socrates tamen eodem illo uultu quo triginta tyrannos solus
aliquando in ordinem redegerat carcerem intrauit, ignominiam ipsi loco
detracturus; neque enim poterat carcer uideri in quo Socrates erat.
[13,5] Quis usque eo ad conspiciendam ueritatem excaecatus est ut ignominiam putet Marci
Catonis fuisse duplicem in petitione praeturae et consulatus repulsam? ignominia
illa praeturae et consulatus fuit, quibus ex Catone honor habebatur.
[13,6] Nemo ab alio contemnitur, nisi a se ante contemptus est. Humilis et proiectus animus est
isti contumeliae opportunus; qui uero aduersus saeuissimos casus se extollit et
ea mala quibus alii opprimuntur euertit, ipsas miserias infularum loco habet,
quando ita adfecti sumus ut nihil aeque magnam apud nos admirationem occupet
quam homo fortiter miser.
[13,7] Ducebatur Athenis ad supplicium Aristides, cui
quisquis occurrerat deiciebat oculos et ingemescebat, non tamquam in hominem
iustum sed tamquam in ipsam iustitiam animaduerteretur; inuentus est tamen qui
in faciem eius inspueret. Poterat ob hoc moleste ferre quod sciebat neminem id
ausurum puri oris; at ille abstersit faciem et subridens ait comitanti se
magistratui: 'admone istum ne postea tam inprobe oscitet.' Hoc fuit contumeliam
ipsi contumeliae facere.
[13,8] Scio quosdam dicere contemptu nihil esse grauius,
mortem ipsis potiorem uideri. His ego respondebo et exilium saepe contemptione
omni carere: si magnus uir cecidit, magnus iacuit, non magis illum contemni quam
aedium sacrarum ruinae calcantur, quas religiosi aeque ac stantis adorant.
[14,1] Quoniam meo nomine nihil habes, mater carissima, quod te in infinitas
lacrimas agat, sequitur ut causae tuae te stimulent. Sunt autem duae; nam aut
illud te mouet quod praesidium aliquod uideris amisisse, aut illud quod
desiderium ipsum per se pati non potes.
[14,2] Prior pars mihi leuiter perstringenda est; noui enim animum tuum nihil in
suis praeter ipsos amantem. Viderint illae matres quae potentiam liberorum
muliebri inpotentia exercent, quae, quia feminis honores non licet gerere, per
illos ambitiosae sunt, quae patrimonia filiorum et exhauriunt et captant, quae
eloquentiam commodando aliis fatigant:
[14,3] tu liberorum tuorum bonis plurimum
gauisa es, minimum usa; tu liberalitati nostrae semper inposuisti modum, cum
tuae non inponeres; tu filia familiae locupletibus filiis ultro contulisti; tu
patrimonia nostra sic administrasti ut tamquam in tuis laborares, tamquam
alienis abstineres; tu gratiae nostrae, tamquam alienis rebus utereris,
pepercisti, et ex honoribus nostris nihil ad te nisi uoluptas et inpensa
pertinuit. Numquam indulgentia ad utilitatem respexit; non potes itaque ea in
erepto filio desiderare quae in incolumi numquam ad te pertinere duxisti.
[15,1] Illo omnis consolatio mihi uertenda est unde uera uis materni doloris oritur:
'ergo complexu fili carissimi careo; non conspectu eius, non sermone possum
frui. Vbi est ille quo uiso tristem uultum relaxaui, in quo omnes sollicitudines
meas deposui? Vbi conloquia, quorum inexplebilis eram? Vbi studia, quibus
libentius quam femina, familiarius quam mater intereram? Vbi ille occursus? Vbi
matre uisa semper puerilis hilaritas?'
[15,2] Adicis istis loca ipsa gratulationum
et conuictuum et, ut necesse est, efficacissimas ad uexandos animos recentis
conuersationis notas. Nam hoc quoque aduersus te crudeliter fortuna molita est,
quod te ante tertium demum diem quam perculsus sum securam nec quicquam tale
metuentem digredi uoluit.
[15,3] Bene nos longinquitas locorum diuiserat, bene
aliquot annorum absentia huic te malo praeparauerat: redisti, non ut uoluptatem
ex filio perciperes, sed ut consuetudinem desiderii perderes. Si multo ante
afuisses, fortius tulisses, ipso interuallo desiderium molliente; si non
recessisses, ultimum certe fructum biduo diutius uidendi filium tulisses: nunc
crudele fatum ita composuit ut nec fortunae meae interesses nec absentiae
adsuesceres.
