[5,0] Vita Diui Claudi
[5,1] Patrem Claudi Caesaris Drusum, olim Decimum mox Neronem praenomine,
Liuia, cum Augusto grauida nupsisset, intra mensem tertium peperit, fuitque
suspicio ex uitrico per adulterii consuetudinem procreatum. Statim certe
uulgatus est uersus:
Tois eutuchousi kai trimena paidia.
Is Drusus in quaesturae praeturaeque honore dux Raetici, deinde Germanici
belli Oceanum septemtrionalem primus Romanorum ducum nauigauit transque
Rhenum fossas naui et immensi operis effecit, quae nunc adhuc Drusinae
uocantur. Hostem etiam frequenter caesum ac penitus in intimas solitudines
actum non prius destitit insequi, quam species barbarae mulieris humana
amplior uictorem tendere ultra sermone Latino prohibuisset. Quas ob res
ouandi ius et triumphalia ornamenta percepit; ac post praeturam confestim
inito consulatu atque expeditione repetita supremum diem morbo obiit in
aestiuis castris, quae ex eo Scelerata sunt appellata. Corpus eius per
municipiorum coloniarumque primores suscipientibus obuiis scribarum
decuriis ad urbem deuectum sepultumque est in campo Martio. Ceterum
exercitus honorarium ei tumulum excitauit, circa quem deinceps stato die
quotannis miles decurreret Galliarumque ciuitates publice supplicarent.
Praeterea senatus inter alia complura marmoreum arcum cum tropaeis uia
Appia decreuit et Germanici cognomen ipsi posterisque eius. Fuisse autem
creditur non minus gloriosi quam ciuilis animi; nam ex hoste super
uictorias opima quoque spolia captasse summoque saepius discrimine duces
Germanorum tota acie insectatus; nec dissimulasse umquam pristinum se rei
p. statum, quandoque posset, restituturum. Vnde existimo nonnullos tradere
ausos, suspectum eum Augusto reuocatumque ex prouincia et quia cunctaretur,
interceptum ueneno. Quod equidem magis ne praetermitterem rettuli, quam
quia uerum aut ueri simile putem, cum Augustus tanto opere et uiuum
dilexerit, ut coheredem semper filiis instituerit, sicut quondam in senatu
professus est, et defunctum ita pro contione laudauerit, ut deos precatus
sit, similes ei Caesares suos facerent sibique tam honestum quandoque
exitum darent quam illi dedissent. Nec contentus elogium tumulo eius
uersibus a se compositis insculpsisse, etiam uitae memoriam prosa oratione
composuit. Ex Antonia minore complures quidem liberos tulit, uerum tres
omnino reliquit: Germanicum, Liuillam, Claudium.
[5,2] Claudius natus est Iullo Antonio Fabio Africano conss. Kal. Aug.
Luguduni eo ipso die quo primum ara ibi Augusto dedicata est, appellatusque
Tiberius Claudius Drusus. Mox fratre maiore in Iuliam familiam adoptato
Germanici cognomen assumpsit. Infans autem relictus a patre ac per omne
fere pueritiae atque adulescentiae tempus uariis et tenacibus morbis
conflictatus est, adeo ut animo simul et corpore hebetato ne progressa
quidem aetate ulli publico priuatoque muneri habilis existimaretur. Diu
atque etiam post tutelam receptam alieni arbitrii et sub paedagogo fuit;
quem barbarum et olim superiumentarium ex industria sibi appositum, ut se
quibuscumque de causis quam saeuissime coerceret, ipse quodam libello
conqueritur. Ob hanc eandem ualitudinem et gladiatorio munere, quod simul
cum fratre memoriae patris edebat, palliolatus nouo more praesedit; et
togae uirilis die circa mediam noctem sine sollemni officio lectica in
Capitolium latus est.
[5,3] Disciplinis tamen liberalibus ab aetate prima non mediocrem operam
dedit ac saepe experimenta cuiusque etiam publicauit. Verum ne sic quidem
quicquam dignitatis assequi aut spem de se commodiorem in posterum facere
potuit. Mater Antonia portentum eum hominis dictitabat, nec absolutum a
natura, sed tantum incohatum; ac si quem socordiae argueret, stultiorem
aiebat filio suo Claudio. Auia Augusta pro despectissimo semper habuit, non
affari nisi rarissime, non monere nisi acerbo et breui scripto aut per
internuntios solita. Soror Liuilla cum audisset quandoque imperaturum, tam
iniquam et tam indignam sortem p. R. palam et clare detestata est. Nam
auunculus maior Augustus quid de eo in utramque partem opinatus sit, quo
certius cognoscatur, capita ex ipsius epistulis posui.
[5,4] "Collocutus sum cum Tiberio, ut mandasti, mea Liuia, quid nepoti tuo
Tiberio faciendum esset ludis Martialibus. Consentit autem uterque nostrum,
semel nobis esse statuendum, quod consilium in illo sequamur. Nam si est
artius, ut ita dicam, holocleros, quid est quod dubitemus, quin per eosdem
articulos et gradus producendus sit, per quos frater eius productus sit?
Sin autem elattosthai sentimus eum et beblaphthai kai eis ten tou somatos
kai eis ten tes psyches artioteta, praebenda materia deridendi et illum et
nos non est hominibus ta toiauta skoptein kai mykterizein eiothosin. Nam
semper aestuabimus, si de singulis articulis temporum deliberabimus, me
proupokeimenou hemin posse arbitremur eum gerere honores necne. In
praesentia tamen quibus de rebus consulis, curare eum ludis Martialibus
triclinium sacerdotum non displicet nobis, si est passurus se ab Siluani
filio homine sibi affini admoneri, ne quid faciat quod conspici et derideri
possit. Spectare eum circenses ex puluinari non placet nobis; expositus
enim in fronte prima spectaculorum conspicietur. In Albanum montem ire eum
non placet nobis aut esse Romae Latinarum diebus. Cur enim non praeficitur
urbi, si potest sequi fratrem suum in montem? Habes nostras, mea Liuia,
sententias, quibus placet semel de tota re aliquid constitui, ne semper
inter spem et metum fluctuemur. Licebit autem, si uoles, Antoniae quoque
nostrae des hanc partem epistulae huius legendam." Rursus alteris litteris:
"Tiberium adulescentem ego uero, dum to aberis, cotidie inuitabo ad cenam,
ne solus cenet cum suo Sulpicio et Athenodoro. Qui uellem diligentius et
minus meteoros deligeret sibi aliquem, cuius motum et habitum et incessum
imitaretur. Misellus atychei nam en tois spoudaiois ubi non aberrauit eius
animus, satis apparet he tes psyches autou eugeneia. Item tertiis litteris:
"Tiberium nepotem tuum placere mihi declamantern potuisse, peream nisi, mea
Liuia, admiror. Nam qui tam asaphos loquatur, qui possit cum declamat
saphos dicere quae dicenda sunt, non uideo." Nec dubium est, quid post haec
Augustus constituerit, et reliquerit eum nullo praeter auguralis sacerdotii
honore impertitum ac ne heredem quidem nisi inter tertios ac paene
extraneos e parte sexta nuncuparet, legato quoque non amplius quam
octingentorum sestertiorum prosecutus.
