[0] ACTUS PRIMUS.
VMBRA TANTALI, MEGAERA.
[1] (Tantali umbra) Quis me inferorum sede ab infausta extrahit
auido fugaces ore captantem cibos?
quis male deorum Tantalo uiuas domos
ostendit iterum? peius inuentum est siti
arente in undis aliquid et peius fame
hiante semper? Sisyphi numquid lapis
gestandus umeris lubricus nostris uenit
aut membra celeri differens cursu rota,
aut poena Tityi qui specu uasto patens
[10] uisceribus atras pascit effossis aues
et nocte reparans quidquid amisit die
plenum recenti pabulum monstro iacet?
in quod malum transcribor? O quisquis noua
supplicia functis durus umbrarum arbiter
disponis, addi si quid ad poenas potest
quod ipse custos carceris diri horreat,
quod maestus Acheron paueat, ad cuius metum
nos quoque tremamus, quaere. Iam nostra subit
e stirpe turba quae suum uincat genus
[20] ac me innocentem faciat et inausa audeat.
regione quidquid impia cessat loci
complebo; numquam stante Pelopea domo
Minos uacabit. (Megaera) Perge, detestabilis
umbra, et penates impios furiis age.
certetur omni scelere et alterna uice
stringantur enses; ne sit irarum modus
pudorue, mentes caecus instiget furor,
rabies parentum duret et longum nefas
eat in nepotes; nec uacet cuiquam uetus
[30] odisse crimen: semper oriatur nouum,
nec unum in uno, dumque punitur scelus,
crescat. Superbis fratribus regna excidant
repetantque profugos; dubia uiolentae domus
fortuna reges inter incertos labet;
miser ex potente fiat, ex misero potens,
fluctuque regnum casus assiduo ferat.
ob scelera pulsi, cum dabit patriam deus
in scelera redeant, sintque tam inuisi omnibus
quam sibi; nihil sit ira quod uetitum putet:
[40] fratrem expauescat frater et natum parens
natusque patrem, liberi pereant male,
peius tamen nascantur; immineat uiro
infesta coniunx, bella trans pontum uehant,
effusus omnes irriget terras cruor,
supraque magnos gentium exultet duces
Libido uictrix. Impia stuprum in domo
leuissimum sit; fratris et fas et fides
iusque omne pereat. Non sit a uestris malis
immune caelum. Cur micant stellae polo
[50] flammaeque seruant debitum mundo decus?
nox atra fiat, excidat caelo dies.
misce penates, odia caedes funera
arcesse et imple Tantalo totam domum.
ornetur altum columen et lauro fores
laetae uirescant, dignus aduentu tuo
splendescat ignis - Thracium fiat nefas
maiore numero. Dextra cur patrui uacat?
nondum Thyestes liberos deflet suos?
et quando tollet? ignibus iam subditis
[60] spument aheno, membra per partes eant
discerpta, patrios polluat sanguis focos,
epulae instruantur. Non noui sceleris tibi
conuiua uenies. Liberum dedimus diem
tuamque ad istas soluimus mensas famem;
ieiunia exple, mixtus in Bacchum cruor
spectante te potetur ---. Inueni dapes
quas ipse fugeres. Siste, quo praeceps ruis?
(Umbra Tantali) Ad stagna et amnes et recedentes aquas
labrisque ab ipsis arboris plenae fugas.
[70] abire in atrum carceris liceat mei
cubile, liceat, si parum uideor miser,
mutare ripas: alueo medius tuo,
Phlegethon, relinquar igneo cinctus freto.
Quicumque poenas lege fatorum datas
pati iuberis, quisquis exeso iaces
pauidus sub antro iamque uenturi times
montis ruinam, quisquis auidorum feros
rictus leonum et dira Furiarum agmina
implicitus horres, quisquis immissas faces
[80] semiustus abigis, Tantali uocem excipe
properantis ad uos: credite experto mihi,
amate poenas. Quando continget mihi
effugere superos? (Megaera) Ante perturba domum
inferque tecum proelia et ferri malum
regibus amorem, concute insano ferum
pectus tumultu. (Umbra Tantali) Me pati poenas decet,
non esse poenam. Mittor ut dirus uapor
tellure rupta uel grauem populis luem
sparsura pestis? ducam in horrendum nefas
[90] auus nepotes? magne diuorum parens
nosterque quamuis pudeat, ingenti licet
taxata poena lingua crucietur loquax,
nec hoc tacebo: moneo, ne sacra manus
uiolate caede neue furiali malo
aspergite aras. Stabo et arcebo scelus ---.
Quid ora terres uerbere et tortos ferox
minaris angues? Quid famem infixam intimis
agitas medullis? flagrat incensum siti
cor et perustis flamma uisceribus micat.
Sequor.
(Megaera) Hunc, o, furorem diuide in totam domum.
[100] sic, sic ferantur et suum infensi inuicem
sitiant cruorem ---. Sentit introitus tuos
domus et nefando tota contactu horruit.
actum est abunde! gradere ad infernos specus
amnemque notum; iam tuum maestae pedem
terrae grauantur: cernis ut fontes liquor
introrsus actus linquat, ut ripae uacent
uentusque raras igneus nubes ferat?
[110] pallescit omnis arbor ac nudus stetit
fugiente pomo ramus, et qui fluctibus
illinc propinquis Isthmos atque illinc fremit
uicina gracili diuidens terra uada,
longe remotos latus exaudit sonos.
iam Lerna retro cessit et Phoronides
latuere uenae nec suas profert sacer
Alpheos undas et Cithaeronis iuga
stant parte nulla cana deposita niue
timentque ueterem nobiles Argi sitim.
[120] en ipse Titan dubitat an iubeat sequi
cogatque habenis ire periturum diem.
CHORVS.
Argos de superis si quis Achaicum
Pisaeisque domos curribus inclitas,
Isthmi si quis amat regna Corinthii,
et portus geminos et mare dissidens,
si quis Taygeti conspicuas niues,
quas cum Sarmaticus tempore frigido
in summis Boreas composuit iugis,
aestas ueliferis soluit Etesiis,
[130] quem tangit gelido flumine lucidus
Alpheos, stadio notus Olympico,
aduertat placidum numen et arceat,
alternae scelerum ne redeant uices
nec succedat auo deterior nepos
et maior placeat culpa minoribus.
tandem lassa feros exuat impetus
sicci progenies impia Tantali.
peccatum satis est; fas ualuit nihil
aut commune nefas. Proditus occidit
[140] deceptor domini Myrtilus, et fide
uectus qua tulerat nobile reddidit
mutato pelagus nomine: notior
nulla est Ioniis fabula nauibus.
exceptus gladio paruulus impio
dum currit patrium natus ad osculum,
immatura focis uictima concidit
diuisusque tua est, Tantale, dextera,
mensas ut strueres hospitibus deis.
hos aeterna fames persequitur cibos,
[150] hos aeterna sitis; nec dapibus feris
decerni potuit poena decentior.
