[1,1] Urbem Romam a principio reges habuere; libertatem et consulatum L-
Brutus instituit. dictaturae ad tempus sumebantur; neque decemuiralis
potestas ultra biennium, neque tribunorum militum consulare ius diu ualuit.
non Cinnae, non Sullae longa dominatio; et Pompei Crassique potentia cito
in Caesarem, Lepidi atque Antonii arma in Augustum cessere, qui cuncta
discordiis ciuilibus fessa nomine principis sub imperium accepit. sed
ueteris populi Romani prospera uel aduersa claris scriptoribus memorata
sunt; temporibusque Augusti dicendis non defuere decora ingenia, donec
gliscente adulatione deterrerentur. Tiberii Gaique et Claudii ac Neronis
res florentibus ipsis ob metum falsae, postquam occiderant, recentibus
odiis compositae sunt. inde consilium mihi pauca de Augusto et extrema
tradere, mox Tiberii principatum et cetera, sine ira et studio, quorum
causas procul habeo.
[1,2] Postquam Bruto et Cassio caesis nulla iam publica arma, Pompeius apud
Siciliam oppressus exutoque Lepido, interfecto Antonio ne Iulianis quidem
partibus nisi Caesar dux reliquus, posito triumuiri nomine consulem se
ferens et ad tuendam plebem tribunicio iure contentum, ubi militem donis,
populum annona, cunctos dulcedine otii pellexit, insurgere paulatim, munia
senatus magistratuum legum in se trahere, nullo aduersante, cum ferocissimi
per acies aut proscriptione cecidissent, ceteri nobilium, quanto quis
seruitio promptior, opibus et honoribus extollerentur ac nouis ex rebus
aucti tuta et praesentia quam uetera et periculosa mallent. neque
prouinciae illum rerum statum abnuebant, suspecto senatus populique imperio
ob certamina potentium et auaritiam magistratuum, inualido legum auxilio
quae ui ambitu postremo pecunia turbabantur.
[1,3] Ceterum Augustus subsidia dominationi Claudium Marcellum sororis filium
admodum adulescentem pontificatu et curuli aedilitate, M. Agrippam
ignobilem loco, bonum militia et uictoriae socium, geminatis consulatibus
extulit, mox defuncto Marcello generum sumpsit; Tiberium Neronem et
Claudium Drusum priuignos imperatoriis nominibus auxit, integra etiam tum
domo sua. nam genitos Agrippa Gaium ac Lucium in familiam Caesarum
induxerat, necdum posita puerili praetexta principes iuuentutis appellari,
destinari consules specie recusantis flagrantissime cupiuerat. ut Agrippa
uita concessit, Lucium Caesarem euntem ad Hispaniensis exercitus, Gaium
remeantem Armenia et uulnere inualidum mors fato propera uel nouercae
Liuiae dolus abstulit, Drusoque pridem extincto Nero solus e priuignis
erat, illuc cuncta uergere: filius, collega imperii, consors tribuniciae
potestatis adsumitur omnisque per exercitus ostentatur, non obscuris, ut
antea, matris artibus, sed palam hortatu. nam senem Augustum deuinxerat
adeo, uti nepotem unicum Agrippam Postumum, in insulam Planasiam
proiecerit, rudem sane bonarum artium et robore corporis stolide ferocem,
nullius tamen flagitii conpertum. at hercule Germanicum Druso ortum octo
apud Rhenum legionibus inposuit adscirique per adoptionem a Tiberio iussit,
quamquam esset in domo Tiberii filius iuuenis, sed quo pluribus munimentis
insisteret. bellum ea tempestate nullum nisi aduersus Germanos supererat,
abolendae magis infamiae ob amissum cum Quintilio Varo exercitum quam
cupidine proferendi imperii aut dignum ob praemium. domi res tranquillae,
eadem magistratuum uocabula; iuniores post Actiacam uictoriam, etiam senes
plerique inter bella ciuium nati: quotus quisque reliquus qui rem publicam
uidisset?
[1,4] Igitur uerso ciuitatis statu nihil usquam prisci et integri moris:
omnes exuta aequalitate iussa principis aspectare, nulla in praesens
formidine, dum Augustus aetate ualidus seque et domum in pacem sustentauit.
postquam prouecta iam senectus aegro et corpore fatigabatur, aderatque
finis et spes nouae, pauci bona libertatis in cassum disserere, plures
bellum pauescere, alii cupere. pars multo maxima inminentis dominos uariis
rumoribus differebant: trucem Agrippam et ignominia accensum non aetate
neque rerum experientia tantae moli parem, Tiberium Neronem maturum annis,
spectatum bello, set uetere atque insita Claudiae familiae superbia,
multaque indicia saeuitiae, quamquam premantur, erumpere. hunc et prima ab
infantia eductum in domo regnatrice; congestos iuueni consulatus,
triumphos; ne iis quidem annis, quibus Rhodi specie secessus exul egerit,
aliud quam iram et simulationem et secretas lubidines meditatum. accedere
matrem muliebri inpotentia: seruiendum feminae duobusque insuper
adulescentibus, qui rem publicam interim premant, quandoque distrahant.
[1,5] Haec atque talia agitantibus grauescere ualetudo Augusti, et quidam
scelus uxoris suspectabant. quippe rumor incesserat, paucos ante menses
Augustum, electis consciis et comite uno Fabio Maximo, Planasiam uectum ad
uisendum Agrippam; multas illic utrimque lacrimas et signa caritatis
spemque ex eo fore ut iuuenis penatibus aui redderetur: quod Maximum uxori
Marciae aperuisse, illam Liuiae. gnarum id Caesari; neque multo post
extincto Maximo, dubium an quaesita morte, auditos in funere eius Marciae
gemitus semet incusantis, quod causa exitii marito fuisset. utcumque se ea
res habuit, uixdum ingressus Illyricum Tiberius properis matris litteris
accitur; neque satis conpertum est, spirantem adhuc Augustum apud urbem
Nolam an exanimem reppererit. acribus namque custodiis domum et uias
saepserat Liuia, laetique interdum nuntii uulgabantur, donec prouisis quae
tempus monebat simul excessisse Augustum et rerum potiri Neronem fama eadem
tulit.