[5,5] Tiberius patruus petenti honores consularia ornamenta detulit; sed
instantius legitimos flagitanti id solum codicillis rescripsit, quadraginta
aureos in Saturnalia et Sigillaria misisse ei. Tunc demum abiecta spe
dignitatis ad otium concessit, modo in hortis et suburbana domo, modo in
Campaniae seccssu delitescens, atque ex contubernio sordidissimorum hominum
super ueterem segnitiae notam ebrietatis quoque et aleae infamiam subiit,
cum interim, quanquam hoc modo agenti, numquam aut officium hominum aut
reuerentia publice defuit.
[5,6] Equester ordo bis patronum cum perferendae pro se legationis elegit,
semel cum deportandum Romam corpus Augusti umeris suis ab consulibus
exposceret, iterum cum oppressum Seianum apud eosdern gratularetur; quin et
spectaculis aduenienti assurgere et lacernas deponere solebat. Senatus
quoque, ut ad numerum sodalium Augustalium sorte ductorum extra ordinem
adiceretur, censuit et mox ut domus ei, quam incendio amiserat, publica
impensa restitueretur, dicendaeque inter consulares sententiae ius esset.
Quod decretum abolitum est, excusante Tiberbio imbecillitatem eius ac
damnum liberalitate sua resarsurum pollicente. Qui tamen moriens et in
tertiis heredibus eum ex parte tertia nuncupatum, legato etiam circa
sestertium uicies prosecutus, commendauit insuper exercitibus ac senatni
populoque R. inter ceteras necessitudines nominatim.
[5,7] Sub Gaio demum fratris filio secundam existimationem circa initia
imperii omnibus lenociniis colligente honores auspicatus consulatum gessit
una per duos menses, euenitque ut primitus ingredienti cum fascibus Forum
praeteruolans aquila dexteriore umero consideret. Sortitus est et de altero
consulatu in quartum annum; praeseditque nonnumquam spectaculis in Gai
uicem, adclamante populo: "Feliciter" partim "patruo imperatoris" partim
"Germanici fratri!"
[5,8] Nec eo minus contumeliis obnoxius uixit. Nam et si paulo serius ad
praedictam cenae horam ocurrisset, non nisi aegre et circuito demum
triclinio recipiebatur, et quotiens post cibum addormisceret, quod ei fere
accidebat, olearum aut palmularum ossibus incessebatur, interdum ferula
flagroue uelut per ludum excitabatur a copreis. Solebant et manibus
stertentis socci induci, ut repente exergefactus faciem sibimet
confricaret.
[5,9] Sed ne discriminibus quidem caruit. Primum in ipso consulatu, quod
Neronis et Drusi fratrum Caesaris statuas segnius locandas ponendasque
curasset, paene honore summotus est; deinde extraneo uel etiam domesticorum
aliquo deferente assidue uarieque inquietatus. Cum uero detecta esset
Lepidi et Gaetulici coniuratio, missus in Germaniam inter legatos ad
gratulandum etiam uitae periculum adiit, indignante ac fremente Gaio
patruum potissimum ad se missum quasi ad puerum regendum, adeo ut non
defuerint, qui traderent praecipitatum quoque in flumen, sic ut uestitus
aduenerat. Atque ex eo numquam non in senatu nouissimus consularium
sententiam dixit, ignominiae causa post omnis interrogatus. Etiam cognitio
falsi testamenti recepta est, in quo et ipse signauerat. Postremo
sestertium octogies pro introitu noui sacerdotii coactus impendere, ad eas
rei familiaris angustias decidit, ut cum obligatam aerario fidem liberare
non posset, in uacuum lege praediatoria uenalis pependerit sub edicto
praefectorum.
[5,10] Per haec ac talia maxima aetatis parte transacta quinquagesimo anno
imperium cepit quantumuis mirabili casu. Exclusus inter ceteros ab
insidiatoribus Gai, cum quasi secretum eo desiderante turbam submouerent,
in diaetam, cui nomen est Hermaeum, recesserat; neque multo post rumore
caedis exterritus prorepsit ad solarium proximum interque praetenta foribus
uela se abdidit. Latentem discurrens forte gregarius miles, animaduersis
pedibus, studio sciscitandi quisnam esset, adgnouit extractumque et prae
metu ad genua sibi adcidentem imperatorem salutauit. Hinc ad alios
commilitones fluctuantis nec quicquam adhuc quam frementis perduxit. Ab his
lecticae impositus et, quia sui diffugerant uicissim succollantibus in
castra delatus est tristis ac trepidus, miserante obuia turba quasi ad
poenam raperetur insons. Receptus intra uallum inter excubias militum
pernoctauit, aliquanto minore spe quam fiducia. Nam consules cum senatu et
cohortibus urbanis forum Capitoliumque occupauerant asserturi communem
libertatem; accitusque et ipse per tr. pl. in curiam ad suadenda quae
uiderentur, ui se et necessitate teneri respondit. Verum postero die et
senatu segniore in exequendis conatibus per taedium ac dissensionem diuersa
censentium et multitudine, quae circumstabat, unum rectorem iam et
nominatim exposcente, armatos pro contione iurare in nomen suum passus est
promisitque singulis quina dena sestertia, primus Caesarum fidem militis
etiam praemio pigneratus.
[5,11] Imperio stabilito nihil antiquius duxit quam id biduum, quo de mutando
rei p. statu haesitatum erat, memoriae eximere. Omnium itaque factorum
dictorumque in eo ueniam et obliuionem in perpetuum sanxit ac praestitit,
tribunis modo ac centurionibus paucis e coniuratorum in Gaium numero
interemptis, exempli simul causa et quod suam quoque caedem depoposcisse
cognouerat. Conuersus hinc ad officia pietatis ius iurandum neque sanctius
sibi neque crebrius instituit quam per Augustum. Auiae Liuiae diuinos
honores et circensi pompa currum elephantorum Augustino similem decernenda
curauit; parentibus inferias publicas, et hoc amplius patri circenses
annuos natali die, matri carpentum, quo per circum duceretur, et cognomen
Augustae ab uiua recusatum. At in fratris memoriam per omnem occasionem
celebratam comoediam quoque Graecam Neapolitano certamine docuit ac de
sententia iudicum coronauit. Ne Marcum quidem Antonium inhonoratum ac sine
grata mentione transmisit, testatus quondam per edictum, tanto impensius
petere se ut natalem patris Drusi celebrarent, quod idem esset et aui sui
Antoni. Tiberio marmoreum arcum iuxta Pompei theatrum, decretum quidem olim
a senatu uerum omissum, peregit. Gai quoque etsi acta omnia rescidit, diem
tamen necis, quamuis exordium principatus sui, uetuit inter festos referri.