Stat lassus uacuo gutture Tantalus;
impendet capiti plurima noxio
Phineis auibus praeda fugacior;
hinc illinc grauidis frondibus incubat
et curuata suis fetibus ac tremens
alludit patulis arbor hiatibus.
haec, quamuis auidus nec patiens morae,
deceptus totiens tangere neglegit
[160] obliquatque oculos oraque comprimit
inclusisque famem dentibus alligat.
sed tunc diuitias omne nemus suas
demittit propius pomaque desuper
insultant foliis mitia languidis
accenduntque famem, quae iubet irritas
exercere manus. Has ubi protulit
et falli libuit, totus in arduum
autumnus rapitur siluaque mobilis.
instat deinde sitis non leuior fame;
[170] qua cum percaluit sanguis et igneis
exarsit facibus, stat miser obuios
fluctus ore uocans, quos profugus latex
auertit sterili deficiens uado
conantemque sequi deserit; hic bibit
altum de rapido gurgite puluerem.
ACTUS SECUNDUS.
ATREUS, SATELLES.
(Atreus) Ignaue, iners, eneruis et (quod maximum
probrum tyranno rebus in summis reor)
inulte, post tot scelera, post fratris dolos
fasque omne ruptum questibus uanis agis
[180] iras? At Argos fremere iam totus tuis
debebat armis orbis et geminum mare
innare classis; iam tuis flammis agros
lucere et urbes decuit ac strictum undique
micare ferrum. Tota sub nostro sonet
Argolica tellus equite; non siluae tegant
hostem nec altis montium structae iugis
arces; relictis bellicum totus canat
populus Mycenis, quisquis inuisum caput
tegit ac tuetur, clade funesta occidat.
[190] haec ipsa pollens incliti Pelopis domus
ruat uel in me, dummodo in fratrem ruat.
Age, anime, fac quod nulla posteritas probet,
sed nulla taceat. Aliquod audendum est nefas
atrox, cruentum, tale quod frater meus
suum esse mallet. Scelera non ulcisceris,
nisi uincis. Et quid esse tam saeuum potest
quod superet illum? numquid abiectus iacet?
numquid secundis patitur in rebus modum,
fessis quietem? noui ego ingenium uiri
[200] indocile; flecti non potest, frangi potest.
proin, antequam se firmet aut uires paret,
petatur ultro, ne quiescentem petat.
aut perdet aut peribit: in medio est scelus
positum occupanti. (Satelles) Fama te populi nihil
aduersa terret? (Atreus) Maximum hoc regni bonum est,
quod facta domini cogitur populus sui
tam ferre quam laudare. (Satelles) Quos cogit metus
laudare, eosdem reddit inimicos metus.
at qui fauoris gloriam ueri petit,
[210] animo magis quam uoce laudari uolet.
(Atreus) Laus uera et humili saepe contingit uiro,
non nisi potenti falsa. Quod nolunt uelint.
(Satelles) Rex uelit honesta: nemo non eadem uolet.
(Atreus) Vbicumque tantum honesta dominanti licent,
precario regnatur. (Satelles) Vbi non est pudor
nec cura iuris sanctitas pietas fides,
instabile regnum est. (Atreus) Sanctitas, pietas, fides
priuata bona sunt; qua iuuat reges eant.
(Satelles) Nefas nocere uel malo fratri puta.
(Atreus) Fas est in illo quidquid in fratre est nefas.
[220] quid enim reliquit crimine intactum aut ubi
sceleri pepercit? coniugem stupro abstulit
regnumque furto: specimen antiquum imperi
fraude est adeptus, fraude turbauit domum.
est Pelopis altis nobile in stabulis pecus,
arcanus aries, ductor opulenti gregis,
cuius per omne corpus effuso coma
dependet auro, cuius e tergo noui
aurata reges sceptra Tantalici gerunt;
[230] possessor huius regnat, hunc cunctae domus
fortuna sequitur. Tuta seposita sacer
in parte carpit prata, quae claudit lapis
fatale saxeo pascuum muro tegens.
hunc facinus ingens ausus assumpta in scelus
consorte nostri perfidus thalami auehit.
Hinc omne cladis mutuae fluxit malum:
per regna trepidus exul erraui mea,
pars nulla nostri tuta ab insidiis uacat,
corrupta coniunx, imperi quassa est fides,
[240] domus aegra, dubius sanguis et certi nihil
nisi frater hostis. Quid stupes? tandem incipe
animoque sume: Tantalum et Pelopem aspice;
ad haec manus exempla poscuntur meae.
profare, dirum qua caput mactem uia.
(Satelles) Ferro peremptus spiritum inimicum exspuat.
(Atreus) De fine poenae loqueris; ego poenam uolo.
perimat tyrannus lenis: in regno meo
mors impetratur. (Satelles) Nulla te pietas mouet?
(Atreus) Excede, Pietas, si modo in nostra domo
[250] umquam fuisti. Dira Furiarum cohors
discorsque Erinnys ueniat et geminas faces
Megaera quatiens. Non satis magno meum
ardet furore pectus, impleri iuuat
maiore monstro. (Satelles) Quid noui rabidus struis?
(Atreus) Nil quod doloris capiat assueti modum;
nullum relinquam facinus et nullum est satis.
(Satelles) Ferrum? (Atreus) Parum est. (Satelles) Quid ignis? (Atreus) Etiamnum
parum est.
(Satelles) Quonam ergo telo tantus utetur dolor?
(Atreus) Ipso Thyeste. (Satelles) Maius hoc ira est malum.
(Atreus) Fateor. Tumultus pectora attonitus quatit
[260] penitusque uoluit; rapior et quo nescio,
sed rapior. Imo mugit e fundo solum,
tonat dies serenus ac totis domus
ut fracta tectis crepuit et moti lares
uertere uultum: fiat hoc, fiat nefas
quod, di, timetis. (Satelles) Facere quid tandem paras?