[15,4] Sed quanto ista duriora sunt, tanto maior tibi uirtus aduocanda
est, et uelut cum hoste noto ac saepe iam uicto acrius congrediendum. Non ex
intacto corpore tuo sanguis hic fluxit: per ipsas cicatrices percussa es.
[16,1] Non est quod utaris excusatione muliebris nominis, cui paene concessum est
inmoderatum in lacrimis ius, non inmensum tamen; et ideo maiores decem mensum
spatium lugentibus uiros dederunt ut cum pertinacia muliebris maeroris publica
constitutione deciderent. Non prohibuerunt luctus sed finierunt; nam et infinito
dolore, cum aliquem ex carissimis amiseris, adfici stulta indulgentia est, et
nullo inhumana duritia: optimum inter pietatem et rationem temperamentum est et
sentire desiderium et opprimere.
[16,2] Non est quod ad quasdam feminas respicias
quarum tristitiam semel sumptam mors finiuit (nosti quasdam quae amissis filiis
inposita lugubria numquam exuerunt): a te plus exigit uita ab initio fortior;
non potest muliebris excusatio contingere ei a qua omnia muliebria uitia
afuerunt.
[16,3] Non te maximum saeculi malum, inpudicitia, in numerum plurium
adduxit; non gemmae te, non margaritae flexerunt; non tibi diuitiae uelut
maximum generis humani bonum refulserunt; non te, bene in antiqua et seuera
institutam domo, periculosa etiam probis peiorum detorsit imitatio; numquam te
fecunditatis tuae, quasi exprobraret aetatem, puduit, numquam more aliarum,
quibus omnis commendatio ex forma petitur, tumescentem uterum abscondisti quasi
indecens onus, nec intra uiscera tua conceptas spes liberorum elisisti;
[16,4] non faciem coloribus ac lenociniis polluisti; numquam tibi placuit uestis quae nihil
amplius nudaret cum poneretur: unicum tibi ornamentum, pulcherrima et nulli
obnoxia aetati forma, maximum decus uisa est pudicitia.
[16,5] Non potes itaque ad optinendum dolorem muliebre nomen praetendere,
ex quo te uirtutes tuae seduxerunt; tantum debes a feminarum lacrimis abesse
quantum <a> uitiis. Ne feminae quidem te sinent intabescere uulneri tuo, sed leuiori necessario
maerore cito defunctam iubebunt exsurgere, si modo illas intueri uoles feminas
quas conspecta uirtus inter magnos uiros posuit.
[16,6] Corneliam ex duodecim
liberis ad duos fortuna redegerat: si numerare funera Corneliae uelles, amiserat
decem, si aestimare, amiserat Gracchos. Flentibus tamen circa se et fatum eius
execrantibus interdixit ne fortunam accusarent, quae sibi filios Gracchos
dedisset. Ex hac femina debuit nasci qui diceret in contione, 'tu matri meae
male dicas quae me peperit?' Multo mihi uox matris uidetur animosior: filius
magno aestimauit Gracchorum natales, mater et funera.
[16,7] Rutilia Cottam filium secuta est in exilium et usque eo fuit indulgentia
constricta ut mallet exilium pati quam desiderium, nec ante in patriam quam cum filio rediit.
Eundem iam reducem et in re publica florentem tam fortiter amisit quam secuta est, nec
quisquam lacrimas eius post elatum filium notauit. In expulso uirtutem ostendit,
in amisso prudentiam; nam et nihil illam a pietate deterruit et nihil in
tristitia superuacua stultaque detinuit. Cum his te numerari feminis uolo;
quarum uitam semper imitata es, earum in coercenda comprimendaque aegritudine
optime sequeris exemplum.
[17,1] Scio rem non esse in nostra potestate nec ullum adfectum seruire, minime uero
eum qui ex dolore nascitur; ferox enim et aduersus omne remedium contumax est.
Volumus interim illum obruere et deuorare gemitus; per ipsum tamen compositum
fictumque uultum lacrimae profunduntur. Ludis interim aut gladiatoribus animum
occupamus; at illum inter ipsa quibus auocatur spectacula leuis aliqua desiderii
nota subruit.
[17,2] Ideo melius est uincere illum quam fallere; nam qui delusus et
uoluptatibus aut occupationibus abductus est resurgit et ipsa quiete impetum ad
saeuiendum colligit: at quisquis rationi cessit, in perpetuum componitur. Non
sum itaque tibi illa monstraturus quibus usos esse multos scio, ut
peregrinatione te uel longa detineas uel amoena delectes, ut rationum
accipiendarum diligentia, patrimonii administratione multum occupes temporis, ut
semper nouo te aliquo negotio inplices: omnia ista ad exiguum momentum prosunt
nec remedia doloris sed inpedimenta sunt; ego autem malo illum desinere quam
decipi.