[5,12] At in semet augendo parcus atque ciuilis praenomine Imperatoris
abstinuit, nimios honores recusauit, sponsalia filiae natalemque geniti
nepotis silentio ac tantum domestica religione transegit. Neminem exulum
nisi ex senatus auctoritate restituit. ut sibi in curiam praefectum
praetori tribunosque militum secum inducere liceret utque rata essent quae
procuratores sui in iudicando statuerent, precario exegit. Ius nundinarum
in priuata praedia a consulibus petit. Cognitionibus magistratuum ut unus e
consiliariis frequenter interfuit; eosdem spectacula edentis surgens et
ipse cum cetera turba uoce ac manu ueneratus est. Tribunis plebis
adeuntibus se pro tribunali excusauit, quod propter angustias non posset
audire eos nisi stantes. Quare in breui spatio tantum amoris fauorisque
collegit, ut cum profectum eum Ostiam perisse ex insidiis nuntiatum esset,
magna consternatione populus et militem quasi proditorem et senatum quasi
parricidam diris execrationibus incessere non ante destiterit, quam unus
atque alter et mox plures a magistratibus in rostra producti saluum et
appropinquare confirmarent.
[5,13] Nec tamen expers insidiarum usque quaque permansit, sed et a singulis
et per factionem et denique ciuili bello infestatus est. E plebe homo nocte
media iuxta cubiculum eius cum pugione deprehensus est; reperti et
equestris ordinis duo in publico cum dolone ac uenatorio cultro
praestolantes, alter ut egressum theatro, alter ut sacrificantem apud
Martis aedem adoreretur. Conspirauerunt autem ad res nouas Gallus Asinius
et Statilius Coruinus, Pollionis ac Messalae oratorum nepotes, assumptis
compluribus libertis ipsius atque seruis. Bellum ciuile mouit Furius
Camillus Scribonianus Delmatiae legatus; uerum intra quintum diem oppressus
est legionibus, quae sacramentum mutauerant, in paenitentiam religione
conuersis, postquam denuntiato ad nouum imperatorem itinere casu quodam ac
diuinitus neque aquila ornari neque signa conuelli mouerique potuerunt.
[5,14] Consulatus super pristinum quattuor gessit; ex quibus duos primos
iunctim, sequentis per interuallum quarto quemque anno, semenstrem
nouissimum, bimenstris ceteros, tertium autem nouo circa principem exemplo
in locum demortui suffectus. Ius et consul et extra honorem laboriosissime
dixit, etiam suis suorumque diebus sollemnibus, nonnumquam festis quoque
antiquitus et religiosis. Nec semper praescripta legum secutus duritiam
lenitatemue multarum ex bono et aequo, perinde ut adficeretur, moderatus
est; nam et iis, qui apud priuatos iudices plus petendo formula
excidissent, restituit actiones et in maiore fraude conuictos legitimam
poenam supergressus ad bestias condemnauit.
[5,15] In cognoscendo autem ac decernendo mira uarietate animi fuit, modo
circumspectus et sagax, interdum inconsultus ac praeceps, nonnumquam
friuolus amentique similis. Cum decurias rerum actu expungeret, eum, qui
dissimulata uacatione quam beneficio liberorum habebat responderat, ut
cupidum iudicandi dimisit; alium interpellatum ab aduersariis de propria
lite negantemque cognitionis rem sed ordinari iuris esse, agere causam
confestim apud se coegit, proprio negotio documentum daturum, quam aequus
iudex in alieno negotio futurus esset. Feminam non agnoscentem filium suum
dubia utrimque argumentorum fide ad confessionem compulit indicto
matrimonio iuuenis. Absentibus secundum praesentes facillime dabat, nullo
dilectu culpane quis an aliqua necessitate cessasset. Proclamante quodam
praecidendas falsario manus, carnificem statim acciri cum machaera mensaque
lanionia flagitauit. Peregrinitatis reum orta inter aduocatos leui
contentione, togatumne an palliatum dicere causam oporteret, quasi
aequitatem integram ostentans, mutare habitum saepius et prout accusaretur
defendereturue, iussit. De quodam etiam negotio ita ex tabella pronuntiasse
creditur, secundum eos se sentire, qui uera proposuissent. Propter quae
usque eo euiluit, ut passim ac propalam contemptui esset. Excusans quidam
testem e prouincia ab eo uocatum negauit praesto esse posse dissimulata diu
causa; ac post longas demum interrogationes: "Mortuus est," inquit, "puto,
licuit." Alius gratias agens quod reum defendi pateretur, adiecit: "Et
tamen fieri solet." Illud quoque a maioribus natu audiebam, adeo causidicos
patientia eius solitos abuti, ut discedentem e tribunali non solum uoce
reuocarent, sed et lacinia togae retenta, interdum pede apprehenso
detinerent. Ac ne cui haec mira sint, litigatori Graeculo uox in
altercatione excidit: kai su geron ei kai moros. Equitem quidem Romanum
obscaenitatis in feminas reum, sed falso et ab impotentibus inimicis
conficto crimine, satis constat, cum scorta meritoria citari aduersus se et
audiri pro testimonio uideret, graphium et libellos, quos tenebat in manu,
ita cum magna stultitiae et saeuitiae exprobratione iecisse in faciem eius,
ut genam non leuiter perstrinxerit.
[5,16] Gessit et censuram intermissam diu post Plancum Paulumque censores,
sed hanc quoque inaequabiliter uarioque et animo et euentu. Recognitione
equitum iuuenem probri plenum, sed quem pater probatissimum sibi
affirmabat, sine ignominia dimisit, habere dicens censorem suum; alium
corruptelis adulteriisque famosum nihil amplius quam monuit, ut aut parcius
aetatulae indulgeret aut certe cautius; addiditque: "quare enim ego scio,
quam amicam habeas?" Et cum orantibus familiaribus dempsisset cuidam
appositam notam: "litura tamen," inquit, "extet." Splendidum uirum
Graeciaeque prouinciae principem, uerum Latini sermonis ignarum, non modo
albo iudicum erasit, sed in peregrinitatem redegit. Nec quemquam nisi sua
uoce, utcumque quis posset, ac sine patrono rationem uitae passus est
reddere. Notauitque multos, et quosdam inopinantis et ex causa noui
generis, quod se inscio ac sine commeatu Italia excessissent; quendam uero
et quod comes regis in prouincia fuisset, referens, maiorum temporibus
Rabirio Postumo Ptolemaeum Alexandriam crediti seruandi causa secuto crimen
maiestatis apud iudices motum. Plures notare conatus, magna inquisitorum
neglegentia sed suo maiore dedecore, innoxios fere repperit, quibuscumque
caelibatum aut orbitatem aut egestatem obiceret, maritos, patres, opulentos
se probantibus; eo quidem, qui sibimet uim ferro intulisse arguebatur,
inlaesum corpus ueste deposita ostentante. Fuerunt et illa in censura eius
notabilia, quod essedum argenteum sumptuose fabricatum ac uenale ad
Sigillaria redimi concidique coram imperauit; quodque uno die XX edicta
proposuit, inter quae duo, quorum altero admonebat, ut uberi uinearum
prouentu bene dolia picarentur; altero, nihil aeque facere ad uiperae
morsum quam taxi arboris sucum.
