[0] Agricola.
[1] (1) Clarorum uirorum facta moresque posteris tradere, antiquitus usitatum,
ne nostris quidem temporibus quamquam incuriosa suorum aetas omisit,
quotiens magna aliqua ac nobilis uirtus uicit ac supergressa est uitium
paruis magnisque ciuitatibus commune, ignorantiam recti et inuidiam. (2)
Sed apud priores ut agere digna memoratu pronum magisque in aperto erat,
ita celeberrimus quisque ingenio ad prodendam uirtutis memoriam sine gratia
aut ambitione bonae tantum conscientiae pretio ducebantur. (3) Ac plerique
suam ipsi uitam narrare fiduciam potius morum quam adrogantiam arbitrati
sunt, nec id Rutilio et Scauro citra fidem aut obtrectationi fuit: adeo
uirtutes isdem temporibus optime aestimantur, quibus facillime gignuntur.
(4) At nunc narraturo mihi uitam defuncti hominis uenia opus fuit, quam non
petissem incusaturus: tam saeua et infesta uirtutibus tempora.
[2] (1) Legimus, cum Aruleno Rustico Paetus Thrasea, Herennio Senecioni Priscus
Heluidius laudati essent, capitale fuisse, neque in ipsos modo auctores,
sed in libros quoque eorum saeuitum, delegato triumuiris ministerio ut
monumenta clarissimorum ingeniorum in comitio ac foro urerentur. (2)
Scilicet illo igne uocem populi Romani et libertatem senatus et
conscientiam generis humani aboleri arbitrabantur, expulsis insuper
sapientiae professoribus atque omni bona arte in exilium acta, ne quid
usquam honestum occurreret. (3) Dedimus profecto grande patientiae
documentum; et sicut uetus aetas uidit quid ultimum in libertate esset, ita
nos quid in seruitute, adempto per inquisitiones etiam loquendi audiendique
commercio. (4) Memoriam quoque ipsam cum uoce perdidissemus, si tam in
nostra potestate esset obliuisci quam tacere.
[3] (1) Nunc demum redit animus; et quamquam primo statim beatissimi saeculi
ortu Nerua Caesar res olim dissociabilis miscuerit, principatum ac
libertatem, augeatque cotidie felicitatem temporum Nerua Traianus, nec spem
modo ac uotum securitas publica, sed ipsius uoti fiduciam ac robur
adsumpserit, natura tamen infirmitatis humanae tardiora sunt remedia quam
mala; et ut corpora nostra lente augescunt, cito extinguuntur, sic ingenia
studiaque oppresseris facilius quam reuocaueris: subit quippe etiam ipsius
inertiae dulcedo, et inuisa primo desidia postremo amatur. (2) Quid, si per
quindecim annos, grande mortalis aeui spatium, multi fortuitis casibus,
promptissimus quisque saeuitia principis interciderunt, pauci et, ut ita
dixerim, non modo aliorum sed etiam nostri superstites sumus, exemptis e
media uita tot annis, quibus iuuenes ad senectutem, senes prope ad ipsos
exactae aetatis terminos per silentium uenimus? (3) Non tamen pigebit uel
incondita ac rudi uoce memoriam prioris seruitutis ac testimonium
praesentium bonorum composuisse. Hic interim liber honori Agricolae soceri
mei destinatus, professione pietatis aut laudatus erit aut excusatus.
[4] (1) Gnaeus Iulius Agricola, uetere et inlustri Foroiuliensium colonia
ortus, utrumque auum procuratorem Caesarum habuit, quae equestris nobilitas
est. (2) Pater illi Iulius Graecinus senatorii ordinis, studio eloquentiae
sapientiaeque notis, iisque ipsis uirtutibus iram Gai Caesaris meritus:
namque Marcum Silanum accusare iussus et, quia abnuerat, interfectus est.
(3) Mater Iulia Procilla fuit, rarae castitatis. In huius sinu
indulgentiaque educatus per omnem honestarum artium cultum pueritiam
adulescentiamque transegit. (4) Arcebat eum ab inlecebris peccantium
praeter ipsius bonam integramque naturam, quod statim paruulus sedem ac
magistram studiorum Massiliam habuit, locum Graeca comitate et prouinciali
parsimonia mixtum ac bene compositum. (5) Memoria teneo solitum ipsum
narrare se prima in iuuenta studium philosophiae acrius, ultra quam
concessum Romano ac senatori, hausisse, ni prudentia matris incensum ac
flagrantem animum coercuisset. (6) Scilicet sublime et erectum ingenium
pulchritudinem ac speciem magnae excelsaeque gloriae uehementius quam caute
adpetebat. Mox mitigauit ratio et aetas, retinuitque, quod est
difficillimum, ex sapientia modum.
[5] (1) Prima castrorum rudimenta in Britannia Suetonio Paulino, diligenti ac
moderato duci, adprobauit, electus quem contubernio aestimaret. (2) Nec
Agricola licenter, more iuuenum qui militiam in lasciuiam uertunt, neque
segniter ad uoluptates et commeatus titulum tribunatus et inscitiam
rettulit: sed noscere prouinciam, nosci exercitui, discere a peritis, sequi
optimos, nihil adpetere in iactationem, nihil ob formidinem recusare,
simulque et anxius et intentus agere. (3) Non sane alias exercitatior
magisque in ambiguo Britannia fuit: trucidati ueterani, incensae coloniae,
intercepti exercitus; tum de salute, mox de uictoria certauere. (4) Quae
cuncta etsi consiliis ductuque alterius agebantur, ac summa rerum et
recuperatae prouinciae gloria in ducem cessit, artem et usum et stimulos
addidere iuueni, intrauitque animum militaris gloriae cupido, ingrata
temporibus quibus sinistra erga eminentis interpretatio nec minus periculum
ex magna fama quam ex mala.
[6] (1) Hinc ad capessendos magistratus in urbem degressus Domitiam Decidianam,
splendidis natalibus ortam, sibi iunxit; idque matrimonium ad maiora
nitenti decus ac robur fuit. Vixeruntque mira concordia, per mutuam
caritatem et in uicem se anteponendo, nisi quod in bona uxore tanto maior
laus, quanto in mala plus culpae est. (2) Sors quaesturae prouinciam Asiam,
pro consule Saluium Titianum dedit, quorum neutro corruptus est, quamquam
et prouincia diues ac parata peccantibus, et pro consule in omnem
auiditatem pronus quantalibet facilitate redempturus esset mutuam
dissimulationem mali. (3) Auctus est ibi filia, in subsidium simul ac
solacium; nam filium ante sublatum breui amisit. (4) Mox inter quaesturam
ac tribunatum plebis atque ipsum etiam tribunatus annum quiete et otio
transiit, gnarus sub Nerone temporum, quibus inertia pro sapientia fuit.
(5) Idem praeturae tenor et silentium; nec enim iurisdictio obuenerat.
Ludos et inania honoris medio rationis atque abundantiae duxit, uti longe a
luxuria ita famae propior. (6) Tum electus a Galba ad dona templorum
recognoscenda diligentissima conquisitione effecit, ne cuius alterius
sacrilegium res publica quam Neronis sensisset.