(Atreus) Nescio quid animus maius et solito amplius
supraque fines moris humani tumet
instatque pigris manibus. Haud quid sit scio,
sed grande quiddam est. Ita sit. Hoc, anime, occupa.
[270] dignum est Thyeste facinus et dignum Atreo:
uterque faciat. Vidit infandas domus
Odrysia mensas --- fateor, immane est scelus,
sed occupatum; maius hoc aliquid dolor
inueniat. Animum Daulis inspira parens
sororque; causa est similis; assiste et manum
impelle nostram. Liberos auidus pater
gaudensque laceret et suos artus edat.
bene est, abunde est: hic placet poenae modus
[280] tantisper. Vbinam est? Tamdiu cur innocens
uersatur Atreus? tota iam ante oculos meos
imago caedis errat, ingesta orbitas
in ora patris - anime, quid rursus times
et ante rem subsidis? Audendum est, age!
quod est in isto scelere praecipuum nefas,
hoc ipse faciet. (Satelles) Sed quibus captus dolis
nostros dabit perductus in laqueos pedem?
inimica credit cuncta. (Atreus) Non poterat capi,
nisi capere uellet. Regna nunc sperat mea:
[290] hac spe minanti fulmen occurret Ioui,
hac spe subibit gurgitis tumidi minas
dubiumque Libycae Syrtis intrabit fretum,
hac spe, quod esse maximum retur malum,
fratrem uidebit. (Satelles) Quis fidem pacis dabit?
cui tanta credet? (Atreus) Credula est spes improba.
natis tamen mandata quae patruo ferant
dabimus: relictis exul hospitiis uagus
regno ut miserias mutet atque Argos regat
ex parte dominus. Si nimis durus preces
[300] spernet Thyestes, liberos eius rudes
malisque fessos grauibus et faciles capi
preces mouebunt. Hinc uetus regni furor,
illinc egestas tristis ac durus labor
quamuis rigentem tot malis subigent uirum.
(Satelles) Iam tempus illi fecit aerumnas leues.
(Atreus) Erras: malorum sensus accrescit die.
leue est miserias ferre, perferre est graue.
(Satelles) Alios ministros consilii tristis lege.
Peiora iuuenes facile praecepta audiunt.
In patre facient quidquid in patruo doces;
[310] saepe in magistrum scelera redierunt sua.
(Atreus) Vt nemo doceat fraudis et sceleris uias,
regnum docebit. Ne mali fiant times?
nascuntur istud. Quod uocas saeuum asperum,
agique dire credis et nimium impie,
fortasse et illic agitur. (Satelles) Hanc fraudem scient
nati parari? Tacita tam rudibus fides
non est in annis. Detegent forsan dolos:
tacere multis discitur uitae malis.
Ipsosne, per quos fallere alium cogitas,
[320] falles? Vt ipsi crimine et culpa uacent.
(Atreus) Quid enim necesse est liberos sceleri meo
inserere? per nos odia se nostra explicent.
male agis, recedis, anime! Si parcis tuis,
parces et illi. Consilii Agamemnon mei
sciens minister fiat et patri sciens
Menelaus adsit. Prolis incertae fides
ex hoc petatur scelere: Si bella abnuunt
et gerere nolunt odia, si patruum uocant,
[330] pater est. Eatur! Multa sed trepidus solet
detegere uultus, magna nolentem quoque
consilia produnt: nesciant quantae rei
fiant ministri. Nostra tu coepta occule.
(Satelles) Haud sum monendus: ista nostro in pectore
fides timorque, sed magis claudet fides.
CHORVS.
Tandem regia nobilis,
antiqui genus Inachi,
fratrum composuit minas.
Quis uos exagitat furor,
[340] alternis dare sanguinem
et sceptrum scelere aggredi?
Nescitis, cupidi arcium,
regnum quo iaceat loco.
Regem non faciunt opes,
non uestis Tyriae color,
non frontis nota regiae,
non auro nitidae trabes:
rex est qui posuit metus
et diri mala pectoris.
[350] Quem non ambitio impotens
et numquam stabilis fauor
uulgi praecipitis mouet,
non quidquid fodit Occidens
aut unda Tagus aurea
claro deuehit alueo,
non quidquid Libycis terit
feruens area messibus,
quem non concutiet cadens
obliqui uia fulminis,
[360] non Eurus rapiens mare
aut saeuo rabidus freto
uentosi tumor Hadriae,
quem non lancea militis,
non strictus domuit chalybs,
qui tuto positus loco
infra se uidet omnia
occurritque suo libens
fato nec queritur mori.
Reges conueniant licet
[370] qui sparsos agitant Dahas,
qui rubri uada litoris
et gemmis mare lucidis
late sanguineum tenent,
aut qui Caspia fortibus
recludunt iuga Sarmatis,
certet Danubii uadum
audet qui pedes ingredi
et quocumque loco iacent
Seres uellere nobiles,
[380] mens regnum bona possidet.
nihil ullis opus est equis,
nihil armis et inertibus
telis quae procul ingerit
Parthus, cum simulat fugas,
admotis nihil est opus
urbes sternere machinis
longe saxa rotantibus.
Rex est qui metuet nihil,
rex est qui cupiet nihil:
[390] hoc regnum sibi quisque dat.
Stet quicumque uolet potens
aulae culmine lubrico:
me dulcis saturet quies;
obscuro positus loco
leni perfruar otio,
nullis nota Quiritibus
aetas per tacitum fluat.
Sic cum transierint mei
nullo cum strepitu dies,
[400] plebeius moriar senex.
illi mors grauis incubat
qui, notus nimis omnibus,
ignotus moritur sibi.
ACTUS TERTIUS.
THYESTES, PLISTHENES, TANTALUS iunior et frater;
TERTIUS, mutae personae.
(Thyestes) Optata patriae tecta et Argolicas opes
miserisque summum ac maximum exulibus bonum,
tectum soli natalis et patrios deos
(si sunt tamen di) cerno, Cyclopum sacras
turres, labore maius humano decus,
celebrata iuueni stadia, per quae nobilis
[410] palmam paterno non semel curru tuli.
occurret Argos, populus occurret frequens,
sed nempe et Atreus. Repete siluestres fugas
saltusque densos potius et mixtam feris
similemque uitam; clarus hic regni nitor
fulgore non est quod oculos falso auferat;
cum quod datur spectabis, et dantem aspice.
modo inter illa, quae putant cuncti aspera,
fortis fui laetusque; nunc contra in metus
reuoluor; animus haeret ac retro cupit
[420] corpus referre, moueo nolentem gradum.