[5,17] Expeditionem unam omnino suscepit eamque modicam. Cum decretis sibi a
senatu ornamentis triumphalibus leuiorem maiestati principali titulum
arbitraretur uelletque iusti triumphi decus, unde adquireret Britanniam
potissimum elegit, neque temptatam ulli post Diuum Iulium et tunc
tumultuantem ob non redditos transfugas. Huc cum ab Ostia nauigaret,
uehementi circio bis paene demersus est, prope Liguriam iuxtaque Stoechadas
insulas. Quare a Massilia Gesoriacum usque pedestri itinere confecto inde
transmisit ac sine ullo proelio aut sanguine intra paucissimos dies parte
insulae in deditionem recepta, sexto quam profectus erat mense Romam rediit
triumphauitque maximo apparatu. Ad cuius spectaculum commeare in urbem non
solum praesidibus prouinciarum permisit, uerum etiam exulibus quibusdam;
atque inter hostilia spolia naualem coronam fastigio Palatinae domus iuxta
ciuicam fixit, traiecti et quasi domiti Oceani insigne. Currum eius
Messalina uxor carpento secuta est; secuti et triumphalia ornamenta eodem
bello adepti, sed ceteri pedibus et in praetexta, M. Crassus Frugi equo
phalerato et in ueste palmata, quod eum honorem iterauerat.
[5,18] Vrbis annonaeque curam sollicitissime semper egit. Cum Aemiliana
pertinacius arderent, in diribitorio duabus noctibus mansit ac deficiente
militum ac familiarum turba auxilio plebem per magistratus ex omnibus uicis
conuocauit ac positis ante se cum pecunia fiscis ad subueniendum hortatus
est, repraesentans pro opera dignam cuique mercedem. Artiore autem annona
ob assiduas sterilitates detentus quondam medio foro a turba conuiciisque
et simul fragminibus panis ita infestatus, ut aegre nec nisi postico
euadere in Palatium ualuerit, nihil non excogitauit ad inuehendos etiam
tempore hiberno commeatus. Nam et negotiatoribus certa lucra proposuit
suscepto in se damno, si cui quid per tempestates accidisset, et naues
mercaturae causa fabricantibus magna commoda constituit pro condicione
cuiusque:
[5,19] ciui uacationem legis Papiae Poppaeae, Latino ius Quiritium, feminis
ius IIII liberorum; quae constituta hodieque seruantur.
[5,20] Opera magna potius necessaria quam multa perfecit, sed uel praecipua:
ductum aquarum a Gaio incohatum, item emissarium Fucini lacus portumque
Ostiensem, quanquam sciret ex iis alterum ab Augusto precantibus assidue
Marsis negatum, alterum a Diuo Iulio saepius destinatum ac propter
difficultatem omissum. Claudiae aquae gelidos et uberes fontes, quorum
alteri Caeruleo, alteri Curtio et Albudigno nomen est, simulque riuum
Anienis noui lapideo opere in urbem perduxit diuisitque in plurimos et
ornatissimos lacus. Fucinum adgressus est non minus conpendii spe quam
gloriae, cum quidam priuato sumptu emissuros se repromitterent, si sibi
siccati agri concederentur. Per tria autem passuum milia partim effosso
monte partim exciso canalem absoluit aegre et post undecim annos, quamuis
continuis XXX hominum milibus sine intermissione operantibus. Portum Ostiae
extruxit circumducto dextra sinistraque brachio et ad introitum profundo
iam solo mole obiecta; quam quo stabilius fundaret, nauem ante demersit,
qua magnus obeliscus ex Aegypto fuerat aduectus, congestisque pilis
superposuit altissimam turrem in exemplum Alexandrini Phari, ut ad
nocturnos ignes cursum nauigia dirigerent.
[5,21] Congiaria populo saepius distribuit. Spectacula quoque complura et
magnifica edidit, non usitata modo ac solitis locis, sed et commenticia et
ex antiquitate repetita, et ubi praeterea nemo ante eum. Ludos dedicationis
Pompeiani theatri, quod ambustum restituerat, e tribunali posito in
orchestra commisit, cum prius apud superiores aedes supplicasset perque
mediam caueam sedentibus ac silentibus cunctis descendisset. Fecit et
saeculares, quasi anticipatos ab Augusto nec legitimo tempori reseruatos,
quamuis ipse in historiis suis prodat, intermissos eos Augustum multo post
diligentissime annorum ratione subducta in ordinem redegisse. Quare uox
praeconis irrisa est inuitantis more sollemni ad ludos, quos nec spectasset
quisquam nec spectaturus esset, cum superessent adhuc qui spectauerant, et
quidam histrionum producti olim tunc quoque producerentur. Circenses
frequenter etiam in Vaticano commisit, nonnumquam interiecta per quinos
missus uenatione. Circo uero maximo marmoreis carceribus auratisque metis,
quae utraque et tofina ac lignea antea fuerant, exculto propria senatoribus
constituit loca promiscue spectare solitis; ac super quadrigarum certamina
Troiae lusum exhibuit et Africanas, conficiente turma equitum
praetorianorum, ducibus tribunis ipsoque praefecto; praeterea Thessalos
equites, qui feros tauros per spatia circi agunt insiliuntque defessos et
ad terram cornibus detrahunt. Gladiatoria munera plurifariam ac multiplicia
exhibuit: anniuersarium in castris praetorianis sine uenatione apparatuque,
iustum atque legitimum in Saeptis; ibidem extraordinarium et breue
dierumque paucorum, quodque appellare coepit "sportulam," quia primum
daturus edixerat, uelut ad subitam condictamque cenulam inuitare se
populum. Nec ullo spectaculi genere communior aut remissior erat, adeo ut
oblatos uictoribus aureos prolata sinistra pariter cum uulgo uoce
digitisque numeraret ac saepe hortando rogandoque ad hilaritatem homines
prouocaret, dominos identidem appellans, immixtis interdum frigidis et
arcessitis iocis; qualis est ut cum Palumbum postulantibus daturum se
promisit, si captus esset. Illud plane quantumuis salubriter et in tempore:
cum essedario, pro quo quattuor fili deprecabantur, magno omnium fauore
indulsisset rudem, tabulam ilico misit admonens populum, quanto opere
liberos suscipere deberet, quos uideret et gladiatori praesidio gratiaeque
esse. Edidit et in Martio campo expugnationem direptionemque oppidi ad
imaginem bellicam et deditionem Britanniae regum praeseditque paludatus.