[1,6] Primum facinus noui principatus fuit Postumi Agrippae caedes, quem
ignarum inerumumque quamuis firmatus animo centurio aegre confecit. nihil
de ea re Tiberius apud senatum disseruit: patris iussa simulabat, quibus
praescripsisset tribuno custodiae adposito, ne cunctaretur Agrippam morte
adficere, quandoque ipse supremum diem expleuisset. multa sine dubio
saeuaque Augustus de moribus adulescentis questus, ut exilium eius senatus
consulto sanciretur perfecerat: ceterum in nullius umquam suorum necem
durauit, neque mortem nepoti pro securitate priuigni inlatam credibile
erat. propius uero Tiberium ac Liuiam, illum metu, hanc nouercalibus odiis,
suspecti et inuisi iuuenis caedem festinauisse. nuntianti centurioni, ut
mos militiae, factum esse quod imperasset, neque imperasse sese et rationem
facti reddendam apud senatum respondit. quod postquam Sallustius Crispus
particeps secretorum (is ad tribunum miserat codicillos) comperit, metuens
ne reus subderetur, iuxta periculoso ficta seu uera promeret, monuit Liuiam
ne arcana domus, ne consilia amicorum, ministeria militum uulgarentur, neue
Tiberius uim principatus resolueret cunta ad senatum uocando: eam
condicionem esse imperandi, ut non aliter ratio constet quam si uni
reddatur.
[1,7] At Romae ruere in seruitium consules, patres, eques. quanto quis
inlustrior, tanto magis falsi a festinantes, uultuque composito, ne laeti
excessu principis neu tristiores primordio, lacrimas gaudium, questus
adulationem miscebant. Sex. Pompeius et Sex. Appuleius consules primi in
uerba Tiberii Caesaris iurauere, apudque eos Seius Strabo et C. Turranius,
ille praetoriarum cohortium praefectus, hic annonae; mox senatus milesque
et populus. Nam Tiberius cuncta per consules incipiebat, tamquam uetere re
publica et ambiguus imperandi: ne edictum quidem, quo patres in curiam
uocabat, nisi tribuniciae potestatis praescriptione posuit sub Augusto
acceptae. uerba edicti fuere pauca et sensu permodesto: de honoribus
parentis consulturum, neque abscedere a corpore, idque unum ex publicis
muneribus usurpare. sed defuncto Augusto signum praetoriis cohortibus ut
imperator dederat; excubiae, arma, cetera aulae; miles in forum, miles in
curiam comitabatur. litteras ad exercitus tamquam adepto principatu misit,
nusquam cunctabundus nisi cum in senatu loqueretur. causa praecipua ex
formidine, ne Germanicus, in cuius manu tot legiones, immensa sociorum
auxilia, mirus apud populum fauor, habere imperium quam exspectare mallet.
dabat et famae, ut uocatus electusque potius a re publica uideretur quam
per uxorium ambitum et senili adoptione inrepsisse. postea cognitum est ad
introspiciendas etiam procerum uoluntates inductam dubitationem: nam uerba
uultus in crimen detorquens recondebat.
[1,8] Nihil primo senatus die agi passus {est} nisi de supremis Augusti,
cuius testamentum inlatum per uirgines Vestae Tiberium et Liuiam heredes
habuit. Liuia in familiam Iuliam nomenque Augustum adumebatur; in spem
secundam nepotes pronepotesque, tertio gradu primores ciuitatis scripserat,
plerosque inuisos sibi, sed iactantia gloriaque ad posteros. legata non
ultra ciuilem modum, nisi quod opulo et plebi quadringentiens triciens
quinquiens, praetoriarum cohortium militibus singula nummum milia, {urbanis
quingenos}, legionariis aut cohortibus ciuium Romanorum trecenos nummos
uiritim dedit. tum conultatum de honoribus; ex quis {qui} maxime insignes
uisi, ut porta triumphali duceretur funus, Gallus Asinius, ut legum latarum
tituli, uictarum ab eo gentium uocabula anteferentur, L- Arruntius
censuere. addebat Messalla Valerius renouandum per annos sacramentum in
nomen Tiberii; interrogatusque a Tiberio num se mandante eam sententiam
prompsisset, sponte dixisse respondit, neque in iis quae ad rem publicam
pertinerent consilio nisi suo usurum, uel cum periculo offensionis: ea sola
species adulandi supererat. conclamant patres corpus ad rogum umeris
senatorum ferendum. remisit Caesar adroganti moderatione, populumque edicto
monuit ne, ut quondam nimiis studiis funus diui Iulii turbassent, ita
Augustum in foro potius quam in campo Martis, sede destinata, cremari
uellent. die funeris milites uelut praesidio stetere, multum inridentibus
qui ipsi uierant quique a parentibus acceperant diem illum crudi adhuc
seruitii et libertatis inprospere repetitae, cum occisus dictator Caesar
aliis pessimum, aliis pulcherrimum facinus uideretur: nunc senem principem,
longa potentia, prouisis etiam heredum in rem publicam opibus, auxilio
scilicet militari tuendum, ut sepultura eius quieta foret.
[1,9] Multus hinc ipso de Augusto sermo, plerisque uana mirantibus, quod idem
dies accepti quondam imperii princeps et uitae supremus, quod Nolae in domo
et cubiculo in quo pater eius Octauius uitam finiuisset. numerus etiam
consulatuum celebrabatur, quo Valerium Coruum et C. Marium simul
aequauerat, continuata per septem et triginta annos tribunicia potestas,
nomen imperatoris semel atque uiciens partum aliaque honorum mutiplicata
aut noua. at apud prudentes uita eius uarie extollebatur arguebaturue. hi
pietate erga parentem et necessitudine rei publicae, in qua nullus tunc
legibus locus ad arma ciuilia actum, quae neque parari possent neque haberi
per bonas artes. multa Antonio, dum interfectores patris ulcisceretur, mula
Lepido concessisse. postquam hic socordia senuerit, ille per libidines
pessum datus sit, non aliud discordantis patriae remedium fuisse quam {ut}]
ab uno regeretur. non regno tamen neque dictatura, sed principis nomine
constitutam rem publicam; mari Oceano aut amnibus longinquis saeptum
imperium; legiones, prouincias, classes, cuncta inter se conexa; ius apud
ciues, modestiam apud socios; urbem ipsam magnificio ornatu; pauca admodum
ui tractata quo ceteris quies esset.