[7] (1) Sequens annus graui uulnere animum domumque eius adflixit. (2) Nam
classis Othoniana licenter uaga dum Intimilium (Liguriae pars est)
hostiliter populatur, matrem Agricolae in praediis suis interfecit,
praediaque ipsa et magnam patrimonii partem diripuit, quae causa caedis
fuerat. (3) Igitur ad sollemnia pietatis profectus Agricola, nuntio
adfectati a Vespasiano imperii deprehensus ac statim in partis transgressus
est. (4) Initia principatus ac statum urbis Mucianus regebat, iuuene
admodum Domitiano et ex paterna fortuna tantum licentiam usurpante. (5) Is
missum ad dilectus agendos Agricolam integreque ac strenue uersatum
uicesimae legioni tarde ad sacramentum transgressae praeposuit, ubi
decessor seditiose agere narrabatur: quippe legatis quoque consularibus
nimia ac formidolosa erat, nec legatus praetorius ad cohibendum potens,
incertum suo an militum ingenio. (6) Ita successor simul et ultor electus
rarissima moderatione maluit uideri inuenisse bonos quam fecisse.
[8] (1) Praeerat tunc Britanniae Vettius Bolanus, placidius quam feroci
prouincia dignum est; temperauit Agricola uim suam ardoremque compescuit,
ne incresceret, peritus obsequi eruditusque utilia honestis miscere. (2)
Breui deinde Britannia consularem Petilium Cerialem accepti. Habuerunt
uirtutes spatium exemplorum, sed primo Cerialis labores modo et discrimina,
mox et gloriam communicabat: saepe parti exercitus in experimentum,
aliquando maioribus copiis ex euentu praefecit. (3) Nec Agricola umquam in
suam famam gestis exultauit; ad auctorem ac ducem ut minister fortunam
referebat. (4) Ita uirtute in obsequendo, uerecundia in praedicando extra
inuidiam nec extra gloriam erat.
[9] (1) Reuertentem ab legatione legionis diuus Vespasianus inter patricios
adsciuit; ac deinde prouinciae Aquitaniae praeposuit, splendidae inprimis
dignitatis administratione ac spe consulatus, cui destinarat. (2) Credunt
plerique militaribus ingeniis subtilitatem deesse, quia castrensis
iurisdictio secura et obtusior ac plura manu agens calliditatem fori non
exerceat: (3) Agricola naturali prudentia, quamuis inter togatos, facile
iusteque agebat. (4) Iam uero tempora curarum remissionumque diuisa: ubi
conuentus ac iudicia poscerent, grauis intentus, seuerus et saepius
misericors: ubi officio satis factum, nulla ultra potestatis persona:
tristitiam et adrogantiam et auaritiam exuerat. (5) Nec illi, quod est
rarissimum, aut facilitas auctoritatem aut seueritas amorem deminuit.
Integritatem atque abstinentiam in tanto uiro referre iniuria uirtutum
fuerit. (6) Ne famam quidem, cui saepe etiam boni indulgent, ostentanda
uirtute aut per artem quaesiuit; procul ab aemulatione aduersus collegas,
procul a contentione aduersus procuratores, et uincere inglorium et atteri
sordidum arbitrabatur. (7) Minus triennium in ea legatione detentus ac
statim ad spem consulatus reuocatus est, comitante opinione Britanniam ei
prouinciam dari, nullis in hoc ipsius sermonibus, sed quia par uidebatur.
(8) Haud semper errat fama; aliquando et eligit. (9) Consul egregiae tum
spei filiam iuueni mihi despondit ac post consulatum collocauit, et statim
Britaniae praepositus est, adiecto pontificatus sacerdotio.
[10] (1) Britanniae situm populosque multis scriptoribus memoratos non in
comparationem curae ingeniiue referam, sed quia tum primum perdomita est;
ita quae priores nondum comperta eloquentia percoluere, rerum fide
tradentur. (2) Britannia, insularum quas Romana notitia complectitur
maxima, spatio ac caelo in orientem Germaniae, in occidentem Hispaniae
obtenditur, Gallis in meridiem etiam inspicitur; septentrionalia eius,
nullis contra terris, uasto atque aperto mari pulsantur. (3) Formam totius
Britanniae Liuius ueterum, Fabius Rusticus recentium eloquentissimi
auctores oblongae scutulae uel bipenni adsimulauere. (4) Et est ea facies
citra Caledoniam, unde et in uniuersum fama {est}: transgressis inmensum et
enorme spatium procurrentium extremo iam litore terrarum uelut in cuneum
tenuatur. (5) Hanc oram nouissimi maris tunc primum Romana classis
circumuecta insulam esse Britanniam adfirmauit, ac simul incognitas ad id
tempus insulas, quas Orcadas uocant, inuenit domuitque. (6) Dispecta est et
Thule, quia hactenus iussum, et hiems adpetebat. Sed mare pigrum et graue
remigantibus perhibent ne uentis quidem perinde attolli, credo quod
rariores terrae montesque, causa ac materia tempestatum, et profunda moles
continui maris tardius impellitur. (7) Naturam Oceani atque aestus neque
quaerere huius operis est, ac multi rettulere: unum addiderim, nusquam
latius dominari mare, multum fluminum huc atque illuc ferre, nec litore
tenus adcrescere aut resorberi, sed influere penitus atque ambire, et iugis
etiam ac montibus inseri uelut in suo.
[11] (1) Ceterum Britanniam qui mortales initio coluerint, indigenae an aduecti,
ut inter barbaros, parum compertum. (2) Habitus corporum uarii atque ex eo
argumenta. Namque rutilae Caledoniam habitantium comae, magni artus
Germanicam originem adseuerant; Silurum colorati uultus, torti plerumque
crines et posita contra Hispania Hiberos ueteres traiecisse easque sedes
occupasse fidem faciunt; proximi Gallis et similes sunt, seu durante
originis ui, seu procurrentibus in diuersa terris positio caeli corporibus
habitum dedit. (3) In uniuersum tamen aestimanti Gallos uicinam insulam
occupasse credibile est. (4) Eorum sacra deprehendas ac superstitionum
persuasiones; sermo haud multum diuersus, in deposcendis periculis eadem
audacia et, ubi aduenere, in detrectandis eadem formido. (5) Plus tamen
ferociae Britanni praeferunt, ut quos nondum longa pax emollierit. Nam
Gallos quoque in bellis floruisse accepimus; mox segnitia cum otio
intrauit, amissa uirtute pariter ac libertate. (6) Quod Britannorum olim
uictis euenit: ceteri manent quales Galli fuerunt.