(Plisthenes) Pigro (quid hoc est?) genitor incessu stupet
uultumque uersat seque in incerto tenet.
(Thyestes) Quid, anime, pendes, quidue consilium diu
tam facile torques? rebus incertissimis,
fratri atque regno, credis ac metuis mala
iam uicta, iam mansueta et aerumnas fugis
bene collocatas? Esse iam miserum iuuat.
reflecte gressum, dum licet, teque eripe.
(Plisthenes) Quae causa cogit, genitor, a patria gradum
[430] referre uisa? cur bonis tantis sinum
subducis? ira frater abiecta redit
partemque regni reddit et lacerae domus
componit artus teque restituit tibi.
(Thyestes) Causam timoris ipse quam ignoro exigis.
nihil timendum uideo, sed timeo tamen.
placet ire, pigris membra sed genibus labant,
alioque quam quo nitor abductus feror.
sic concitatam remige et uelo ratem
aestus resistens remigi et uelo refert.
(Plisthenes) Euince quidquid obstat et mentem impedit
[440] reducemque quanta praemia exspectent uide.
pater, potes regnare. (Thyestes) Cum possim mori.
(Plisthenes) Summa est potestas - (Thyestes) Nulla, si cupias nihil.
(Plisthenes) Natis relinques. (Thyestes) Non capit regnum duos.
(Plisthenes) Miser esse mauult esse qui felix potest?
(Thyestes) Mihi crede, falsis magna nominibus placent,
frustra timentur dura. Dum excelsus steti,
numquam pauere destiti atque ipsum mei
ferrum timere lateris. O quantum bonum est
[450] obstare nulli, capere securas dapes
humi iacentem! scelera non intrant casas,
tutusque mensa capitur angusta cibus;
uenenum in auro bibitur. Expertus loquor:
malam bonae praeferre fortunam licet.
Non uertice alti montis impositam domum
et eminentem ciuitas humilis tremit
nec fulget altis splendidum tectis ebur
somnosque non defendit excubitor meos;
non classibus piscamur et retro mare
[460] iacta fugamus mole non uentrem improbum
alimus tributo gentium, nullus mihi
ultra Getas metatur et Parthos ager;
non thure colimur nec meae excluso Ioue
ornantur arae; nulla culminibus meis
imposita nutat silua, nec fumant manu
succensa multa stagna, nec somno dies
Bacchoque nox iungenda peruigili datur:
sed non timetur, tuta sine telo est domus
rebusque paruis alta praestatur quies.
[470] immane regnum est posse sine regno pati.
(Plisthenes) Nec abnuendum est, si dat imperium deus.
(Thyestes) nec appetendum. (Plisthenes) frater ut regnes rogat.
(Thyestes) Rogat? timendum est. Errat hic aliquis dolus.
(Plisthenes) Redire pietas unde submota est solet,
reparatque uires iustus amissas amor.
(Thyestes) Amat Thyesten frater? Aethereas prius
perfundet Arctos pontus et Siculi rapax
consistet aestus unda et Ionio seges
matura pelago surget et lucem dabit
[480] nox atra terris, ante cum flammis aquae,
cum morte uita, cum mari uentus fidem
foedusque iungent. (Plisthenes) Quam tamen fraudem times?
(Thyestes) Omnem: timori quem meo statuam modum?
tantum potest quantum odit. (Plisthenes) In te quid potest?
(Thyestes) Pro me nihil iam metuo: uos facitis mihi
Atrea timendum. (Plisthenes) Decipi cautus times?
Serum est cauendi tempus in mediis malis.
(Thyestes) Eatur. Vnum genitor hoc testor tamen:
ego uos sequor, non duco. (Plisthenes) Respiciet deus
[490] bene cogitata. Perge non dubio gradu.
ATREUS, THYESTES, PLISTHENES; TANTALUS filius et
TERTIUS frater, mutuae personae.
(Atreus) Plagis tenetur clausa dispositis fera:
et ipsum et una generis inuisi indolem
iunctam parenti cerno. Iam tuto in loco
uersantur odia. Venit in nostras manus
tandem Thyestes, uenit, et totus quidem.
Vix tempero animo, uix dolor frenos capit.
sic, cum feras uestigat et longo sagax
loro tenetur Vmber ac presso uias
scrutatur ore, dum procul lento suem
[500] odore sentit, paret et tacito locum
rostro pererrat; praeda cum propior fuit,
ceruice tota pugnat et gemitu uocat
dominum morantem seque retinenti eripit.
cum spirat ira sanguinem, nescit tegi;
tamen tegatur. Aspice, ut multo grauis
squalore uultus obruat maestos coma.
quam foeda iaceat barba. Praestetur fides.
Fratrem iuuat uidere. Complexus mihi
redde expetitos. Quidquid irarum fuit
[510] transierit; ex hoc sanguis ac pietas die
colantur, animis odia damnata excidant.
(Thyestes) Diluere possem cuncta, nisi talis fores.
sed fateor, Atreu, fateor, admisi omnia
quae credidisti. Pessimam causam meam
hodierna pietas fecit. Est prorsus nocens
quicumque uisus tam bono fratri est nocens.
lacrimis agendum est; supplicem primus uides;
hae te precantur pedibus intactae manus:
ponatur omnis ira et ex animo tumor
[520] erasus abeat. Obsides fidei accipe
hos innocentes. (Atreus) Frater, a genibus manus
aufer meosque potius amplexus pete.
uos quoque, senum praesidia, tot iuuenes, meo
pendete collo. Squalidam uestem exue,
oculisque nostris parce, et ornatus cape
pares meis, laetusque fraterni imperi
capesse partem. Maior haec laus est mea,
fratri paternum reddere incolumi decus:
habere regnum casus est, uirtus dare.
(Thyestes) Di paria, frater, pretia pro tantis tibi
[530] meritis rependant. Regiam capitis notam
squalor recusat noster et sceptrum manus
infausta refugit. Liceat in media mihi
latere turba. (Atreus) Recipit hoc regnum duos.
(Thyestes) Meum esse credo quidquid est, frater, tuum.
(Atreus) Quis influentis dona fortunae abnuit?
(Thyestes) Expertus est quicumque quam facile effluant.
(Atreus) Fratrem potiri gloria ingenti uetas?
(Thyestes) Tua iam peracta gloria est, restat mea;
[540] respuere certum est regna consilium mihi.
(Atreus) Meam relinquam, nisi tuam partem accipis.