[1,10] Dicebatur contra: pietatem erga parentem et tempora rei publicae
obtentui sumpta: ceterum cupidine dominandi concitos per largitionem
ueteranos, paratum ab adulescente priuato exercitum, corruptas consulis
legiones, simulatam Pompeianarum gratiam partium; mox ubi decreto patrum
fasces et ius praetoris inuaserit, caesis Hirtio et Pansa, siue hostis
illos, seu Pansam uenenum uulneri adfusum, sui milites Hirtium et
machinator doli Caesar abstulerat, utriusque copias ocupauisse; extortum
inuito senatu consulatum, armaque quae in Antonium acceperit contra rem
publicam uersa; proscriptionem ciuium, diuisiones agrorum ne ipsis quidem
qui fecere laudatus. sane Cassii et Brutorum exitus paternis inimicitiis
datos, quamquam fas sit priuata odia publicis utilitatibus remittere: sed
Pompeium imagine pacis, sed Leidum specie amicitiae deceptos; post
Antonium, Tarentino Brundisinoque foedere et nuptiis sororis inlectum,
subdolae adfinitatis poenas morte exsoluisse. pacem sine dubio post haec,
uerum cruentam: Lollianas Varianasque clades, interfectos Romae Varrones,
Egnatios, Iullos. nec domesticis abstinebatur: abducta Neroni uxor et
consulti per ludibrium pontifices an concepto necdum edito partu rite
nuberet; Q. +Tedii+ et Vedii Pollionis luxus; postremo Liuia grauis in rem
publicam mater, grauis domui Caesarum nouerca. nihil deorum honoribus
relictum, cum se templis et effigie numinum per flamines et sacerdotes coli
uellet. ne Tiberium quidem caritate aut rei publicae cura successorem
adscitum, sed quoniam adrogantiam saeuitiamque eius introspexerit,
comparatione deterrima sibi gloriam quaesiuisse. etenim Augustus paucis
ante annis, cum Tiberio tribuniciam potestatem a patribus rursum
postularet, quamquam honora oratione quaedam de habitu cultuque et
institutis eius iecerat, quae uelut excusando exprobraret. ceterum
sepultura more perfecta templum et caelestes religiones decernuntur.
[1,11] Versae inde ad Tiberium preces. et ille uarie diserebat de magnitudine
imperii sua modestia. solam diui Augusti mentem tantae molis capacem: se in
partem curarum ab illo uocatum experiendo didicisse quam arduum, quam
subiectum fortunae regendi cuncta onus. proinde in ciuitate tot inlustribus
uiris subnixa non ad unum omnia deferrent: plures facilius munia rei
publicae sociatis laboribus exsecuturos. plus in oratione tali dignitatis
quam fidei erat; Tiberioque etiam in rebus quas non occuleret, seu natura
siue adsuetudine, suspensa semper et obscura uerba: tunc uero nitenti ut
sensus suos penitus abderet, in incertum et ambiguum magis implicabantur.
at patres, quibus unus metus si intellegere uiderentur, in questus lacrimas
uota effundi; ad deos, ad effigiem Augusti, ad genua ipsius o manus
tendere, cum proferri libellum recitarique iussit. opes publicae
continebantur, quantum ciuium sociorumque in armis, quot classes, regna,
prouinciae, tributa aut uectigalia, et necessitates ac largitiones. quae
cuncta sua manu perscripserat Augustus addideratque consilium coercendi
intra terminos imperii, incertum metu an per inuidiam.
[1,12] Inter quae senatu ad infimas obtestationes procumbente, dixit forte
Tiberius se ut non toti rei publicae parem, ita quaecumque pars sibi
mandaretur eius tutelam suscepturum. tum Asinius Gallus' interrogo '
inquit, 'Caesar, quam partem rei publicae mandari tibi uelis.' perculsus
inprouisa interrogatione paulum reticuit: dein collecto animo respondit
nequaquam decorum pudori suo legere aliquid aut euitare ex eo cui in
uniuersum excusari mallet. rursum Gallus (etenim uultu offensionem
coniectauerat) non idcirco interrogatum ait, ut diuideret quae separari
nequirent sed ut sua confessione argueretur unum esse rei publicae corpus
atque unius animo regendum. addidit laudem de Augusto Tiberiumque ipsum
uictoriarum suarum quaeque in toga per tot annos egregie fecisset admonuit.
nec ideo iram eius leniuit, pridem inuisus, tamquam ducta in matrimonium
Vipsania M. Agrippae filia, quae quondam Tiberii uxor filerat, plus quam
ciuilia agitaret Pollionisque Asinii patris foreciam retineret.
[1,13] Post quae L- Arruntius haud multum discrepans a Galli oratione perinde
offendit, quamquam Tiberio nulla uetus in Arruntium ira: sed diuitem,
promptum, artibus egregiis et pari fama publice, suspectabat. quippe
Augustus supremis sermonibus cum tractaret quinam adipisci principem locum
suffecturi abnuerent aut inpares uellent uel idem possent cuperentque, M'.
Lepidum dixerat capacem sed aspernantem, Gallum Asinium auidum et minorem,
L- Arruntium non indignum et si casus daretur ausurum. de prioribus
consentitur, pro Arruntio quidam Cn. Pisonem tradidere; omnesque praeter
Lepidum uariis mox criminibus struente Tiberio circumuenti sunt. etiam Q.
Haterius et Mamercus Scaurus suspicacem animum perstrinxere, Haterius cum
dixis set 'quo usque patieris, Caesar, non adesse caput rei publicae?'
Scaurus quia dixerat spem esse ex eo non inritas fore senatus preces quod
relationi consulum iure tribuniciae potestatis non intercessisset. in
Haterium statim inuectus est; Scaurum, cui inplacabilius irascebatur,
silentio tramisit. fessusque clamore omnium, expostulatione singulorum
flexit paulatim, non ut fateretur suscipi a se imperium, sed ut negare et
rogari desineret. constat Haterium, cum deprecandi causa Palatium
introisset ambulantisque Tiberii genua aduolueretur, prope a militibus
interfectum quia Tiberius casu an manibus eius inpeditus prociderat. neque
tamen periculo talis uiri mitigatus est, donec Haterius Augustam oraret
eiusque curatissimis precibus protegeretur.