[12] (1) In pedite robur; quaedam nationes et curru proeliantur; honestior
auriga, clientes propugnant. (2) Olim regibus parebant, nunc per principes
factionibus et studiis trahuntur. (3) Nec aliud aduersus ualidissimas
gentis pro nobis utilius quam quod in commune non consulunt. (4) Rarus
duabus tribusue ciuitatibus ad propulsandum commune periculum conuentus:
ita singuli pugnant, uniuersi uincuntur. (5) Caelum crebris imbribus ac
nebulis foedum; asperitas frigorum abest. (6) Dierum spatia ultra nostri
orbis mensuram; nox clara et extrema Britanniae parte breuis, ut finem
atque initium lucis exiguo discrimine internoscas. (7) Quod si nubes non
officiant, aspici per noctem solis fulgorem, nec occidere et exurgere, sed
transire adfirmant. (8) Scilicet extrema et plana terrarum humili umbra non
erigunt tenebras, infraque caelum et sidera nox cadit. (9) Solum praeter
oleam uitemque et cetera calidioribus terris oriri sueta patiens frugum
pecudumque fecundum: tarde mitescunt, cito proueniunt; eademque utriusque
rei causa, multus umor terrarum caelique. (10) Fert Britannia aurum et
argentum et alia metalla, pretium uictoriae. (11) Gignit et Oceanus
margarita, sed subfusca ac liuentia. (12) Quidam artem abesse legentibus
arbitrantur; nam in rubro mari uiua ac spirantia saxis auelli, in
Britannia, prout expulsa sint, colligi: ego facilius crediderim naturam
margaritis deesse quam nobis auaritiam.
[13] (1) Ipsi Britanni dilectum ac tributa et iniuncta imperii munia impigre
obeunt, si iniuriae absint: has aegre tolerant, iam domiti ut pareant,
nondum ut seruiant. (2) Igitur primus omnium Romanorum diuus Iulius cum
exercitu Britanniam ingressus, quamquam prospera pugna terruerit incolas ac
litore potitus sit, potest uideri ostendisse posteris, non tradidisse. (3)
Mox bella ciuilia et in rem publicam uersa principum arma, ac longa obliuio
Britanniae etiam in pace: consilium id diuus Augustus uocabat, Tiberius
praeceptum. (4) Agitasse Gaium Caesarem de intranda Britannia satis
constat, ni uelox ingenio mobili paenitentiae, et ingentes aduersus
Germaniam conatus frustra fuissent. (5) Diuus Claudius auctor iterati
operis, transuectis legionibus auxiliisque et adsumpto in partem rerum
Vespasiano, quod initium uenturae mox fortunae fuit: domitae gentes, capti
reges et monstratus fatis Vespasianus.
[14] (1) Consularium primus Aulus Plautius praepositus ac subinde Ostorius
Scapula, uterque bello egregius: redactaque paulatim in formam prouinciae
proxima pars Britanniae, addita insuper ueteranorum colonia. (2) Quaedam
ciuitates Cogidumno regi donatae (is ad nostram usque memoriam fidissimus
mansit), uetere ac iam pridem recepta populi Romani consuetudine, ut
haberet instrumenta seruitutis et reges. (3) Mox Didius Gallus parta a
prioribus continuit, paucis admodum castellis in ulteriora promotis, per
quae fama aucti officii quaereretur. (4) Didium Veranius excepit, isque
intra annum extinctus est. (5) Suetonius hinc Paulinus biennio prosperas
res habuit, subactis nationibus firmatisque praesidiis; quorum fiducia
Monam insulam ut uires rebellibus ministrantem adgressus terga occasioni
patefecit.
[15] (1) Namque absentia legati remoto metu Britanni agitare inter se mala
seruitutis, conferre iniurias et interpretando accendere: nihil profici
patientia nisi ut grauiora tamquam ex facili tolerantibus imperentur. (2)
Singulos sibi olim reges fuisse, nunc binos imponi, e quibus legatus in
sanguinem, procurator in bona saeuiret. Aeque discordiam praepositorum,
aeque concordiam subiectis exitiosam. Alterius manus centuriones, alterius
seruos uim et contumelias miscere. Nihil iam cupiditati, nihil libidini
exceptum. (3) In proelio fortiorem esse qui spoliet: nunc ab ignauis
plerumque et imbellibus eripi domos, abstrahi liberos, iniungi dilectus,
tamquam mori tantum pro patria nescientibus. (4) Quantulum enim transisse
militum, si sese Britanni numerent? sic Germanias excussisse iugum: et
flumine, non Oceano defendi. (5) Sibi patriam coniuges parentes, illis
auaritiam et luxuriam causas belli esse; recessuros, ut diuus Iulius
recessisset, modo uirtutem maiorum suorum aemularentur; neue proelii unius
aut alterius euentu pauescerent: plus impetus felicibus, maiorem
constantiam penes miseros esse. (6) Iam Britannorum etiam deos misereri,
qui Romanum ducem absentem, qui relegatum in alia insula exercitum
detinerent; iam ipsos, quod difficillimum fuerit, deliberare. (7) Porro in
eius modi consiliis periculosius esse deprehendi quam audere.
[16] (1) His atque talibus in uicem instincti, Boudicca generis regii femina
duce (neque enim sexum in imperiis discernunt) sumpsere uniuersi bellum; ac
sparsos per castella milites consectati, expugnatis praesidiis ipsam
coloniam inuasere ut sedem seruitutis, nec ullum in barbaris {ingeniis}
saeuitiae genus omisit ira et uictoria. (2) Quod nisi Paulinus cognito
prouinciae motu propere subuenisset, amissa Britannia foret; quam unius
proelii fortuna ueteri patientiae restituit, tenentibus arma plerisque,
quos conscientia defectionis et proprius ex legato timor agitabat, ne
quamquam egregius cetera adroganter in deditos et ut suae cuiusque iniuriae
ultor durius consuleret. (3) Missus igitur Petronius Turpilianus tamquam
exorabilior et delictis hostium nouus eoque paenitentiae mitior, compositis
prioribus nihil ultra ausus Trebellio Maximo prouinciam tradidit. (4)
Trebellius segnior et nullis castorum experimentis, comitate quadam curandi
prouinciam tenuit. (5) Didicere iam barbari quoque ignoscere uitiis
blandientibus, et interuentus ciuilium armorum praebuit iustam segnitiae
excusationem: sed discordia laboratum, cum adsuetus expeditionibus miles
otio lasciuiret. (6) Trebellius, fuga ac latebris uitata exercitus ira,
indecorus atque humilis precario mox praefuit, ac uelut pacta exercitus
licentia, ducis salute, {et} seditio sine sanguine stetit. (7) Nec Vettius
Bolanus, manentibus adhuc ciuilibus bellis, agitauit Britanniam disciplina:
eadem inertia erga hostis, similis petulantia castrorum, nisi quod innocens
Bolanus et nullis delictis inuisus caritatem parauerat loco auctoritatis.
[17] (1) Sed ubi cum cetero orbe Vespasianus et Britanniam recuperauit, magni
duces, egregii exercitus, minuta hostium spes. (2) Et terrorem statim
intulit Petilius Cerialis, Brigantum ciuitatem, quae numerosissima
prouinciae totius perhibetur, adgressus. (3) Multa proelia, et aliquando
non incruenta; magnamque Brigantum partem aut uictoria amplexus est aut
bello. (4) Et Cerialis quidem alterius successoris curam famamque
obruisset: subiit sustinuitque molem Iulius Frontinus, uir magnus, quantum
licebat, ualidamque et pugnacem Silurum gentem armis subegit, super
uirtutem hostium locorum quoque difficultates eluctatus.