(Thyestes) Accipio: regni nomen impositi feram,
sed iura et arma seruient mecum tibi.
(Atreus) Imposita capiti uincla uenerando gere;
ego destinatas uictimas superis dabo.
CHORVS.
Credat hoc quisquam? ferus ille et acer
nec potens mentis truculentus Atreus
fratris aspectu stupefactus haesit.
nulla uis maior pietate uera est;
[550] iurgia externis inimica durant,
quos amor uerus tenuit, tenebit.
ira cum magnis agitata causis
gratiam rupit cecinitque bellum,
cum leues frenis sonuere turmae,
fulsit hinc illinc agitatus ensis,
quem mouet crebro furibundus ictu
sanguinem Mauors cupiens recentem -
opprimit ferrum manibusque iunctis
ducit ad pacem pietas negantes.
[560] otium tanto subitum e tumultu
quis deus fecit? modo per Mycenas
arma ciuilis crepuere belli;
pallidae natos tenuere matres,
uxor armato timuit marito,
cum manum inuitus sequeretur ensis,
sordidus pacis uitio quietae;
ille labentes renouare muros,
hic situ quassas stabilire turres,
ferreis portas cohibere claustris
[570] ille certabat, pauidusque pinnis
anxiae noctis uigil incubabat -
peior est bello timor ipse belli.
iam minae saeui cecidere ferri,
iam silet murmur graue classicorum,
iam tacet stridor litui strepentis;
alta pax urbi reuocata laetae est.
sic, ubi ex alto tumuere fluctus
Bruttium Coro feriente pontum,
Scylla pulsatis resonat cauernis
[580] ac mare in portu timuere nautae
quod rapax haustum reuomit Charybdis,
et ferus Cyclops metuit parentem
rupe feruentis residens in Aetnae,
ne superfusis uioletur undis
ignis aeternis resonans caminis,
et putat mergi sua posse pauper
regna Laertes Ithaca tremente.
si suae uentis cecidere uires,
mitius stagno pelagus recumbit;
[590] alta, quae nauis timuit secare,
hinc et hinc fusis spatiosa uelis
strata ludenti patuere cumbae,
et uacat mersos numerare pisces
hic ubi ingenti modo sub procella
Cyclades pontum timuere motae.
nulla sors longa est; dolor ac uoluptas
inuicem cedunt; breuior uoluptas.
ima permutat leuis hora summis.
ille qui donat diadema fronti,
[600] quem genu nixae tremuere gentes,
cuius ad nutum posuere bella
Medus, et Phoebi propioris Indus,
et Dahae Parthis equitem minati,
anxius sceptrum tenet et mouentes
cuncta diuinat metuitque casus
mobiles rerum dubiumque tempus.
uos quibus rector maris atque terrae
ius dedit magnum necis atque uitae,
ponite inflatos tumidosque uultus:
[610] quidquid a uobis minor extimescit,
maior hoc uobis dominus minatur;
omne sub regno grauiore regnum est.
quem dies uidit ueniens superbum,
hunc dies uidit fugiens iacentem.
nemo confidat nimium secundis,
nemo desperet meliora lapsis:
miscet haec illis prohibetque Clotho
stare fortunam, rotat omne fatum.
nemo tam diuos habuit fauentes,
[620] crastinum ut posset sibi polliceri:
res deus nostras celeri citatas
turbine uersat.
ACTUS QUARTUS.
NUNTIUS, CHORUS.
(Nuntius) Quis me per auras turbo praecipitem uehet
atraque nube inuoluet, ut tantum nefas
eripiat oculis? O domus Pelopi quoque
et Tantalo pudenda! (Chorus) Quid portas noui?
(Nuntius) Quaenam ista regio est? Argos et Sparte, pios
sortita fratres, et maris gemini premens
fauces Corinthos, an feris Hister fugam
[630] praebens Alanis, an sub aeterna niue
Hyrcana tellus, an uagi passim Scythae?
quis hic nefandi est conscius monstri locus?
(Chorus) Effare, et istud pande, quodcumque est, malum.
(Nuntius) Si steterit animus, si metu corpus rigens
remittet artus. Haeret in uultu trucis
imago facti. Ferte me insanae procul,
illo, procellae, ferte quo fertur dies
hinc raptus. (Chorus) Animos grauius incertos tenes.
quid sit quod horres ede et auctorem indica.
[640] non quaero quis sit, sed uter. Effare ocius.
(Nuntius) In arce summa Pelopiae pars est domus
conuersa ad Austros, cuius extremum latus
aequale monti crescit atque urbem premit
et contumacem regibus populum suis
habet sub ictu; fulget hic turbae capax
immane tectum, cuius auratas trabes
uariis columnae nobiles maculis ferunt.
post ista uulgo nota, quae populi colunt,
in multa diues spatia discedit domus;
[650] arcana in imo regio secessu iacet,
alta uetustum ualle compescens nemus,
penetrale regni, nulla qua laetos solet
praebere ramos arbor aut ferro coli,
sed taxus et cupressus et nigra ilice
obscura nutat silua, quam supra eminens
despectat alte quercus et uincit nemus.
hinc auspicari regna Tantalidae solent,
hinc petere lapsis rebus ac dubiis opem.
affixa inhaerent dona; uocales tubae
[660] fractique currus, spolia Myrtoi maris,
uictaeque falsis axibus pendent rotae
et omne gentis facinus; hoc Phrygius loco
fixus tiaras Pelopis, hic praeda hostium
et de triumpho picta barbarico chlamys.
fons stat sub umbra tristis et nigra piger
haeret palude; talis est dirae Stygis
deformis unda quae facit caelo fidem.
hic nocte caeca gemere ferales deos
fama est, catenis lucus excussis sonat
[670] ululantque manes. Quidquid audire est metus
illic uidetur: errat antiquis uetus
emissa bustis turba et insultant loco
maiora notis monstra; quin tota solet
micare silua flamma, et excelsae trabes
ardent sine igne. Saepe latratu nemus
trino remugit, saepe simulacris domus
attonita magnis. Nec dies sedat metum;
nox propria luco est, et superstitio inferum
in luce media regnat. Hinc orantibus
[680] responsa dantur certa, cum ingenti sono
laxantur adyto fata et immugit specus
uocem deo soluente. Quo postquam furens
intrauit Atreus liberos fratris trahens,
ornantur arae - quis queat digne eloqui?
post terga iuuenum nobiles reuocat manus
et maesta uitta capita purpurea ligat;
non tura desunt, non sacer Bacchi liquor
tangensque salua uictimam culter mola.
seruatur omnis ordo, ne tantum nefas
non rite fiat. (Chorus) Quis manum ferro admouet?