[1,14] Multa patrum et in Augustam adulatio. alii parentem, alii matrem
patriae appellandam, plerique ut nomini Caesaris adscriberetur 'Iuliae
filius' censebant. ille moderandos feminarum honores dictitans eademque se
temperantia usurum in iis quae sibi tribuerentur, ceterum anxius inuidia et
muliebre fastigium in deminutionem sui accipiens ne lictorem quidem ei
decerni passus est aramque adoptionis et alia huiusce modi prohibuit. at
Germanico Caesari pro consulare imperium petiuit, missique legati qui
deferrent, simul maestitiam eius ob excessum Augusti solarentur. quo minus
idem pro Druso postularetur, ea causa quod designatus consul Drusus
praesensque erat. candidatos praeturae duodecim nominauit, numerum ab
Augusto traditum; et hortante senatu ut augeret, iure iurando obstrinxit se
non excessurum.
[1,15] Tum primum e campo comitia ad patres translata sunt: nam ad eam diem,
etsi potissima arbitrio principis, quaedam tamen studiis tribuum fiebant.
neque populus ademptum ius questus est nisi inani rumore, et senatus
largitionibus ac precibus sordidis exsolutus libens tenuit, moderante
Tiberio ne plures quam quattuor candidatos commendaret sine repulsa et
ambitu designandos. inter quae tribuni plebei petiuere ut proprio sumptu
ederent ludos qui de nomine Augusti fastis additi Augustales uocarentur.
sed decreta pecunia ex aerario, utque per circum triumphali ueste
uterentur: curru uehi haud permissum. mox celebratio annua ad praetorem
translata cui inter ciuis et peregrinos iurisdictio euenisset.
[1,16] Hic rerum urbanarum status erat, cum Pannonicas legiones seditio
incessit, nullis nouis causis nisi quod mutatus princeps licentiam turbarum
et ex ciuili bello spem praemiorum ostendebat. castris aestiuis tres simul
legiones habebantur, praesidente Iunio Blaeso, qui fine Augusti et initiis
Tiberii auditis ob iustitium aut gaudium intermiserat solita munia. eo
principio lasciuire miles, discordare, pessimi cuiusque sermonibus praebere
auris, denique luxum et otium cupere, disciplinam et laborem aspernari.
erat in castris Percennius quidam, dux olim theatralium operarum, dein
gregarius miles, procax lingua et miscere coetus histrionali studio doctus.
is imperitos animos et quaenam post Augustum militiae condicio ambigentis
inpellere paulatim nocturnis conloquiis aut flexo in uesperam die et
dilapsis melioribus deterrimum quemque congregare.
[1,17] Postremo promptis iam et aliis seditionis ministris uelut
contionabundus interrogabat cur paucis centurionibus paucioribus tribunis
in modum seruorum oboedirent. quando ausuros exposcere remedia, nisi nouum
et nutantem adhuc principem precibus uel armis adirent? satis per tot annos
ignauia peccatum, quod tricena aut quadragena stipendia senes et plerique
truncato ex uulneribus corpore tolerent. ne dimissis quidem finem esse
militiae, sed apud uexillum tendentis alio uocabulo eosdem labores
perferre. ac si quis tot casus uita superauerit, trahi adhuc diuersas in
terras ubi per nomen agrorum uligines paludum uel inculta montium
accipiant. enimuero militiam ipsam grauem, infructuosam: denis in diem
assibus animam et corpus aestimari: hinc uestem arma tentoria, hinc
saeuitiam centurionum et uacationes munerum redimi. at hercule uerbera et
uulnera, duram hiemem, exercitas aestates, bellum atrox: aut sterilem pacem
sempiterna. nec aliud leuamentum quam si certis sub legibus militia
iniretur, ut singulos denarios mererent, sextus decumus stipendii annus
finem adferret, ne ultra sub uexillis tenerentur, sed isdem in castris
praemium pecunia solueretur. an praetorias cohortis, quae binos; denarios
acceperint, quae post sedecim annos penatibus suis reddantur, plus
periculorum suscipere? non obtrectari a se urbanas excubias: sibi tamen
apud horridas gentis e contuberniis hostem aspici.
[1,18] Adstrepebat uulgus, diuersis incitamentis, hi uerberum notas, illi
canitiem, plurimi detrita tegmina et nudum corpus exprobrantes. postremo eo
furoris uenere ut tres legiones miscere in unam agitauerint. depulsi
aemulatione, quia suae quisque legioni eum honorem quaerebant, alio uertunt
atque una tres aquilas et signa cohortium locant; simul congerunt
caespites, exstruunt tribunal, quo magis conspicua sedes foret.
properantibus Blaesus aduenit, increpabatque ac retinebat singulos,
clamitans 'mea potius caede imbuite manus: leuiore flagitio legatum
interficietis quam ab imperatore desciscitis. aut incolumis fidem legionum
retinebo aut iugulatus paenitentiam adcelerabo.'
[1,19] Aggerabatur nihilo minus caespes iamque pectori usque adcreuerat, cum
tandem peruicacia uicti inceptum omisere. Blaesus multa dicendi arte non
per seditionem et turbas desideria militum ad Caesarem ferenda ait, neque
ueteres ab imperatoribus priscis neque ipsos a diuo Augusto tam noua
petiuisse; et parum in tempore incipientis principis curas onerari. si
tamen tenderent in pace temptare quae ne ciuilium quidem bellorum uictores
expostulauerint cur contra morem obsequii, contra fas disciplinae uim
meditentur? decernerent legatos seque coram mandata darent. adclamauere ut
filius Blaesi tribunus legatione ea fungeretur peteretque militibus
missionem ab sedecim annis: cetera mandaturos ubi prima prouenissent.
profecto iuuene modi cum otium: sed superbire miles quod filius legati
orator publicae causae satis ostenderet necessitate expressa quae per
modestiam non obtinuissent.
[1,20] Interea manipuli ante coeptam seditionem Nauportum missi ob itinera et
pontes et alios usus, postquam turbatum in castris accepere, uexilla
conuellunt direptisque proximis uicis ipsoque Nauporto, quod municipii
instar erat, retinentis centuriones inrisu et contumeliis, postremo
uerberibus insectantur, praecipua in Aufidienum Rufum praefectum castrorum
ira, quem dereptum uehiculo sarcinis grauant aguntque primo in agmine per
ludibrium rogitantes an tam immensa onera, tam longa itinera libenter
ferret. quippe Rufus diu manipularis, dein centurio, mox castris
praefectus, antiquam duramque militiam reuocabat, uetus operis ac laboris
et eo inmitior quia tolerauerat.