Quin et emissurus Fucinum lacum naumachiam ante commisit. Sed cum
proclamantibus naumachiariis: "Haue imperator, morituri te salutant!"
Respondisset: "Aut non," neque post hanc uocem quasi uenia data quisquam
dimicare uellet, diu cunctatus an omnes igni ferroque absumeret, tandem e
sede sua prosiluit ac per ambitum lacus non sine foeda uacillatione
discurrens partim minando partim adhortando ad pugnam compulit. Hoc
spectaculo classis Sicula et Rhodia concurrerunt, duodenarum triremium
singulae, exciente bucina Tritone argenteo, qui e medio lacu per machinam
emerserat.
[5,22] Quaedam circa caerimonias ciuilemque et militarem morem, item circa
omnium ordinum statum domi forisque aut correxit aut exoleta reuocauit aut
etiam noua instituit. In cooptandis per collegia sacerdotibus neminem nisi
iuratus nominauit; obseruauitque sedulo, ut quotiens terra in urbe
mouisset, ferias aduocata contione praetor indiceret, utque dira aue in
Capitolio uisa obsecratio haberetur, eamque ipse iure maximi pontificis pro
rostris populo praeiret summotaque operariorum seruorumque turba.
[5,23] Rerum actum diuisum antea in hibernos aestiuosque menses coniunxit.
Iuris dictionem de fidei commissis quotannis et tantum in urbe delegari
magistratibus solitam in perpetuum atque etiam per prouincias potestatibus
demandauit. Capiti Papiae Poppaeae legis a Tiberio Caesare, quasi
sexagenarii generare non possent, addito obrogauit. Sanxit ut pupillis
extra ordinem tutores a consulibus darentur, utque ii, quibus a
magistratibus prouinciae interdicerentur, urbe quoque et Italia
summouerentur. Ipse quosdam nouo exemplo relegauit, ut ultra lapidem
tertium uetaret egredi ab urbe. De maiore negotio acturus in curia medius
inter consulum sellas tribunicio subsellio sedebat. Commeatus a senatu peti
solitos benefici sui fecit.
[5,24] Ornamenta consularia etiam procuratoribus ducenariis indulsit.
Senatoriam dignitatem recusantibus equestrem quoque ademit. Latum clauum,
quamuis initio affirmasset non lecturum se senatorem nisi ciuis R.
abnepotem, etiam libertini filio tribuit, sed sub condicione si prius ab
equite R. adoptatus esset; ac sic quoque reprehensionem uerens, et Appium
Caecum censorem, generis sui proauctorem, libertinorum filios in senatum
adlegisse docuit, ignarus temporibus Appi et deinceps aliquamdiu libertinos
dictos non ipsos, qui manu emitterentur, sed ingenuos ex his procreatos.
Collegio quaestorum pro stratura uiarum gladiatorium munus iniunxit
detractaque Ostiensi et Gallica prouincia curam aerari Saturni reddidit,
quam medio tempore praetores aut, uti nunc, praetura functi sustinuerant.
Triumphalia ornamenta Silano, filiae suae sponso, nondum puberi dedit,
maioribus uero natu tam multis tamque facile, ut epistula communi legionum
nomine extiterit petentium, ut legatis consularibus simul cum exercitu et
triumphalia darentur, ne causam belli quoquo modo quaererent. Aulo Plautio
etiam ouationem decreuit ingressoque urbem obuiam progressus et in
Capitolium eunti et inde rursus reuertenti latus texit. Gabinio Secundo
Cauchis gente Germanica superatis cognomen Cauchius usurpare concessit.
[5,25] Equestris militias ita ordinauit, ut post cohortem alam, post alam
tribunatum legionis daret; stipendiaque instituit et imaginariae militiae
genus, quod uocatur "supra numerum," quo absentes et titulo tenus
fungerentur. Milites domus senatorias salutandi causa ingredi etiam patrum
decreto prohibuit. Libertinos, qui se pro equitibus R. agerent, publicauit,
ingratos et de quibus patroni quererentur reuocauit in seruitutem
aduocatisque eorum negauit se aduersus libertos ipsorum ius dicturum. Cum
quidam aegra et adfecta mancipia in insulam Aesculapi taedio medendi
exponerent, omnes qui exponerentur liberos esse sanxit, nec redire in
dicionem domini, si conualuissent; quod si quis necare quem mallet quam
exponere, caedis crimine teneri. Viatores ne per Italiae oppida nisi aut
pedibus aut sella aut lectica transirent, monuit edicto. Puteolis et Ostiae
singulas cohortes ad arcendos incendiorum casus collocauit. Peregrinae
condicionis homines uetuit usurpare Romana nomina dum taxat gentilicia.
Ciuitatem R. usurpantes in campo Esquilino securi percussit. prouincias
Achaiam et Macedoniam, quas Tiberius ad curam suam transtulerat, senatui
reddidit. Lyciis ob exitiabiles inter se discordias libertatem ademit,
Rhodiis ob paenitentiam ueterum delictorum reddidit. Iliensibus quasi
Romanae gentis auctoribus tributa in perpetuum remisit recitata uetere
epistula Graeca senatus populique R. Seleuco regi amicitiam et societatem
ita demum pollicentis, si consanguineos suos Ilienses ab omni onere immunes
praestitisset. Iudaeos impulsore Chresto assidue tumultuantis Roma expulit.
Germanorum legatis in orchestra sedere permisit, simplicitate eorum et
fiducia commotus, quod in popularia deducti, cum animaduertissent Parthos
et Armenios sedentis in senatu, ad eadem loca sponte transierant, nihilo
deteriorem uirtutem aut condicionem suam praedicantes. Druidarum religionem
apud Gallos dirae immanitatis et tantum ciuibus sub Augusto interdictam
penitus aboleuit; contra sacra Eleusinia etiam transferre ex Attica Romam
conatus est, templumque in Sicilia Veneris Erycinae uetustate conlapsum ut
ex aerario pop. R. reficeretur, auctor fuit. Cum regibus foedus in foro
icit porca caesa ac uetere fetialium praefatione adhibita. Sed et haec et
cetera totumque adeo ex parte magna principatum non tam suo quam uxorum
libertorumque arbitrio administrauit, talis ubique plerumque, qualem esse
eum aut expediret illis aut liberet.