[18] (1) Hunc Britanniae statum, has bellorum uices media iam aestate
transgressus Agricola inuenit, cum et milites uelut omissa expeditione ad
securitatem et hostes ad occasionem uerterentur. (2) Ordouicum ciuitas haud
multo ante aduentum eius alam in finibus suis agentem prope uniuersam
obtriuerat, eoque initio erecta prouincia. (3) Et quibus bellum uolentibus
erat, probare exemplum ac recentis legati animum opperiri, cum Agricola,
quamquam transuecta aestas, sparsi per prouinciam numeri, praesumpta apud
militem illius anni quies, tarda et contraria bellum incohaturo, et
plerisque custodiri suspecta potius uidebatur, ire obuiam discrimini
statuit; contractisque legionum uexillis et modica auxiliorum manu, quia in
aequum degredi Ordouices non audebant, ipse ante agmen, quo ceteris par
animus simili periculo esset, erexit aciem. (4) Caesaque prope uniuersa
gente, non ignarus instandum famae ac, prout prima cessissent, terrorem
ceteris fore, Monam insulam, cuius possessione reuocatum Paulinum
rebellione totius Britanniae supra memoraui, redigere in potestatem animo
intendit. (5) Sed, ut in subitis consiliis, naues deerant: ratio et
constantia ducis transuexit; depositis omnibus sarcinis lectissimos
auxiliarium, quibus nota uada et patrius nandi usus, quo simul seque et
arma et equos regunt, ita repente inmisit, ut obstupefacti hostes, qui
classem, qui nauis, qui mare expectabant, nihil arduum aut inuictum
crediderint sic ad bellum uenientibus. (6) Ita petita pace ac dedita insula
clarus ac magnus haberi Agricola, quippe cui ingredienti prouinciam, quod
tempus alii per ostentationem et officiorum ambitum transigunt, labor et
periculum placuisset. (7) Nec Agricola prosperitate rerum in uanitatem
usus, expeditionem aut uictoriam uocabat uictos continuisse; ne laureatis
quidem gesta prosecutus est, sed ipsa dissimulatione famae famam auxit,
aestimantibus quanta futuri spe tam magna tacuisset.
[19] (1) Ceterum animorum prouinciae prudens, simulque doctus per aliena
experimenta parum profici armis, si iniuriae sequerentur, causas bellorum
statuit excidere. (2) A se suisque orsus primum domum suam coercuit, quod
plerisque haud minus arduum est quam prouinciam regere. (3) Nihil per
libertos seruosque publicae rei, non studiis priuatis nec ex commendatione
aut precibus centurionem militesue adscire, sed optimum quemque fidissimum
putare; omnia scire, non omnia exsequi; paruis peccatis ueniam, magnis
seueritatem commodare; nec poena semper, sed saepius paenitentia contentus
esse; officiis et administrationibus potius non peccaturos praeponere, quam
damnare cum peccassent. (4) Frumenti et tributorum exactionem aequalitate
munerum mollire, circumcisis quae in quaestum reperta ipso tributo grauius
tolerabantur; namque per ludibrium adsidere clausis horreis et emere ultro
frumenta ac luere pretio cogebantur. (5) Diuortia itinerum et longinquitas
regionum indicebatur, ut ciuitates proximis hibernis in remota et auia
deferrent, donec quod omnibus in promptu erat paucis lucrosum fieret.
[20] (1) Haec primo statim anno comprimendo egregiam famam paci circumdedit,
quae uel incuria uel intolerantia priorum haud minus quam bellum timebatur.
(2) Sed ubi aestas aduenit, contracto exercitu multus in agmine, laudare
modestiam, disiectos coercere; loca castris ipse capere, aestuaria ac
siluas ipse praetemptare; et nihil interim apud hostis quietum pati, quo
minus subitis excursibus popularetur; atque ubi satis terruerat, parcendo
rursus inuitamenta pacis ostentare. (3) Quibus rebus multae ciuitates, quae
in illum diem ex aequo egerant, datis obsidibus iram posuere et praesidiis
castellisque circumdatae, et tanta ratione curaque, ut nulla ante
Britanniae noua pars {pariter} inlacessita transierit.
[21] (1) Sequens hiems saluberrimis consiliis absumpta; namque ut homines
dispersi ac rudes eoque in bella faciles quieti et otio per uoluptates
adsuescerent, hortari priuatim, adiuuare publice, ut templa fora domos
extruerent, laudando promptos, castigando segnis: ita honoris aemulatio pro
necessitate erat. (2) Iam uero principum filios liberalibus artibus
erudire, et ingenia Britannorum studiis Gallorum anteferre, ut qui modo
linguam Romanam abnuebant, eloquentiam concupiscerent. (3) Inde etiam
habitus nostri honor et frequens toga; paulatimque discessum ad delenimenta
uitiorum, porticus et balinea et conuiuiorum elegantiam; idque apud
imperitos humanitas uocabatur, cum pars seruitutis esset.
[22] (1) Tertius expeditionum annus nouas gentis aperuit, uastatis usque ad
Tanaum (aestuario nomen est) nationibus; qua formidine territi hostes
quamquam conflictatum saeuis tempestatibus exercitum lacessere non ausi;
ponendisque insuper castellis spatium fuit. (2) Adnotabant periti non alium
ducem opportunitates locorum sapientius legisse; nullum ab Agricola positum
castellum aut ui hostium expugnatum aut pactione ac fuga desertum; nam
aduersus moras obsidionis annuis copiis firmabantur. (3) Ita intrepida ibi
hiems, crebrae eruptiones et sibi quisque praesidio, inritis hostibus eoque
desperantibus, quia soliti plerumque damna aestatis hibernis euentibus
pensare tum aestate atque hieme iuxta pellebantur. (4) Nec Agricola umquam
per alios gesta auidus intercepit: seu centurio seu praefectus incorruptum
facti testem habebat. (5) Apud quosdam acerbior in conuiciis narrabatur;
{et} ut erat comis bonis, ita aduersus malos iniucundus. (6) Ceterum ex
iracundia nihil supererat secretum, ut silentium eius non timeres:
honestius putabat offendere quam odisse.
[23] (1) Quarta aestas obtinendis quae percucurrerat insumpta; ac si uirtus
exercituum et Romani nominis gloria pateretur, inuentus in ipsa Britannia
terminus. (2) Namque Clota et Bodotria diuersi maris aestibus per inmensum
reuectae, angusto terrarum spatio dirimuntur: quod tum praesidiis
firmabatur atque omnis propior sinus tenebatur, summotis uelut in aliam
insulam hostibus.
[24] (1) Quinto expeditionum anno naue prima transgressus ignotas ad id tempus
gentis crebris simul ac prosperis proeliis domuit; eamque partem Britanniae
quae Hiberniam aspicit copiis instruxit, in spem magis quam ob formidinem,
si quidem Hibernia medio inter Britanniam atque Hispaniam sita et Gallico
quoque mari opportuna ualentissimam imperii partem magnis in uicem usibus
miscuerit. (2) Spatium eius, si Britanniae comparetur, angustius nostri
maris insulas superat. (3) Solum caelumque et ingenia cultusque hominum
haud multum a Britannia differunt; {in} melius aditus portusque per
commercia et negotiatores cogniti. (4) Agricola expulsum seditione
domestica unum ex regulis gentis exceperat ac specie amicitiae in
occasionem retinebat. (5) Saepe ex eo audiui legione una et modicis
auxiliis debellari obtinerique Hiberniam posse; idque etiam aduersus
Britanniam profuturum, si Romana ubique arma et uelut e conspectu libertas
tolleretur.