[1,21] Horum aduentu redintegratur seditio et uagi circumiecta populabantur.
Blaesus paucos, maxime praeda onustos, ad terrorem ceterorum adfici
uerberibus, claudi carcere iubet; nam etiam tum legato a centurionibus et
optimo quoque manipularium parebatur. illi obniti trahentibus, prensare
circumstantium genua, ciere modo nomina singulorum, modo centuriam quisque
cuius manipularis erat, cohortem, legionem, eadem omnibus inminere
clamitantes. simul probra in legatum cumulant, caelum ac deos obtestantur,
nihil reliqui faciunt quo minus inuidiam misericordiam metum et iras
permouerent. adcurritur ab uniuersis, et carcere effracto soluunt uincula
desertoresque ac rerum capitalium damnatos sibi iam miscent.
[1,22] Flagrantior inde uis, plures seditioni duces. et Vibulenus quidam
gregarius miles, ante tribunal Blaesi adleuatus circumstantium umeris, apud
turbatos et quid pararet intentos 'uos quidem' inquit 'his innocentibus et
miserrimis lucem et spiritum reddidistis: sed quis fratri meo uitam, quis
fratrem mihi reddit? quem missum ad uos a Germanico exercitu de communibus
commodis nocte proxima iugulauit per gladiatores suos, quos in exitium
militum habet atque armat. responde, Blaese, ubi cadauer abieceris: ne
hostes quidem sepultura inuident. cum osculis, cum lacrimis dolorem meum
impleuero, me quoque trucidari iube, dum interfectos nullum ob scelus sed
quia utilitati legionum consulebamus hi sepeliant.'
[1,23] Incendebat haec fletu et pectus atque os manibus uerberans. mox
disiectis quorum per umeros sustinebatur, praeceps et singulorum pedibus
aduolutus tantum consternationis inuidiaeque conciuit, ut pars militum
gladiatores, qui e seruitio Blaesi erant, pars ceteram eiusdem familiam
uincirent, alii ad quaerendum corpus effunderentur. ac ni propere neque
corpus ullum reperiri, et seruos adhibitis cruciatibus abnuere caedem,
neque illi fuisse umquam fratrem pernotuisset, haud multum ab exitio legati
aberant. tribunos tamen ac praefectum castrorum extrusere, sarcinae
fugientium direptae, et centurio Lucilius interficitur cui militaribus
facetiis uocabulum 'cedo alteram' indiderant, quia fracta uite in tergo
militis alteram clara uoce ac rursus aliam poscebat. ceteros latebrae
texere, uno retento Clemente Iulio qui perferendis militum mandatis
habebatur idoneus ob promptum ingenium. quin ipsae inter se legiones octaua
et quinta decuma ferrum parabant, dum centurionem cognomento Sirpicum illa
morti deposcit, quintadecumani tuentur, ni miles nonanus preces et aduersum
aspernantis minas interiecisset.
[1,24] Haec audita quamquam abstrusum et tristissima quaeque maxime
occultantem Tiberium perpulere, ut Drusum filium cum primoribus ciuitatis
duabusque praetoriis cohortibus mitteret, nullis satis certis mandatis, ex
re consulturum. et cohortes delecto milite supra solitum firmatae. additur
magna pars praetoriani equitis et robora Germanorum, qui tum custodes
imperatori aderant; simul praetorii praefectus Aelius Seianus, collega
Straboni patri suo datus, magna apud Tiberium auctoritate, rector iuueni et
ceteris periculorum praemiorumque ostentator. Druso propinquanti quasi per
officium obuiae fuere legiones, non laetae, ut adsolet, neque insignibus
fulgentes, sed inluuie deformi et uultu, quamquam maestitiam imitarentur
contumaciae propiores.
[1,25] Postquam uallum introiit, portas stationibus firmant, globos armatorum
certis castrorum locis opperiri iubent: ceteri tribunal ingenti agmine
circumueniunt. stabat Drusus silentium manu poscens. illi quoties oculos ad
multitudinem rettulerant, uocibus truculentis strepere, rursum uiso Caesare
trepidare; murmur incertum, atrox clamor et repente quies; diuersis
animorum motibus pauebant terrebantque. tandem interrupto tumultu litteras
patris recitat, in quis perscriptum erat, praecipuam ipsi fortissimarum
legionum curam, quibuscum plurima bella tolerauisset; ubi primum a luctu
requiesset animus, acturum apud patres de postulatis eorum; misisse interim
filium ut sine cunctatione concederet quae statim tribui possent; cetera
senatui seruanda quem neque gratiae neque seueritatis expertem haberi par
esset.
[1,26] Responsum est a contione mandata Clementi centurioni quae perferret.
is orditur de missione a sedecim annis, de praemiis finitae militiae, ut
denarius diurnum stipendium foret, ne ueterani sub uexillo haberentur. ad
ea Drusus cum arbitrium senatus et patris obtenderet, clamore turbatur. cur
uenisset neque augendis militum stipendiis neque adleuandis laboribus,
denique nulla bene faciendi licentia? at hercule uerbera et necem cunctis
permitti. Tiberium olim nomine Augusti desideria legionum frustrari
solitum: easdem artis Drusum rettulisse. numquamne ad se nisi filios
familiarum uenturos? nouum id plane quod imperator sola militis commoda ad
senatum reiciat. eundem ergo senatum consulendum quotiens supplicia aut
proelia indicantur: an praemia sub dominis, poenas sine arbitro esse?
[1,27] Postremo deserunt tribunal, ut quis praetorianorum militum amicorumue
Caesaris occurreret, manus intentantes, causam discordiae et initium
armorum, maxime infensi Cn. Lentulo, quod is ante alios aetate et gloria
belli firmare Drusum credebatur et illa militiae flagitia primus aspernari.
nec multo post digredientem cum Caesare ac prouisu periculi hiberna castra
repetentem circumsistunt, rogitantes quo pergeret, ad imperatorem an ad
patres, ut illic quoque commodis legionum aduersaretur; simul ingruunt,
saxa iaciunt. iamque lapidis ictu cruentus et exitii certus adcursu
multitudinis quae cum Druso aduenerat protectus est.