[17,3] Itaque illo te duco quo omnibus qui fortunam fugiunt confugiendum
est, ad liberalia studia: illa sanabunt uulnus tuum, illa omnem tristitiam tibi
euellent. His etiam si numquam adsuesses, nunc utendum erat; sed quantum tibi
patris mei antiquus rigor permisit, omnes bonas artes non quidem comprendisti,
attigisti tamen.
[17,4] Vtinam quidem uirorum optimus, pater meus, minus maiorum
consuetudini deditus uoluisset te praeceptis sapientiae erudiri potius quam
inbui! non parandum tibi nunc esset auxilium contra fortunam sed proferendum.
Propter istas quae litteris non ad sapientiam utuntur sed ad luxuriam
instruuntur minus te indulgere studiis passus est. Beneficio tamen rapacis
ingenii plus quam pro tempore hausisti; iacta sunt disciplinarum omnium
fundamenta: nunc ad illas reuertere; tutam te praestabunt.
[17,5] Illae consolabuntur, illae delectabunt, illae si bona fide in animum tuum intrauerint,
numquam amplius intrabit dolor, numquam sollicitudo, numquam adflictationis
inritae superuacua uexatio. Nulli horum patebit pectus tuum; nam ceteris uitiis
iam pridem clusum est. Haec quidem certissima praesidia sunt et quae sola te
fortunae eripere possint.
[18,1] Sed quia, dum in illum portum quem tibi studia promittunt peruenis,
adminiculis quibus innitaris opus est, uolo interim solacia tibi tua ostendere.
[18,2] Respice fratres meos, quibus saluis fas tibi non est accusare fortunam. In
utroque habes quod te diuersa uirtute delectet: alter honores industria
consecutus est, alter sapienter contempsit. Adquiesce alterius fili dignitate,
alterius quiete, utriusque pietate. Noui fratrum meorum intimos adfectus: alter
in hoc dignitatem excolit ut tibi ornamento sit, alter in hoc se ad tranquillam
quietamque uitam recepit ut tibi uacet.
[18,3] Bene liberos tuos et in auxilium et
in oblectamentum fortuna disposuit: potes alterius dignitate defendi, alterius
otio frui. Certabunt in te officiis et unius desiderium duorum pietate
supplebitur. Audacter possum promittere: nihil tibi deerit praeter numerum.
[18,4] Ab his ad nepotes quoque respice: Marcum blandissimum puerum, ad cuius
conspectum nulla potest durare tristitia; nihil tam magnum, nihil tam recens in
cuiusquam pectore furit quod non circumfusus ille permulceat.
[18,5] Cuius non lacrimas illius hilaritas supprimat? Cuius non contractum sollicitudine
animum illius argutiae soluant? Quem non in iocos euocabit illa lasciuia? Quem non in
se conuertet et abducet infixum cogitationibus illa neminem satiatura
garrulitas? Deos oro, contingat hunc habere nobis superstitem!
[18,6] In me omnis fatorum crudelitas lassata consistat; quidquid matri dolendum fuit,
in me transierit, quidquid auiae, in me. Floreat reliqua in suo statu turba: nihil de
orbitate, nihil de condicione mea querar, fuerim tantum nihil amplius doliturae
domus piamentum.
[18,7] Tene in gremio cito tibi daturam pronepotes Nouatillam, quam
sic in me transtuleram, sic mihi adscripseram, ut possit uideri, quod me amisit,
quamuis saluo patre pupilla; hanc et pro me dilige. Abstulit illi nuper fortuna
matrem: tua potest efficere pietas ut perdidisse se matrem doleat tantum, non et
sentiat.
[18,8] Nunc mores eius compone, nunc forma: altius praecepta descendunt
quae teneris inprimuntur aetatibus. Tuis adsuescat sermonibus, ad tuum fingatur
arbitrium: multum illi dabis, etiam si nihil dederis praeter exemplum. Hoc tibi
tam sollemne officium pro remedio erit; non potest enim animum pie dolentem a
sollicitudine auertere nisi aut ratio aut honesta occupatio.
[18,9] Numerarem inter magna solacia patrem quoque tuum, nisi abesset. Nunc tamen ex
adfectu tuo qui illius in te sit cogita: intelleges quanto iustius sit te illi
seruari quam mihi inpendi. Quotiens te inmodica uis doloris inuaserit et sequi
se iubebit, patrem cogita. Cui tu quidem tot nepotes pronepotesque dando
effecisti ne unica esses; consummatio tamen aetatis actae feliciter in te
uertitur. Illo uiuo nefas est te quod uixeris queri.