[5,26] Sponsas admodum adulescens duas habuit: Aemiliam Lepidam Augusti
proneptem, item Liuiam Medullinam, cui et cognomen Camillae erat, e genere
antiquo dictatoris Camilli. Priorem, quod parentes eius Augustum
offenderant, uirginem adhuc repudiauit, posteriorem ipso die, qui erat
nuptiis destinatus, ex ualitudine amisit. Uxores deinde duxit Plautiam
Vrgulanillam triumphali et mox Aeliam Paetinam consulari patre. Cum utraque
diuortium fecit, sed cum Paetina ex leuibus offensis, cum Vrgulanilla ob
libidinum probra et homicidii suspicionem. Post has Valeriam Messalinam,
Barbati Messalae consobrini sui filiam, in matrimonium accepit. Quam cum
comperisset super cetera flagitia atque dedecora C. Silio etiam nupsisse
dote inter auspices consignata, supplicio adfecit confirmauitque pro
contione apud praetorianos, quatenus sibi matrimonia male cederent,
permansurum se in caelibatu, ac nisi permansisset, non recusaturum confodi
manibus ipsorum. Nec durare ualuit quin de condicionibus continuo
tractaret, etiam de Paetinae, quam olim exegerat, deque Lolliae Paulinae,
quae C. Caesari nupta fuerat. Verum inlecebris Agrippinae, Germanici
fratris sui filiae, per ius osculi et blanditiarum occasiones pellectus in
amorem, subornauit proximo senatu qui censerent, cogendum se ad ducendum
eam uxorem, quasi rei p. maxime interesset, dandamque ceteris ueniam talium
coniugiorum, quae ad id tempus incesta habebantur. Ac uix uno interposito
die confecit nuptias, non repertis qui sequerentur exemplum, excepto
libertino quodam et altero primipilari, cuius nuptiarum officium et ipse
cum Agrippina celebrauit.
[5,27] Liberos ex tribus uxoribus tulit: ex Vrgulanilla Drusum et Claudiam,
ex Paetina Antoniam, ex Messalina Octauiam et quem primo Germanicum, mox
Britannicum cognominauit. Drusum prope iam puberem amisit piro per lusum in
sublime iactato et hiatu oris excepto strangulatum, cum ei ante paucos dies
filiam Seiani despondisset. Quo magis miror fuisse qui traderent fraude a
Seiano necatum. Claudiam ex liberto suo Botere conceptam, quamuis ante
quintum mensem diuortii natam alique coeptam, exponi tamen ad matris ianuam
et nudam iussit abici. Antoniam Cn. Pompeio Magno, deinde Fausto Sullae,
nobilissimis iuuenibus, Octauiam Neroni priuigno suo collocauit, Silano
ante desponsam. Britannicum uicesimo imperii die inque secundo consulatu,
natum sibi paruulum etiam tum, et militi pro contione manibus suis gestans
et plebi per spectacula gremio aut ante se retinens assidue commendabat
faustisque ominibus cum adclamantium turba prosequebatur. E generis Neronem
adoptauit, Pompeium atque Silanum non recusauit modo, sed et interemit.
[5,28] Libertorum praecipue suspexit Posiden spadonem, quem etiam Britannico
triumpho inter militares uiros hasta pura donauit; nec minus Felicem, quem
cohortibus et alis prouinciaeque Iudaeae praeposuit, trium reginarum
maritum; et Harpocran, cui lectica per urbem uehendi spectaculaque publice
edendi ius tribuit; ac super hos Polybium ab studiis, qui saepe inter duos
consules ambulabat; sed ante omnis Narcissum ab epistulis et Pallantem a
rationibus, quos decreto quoque senatus non praemiis modo ingentibus, sed
et quaestoriis praetoriisque ornamentis honorari libens passus est; tantum
praeterea adquirere et rapere, ut querente eo quondam de fisci exiguitate
non absurde dictum sit, abundaturum, si a duobus libertis in consortium
reciperetur.
[5,29] His, ut dixi, uxoribusque addictus, non principem, sed ministrum egit,
compendio cuiusque horum uel etiam studio aut libidine honores exercitus
impunitates supplicia largitus est, et quidem insciens plerumque et
ignarus. Ac ne singillatim minora quoque enumerem, reuocatas liberalitates
eius, iudicia rescissa, suppositos aut etiam palam immutatos datorum
officiorum codicillos: Appium Silanum consocerum suum Iuliasque, alteram
Drusi, alteram Germanici filiam, crimine incerto nec defensione ulla data
occidit, item Cn. Pompeium maioris filiae uirum et L. Silanum minoris
sponsum. Ex quibus Pompeius in concubitu dilecti adulescentuli confossus
est, Silanus abdicare se praetura ante IIII. Kal. Ian. Morique initio anni
coactus die ipso Claudi et Agrippinae nuptiarum. In quinque et triginta
senatores trecentosque amplius equites R. tanta facilitate animaduertit,
ut, cum de nece consularis uiri renuntiante centurione factum esse quod
imperasset, negaret quicquam se imperasse, nihilo minus rem comprobaret,
affirmantibus libertis officio milites functos, quod ad ultionem
imperatoris ultro procucurrissent. Nam illud omnem fidem excesserit quod
nuptiis, quas Messalina cum adultero Silio fecerat, tabellas dotis et ipse
consignauerit, inductus, quasi de industria simularentur ad auertendum
transferendumque periculum, quod imminere ipsi per quaedam ostenta
portenderetur.
[5,30] Auctoritas dignitasque formae non defuit ei, uerum stanti uel sedenti
ac praecipue quiescenti, nam et prolixo nec exili corpore erat et specie
canitieque pulchra, opimis ceruicibus; ceterum et ingredientem destituebant
poplites minus firmi, et remisse quid uel serio agentem multa
dehonestabant: risus indecens, ira turpior spumante rictu, umentibus
naribus, praeterea linguae titubantia caputque cum semper tum in
quantulocumque actu uel maxime tremulum.
[5,31] ualitudine sicut olim graui, ita princeps prospera usus est excepto
stomachi dolore, quo se correptum etiam de consciscenda morte cogitasse
dixit.
[5,32] conuiuia agitauit et ampla et assidua ac fere patentissimis locis, ut
plerumque sesceni simul discumberent. Conuiuatus est et super emissarium
Fucini lacus ac paene summersus, cum emissa impetu aqua redundasset.
Adhibebat omni cenae et liberos suos cum pueris puellisque nobilibus, qui
more ueteri ad fulcra lectorum sedentes uescerentur. Conuiuae, qui pridie
scyphum aureum subripuisse existimabatur, reuocato in diem posterum calicem
fictilem apposuit. Dicitur etiam meditatus edictum, quo ueniam daret flatum
crepitumque uentris in conuiuio emittendi, cum periclitatum quendam prae
pudore ex continentia repperisset.