[25] (1) Ceterum aestate, qua sextum officii annum incohabat, amplexus ciuitates
trans Bodotriam sitas, quia motus uniuersarum ultra gentium et infesta
hostilis exercitus itinera timebantur, portus classe explorauit; quae ab
Agricola primum adsumpta in partem uirium sequebatur egregia specie, cum
simul terra, simul mari bellum impelleretur, ac saepe isdem castris pedes
equesque et nauticus miles mixti copiis et laetitia sua quisque facta, suos
casus attollerent, ac modo siluarum ac montium profunda, modo tempestatum
ac fluctuum aduersa, hinc terra et hostis, hinc uictus Oceanus militari
iactantia compararentur. (2) Britannos quoque, ut ex captiuis audiebatur,
uisa classis obstupefaciebat, tamquam aperto maris sui secreto ultimum
uictis perfugium clauderetur. (3) Ad manus et arma conuersi Caledoniam
incolentes populi magno paratu, maiore fama, uti mos est de ignotis,
oppugnare ultro castellum adorti, metum ut prouocantes addiderant;
regrediendumque citra Bodotriam et cedendum potius quam pellerentur ignaui
specie prudentium admonebant, cum interim cognoscit hostis pluribus
agminibus inrupturos. (4) Ac ne superante numero et peritia locorum
circumiretur, diuiso et ipso in tris partes exercitu incessit.
[26] (1) Quod ubi cognitum hosti, mutato repente consilio uniuersi nonam
legionem ut maxime inualidam nocte adgressi, inter somnum ac trepidationem
caesis uigilibus inrupere. (2) Iamque in ipsis castris pugnabatur, cum
Agricola iter hostium ab exploratoribus edoctus et uestigiis insecutus,
uelocissimos equitum peditumque adsultare tergis pugnantium iubet, mox ab
uniuersis adici clamorem; et propinqua luce fulsere signa. (3) Ita ancipiti
malo territi Britanni; et nonanis rediit animus, ac securi pro salute de
gloria certabant. (4) Vltro quin etiam erupere, et fuit atrox in ipsis
portarum angustiis proelium, donec pulsi hostes, utroque exercitu certante,
his, ut tulisse opem, illis, ne eguisse auxilio uiderentur. (5) Quod nisi
paludes et siluae fugientis texissent, debellatum illa uictoria foret.
[27] (1) Cuius conscientia ac fama ferox exercitus nihil uirtuti suae inuium et
penetrandam Caledoniam inueniendumque tandem Britanniae terminum continuo
proeliorum cursu fremebant. (2) Atque illi modo cauti ac sapientes prompti
post euentum ac magniloqui erant. (3) Iniquissima haec bellorum condicio
est: prospera omnes sibi uindicant, aduersa uni imputantur. (4) At Britanni
non uirtute se uictos, sed occasione et arte ducis rati, nihil ex
adrogantia remittere, quo minus iuuentutem armarent, coniuges ac liberos in
loca tuta transferrent, coetibus et sacrificiis conspirationem ciuitatum
sancirent. (5) Atque ita inritatis utrimque animis discessum.
[28] (1) Eadem aestate cohors Vsiporum per Germanias conscripta et in Britanniam
transmissa magnum ac memorabile facinus ausa est. (2) Occiso centurione ac
militibus, qui ad tradendam disciplinam inmixti manipulis exemplum et
rectores habebantur, tris liburnicas adactis per uim gubernatoribus
ascendere; et uno remigante, suspectis duobus eoque interfectis, nondum
uulgato rumore ut miraculum praeuehebantur. (3) Mox ad aquam atque utilia
raptum ubi adpulissent, cum plerisque Britannorum sua defensantium
proelio congressi ac saepe uictores, aliquando pulsi, eo ad extremum
inopiae uenere, ut infirmissimos suorum, mox sorte ductos uescerentur. (4)
Atque ita circumuecti Britanniam, amissis per inscitiam regendi nauibus,
pro praedonibus habiti, primum a Suebis, mox a Frisiis intercepti sunt. (5)
Ac fuere quos per commercia uenumdatos et in nostram usque ripam mutatione
ementium adductos indicium tanti casus inlustrauit.
[29] (1) Initio aestatis Agricola domestico uulnere ictus, anno ante natum
filium amisit; quem casum neque ut plerique fortium uirorum ambitiose,
neque per lamenta rursus ac maerorem muliebriter tulit, et in luctu bellum
inter remedia erat. (2) Igitur praemissa classe, quae pluribus locis
praedata magnum et incertum terrorem faceret, expedito exercitu, cui ex
Britannis fortissimos et longa pace exploratos addiderat, ad montem
Graupium peruenit, quem iam hostis insederat. (3) Nam Britanni nihil fracti
pugnae prioris euentu et ultionem aut seruitium expectantes, tandemque
docti commune periculum concordia propulsandum, legationibus et foederibus
omnium ciuitatium uires exciuerant. (4) Iamque super triginta milia
armatorum aspiciebantur, et adhuc adfluebat omnis iuuentus et quibus cruda
ac uiridis senectus, clari bello et sua quisque decora gestantes, cum inter
pluris duces uirtute et genere praestans nomine Calgacus apud contractam
multitudinem proelium poscentem in hunc modum locutus fertur:
[30] (1) "Quotiens causas belli et necessitatem nostram intueor, magnus mihi
animus est hodiernum diem consensumque uestrum initium libertatis toti
Britanniae fore: nam et uniuersi coistis et seruitutis expertes, et
nullae ultra terrae ac ne mare quidem securum inminente nobis classe
Romana. (2) Ita proelium atque arma, quae fortibus honesta, eadem etiam
ignauis tutissima sunt. (3) Priores pugnae, quibus aduersus Romanos uaria
fortuna certatum est, spem ac subsidium in nostris manibus habebant, quia
nobilissimi totius Britanniae eoque in ipsis penetralibus siti nec ulla
seruientium litora aspicientes, oculos quoque a contactu dominationis
inuiolatos habebamus. (4) Nos terrarum ac libertatis extremos recessus ipse
ac sinus famae in hunc diem defendit; atque omne ignotum pro magnifico est;
(5) sed nunc terminus Britanniae patet; nulla iam ultra gens, nihil nisi
fluctus ac saxa, et infestiores Romani, quorum superbiam frustra per
obsequium ac modestiam effugias. (6) Raptores orbis, postquam cuncta
uastantibus defuere terrae, mare scrutantur: si locuples hostis est, auari,
si pauper, ambitiosi, quos non Oriens, non Occidens satiauerit: soli omnium
opes atque inopiam pari adfectu concupiscunt. (7) Auferre trucidare rapere
falsis nominibus imperium, atque ubi solitudinem faciunt, pacem appellant.
[31] (1) "Liberos cuique ac propinquos suos natura carissimos esse uoluit: hi
per dilectus alibi seruituri auferuntur; coniuges sororesque etiam si
hostilem libidinem effugerunt, nomine amicorum atque hospitum polluuntur.
(2) Bona fortunaeque in tributum, ager atque annus in frumentum, corpora
ipsa ac manus siluis ac paludibus emuniendis inter uerbera et contumelias
conteruntur. (3) Nata seruituti mancipia semel ueneunt, atque ultro a
dominis aluntur: Britannia seruitutem suam cotidie emit, cotidie pascit.