[19,1] Maximum adhuc solacium tuum tacueram, sororem tuam, illud fidelissimum tibi
pectus, in quod omnes curae tuae pro indiuiso transferuntur, illum animum
omnibus nobis maternum. Cum hac tu lacrimas tuas miscuisti, in huius primum
respirasti sinu.
[19,2] Illa quidem adfectus tuos semper sequitur; in mea tamen
persona non tantum pro te dolet. Illius manibus in urbem perlatus sum, illius
pio maternoque nutricio per longum tempus aeger conualui; illa pro quaestura mea
gratiam suam extendit et, quae ne sermonis quidem aut clarae salutationis
sustinuit audaciam, pro me uicit indulgentia uerecundiam. Nihil illi seductum
uitae genus, nihil modestia in tanta feminarum petulantia rustica, nihil quies,
nihil secreti et ad otium repositi mores obstiterunt quominus pro me etiam
ambitiosa fieret.
[19,3] Hoc est, mater carissima, solacium quo reficiaris: illi te
quantum potes iunge, illius artissimis amplexibus alliga. Solent maerentes ea
quae maxime diligunt fugere et libertatem dolori suo quaerere: tu ad illam te,
quidquid cogitaueris, confer; siue seruare istum habitum uoles siue deponere,
apud illam inuenies uel finem doloris tui uel comitem.
[19,4] Sed si prudentiam
perfectissimae feminae noui, non patietur te nihil profuturo maerore consumi et
exemplum tibi suum, cuius ego etiam spectator fui, narrabit.
Carissimum uirum amiserat, auunculum nostrum, cui uirgo nupserat, in ipsa quidem
nauigatione; tulit tamen eodem tempore et luctum et metum euictisque
tempestatibus corpus eius naufraga euexit.
[19,5] O quam multarum egregia opera in
obscuro iacent! Si huic illa simplex admirandis uirtutibus contigisset
antiquitas, quanto ingeniorum certamine celebraretur uxor quae oblita
inbecillitatis, oblita metuendi etiam firmissimis maris, caput suum periculis
pro sepultura obiecit et, dum cogitat de uiri funere, nihil de suo timuit!
Nobilitatur carminibus omnium quae se pro coniuge uicariam dedit: hoc amplius
est, discrimine uitae sepulcrum uiro quaerere; maior est amor qui pari periculo
minus redimit.
[19,6] Post hoc nemo miretur quod per sedecim annos quibus Aegyptum maritus eius
optinuit numquam in publico conspecta est, neminem prouincialem domum suam
admisit, nihil a uiro petit, nihil a se peti passa est. Itaque loquax et in
contumelias praefectorum ingeniosa prouincia, in qua etiam qui uitauerunt culpam
non effugerunt infamiam, uelut unicum sanctitatis exemplum suspexit et, quod
illi difficillimum est cui etiam periculosi sales placent, omnem uerborum
licentiam continuit et hodie similem illi, quamuis numquam speret, semper optat.
Multum erat, si per sedecim annos illam prouincia probasset: plus est quod
ignorauit.
[19,7] Haec non ideo refero ut laudes eius exequar, quas circumscribere
est tam parce transcurrere, sed ut intellegas magni animi esse feminam quam non
ambitio, non auaritia, comites omnis potentiae et pestes, uicerunt, non metus
mortis iam exarmata naue naufragium suum spectantem deterruit quominus exanimi
uiro haerens non quaereret quemadmodum inde exiret sed quemadmodum efferret.
Huic parem uirtutem exhibeas oportet et animum a luctu recipias et id agas ne
quis te putet partus tui paenitere.
[20,1] Ceterum quia necesse est, cum omnia feceris, cogitationes tamen tuas subinde
ad me recurrere nec quemquam nunc ex liberis tuis frequentius tibi obuersari,
non quia illi minus cari sunt sed quia naturale est manum saepius ad id referre
quod dolet, qualem me cogites accipe: laetum et alacrem uelut optimis rebus.
Sunt enim optimae, quoniam animus omnis occupationis expers operibus suis uacat
et modo se leuioribus studiis oblectat, modo ad considerandam suam uniuersique
naturam ueri auidus insurgit.
[20,2] Terras primum situmque earum quaerit, deinde
condicionem circumfusi maris cursusque eius alternos et recursus; tunc quidquid
inter caelum terrasque plenum formidinis interiacet perspicit et hoc tonitribus
fulminibus uentorum flatibus ac nimborum niuisque et grandinis iactu tumultuosum
spatium; tum peragratis humilioribus ad summa perrumpit et pulcherrimo diuinorum
spectaculo fruitur, aeternitatis suae memor in omne quod fuit futurumque est
uadit omnibus saeculis.
|