[690] (Nuntius) Ipse est sacerdos, ipse funesta prece
letale carmen ore uiolento canit.
stat ipse ad aras, ipse deuotos neci
contrectat et componit et ferro admouet;
attendit ipse. nulla pars sacri perit.
lucus tremescit, tota succusso solo
nutauit aula, dubia quo pondus daret
ac fluctuanti similis; e laeuo aethere
atrum cucurrit limitem sidus trahens.
[700] libata in ignes uina mutato fluunt
cruenta Baccho, regium capiti decus
bis terque lapsum est, fleuit in templis ebur.
Mouere cunctos monstra, sed solus sibi
immotus Atreus constat, atque ultro deos
terret minantes. Iamque dimissa mora
assiluit aris, toruum et obliquum intuens.
ieiuna siluis qualis in Gangeticis
inter iuuencos tigris errauit duos,
utriusque praedae cupida quo primos ferat
[710] incerta morsus, flectit hoc rictus suos,
illo reflectit et famem dubiam tenet;
sic dirus Atreus capita deuota impiae
speculatur irae. Quem prius mactet sibi
dubitat, secunda deinde quem caede immolet.
nec interest, sed dubitat et tantum scelus
iuuat ordinare. (Chorus) Quem tamen ferro occupat?
(Nuntius) Primus locus (ne desse pietatem putes)
auo dicatur: Tantalus prima hostia est.
(Chorus) Quo iuuenis animo, quo tulit uultu necem?
(Nuntius) Stetit sui securus et non est preces
[720] perire frustra passus; ast illi ferus
in uulnere ensem abscondit et penitus premens
iugulo manum commisit: educto stetit
ferro cadauer, cumque dubitasset diu
hac parte an illa caderet, in patruum cadit.
tunc ille ad aras Plisthenem saeuus trahit
adicitque fratri; colla percussa amputat;
ceruice caesa truncus in pronum ruit,
querulum cucurrit murmure incerto caput.
(Chorus) Quid deinde gemina caede perfunctus facit?
[730] puerone parcit, an scelus sceleri ingerit?
(Nuntius) Silua iubatus qualis Armenia leo
in caede multa uictor armento incubat;
cruore rictus madidus et pulsa fame
non ponit iras: hinc et hinc tauros premens
uitulis minatur dente iam lasso piger,
non aliter Atreus saeuit atque ira tumet,
ferrumque gemina caede perfusum tenens,
oblitus in quem fureret, infesta manu
[740] exegit ultra corpus, ac pueri statim
pectore receptus ensis in tergo exstitit;
cadit ille et aras sanguine extinguens suo
per utrumque uulnus moritur. (Chorus) O saeuum scelus!
(Nuntius) Exhorruistis? hactenus sistat nefas,
pius est. (Chorus) An ultra maius aut atrocius
natura recipit? (Nuntius) Sceleris hunc finem putas?
gradus est. (Chorus) Quid ultra potuit? Obiecit feris
lanianda forsan corpora atque igne arcuit?
(Nuntius) Vtinam arcuisset! ne tegat functos humus
[750] nec soluat ignis! auibus epulandos licet
ferisque triste pabulum saeuis trahat !
uotum est sub hoc quod esse supplicium solet :
pater insepultos spectet! o nullo scelus
credibile in aeuo quodque posteritas neget:
erepta uiuis exta pectoribus tremunt
spirantque uenae corque adhuc pauidum salit.
at ille fibras tractat ac fata inspicit
et adhuc calentes uiscerum uenas notat.
postquam hostiae placuere, securus uacat
[760] iam fratris epulis. Ipse diuisum secat
in membra corpus, amputat trunco tenus
umeros patentes et lacertorum moras,
denudat artus durus atque ossa amputat;
tantum ora seruat et datas fidei manus.
haec uerubus haerent uiscera et lentis data
stillant caminis, illa flammatus latex
querente aeno iactat. Impositas dapes
transiluit ignis inque trepidantes focos
bis ter regestus et pati iussus moram
[770] inuitus ardet. Stridet in uerubus iecur;
nec facile dicam corpora an flammae magis
gemuere. Piceus ignis in fumos abit;
et ipse fumus, tristis ac nebula grauis,
non rectus exit, seque in excelsum leuans,
ipsos penates nube deformi obsidet.
O Phoebe patiens, fugeris retro licet
medioque raptum merseris caelo diem,
sero occidisti. Lancinat natos pater
artusque mandit ore funesto suos;
[780] nitet fluente madidus unguento comam
grauisque uino; saepe praeclusae cibum
tenuere fauces. in malis unum hoc tuis
bonum est, Thyesta, quod mala ignoras tua.
sed et hoc peribit. Verterit currus licet
sibi ipse Titan obuium ducens iter
tenebrisque facinus obruat taetrum nouis
nox missa ab ortu tempore alieno grauis,
tamen uidendum est. Tota patefient mala.
CHORUS.
Quo terrarum superumque parens,
[790] cuius ad ortus noctis opacae
decus omne fugit, quo uertis iter
medioque diem perdis Olympo?
cur, Phoebe, tuos rapis aspectus?
nondum serae nuntius horae
nocturna uocat lumina Vesper;
nondum Hesperiae flexura rotae
iubet emeritos soluere currus;
nondum in noctem uergente die
tertia misit buccina signum:
[800] stupet ad subitae tempora cenae
nondum fessis bubus arator.
Quid te aetherio pepulit cursu?
quae causa tuos limite certo
deiecit equos? numquid aperto
carcere Ditis uicti temptant
bella Gigantes? numquid Tityos
pectore fesso renouat ueteres
saucius iras? num reiecto
latus explicuit monte Typhoeus?
[810] numquid struitur uia Phlegraeos
alta per hostes et Thessalicum
Thressa premitur Pelion Ossa?
Solitae mundi periere uices?
nihil occasus, nihil ortus erit?
Stupet Eoos assueta deo
tradere frenos genetrix primae
roscida lucis peruersa sui
limina regni; nescit fessos
tinguere currus nec fumantes
[820] sudore iubas mergere ponto.
ipse insueto nouus hospitio
Sol Auroram uidet occiduus
tenebrasque iubet surgere nondum
nocte parata: non succedunt
astra nec ullo micat igne polus,
nec Luna graues digerit umbras.