[1,28] Noctem minacem et in scelus erupturam fors leniuit: nam luna claro
repente caelo uisa languescere. id miles rationis ignarus omen praesentium
accepit, suis laboribus defectionem sideris adsimulans, prospereque cessura
qua pergerent si fulgor et claritudo deae redderetur. igitur aeris sono,
tubarum cornuumque concentu strepere; prout splendidior obscuriorue laetari
aut maerere; et postquam ortae nubes offecere uisui creditumque conditam
tenebris, ut sunt mobiles ad superstitionem perculsae semel mentes, sibi
aeternum laborem portendi, sua facinora auersari deos lamentantur. utendum
inclinatione ea Caesar et quae casus obtulerat in sapientiam uertenda ratus
circumiri tentoria iubet; accitur centurio Clemens et si alii bonis artibus
grati in uulgus. hi uigiliis, stationibus, custodiis portarum se inserunt,
spem offerunt, metum intendunt. 'quo usque filium imperatoris obsidebimus?
quis certaminum finis? Percennione et Vibuleno sacramentum dicturi sumus?
Percennius et Vibulenus stipendia militibus, agros emeritis largientur?
denique pro Neronibus et Drusis imperium populi Romani capessent? quin
potius, ut nouissimi in culpam, ita primi ad paenitentiam sumus? tarda sunt
quae in commune expostulantur: priuatam gratiam statim mereare, statim
recipias.' commotis per haec mentibus et inter se suspectis, tironem a
ueterano. legionem a legione dissociant. tum redire paulatim amor obsequii:
omittunt portas, signa unum in locum principio seditionis congregata suas
in sedes referunt.
[1,29] Drusus orto die et uocata contione, quamquam rudis dicendi, nobilitate
ingenita incusat priora, probat praesentia; negat se terrore et minis
uinci: flexos ad modestiam si uideat, si supplices audiat, scripturum patri
ut placatus legionum preces exciperet. orantibus rursum idem Blaesus et L-
Aponius, eques Romanus e cohorte Drusi, Iustusque Catonius, primi ordinis
centurio, ad Tiberium mittuntur. certatum inde sententiis, cum alii
opperiendos legatos atque interim comitate permulcendum militem censerent,
alii fortioribus remediis agendum: nihil in uulgo modicum; terrere ni
paueant, ubi pertimuerint inpune contemni: dum superstitio urgeat,
adiciendos ex duce metus sublatis seditionis auctoribus. promptum ad
asperiora ingenium Druso erat: uocatos Vibulenum et Percennium interfici
iubet. tradunt plerique intra tabernaculum ducis obrutos, alii corpora
extra uallum abiecta ostentui.
[1,30] Tum ut quisque praecipuus turbator conquisiti, et pars, extra castra
palantes, a centurionibus aut praetoriarum cohortium militibus caesi:
quosdam ipsi manipuli documentum fidei tradidere. auxerat militum curas
praematura hiems imbribus continuis adeoque saeuis, ut non egredi tentoria,
congregari inter se, uix tutari signa possent, quae turbine atque unda
raptabantur. durabat et formido caelestis irae, nec frustra aduersus impios
hebescere sidera, ruere tempestates: non aliud malorum leuamentum, quam si
linquerent castra infausta temerataque et soluti piaculo suis quisque
hibernis redderentur. primum octaua, dein quinta decuma legio rediere:
nonanus opperiendas Tiberii epistulas clamitauerat, mox desolatus aliorum
discessione imminentem necessitatem sponte praeuenit. et Drusus non
exspectato legatorum regressu, quia praesentia satis conse derant, in urbem
rediit.
[1,31] Isdem ferme diebus isdem causis Germanicae legiones turbatae, quanto
plures tanto uiolentius, et magna spe fore ut Germanicus Caesar imperium
alterius pati nequiret daretque se legionibus ui sua cuncta tracturis. duo
apud ripam Rheni exercitus erant: cui nomen superiori sub C. Silio legato,
inferiorem A. Caecina curabat. regimen summae rei penes Germanicum agendo
Galliarum censui tum intentum. sed quibus Silius moderabatur, mente ambigua
fortunam seditionis alienae speculabantur: inferioris exercitus miles in
rabiem prolapsus est, orto ab unetuicesimanis quintanisque initio, et
tractis prima quoque ac uicesima legionibus: nam isdem aestiuis in finibus
Vbiorum habebantur per otium aut leuia munia. igitur audito fine Augusti
uernacula multitudo, nuper acto in urbe dilectu, lasciuiae sueta, laborum
intolerans, implere ceterorum rudes animos: uenisse tempus quo ueterani
maturam missionem, iuuenes largiora stipendia, cuncti modum miseriarum
exposcerent saeuitiamque centurionum ulciscerentur. non unus haec, ut
Pannonicas inter legiones Percennius, nec apud trepidas militum auris,
alios ualidiores exercitus respicientium, sed multa seditionis ora
uocesque: sua in manu sitam rem Romanam, suis uictoriis augeri rem
publicam, in suum cognomentum adscisci imperatores.
[1,32] Nec legatus obuiam ibat: quippe plurium uaecordia constantiam
exemerat. repente lymphati destrictis gladiis in centuriones inuadunt: ea
uetustissima militaribus odiis materies et saeuiendi principium. prostratos
uerberibus mulcant, sexageni singulos, ut numerum centurionum adaequarent:
tum conuulsos laniatosque et partim exanimos ante uallum aut in amnem
Rhenum proiciunt. Septimius cum perfugisset ad tribunal pedibusque Caecinae
aduolueretur, eo usque flagitatus est donec ad exitium dederetur. Cassius
Chaerea, mox caede Gai Caesaris memoriam apud posteros adeptus, tum
adulescens et animi ferox, inter obstantis et armatos ferro uiam patefecit.
non tribunus ultra, non castrorum praefectus ius obtinuit: uigilias,
stationes, et si qua alia praesens usus indixerat, ipsi partiebantur. id
militaris animos altius coniectantibus praecipuum indicium magni atque
inplacabilis motus, quod neque disiecti nec paucorum instinctu, set pariter
ardescerent, pariter silerent, tanta aequalitate et constantia ut regi
crederes.