(4) Ac sicut in familia recentissimus quisque seruorum etiam conseruis
ludibrio est, sic in hoc orbis terrarum uetere famulatu noui nos et uiles
in excidium petimur; neque enim arua nobis aut metalla aut portus sunt,
quibus exercendis reseruemur. (5) Virtus porro ac ferocia subiectorum
ingrata imperantibus; et longinquitas ac secretum ipsum quo tutius, eo
suspectius. (6) Ita sublata spe ueniae tandem sumite animum, tam quibus
salus quam quibus gloria carissima est. (7) Brigantes femina duce exurere
coloniam, expugnare castra, ac nisi felicitas in socordiam uertisset,
exuere iugum potuere: nos integri et indomiti et in libertatem, non in
paenitentiam bellaturi; primo statim congressu ostendamus, quos sibi
Caledonia uiros seposuerit.
[32] (1) "An eandem Romanis in bello uirtutem quam in pace lasciuiam adesse
creditis? nostris illi dissensionibus ac discordiis clari uitia hostium in
gloriam exercitus sui uertunt; quem contractum ex diuersissimis gentibus ut
secundae res tenent, ita aduersae dissoluent: nisi si Gallos et Germanos et
(pudet dictu) Britannorum plerosque, licet dominationi alienae sanguinem
commodent, diutius tamen hostis quam seruos, fide et adfectu teneri
putatis. (2) Metus ac terror sunt infirma uincla caritatis; quae ubi
remoueris, qui timere desierint, odisse incipient. (3) Omnia uictoriae
incitamenta pro nobis sunt: nullae Romanos coniuges accendunt, nulli
parentes fugam exprobraturi sunt; aut nulla plerisque patria aut alia est.
(4) Paucos numero, trepidos ignorantia, caelum ipsum ac mare et siluas,
ignota omnia circumspectantis, clausos quodam modo ac uinctos di nobis
tradiderunt. (5) Ne terreat uanus aspectus et auri fulgor atque argenti,
quod neque tegit neque uulnerat. (6) In ipsa hostium acie inueniemus
nostras manus: (7) adgnoscent Britanni suam causam, recordabuntur Galli
priorem libertatem, tam deserent illos ceteri Germani quam nuper Vsipi
reliquerunt. (8) Nec quicquam ultra formidinis: uacua castella, senum
coloniae, inter male parentis et iniuste imperantis aegra municipia et
discordantia. (9) Hic dux, hic exercitus: ibi tributa et metalla et ceterae
seruientium poenae, quas in aeternum perferre aut statim ulcisci in hoc
campo est. (10) Proinde ituri in aciem et maiores uestros et posteros
cogitate.'
[33] (1) Excepere orationem alacres, ut barbaris moris, fremitu cantuque et
clamoribus dissonis; iamque agmina et armorum fulgores audentissimi
cuiusque procursu; simul instruebatur acies, cum Agricola quamquam laetum
et uix munimentis coercitum militem accendendum adhuc ratus, ita disseruit:
(2) 'septimus annus est, commilitones, ex quo uirtute et auspiciis imperii
Romani, fide atque opera uestra Britanniam uicistis. (3) Tot
expeditionibus, tot proeliis, seu fortitudine aduersus hostis seu patientia
ac labore paene aduersus ipsam rerum naturam opus fuit, neque me militum
neque uos ducis paenituit. (4) Ergo egressi, ego ueterum legatorum, uos
priorum exercituum terminos, finem Britanniae non fama nec rumore, sed
castris et armis tenemus: inuenta Britannia et subacta. (5) Equidem saepe
in agmine, cum uos paludes montesue et flumina fatigarent, fortissimi
cuiusque uoces audiebam: "quando dabitur hostis, quando in manus {ueniet}?"
ueniunt, e latebris suis extrusi, et uota uirtusque in aperto, omniaque
prona uictoribus atque eadem uictis aduersa. Nam ut superasse tantum
itineris, euasisse siluas, transisse aestuaria pulchrum ac decorum in
frontem, ita fugientibus periculosissima quae hodie prosperrima sunt; neque
enim nobis aut locorum eadem notitia aut commeatuum eadem abundantia, sed
manus et arma et in his omnia. (7) Quod ad me attinet, iam pridem mihi
decretum est neque exercitus neque ducis terga tuta esse. (8) Proinde et
honesta mors turpi uita potior, et incolumitas ac decus eodem loco sita
sunt; nec inglorium fuerit in ipso terrarum ac naturae fine cecidisse.
[34] (1) "Si nouae gentes atque ignota acies constitisset, aliorum exercituum
exemplis uos hortarer: nunc uestra decora recensete, uestros oculos
interrogate. (2) Hi sunt, quos proximo anno unam legionem furto noctis
adgressos clamore debellastis; hi ceterorum Britannorum fugacissimi ideoque
tam diu superstites. (3) Quo modo siluas saltusque penetrantibus
fortissimum quodque animal contra ruere, pauida et inertia ipso agminis
sono pellebantur, sic acerrimi Britannorum iam pridem ceciderunt, reliquus
est numerus ignauorum et metuentium. (4) Quos quod tandem inuenistis, non
restiterunt, sed deprehensi sunt; nouissimae res et extremus metus torpore
defixere aciem in his uestigiis, in quibus pulchram et spectabilem
uictoriam ederetis. (5) Transigite cum expeditionibus, imponite
quinquaginta annis magnum diem, adprobate rei publicae numquam exercitui
imputari potuisse aut moras belli aut causas rebellandi.'
[35] (1) Et adloquente adhuc Agricola militum ardor eminebat, et finem orationis
ingens alacritas consecuta est, statimque ad arma discursum. (2) Instinctos
ruentisque ita disposuit, ut peditum auxilia, quae octo milium erant,
mediam aciem firmarent, equitum tria milia cornibus adfunderentur. (3)
Legiones pro uallo stetere, ingens uictoriae decus citra Romanum sanguinem
bellandi, et auxilium, si pellerentur. (4) Britannorum acies in speciem
simul ac terrorem editioribus locis constiterat ita, ut primum agmen in
aequo, ceteri per adcliue iugum conexi uelut insurgerent; media campi
couinnarius eques strepitu ac discursu complebat. (5) Tum Agricola
superante hostium multitudine ueritus, ne in frontem simul et latera suorum
pugnaretur, diductis ordinibus, quamquam porrectior acies futura erat et
arcessendas plerique legiones admonebant, promptior in spem et firmus
aduersis, dimisso equo pedes ante uexilla constitit.