[5,33] Cibi uinique quocumque et tempore et loco appetentissimus, cognoscens
quondam in Augusti foro ictusque nidore prandii, quod in proxima Martis
aede Saliis apparabatur, deserto tribunali ascendit ad sacerdotes unaque
decubuit. Nec temere umquam triclinio abscessit nisi distentus ac madens,
et ut statim supino ac per somnum hianti pinna in os inderetur ad
exonerandum stomachum. Somni breuissimi erat. Nam ante mediam noctem
plerumque uigilabat, ut tamen interdiu nonnumquam in iure dicendo
obdormisceret uixque ab aduocatis de industria uocem augentibus
excitaretur. Libidinis in feminas profusissimae, marum omnino expers. Aleam
studiosissime lusit, de cuius arte librum quoque emisit, solitus etiam in
gestatione ludere, ita essedo alueoque adaptatis ne lusus confunderetur.
[5,34] saeuum et sanguinarium natura fuisse, magnis minimisque apparuit
rebus. Tormenta quaestionum poenasque parricidarum repraesentabat
exigebatque coram. Cum spectare antiqui moris supplicium Tiburi concupisset
et deligatis ad palum noxiis carnifex deesset, accitum ab urbe uesperam
usque opperiri perseuerauit. Quocumque gladiatorio munere, uel suo uel
alieno, etiam forte prolapsos iugulari iubebat, maxime retiarios, ut
expirantium facies uideret. Cum par quoddam mutuis ictibus concidisset,
cultellos sibi paruulos ex utroque ferro in usum fieri sine mora iussit.
Bestiaris meridianisque adeo delectabatur, ut et prima luce ad spectaculum
descenderet et meridie dimisso ad prandium populo persederet praeterque
destinatos etiam leui subitaque de causa quosdam committeret, de fabrorum
quoque ac ministrorum atque id genus numero, si automatum uel pegma uel
quid tale aliud parum cessisset. Induxit et unum ex nomenculatoribus suis,
sic ut erat togatus.
[5,35] Sed nihil aeque quam timidus ac diffidens fuit. Primis imperii diebus
quanquam, ut diximus, iactator ciuilitatis, neque conuiuia inire ausus est
nisi ut speculatores cum lanceis circumstarent militesque uice ministrorum
fungerentur, neque aegrum quemquam uisitauit nisi explorato prius cubiculo
culcitisque et stragulis praetemptatis et excussis. Reliquo autem tempore
salutatoribus scrutatores semper apposuit, et quidem omnibus et
acerbissimos. Sero enim ac uix remisit, ne feminae praetextatique pueri et
puellae contrectarentur et ne cuius comiti aut librario calamariae et
graphiariae thecae adimerentur. Motu ciuili cum eum Camillus, non dubitans
etiam citra bellum posse terreri, contumeliosa et minaci et contumaci
epistula cedere imperio iuberet uitamque otiosam in priuata re agere,
dubitauit adhibitis principibus uiris an optemperaret.
[5,36] Quasdam insidias temere delatas adeo expauit, ut deponere imperium
temptauerit. Quodam, ut supra rettuli, cum ferro circa sacrificantem se
deprehenso, senatum per praecones propere conuocauit lacrimisque et
uociferatione miseratus est condicionem suam, cui nihil tuti usquam esset,
ac diu publico abstinuit. Messalinae quoque amorem flagrantissimum non tam
indignitate contumeliarum quam periculi metu abiecit, cum adultero Silio
adquiri imperium credidisset; quo tempore foedum in modum trepidus ad
castra confugit, nihil tota uia quam essetne sibi saluum imperium
requirens.
[5,37] Nulla adeo suspicio, nullus auctor tam leuis extitit, a quo non
mediocri scrupulo iniecto ad cauendum ulciscendumque compelleretur. Vnus ex
litigatoribus seducto in salutatione affirmauit, uidisse se per quietem
occidi eum a quodam; dein paulo post, quasi percussorem agnosceret,
libellum tradentem aduersarium suum demonstrauit: confestimque is pro
deprenso ad poenam raptus est. Pari modo oppressum ferunt Appium Silanum:
quem cum Messalina et Narcissus conspirassent perdere, diuisis partibus
alter ante lucem similis attonito patroni cubiculum inrupit, affirmans
somniasse se uim ei ab Appio inlatam; altera in admirationem formata sibi
quoque eandem speciem aliquot iam noctibus obuersari rettulit; nec multo
post ex composito inrumpere Appius nuntiatus, cui pridie ad id temporis ut
adesset praeceptum erat, quasi plane repraesentaretur somnii fides, arcessi
statim ac mori iussus est. Nec dubitauit postero die Claudius ordinem rei
gestae perferre ad senatum ac liberto gratias agere, quod pro salute sua
etiam dormiens excubaret.
[5,38] Irae atque iracundiae conscius sibi, utramque excusauit edicto
distinxitque, pollicitus alteram quidem breuem et innoxiam, alteram non
iniustam fore. Ostiensibus, quia sibi subeunti Tiberim scaphas obuiam non
miserint, grauiter correptis eaque cum inuidia, ut in ordinem se coactum
conscriberet, repente tantum non satis facientis modo ueniam dedit. Quosdam
in publico parum tempestiue adeuntis manu sua reppulit. Item scribam
quaestorium itemque praetura functum senatorem inauditos et innoxios
relegauit, quod ille aduersus priuatum se intemperantius affuisset, hic in
aedilitate inquilinos praediorum suorum contra uetitum cocta uendentes
multasset uilicumque interuenientem flagellasset. Qua de causa etiam
coercitionem popinarum aedilibus ademit. Ac ne stultitiam quidem suam
reticuit simulatamque a se ex industria sub Gaio, quod aliter euasurus
peruenturusque ad susceptam stationem non fuerit, quibusdam oratiunculis
testatus est; nec tamen persuasit, cum intra breue tempus liber editus sit,
cui index erat moron epanastasis, argumentum autem stultitiam neminem
fingere.
[5,39] Inter cetera in eo mirati sunt homines et obliuionem et
inconsiderantiam, uel ut Graece dicam, meteorian et ablepsian. Occisa
Messalina, paulo post quam in triclinio decubuit, cur domina non ueniret
requisiit. Multos ex iis, quos capite damnauerat, postero statim die et in
consilium et ad aleae lusum admoneri iussit et, quasi morarentur, ut
somniculosos per nuntium increpuit. Ducturus contra fas Agrippinam uxorem,
non cessauit omni oratione filiam et alumnam et in gremio suo natam atque
educatam praedicare. Adsciturus in nomen Neronem, quasi parum
reprehenderetur, quod adulto iam filio priuignum adoptaret, identidem
diuulgauit neminem umquam per adoptionem familiae Claudiae insertum.