[1,33] Interea Germanico per Gallias, ut diximus, census accipienti
excessisse Augustum adfertur. neptem eius Agrippinam in matrimonio
pluresque ex ea liberos habebat, ipse Druso fratre Tiberii genitus,
Augustae nepos, set anxius occultis in se patrui auiaeque odiis quorum
causae acriores quia iniquae. quippe Drusi magna apud populum Romanum
memoria, credebaturque, si rerum potitus foret, libertatem redditurus; unde
in Germanicum fauor et spes eadem. nam iuueni ciuile ingenium, mira comitas
et diuersa ab Tiberii sermone uultu, adrogantibus et obscuris. accedebant
muliebres offensiones nouercalibus Liuiae in Agrippinam stimulis, atque
ipsa Agrippina paulo commotior, nisi quod castitate et mariti amore quamuis
indomitum animum in bonum uertebat.
[1,34] Sed Germanicus quanto summae spei propior, tanto impensius pro Tiberio
niti. Sequanos proximos et Belgarum ciuitates in uerba eius adigit. dehinc
audito legionum tumultu raptim profectus obuias extra castra habuit,
deiectis in terram oculis uelut paenitentia. postquam uallum iniit dissoni
questus audiri coepere. et quidam prensa manu eius per speciem exosculandi
inseruerunt digitos ut uacua dentibus ora contingeret; alii curuata senio
membra ostendebant. adsistentem contionem, quia permixta uidebatur,
discedere in manipulos iubet: sic melius audituros responsum; uexilla
praeferri ut id saltem discerneret cohortis: tarde obtemperauere. tunc a
ueneratione Augusti orsus flexit ad uictorias triumphosque Tiberii,
praecipuis laudibus celebrans quae apud Germanias illis cum legionibus
pulcherrima fecisset. Italiae inde consensum, Galliarum fidem extollit; nil
usquam turbidum aut discors. silentio haec uel murmure modico audita sunt.
[1,35] Vt seditionem attigit, ubi modestia militaris, ubi ueteris disciplinae
decus, quonam tribunos, quo centuriones exegissent, rogitans, nudant
uniuersi corpora, cicatrices ex uulneribus, uerberum notas exprobrant; mox
indiscretis uocibus pretia uacationum, angustias stipendii, duritiam operum
ac propriis nominibus incusant uallum, fossas, pabuli materiae lignorum
adgestus, et si qua alia ex necessitate aut aduersus otium castrorum
quaeruntur. atrocissimus ueteranorum clamor oriebatur, qui tricena aut
supra stipendia numerantes, mederetur fessis, neu mortem in isdem
laboribus, sed finem tam exercitae militiae neque inopem requiem orabant.
fuere etiam qui legatam a diuo Augusto pecuniam reposcerent, faustis in
Germanicum ominibus; et si uellet imperium promptos ostentauere. tum uero,
quasi scelere contaminaretur, praeceps tribunali desiluit. opposuerunt
abeunti arma, minitantes, ni regrederetur; at ille moriturum potius quam
fidem exueret clamitans, ferrum a latere diripuit elatumque deferebat in
pectus, ni proximi prensam dextram ui attinuissent. extrema et conglobata
inter se pars contionis ac, uix credibile dictu, quidam singuli propius
incedentes feriret hortabantur; et miles nomine Calusidius strictum obtulit
gladium, addito acutiorem esse. saeuum id malique moris etiam furentibus
uisum, ac spatium fuit quo Caesar ab amicis in tabernaculum raperetur.
[1,36] Consultatum ibi de remedio; etenim nuntiabatur parari legatos qui
superiorem exercitum ad causam eandem traherent; destinatum excidio Vbiorum
oppidum, imbutasque praeda manus in direptionem Galliarum erupturas.
augebat metum gnarus Romanae seditionis et, si omitteretur ripa, inuasurus
hostis: at si auxilia et socii aduersum abscedentis legiones armarentur,
ciuile bellum suscipi. periculosa seueritas, flagitiosa largitio: seu nihil
militi siue omnia concedentur in ancipiti res publica. igitur uolutatis
inter se rationibus placitum ut epistulae nomine principis scriberentur:
missionem dari uicena stipendia meritis, exauctorari qui sena dena
fecissent ac retineri sub uexillo ceterorum inmunes nisi propulsandi
hostis, legata quae petiuerant exsolui duplicarique.
[1,37] Sensit miles in tempus conficta statimque flagitauit. missio per
tribunos maturatur, largitio differebatur in hiberna cuiusque. non
abscessere quintani unetuicesimanique donec isdem in aestiuis contracta ex
uiatico amicorum ipsiusque Caesaris pecunia persolueretur. primam ac
uicesimam legiones Caecina legatus in ciuitatem Vbiorum reduxit turpi
agmine cum fisci de imperatore rapti inter signa interque aquilas
ueherentur. Germanicus superiorem ad exercitum profectus secundam et
tertiam decumam et sextam decumam legiones nihil cunctatas sacramento
adigit. quartadecumani paulum dubitauerant: pecunia et missio quamuis non
flagitantibus oblata est.
[1,38] At in Chaucis coeptauere seditionem praesidium agitantes uexillarii
discordium legionum et praesenti duorum militum supplicio paulum repressi
sunt. iusserat id M'. Ennius castrorum praefectus, bono magis exemplo quam
concesso iure. deinde intumescente motu profugus repertusque, postquam
intutae latebrae, praesidium ab audacia mutuatur: non praefectum ab iis,
sed Germanicum ducem, sed Tiberium imperatorem uiolari. simul exterritis
qui obstiterant, raptum uexillum ad ripam uertit, et si quis agmine
decessisset, pro desertore fore clamitans, reduxit in hiberna turbidos et
nihil ausos.