Sed quidquid id est, utinam nox sit!
trepidant, trepidant pectora magno
[830] percussa metu: ne fatali cuncta ruina
quassata labent iterumque deos
hominesque premat deforme chaos,
iterum terras et mare et ignes
et uaga picti sidera mundi
natura tegat. Non aeternae
facis exortu dux astrorum
saecula ducens dabit aestatis
brumaeque notas, non Phoebeis
obuia flammis demet nocti
[840] Luna timores uincetque sui
fratris habenas curuo breuius
limite currens. Ibit in unum
congesta sinum turba deorum.
hic qui sacris peruius astris
secat obliquo tramite zonas,
flectens longos signifer annos,
lapsa uidebit sidera labens;
hic qui nondum uere benigno
reddit Zephyro uela tepenti
[850] Aries praeceps ibit in undas,
per quas pauidam uexerat Hellen;
hic qui nitido Taurus cornu
praefert Hyadas, secum Geminos
trahet et curui bracchia Cancri;
Leo flammiferis aestibus ardens
iterum e caelo cadet Herculeus,
cadet in terras Virgo relictas
iustaeque cadent pondera Librae
secumque trahent Scorpion acrem.
[860] et qui neruo tenet Haemonio
pennata senex spicula Chiron,
rupto perdet spicula neruo;
pigram referens hiemem gelidus
cadet Aegoceros frangesque tuam,
quisquis es, urnam; tecum excedent
ultima caeli sidera Pisces,
monstraque numquam perfusa mari
merget condens omnia gurges;
et qui medias diuidit Vrsas,
[870] fluminis instar lubricus Anguis
magnoque minor iuncta Draconi
frigida duro Cynosura gelu,
custosque sui tardus plaustri
iam non stabilis ruet Arctophylax.
Nos e tanto uisi populo
digni, premeret quos euerso
cardine mundus? in nos aetas ultima uenit?
o nos dura sorte creatos,
[880] seu perdidimus solem miseri,
siue expulimus! abeant questus, discede timor!
uitae est auidus quisquis non uult
mundo secum pereunte mori.
ACTUS QUINTUS.
ATREUS.
Aequalis astris gradior et cunctos super
altum superbo uertice attingens polum.
nunc decora regni teneo, nunc solium patris.
dimitto superos; summa uotorum attigi.
bene est, abunde est, iam sat est etiam mihi.
[890] sed cur satis sit? pergam et implebo patrem
funere suorum. Ne quid obstaret pudor,
dies recessit: perge dum caelum uacat.
utinam quidem tenere fugientes deos
possem, et coactos trahere, ut ultricem dapem
omnes uiderent! quod sat est, uideat pater.
etiam die nolente discutiam tibi
tenebras, miseriae sub quibus latitant tuae.
nimis diu conuiua securo iaces
hilarique uultu; iam satis mensis datum est
[900] satisque Baccho; sobrio tanta ad mala
opus est Thyeste. Turba famularis, fores
templi relaxa, festa patefiat domus.
libet uidere, capita natorum intuens,
quos det colores, uerba quae primus dolor
effundat aut ut spiritu expulso stupens
corpus rigescat. Fructus hic operis mei est.
miserum uidere nolo, sed dum fit miser.
Aperta multa tecta conlucent face.
resupinus ipse purpurae atque auro incubat,
[910] uino grauatum fulciens laeua caput.
eructat. O me caelitum excelsissimum,
regumque regem! uota transcendi mea.
satur est; capaci ducit argento merum.
ne parce potu; restat etiamnunc cruor
tot hostiarum; ueteris hunc Bacchi color
abscondet. Hoc, haec mensa claudatur scypho.
mixtum suorum sanguinem genitor bibat:
meum bibisset. Ecce, iam cantus ciet
festasque uoces, nec satis menti imperat.
[920] (Thyestes) Pectora longis hebetata malis,
iam sollicitas ponite curas.
fugiat maeror fugiatque pauor,
fugiat trepidi comes exilii
tristis egestas rebusque grauis
pudor afflictis; magis unde cadas
quam quo refert. Magnum, ex alto
culmine lapsum stabilem in plano
figere gressum; magnum, ingenti
strage malorum pressum fracti
[930] pondera regni non inflexa
ceruice pati, nec degenerem
uictumque malis rectum impositas
ferre ruinas. Sed iam saeui
nubila fati pelle ac miseri
temporis omnes dimitte notas;
redeant uultus ad laeta boni,
ueterem ex animo mitte Thyesten.
Proprium hoc miseros sequitur uitium,
numquam rebus credere laetis:
[940] redeat felix fortuna licet,
tamen afflictos gaudere piget.
quid me reuocas festumque uetas
celebrare diem, quid flere iubes,
nulla surgens dolor ex causa?
quis me prohibet flore recenti
uincire comam? prohibet, prohibet
uernae capiti fluxere rosae,
pingui madidus crinis amomo
inter subitos stetit horrores,
[950] imber uultu nolente cadit,
uenit in medias uoces gemitus.
maeror lacrimas amat assuetas,
flendi miseris dira cupido est.
libet infaustos mittere questus,
libet et Tyrio saturas ostro
rumpere uestes, ululare libet.
Mittit luctus signa futuri
mens ante sui praesaga mali:
instat nautis fera tempestas,
[960] cum sine uento tranquilla tument.
quos tibi luctus quosue tumultus
fingis, demens? credula praesta
pectora fratri. Iam, quidquid id est,
uel sine causa uel sero times.
nolo infelix, sed uagus intra
terror oberrat, subitos fundunt
oculi fletus, nec causa subest.
dolor an metus est? An habet lacrimas
magna uoluptas?
ATREUS, THYESTES.
[970] (Atreus) Festum diem, germane, consensu pari
celebremus; hic est, sceptra qui firmet mea
solidamque pacis alliget certe fidem.
(Thyestes) Satias dapis me nec minus Bacchi tenet.
augere cumulus hic uoluptatem potest,
si cum meis gaudere felici datur.
(Atreus) Hic esse natos crede in amplexu patris;
hic sunt eruntque; nulla pars prolis tuae
tibi subtrahetur. Ora quae exoptas dabo
totumque turba iam sua implebo patrem.
[980] satiaberis, ne metue. Nunc mixti meis
iucunda mensae sacra iuuenilis colunt;
sed accientur. Poculum infuso cape
gentile Baccho. (Thyestes) Capio fraternae dapis
donum. Paternis uina libentur deis,
tunc hauriantur. sed quid hoc? nolunt manus
parere, crescit pondus et dextram grauat;
admotus ipsis Bacchus a labris fugit
circaque rictus ore decepto fluit,
et ipsa trepido mensa subsiluit solo.