[36] (1) Ac primo congressu eminus certabatur; simulque constantia, simul arte
Britanni ingentibus gladiis et breuibus caetris missilia nostrorum uitare
uel excutere, atque ipsi magnam uim telorum superfundere, donec Agricola
quattuor Batauorum cohortis ac Tungrorum duas cohortatus est, ut rem ad
mucrones ac manus adducerent; quod et ipsis uetustate militiae exercitatum
et hostibus inhabile {parua scuta et enormis gladios gerentibus}; nam
Britannorum gladii sine mucrone complexum armorum et in arto pugnam non
tolerabant. (2) Igitur ut Bataui miscere ictus, ferire umbonibus, ora
fodere, et stratis qui in aequo adstiterant, erigere in collis aciem
coepere, ceterae cohortes aemulatione et impetu conisae proximos quosque
caedere: ac plerique semineces aut integri festinatione uictoriae
relinquebantur. (3) Interim equitum turmae, {ut} fugere couinnarii, peditum
se proelio miscuere. (4) Et quamquam recentem terrorem intulerant, densis
tamen hostium agminibus et inaequalibus locis haerebant; minimeque aequa
nostris iam pugnae facies erat, cum aegre cliuo instantes simul equorum
corporibus impellerentur; ac saepe uagi currus, exterriti sine rectoribus
equi, ut quemque formido tulerat, transuersos aut obuios incursabant.
[37] (1) Et Britanni, qui adhuc pugnae expertes summa collium insederant et
paucitatem nostrorum uacui spernebant, degredi paulatim et circumire terga
uincentium coeperant, ni id ipsum ueritus Agricola quattuor equitum alas,
ad subita belli retentas, uenientibus opposuisset, quantoque ferocius
adcucurrerant, tanto acrius pulsos in fugam disiecisset. (2) Ita consilium
Britannorum in ipsos uersum, transuectaeque praecepto ducis a fronte
pugnantium alae auersam hostium aciem inuasere. (3) Tum uero patentibus
locis grande et atrox spectaculum: sequi, uulnerare, capere, atque eosdem
oblatis aliis trucidare. (4) Iam hostium, prout cuique ingenium erat,
cateruae armatorum paucioribus terga praestare, quidam inermes ultro ruere
ac se morti offerre. (5) Passim arma et corpora et laceri artus et cruenta
humus; et aliquando etiam uictis ira uirtusque. (6) Nam postquam siluis
adpropinquauerunt, primos sequentium incautos collecti et locorum gnari
circumueniebant. (7) Quod ni frequens ubique Agricola ualidas et expeditas
cohortis indaginis modo et, sicubi artiora erant, partem equitum dimissis
equis, simul rariores siluas equitem persultare iussisset, acceptum aliquod
uulnus per nimiam fiduciam foret. (8) Ceterum ubi compositos firmis
ordinibus sequi rursus uidere, in fugam uersi, non agminibus, ut prius, nec
alius alium respectantes: rari et uitabundi in uicem longinqua atque auia
petiere. (9) Finis sequendi nox et satietas fuit; caesa hostium ad decem
milia: nostrorum trecenti sexaginta cecidere, in quis Aulus Atticus
praefectus cohortis, iuuenili ardore et ferocia equi hostibus inlatus.
[38] (1) Et nox quidem gaudio praedaque laeta uictoribus: Britanni palantes
mixto uirorum mulierumque ploratu trahere uulneratos, uocare integros,
deserere domos ac per iram ultro incendere, eligere latebras et statim
relinquere; miscere in uicem consilia aliqua, dein separare; aliquando
frangi aspectu pignorum suorum, saepius concitari. (2) Satisque constabat
saeuisse quosdam in coniuges ac liberos, tamquam misererentur. (3) Proximus
dies faciem uictoriae latius aperuit: uastum ubique silentium, secreti
colles, fumantia procul tecta, nemo exploratoribus obuius. (4) Quibus in
omnem partem dimissis, ubi incerta fugae uestigia neque usquam conglobari
hostis compertum (et exacta iam aestate spargi bellum nequibat), in finis
Borestorum exercitum deducit. (5) Ibi acceptis obsidibus, praefecto classis
circumuehi Britanniam praecipit; datae ad id uires, et praecesserat terror.
(6) Ipse peditem atque equites lento itinere, quo nouarum gentium animi
ipsa transitus mora terrerentur, in hibernis locauit. (7) Et simul classis
secunda tempestate ac fama Trucculensem portum tenuit, unde proximo
Britanniae latere praelecto omni redierat.
[39] (1) Hunc rerum cursum, quamquam nulla uerborum iactantia epistulis
Agricolae auctum, ut erat Domitiano moris, fronte laetus, pectore anxius
excepit. (2) Inerat conscientia derisui fuisse nuper falsum e Germania
triumphum, emptis per commercia, quorum habitus et crinis in captiuorum
speciem formarentur: at nunc ueram magnamque uictoriam tot milibus hostium
caesis ingenti fama celebrari. (3) Id sibi maxime formidolosum, priuati
hominis nomen supra principem attolli: frustra studia fori et ciuilium
artium decus in silentium acta, si militarem gloriam alius occuparet;
cetera utcumque facilius dissimulari, ducis boni imperatoriam uirtutem
esse. (4) Talibus curis exercitus, quodque saeuae cogitationis indicium
erat, secreto suo satiatus, optimum in praesentia statuit reponere odium,
donec impetus famae et fauor languesceret: nam etiam tum Agricola
Britanniam obtinebat.
[40] (1) Igitur triumphalia ornamenta et inlustris statuae honorem et quidquid
pro triumpho datur, multo uerborum honore cumulata, decerni in senatu iubet
addique insuper opinionem, Syriam prouinciam Agricolae destinari, uacuam
tum morte Atili Rufi consularis et maioribus reseruatam. (2) Credidere
plerique libertum ex secretioribus ministeriis missum ad Agricolam
codicillos, quibus ei Syria dabatur, tulisse, cum eo praecepto ut, si in
Britannia foret, traderentur; eumque libertum in ipso freto Oceani obuium
Agricolae, ne appellato quidem eo ad Domitianum remeasse, siue uerum istud,
siue ex ingenio principis fictum ac compositum est. (3) Tradiderat interim
Agricola successori suo prouinciam quietam tutamque. (4) Ac ne notabilis
celebritate et frequentia occurrentium introitus esset, uitato amicorum
officio noctu in urbem, noctu in Palatium, ita ut praeceptum erat, uenit;
exceptusque breui osculo et nullo sermone turbae seruientium inmixtus est.
(5) Ceterum uti militare nomen, graue inter otiosos, aliis uirtutibus
temperaret, tranquillitatem atque otium penitus hausit, cultu modicus,
sermone facilis, uno aut altero amicorum comitatus, adeo ut plerique,
quibus magnos uiros per ambitionem aestimare mos est, uiso aspectoque
Agricola quaererent famam, pauci interpretarentur.
[41] (1) Crebro per eos dies apud Domitianum absens accusatus, absens absolutus
est. (2) Causa periculi non crimen ullum aut querela laesi cuiusquam, sed
infensus uirtutibus princeps et gloria uiri ac pessimum inimicorum genus,
laudantes. (3) Et ea insecuta sunt rei publicae tempora, quae sileri
Agricolam non sinerent: tot exercitus in Moesia Daciaque et Germania et
Pannonia temeritate aut per ignauiam ducum amissi, tot militares uiri cum
tot cohortibus expugnati et capti; nec iam de limite imperii et ripa, sed
de hibernis legionum et possessione dubitatum. (4) Ita cum damna damnis
continuarentur atque omnis annus funeribus et cladibus insigniretur,
poscebatur ore uulgi dux Agricola, comparantibus cunctis uigorem,
constantiam et expertum bellis animum cum inertia et formidine aliorum. (5)
Quibus sermonibus satis constat Domitiani quoque auris uerberatas, dum
optimus quisque libertorum amore et fide, pessimi malignitate et liuore
pronum deterioribus principem extimulabant. (6) Sic Agricola simul suis
uirtutibus, simul uitiis aliorum in ipsam gloriam praeceps agebatur.