[5,40] Sermonis uero rerumque tantam saepe neglegentiam ostendit, ut nec quis
nec inter quos, quoue tempore ac loco uerba faceret, scire aut cogitare
existimaretur. Cum de laniis ac uinariis ageretur, exclamauit in curia:
"rogo uos, quis potest sine offula uiuere?" Descripsitque abundantiam
ueterum tabernarum, unde solitus esset uinum olim et ipse petere. De
quaesturae quodam candidato inter causas suffragationis suae posuit, quod
pater eius frigidam aegro sibi tempestiue dedisset. Inducta teste in
senatu: "haec," inquit, "matris meae liberta et ornatrix fuit, sed me
patronum semper existimauit; hoc ideo dixi, quod quidam sunt adhuc in domo
mea, qui me patronum non putant." Sed et pro tribunali Ostiensibus quiddam
publice orantibus cum excanduisset, nihil habere se uociferatus est, quare
eos demereatur; si quem alium, et se liberum esse. Nam illa eius cotidiana
et plane omnium horarum et momentorum erant: "quid, ego tibi Telegenius
uideor?" et: lalei kai me thiggane, multaque talia etiam priuatis deformia,
nedum principi, neque infacundo neque indocto, immo etiam pertinaciter
liberalibus studiis dedito.
[5,41] Historiam in adulescentia hortante T. Liuio, Sulpicio uero Flauo etiam
adiuuante, scribere adgressus est. Et cum primum frequenti auditorio
commisisset, aegre perlegit refrigeratus saepe a semet ipso. Nam cum initio
recitationis defractis compluribus subsellis obesitate cuiusdam risus
exortus esset, ne sedato quidem tumultu temperare potuit, quin ex
interuallo subinde facti reminisceretur cachinnosque reuocaret. In
principatu quoque et scripsit plurimum et assidue recitauit per lectorem.
Initium autem sumpsit historiae post caedem Caesaris dictatoris, sed et
transiit ad inferiora tempora coepitque a pace ciuili, cum sentiret neque
libere neque uere sibi de superioribus tradendi potestatem relictam,
correptus saepe et a matre et ab auia. Prioris materiae duo uolumina,
posterioris unum et quadraginta reliquit. Composuit et "de uita sua" octo
uolumina, magis inepte quam ineleganter; item "Ciceronis defensionem
aduersus Asini Galli libros" satis eruditam. nouas etiam commentus est
litteras tres ac numero ueterum quasi maxime necessarias addidit; de quarum
ratione cum priuatus adhuc uolumen edidisset, mox princeps non difficulter
optinuit ut in usu quoque promiscuo essent. Extat talis scriptura in
plerisque libris ac diurnis titulisque operum.
[5,42] Nec minore cura Graeca studia secutus est, amorem praestantiamque
linguae occasione omni professus. Cuidam barbaro Graece ac Latine
disserenti: "cum utroque," inquit, "sermone nostro sis paratus"; et in
commendanda patribus conscriptis Achaia, gratam sibi prouinciam ait
communium studiorum commercio; ac saepe in senatu legatis perpetua oratione
respondit. Multum uero pro tribunali etiam Homericis locutus est uersibus.
Quotiens quidem hostem uel insidiatorem ultus esset, excubitori tribuno
signum de more poscenti non temere aliud dedit quam:
Andr' apamynasthai, hote tis proteros chalepenei.
Denique et Graecas scripsit historias, Tyrrhenicon uiginti, Carchedoniacon
octo. Quarum causa ueteri Alexandriae Musio additum ex ipsius nomine nouum;
institutumque ut quotannis in altero Tyrrhenicon libri, in altero
Carchedoniacon diebus statutis uelut in auditorio recitarentur toti a
singulis per uices.
[5,43] Sub exitu uitae signa quaedam nec obscura paenitentis de matrimonio
Agrippinae deque Neronis adoptione dederat, siquidem commemorantibus
libertis ac laudantibus cognitionem, qua pridie quandam adulterii ream
condemnarat, sibi quoque in fatis esse iactauit omnia impudica, sed non
impunita matrimonia; et subinde obuium sibi Britannicum artius complexus
hortatus est, ut cresceret rationemque a se omnium factorum acciperet;
Graeca insuper uoce prosecutus: ho trosas iasetai. Cumque impubi teneroque
adhuc, quando statura permitteret, togam dare destinasset, adiecit: "Ut
tandem populus R. uerum Caesarem habeat."
[5,44] Non multoque post testamentum etiam conscripsit ac signis omnium
magistratuum obsignauit. Prius igitur quam ultra progrederetur, praeuentus
est ab Agrippina, quam praeter haec conscientia quoque nec minus delatores
multorum criminum arguebant. Et ueneno quidem occisum conuenit; ubi autem
et per quem dato, discrepat. Quidam tradunt epulanti in arce cum
sacerdotibus per Halotum spadonem praegustatorem; alii domestico conuiuio
per ipsam Agrippinam, quae boletum medicatum auidissimo ciborum talium
optulerat. Etiam de subsequentibus diuersa fama est. Multi statim hausto
ueneno obmutuisse aiunt excruciatumque doloribus nocte tota defecisse prope
lucem. Nonnulli inter initia consopitum, deinde cibo affluente euomuisse
omnia, repetitumque toxico, incertum pultine addito, cum uelut exhaustum
refici cibo oporteret, an immisso per clysteram, ut quasi abundantia
laboranti etiam hoc genere egestionis subueniretur.
[5,45] Mors eius celata est, donec circa successorem omnia ordinarentur.
Itaque et quasi pro aegro adhuc uota suscepta sunt et inducti per
simulationem comoedi, qui uelut desiderantem oblectarent. Excessit III. Id.
Octob. Asinio Marcello Acilio Auiola coss. sexagesimo quarto aetatis,
imperii quarto decimo anno, funeratusque est sollemni principum pompa et in
numerum deorum relatus; quem honorem a Nerone destitutum abolitumque
recepit mox per Vespasianum.
[5,46] Praesagia mortis eius praecipua fuerunt: exortus crinitae stellae,
quam cometen uocant, tactumque de caelo monumentum Drusi patris, et quod
eodem anno ex omnium magistratuum genere plerique mortem obierant. Sed nec
ipse ignorasse aut dissimulasse ultima uitae suae tempora uidetur, aliquot
quidem argumentis. Nam et cum consules designaret, neminem ultra mensem quo
obiit designauit, et in senatu, cui nouissime interfuit, multum ad
concordiam liberos suos cohortatus, utriusque aetatem suppliciter patribus
commendauit, et in ultima cognitione pro tribunali accessisse ad finem
mortalitatis, quanquam abominantibus qui audiebant, semel atque iterum
pronuntiauit.
|