[990] uix lucet ignis; ipse quin aether grauis
inter diem noctemque desertus stupet.
quid hoc? magis magisque concussi labant
conuexa caeli; spissior densis coit
caligo tenebris noxque se in noctem abdidit:
fugit omne sidus. Quidquid est, fratri precor
natisque parcat, omnis in uile hoc caput
abeat procella. Redde iam natos mihi!
(Atreus) Reddam, et tibi illos nullus eripiet dies.
(Thyestes) Quis hic tumultus uiscera exagitat mea?
[1000] quid tremuit intus? sentio impatiens onus
meumque gemitu non meo pectus gemit.
adeste, nati, genitor infelix uocat,
adeste. Visis fugiet hic uobis dolor.
unde obloquuntur? (Atreus) Expedi amplexus, pater;
uenere. natos ecquid agnoscis tuos?
(Thyestes) Agnosco fratrem. Sustines tantum nefas
gestare, Tellus? non ad infernam Styga
te nosque mergis rupta et ingenti uia
ad chaos inane regna cum rege abripis?
[1010] non tota ab imo tecta conuellens solo
uertis Mycenas? stare circa Tantalum
uterque iam debuimus. Hinc compagibus
et hinc reuulsis, si quid infra Tartara est
auosque nostros, hoc tuam immani sinu
demitte uallem nosque defossos tege
Acheronte toto. Noxiae supra caput
animae uagentur nostrum et ardenti freto
Phlegethon harenas igneus totas agens
exilia supra nostra uiolentus fluat.
[1020] immota tellus pondus ignauum iacet,
fugere superi. (Atreus) Iam accipe hos potius libens
diu expetitos: nulla per fratrem est mora;
fruere, osculare, diuide amplexus tribus.
(Thyestes) Hoc foedus? haec est gratia, haec fratris fides?
sic odia ponis? non peto, incolumes pater
natos ut habeam; scelere quod saluo dari
odioque possit, frater hoc fatrem rogo:
sepelire liceat. Redde quod cernas statim
uri; nihil te genitor habiturus rogo,
sed perditurus. (Atreus) Quidquid e natis tuis
[1030] superest habes, quodcumque non superest habes.
(Thyestes) Vtrumne saeuis pabulum alitibus iacent,
an beluis seruantur, an pascunt feras?
(Atreus) Epulatus ipse es impia natos dape.
(Thyestes) Hoc est deos quod puduit, hoc egit diem
auersum in ortus. Quas miser uoces dabo
questusque quos? quae uerba sufficient mihi?
abscissa cerno capita et auulsas manus
et rupta fractis cruribus uestigia.
hoc est quod auidus capere non potuit pater.
[1040] uoluuntur intus uiscera et clausum nefas
sine exitu luctatur et quaerit uiam.
da, frater, ensem. sanguinis multum mei
habet ille: ferro liberis detur uia.
negatur ensis? pectora inliso sonent
contusa planctu. sustine, infelix, manum,
parcamus umbris. Tale quis uidit nefas?
quis inhospitalis Caucasi rupem asperam
Heniochus habitans quisue Cecropiis metus
[1050] terris Procrustes? genitor en natos premo
premorque natis? sceleris est aliquis modus?
(Atreus) Sceleri modus debetur ubi facias scelus,
non ubi reponas. Hoc quoque exiguum est mihi.
ex uulnere ipso sanguinem calidum in tua
defundere ora debui, ut uiuentium
biberes cruorem. uerba sunt irae data
dum propero. Ferro uulnera impresso dedi,
cecidi ad aras, caede uotiua focos
placaui, et artus, corpore exanimo amputans,
[1060] in parua carpsi frusta et haec feruentibus
demersi aenis; illa lentis ignibus
stillare iussi. Membra neruosque abscidi
uiuentibus, gracilique traiectas ueru
mugire fibras uidi et aggessi manu
mea ipse flammas. Omnia haec melius pater
fecisse potuit, cecidit incassum dolor:
scidit ore natos impio, sed nesciens,
sed nescientes. (Thyestes) Clausa litoribus uagis
audite maria, uos quoque audite hoc scelus,
[1070] quocumque, dii, fugistis; audite inferi,
audite terrae, Noxque Tartarea grauis
et atra nube, uocibus nostris uaca!
tibi sum relictus, sola tu miserum uides,
tu quoque sine astris. uota non faciam improba.
pro me nihil precabor; et quid iam potest
pro me esse? Vobis uota prospicient mea.
tu, summe caeli rector, aetheriae potens
dominator aulae, nubibus totum horridis
conuolue mundum, bella uentorum undique
[1080] committe et omni parte uiolentum intona,
manuque non qua tecta et immeritas domos
telo petis minore, sed qua montium
tergemina moles cecidit et qui montibus
stabant pares Gigantes, hac arma expedi
ignesque torque. Vindica amissum diem,
iaculare flammas, lumen ereptum polo
fulminibus exple. Causa, ne dubites diu,
utriusque mala sit; si minus, mala sit mea:
me pete, trisulco flammeam telo facem
[1090] per pectus hoc transmitte. Si natos pater
humare et igni tradere extremo uolo,
ego sum cremandus. Si nihil superos mouet
nullumque telis impios numen petit,
aeterna nox permaneat et tenebris tegat
immensa longis scelera. Nil, Titan, queror,
si perseueras. (Atreus) Nunc meas laudo manus,
nunc parta uera est palma. Perdideram scelus,
nisi sic doleres. Liberos nasci mihi
nunc credo, castis nunc fidem reddi toris.
[1100] (Thyestes) Quid liberi meruere? (Atreus) Quod fuerant tui.
(Thyestes) Natos parenti - (Atreus) Fateor, et, quod me iuuat,
certos. (Thyestes) Piorum praesides testor deos.
(Atreus) Quid coniugales? (Thyestes) Scelere quis pensat scelus?
(Atreus) Scio quid queraris: scelere praerepto doles,
nec quod nefandas hauseris tangit dapes;
quod non pararis. Fuerat hic animus tibi
instruere similes inscio fratri cibos
et adiuuante liberos matre aggredi
similique leto sternere. hoc unum obstitit :
[1110] tuos putasti. (Thyestes) Vindices aderunt dei:
his puniendum uota te tradunt mea.
(Atreus) Te puniendum liberis trado tuis.
|