[42] (1) Aderat iam annus, quo proconsulatum Africae et Asiae sortiretur, et
occiso Ciuica nuper nec Agricolae consilium deerat nec Domitiano exemplum.
(2) Accessere quidam cogitationum principis periti, qui iturusne esset in
prouinciam ultro Agricolam interrogarent. (3) Ac primo occultius quietem et
otium laudare, mox operam suam in adprobanda excusatione offerre, postremo
non iam obscuri suadentes simul terrentesque pertraxere ad Domitianum. (4)
Qui paratus simulatione, in adrogantiam compositus, et audiit preces
excusantis, et, cum adnuisset, agi sibi gratias passus est, nec erubuit
beneficii inuidia; salarium tamen proconsulare solitum offerri et quibusdam
a se ipso concessum Agricolae non dedit, siue offensus non petitum, siue ex
conscientia, ne quod uetuerat uideretur emisse. (5) Proprium humani ingenii
est odisse quem laeseris: Domitiani uero natura praeceps in iram, et quo
obscurior, eo inreuocabilior, moderatione tamen prudentiaque Agricolae
leniebatur, quia non contumacia neque inani iactatione libertatis famam
fatumque prouocabat. (6) Sciant, quibus moris est inlicita mirari, posse
etiam sub malis principibus magnos uiros esse, obsequiumque ac modestiam,
si industria ac uigor adsint, eo laudis excedere, quo plerique per abrupta,
sed in nullum rei publicae usum ambitiosa morte inclaruerunt.
[43] (1) Finis uitae eius nobis luctuosus, amicis tristis, extraneis etiam
ignotisque non sine cura fuit; uulgus quoque et hic aliud agens populus et
uentitauere ad domum et per fora et circulos locuti sunt; nec quisquam
audita morte Agricolae aut laetatus est aut statim oblitus. (2) Augebat
miserationem constans rumor ueneno interceptum: nobis nihil comperti, {ut}
adfirmare ausim. (3) Ceterum per omnem ualetudinem eius crebrius quam ex
more principatus per nuntios uisentis et libertorum primi et medicorum
intimi uenere, siue cura illud siue inquisitio erat. (4) Supremo quidem die
momenta ipsa deficientis per dispositos cursores nuntiata constabat, nullo
credente sic adcelerari quae tristis audiret. (5) Speciem tamen doloris
animi uultu prae se tulit, securus iam odii et qui facilius dissimularet
gaudium quam metum. (6) Satis constabat lecto testamento Agricolae, quo
coheredem optimae uxori et piissimae filiae Domitianum scripsit, laetatum
eum uelut honore iudicioque. (7) Tam caeca et corrupta mens adsiduis
adulationibus erat, ut nesciret a bono patre non scribi heredem nisi malum
principem.
[44] (1) Natus erat Agricola Gaio Caesare tertium consule idibus Iuniis:
excessit quarto et quinquagesimo anno, decimum kalendas Septembris Collega
Priscoque consulibus. (2) Quod si habitum quoque eius posteri noscere
uelint, decentior quam sublimior fuit; nihil impetus in uultu: gratia oris
supererat. (3) Bonum uirum facile crederes, magnum libenter. Et ipse
quidem, quamquam medio in spatio integrae aetatis ereptus, quantum ad
gloriam, longissimum aeuum peregit; quippe et uera bona, quae in uirtutibus
sita sunt, impleuerat, et consulari ac triumphalibus ornamentis praedito
quid aliud adstruere fortuna poterat? (4) Opibus nimiis non gaudebat,
speciosae {non} contigerant. (5) Filia atque uxore superstitibus potest
uideri etiam beatus incolumi dignitate, florente fama, saluis adfinitatibus
et amicitiis futura effugisse. (6) Nam sicut ei {non licuit} durare in hanc
beatissimi saeculi lucem ac principem Traianum uidere, quod augurio
uotisque apud nostras auris ominabatur, ita festinatae mortis grande
solacium tulit euasisse postremum illud tempus, quo Domitianus non iam per
interualla ac spiramenta temporum, sed continuo et uelut uno ictu rem
publicam exhausit.
[45] (1) Non uidit Agricola obsessam curiam et clausum armis senatum et eadem
strage tot consularium caedes, tot nobilissimarum feminarum exilia et
fugas. (2) Vna adhuc uictoria Carus Mettius censebatur, et intra Albanam
arcem sententia Messalini strepebat, et Massa Baebius iam tum reus erat:
mox nostrae duxere Heluidium in carcerem manus; nos Maurici Rusticique
uisus {foedauit}; nos innocenti sanguine Senecio perfudit. (3) Nero tamen
subtraxit oculos suos iussitque scelera, non spectauit: praecipua sub
Domitiano miseriarum pars erat uidere et aspici, cum suspiria nostra
subscriberentur, cum denotandis tot hominum palloribus sufficeret saeuus
ille uultus et rubor, quo se contra pudorem muniebat. (4) Tu uero felix,
Agricola, non uitae tantum claritate, sed etiam opportunitate mortis. (5)
Vt perhibent qui interfuere nouissimis sermonibus tuis, constans et libens
fatum excepisti, tamquam pro uirili portione innocentiam principi donares.
(6) Sed mihi filiaeque eius praeter acerbitatem parentis erepti auget
maestitiam, quod adsidere ualetudini, fouere deficientem, satiari uultu
complexuque non contigit. (7) Excepissemus certe mandata uocesque, quas
penitus animo figeremus. (8) Noster hic dolor, nostrum uulnus, nobis tam
longae absentiae condicione ante quadriennium amissus est. (9) Omnia sine
dubio, optime parentum, adsidente amantissima uxore superfuere honori tuo:
paucioribus tamen lacrimis comploratus es, et nouissima in luce
desiderauere aliquid oculi tui.
[46] (1) Si quis piorum manibus locus, si, ut sapientibus placet, non cum
corpore extinguuntur magnae animae, placide quiescas, nosque domum tuam ab
infirmo desiderio et muliebribus lamentis ad contemplationem uirtutum
tuarum uoces, quas neque lugeri neque plangi fas est. (2) Admiratione te
potius et immortalibus laudibus et, si natura suppeditet, similitudine
colamus: is uerus honos, ea coniunctissimi cuiusque pietas. (3) Id filiae
quoque uxorique praeceperim, sic patris, sic mariti memoriam uenerari, ut
omnia facta dictaque eius secum reuoluant, formamque ac figuram animi magis
quam corporis complectantur, non quia intercedendum putem imaginibus quae
marmore aut aere finguntur, sed ut uultus hominum, ita simulacra uultus
imbecilla ac mortalia sunt, forma mentis aeterna, quam tenere et exprimere
non per alienam materiam et artem, sed tuis ipse moribus possis. (4)
Quidquid ex Agricola amauimus, quidquid mirati sumus, manet mansurumque est
in animis hominum in aeternitae temporum, fama rerum; nam multos ueterum
uelut inglorios et ignobilis obliuio obruit: Agricola posteritati narratus
et traditus superstes erit.
|