[1,39] Interea legati ab senatu regressum iam apud aram Vbiorum Germanicum
adeunt. duae ibi legiones, prima atque uicesima, ueteranique nuper missi
sub uexillo hiemabant. pauidos et conscientia uaecordes intrat metus
uenisse patrum iussu qui inrita facerent quae per seditionem expresserant.
utque mos uulgo quamuis falsis reum subdere, Munatium Plancum consulatu
functum, principem legationis, auctorem senatus consulti incusant; et nocte
concubia uexillum in domo Germanici situm flagitare occipiunt, concursuque
ad ianuam facto moliuntur foris, extractum cubili Caesarem tradere uexillum
intento mortis metu subigunt. mox uagi per uias obuios habuere legatos,
audita consternatione ad Germanicum tendentis. ingerunt contumelias, caedem
parant, Planco maxime, quem dignitas fuga impediuerat; neque aliud
periclitanti subsidium quam castra primae legionis. illic signa et aquilam
amplexus religione sese tutabatur, ac ni aquilifer Calpurnius uim extremam
arcuisset, rarum etiam inter hostis, legatus populi Romani Romanis in
castris sanguine suo altaria deum commaculauisset. luce demum, postquam dux
et miles et facta noscebantur, ingressus castra Germanicus perduci ad se
Plancum imperat recepitque in tribunaL- tum fatalem increpans rabiem, neque
militum sed deum ira resurgere, cur uenerint legati aperit; ius legationis
atque ipsius Planci grauem et immeritum casum, simul quantum dedecoris
adierit legio, facunde miseratur, attonitaque magis quam quieta contione
legatos praesidio auxiliarium equitum dimittit.
[1,40] Eo in metu arguere Germanicum omnes quod non ad superiorem exercitum
pergeret, ubi obsequia et contra rebellis auxilium: satis superque missione
et pecunia et mollibus consultis peccatum uel si uilis ipsi salus, cur
filium paruulum, cur grauidam coniugem inter furentis et omnis humani iuris
uiolatores haberet? illos saltem auo et rei publicae redderet. diu
cunctatus aspernantem uxorem, cum se diuo Augusto ortam neque degenerem ad
pericula testaretur, postremo uterum eius et communem filium multo cum
fletu complexus, ut abiret perpulit. incedebat muliebre et miserabile
agmen, profuga ducis uxor, paruulum sinu filium gerens, lamentantes circum
amicorum coniuges quae simul trahebantur nec minus tristes qui manebant.
[1,41] Non florentis Caesaris neque suis in castris, sed uelut in urbe uicta
facies gemitusque ac planctus etiam militum auris oraque aduertere:
progrediuntur contuberniis. quis ille flebilis sonus? quod tam triste?
feminas inlustris, non centurionem ad tutelam, non militem, nihil
imperatoriae uxoris aut comitatus soliti: pergere ad Treuiros {et} externae
fidei. pudor inde et miseratio et patris Agrippae, Augusti aui memoria,
socer Drusus, ipsa insigni fecunditate, praeclara pudicitia; iam infans in
castris genitus, in contubernio legionum eductus, quem militari uocabulo
Caligulam appellabant, quia plerumque ad concilianda uulgi studia eo
tegmine pedum induebatur. sed nihil aeque flexit quam inuidia in Treuiros:
orant obsistunt, rediret maneret, pars Agrippinae occursantes, plurimi ad
Germanicum regressi. isque ut erat recens dolore et ira apud circumfusos
ita coepit.
[1,42] 'Non mihi uxor aut filius patre et re publica cariores sunt, sed illum
quidem sua maiestas, imperium Romanum ceteri exercitus defendent. coniugem
et liberos meos, quos pro gloria uestra libens ad exitium offerrem, nunc
procul a furentibus summoueo, ut quidquid istud sceleris imminet, meo
tantum sanguine pietur, neue occisus Augusti pronepos, interfecta Tiberii
nurus nocentiores uos faciant. quid enim per hos dies inausum intemeratumue
uobis? quod nomen huic coetui dabo? militesne appellem, qui filium
imperatoris uestri uallo et armis circumsedistis? an ciuis, quibus tam
proiecta senatus auctoritas? hostium quoque ius et sacra legationis et fas
gentium rupistis. diuus Iulius seditionem exercitus uerbo uno compescuit,
Quirites uocando qui sacramentum eius detrectabant: diuus Augustus uultu et
aspectu Actiacas legiones exterruit: nos ut nondum eosdem, ita ex illis
ortos si Hispaniae Syriaeue miles aspernaretur, tamen mirum et indignum
erat. primane et uicesima legiones, illa signis a Tiberio acceptis, tu tot
proeliorum socia, tot praemiis aucta, egregiam duci uestro gratiam
refertis? hunc ego nuntium patri laeta omnia aliis e prouinciis audienti
feram? ipsius tirones, ipsius ueteranos non missione, non pecunia satiatos:
hic tantum interfici centuriones, eici tribunos, includi legatos, infecta
sanguine castra, flumina, meque precariam animam inter infensos trahere.
[1,43] 'Cur enim primo contionis die ferrum illud, quod pectori meo infigere
parabam, detraxistis, o inprouidi amici? melius et amantius ille qui
gladium offerebat. cecidissem certe nondum tot flagitiorum exercitu meo
conscius; legissetis ducem, qui meam quidem mortem inpunitam sineret, Vari
tamen et trium legionum ulcisceretur. neque enim di sinant ut Belgarum
quamquam offerentium decus istud et claritudo sit subuenisse Romano nomini,
compressisse Germaniae populos. tua, diue Auguste, caelo recepta mens, tua,
pater Druse, imago, tui memoria isdem istis cum militibus, quos iam pudor
et gloria intrat, eluant hanc maculam irasque ciuilis in exitium hostibus
uertant. uos quoque, quorum alia nunc ora, alia pectora contueor, si
legatos senatui, obsequium imperatori, si mihi coniugem et filium redditis,
discedite a contactu ac diuidite turbidos: id stabile ad paenitentiam, id
fidei uinculum erit.'
[1,44] Supplices ad haec et uera exprobrari fatentes orabant puniret noxios,
ignosceret lapsis et duceret in hostem: reuocaretur coniunx, rediret
legionum alumnus neue obses Gallis traderetur. reditum Agrippinae excusauit
ob inminentem partum et hiemem: uenturum filium: cetera ipsi exsequerentur.
discurrunt mutati et seditiosissimum quemque uinctos trahunt ad legatum
legionis primae C. Caetronium, qui iudicium et poenas de singulis in hunc
modum exercuit. stabant pro contione legiones destrictis gladiis: reus in
suggestu per tribunum ostendebatur: si nocentem adclamauerant, praeceps
datus trucidabatur. et gaudebat caedibus miles tamquam semet absolueret;
nec Caesar arcebat, quando nullo ipsius iussu penes eosdem saeuitia facti
et inuidia erat. secuti exemplum ueterani haud multo post in Raetiam
mittuntur, specie defendendae prouinciae ob imminentis Suebos ceterum ut
auellerentur castris trucibus adhuc non minus asperitate remedii quam
sceleris memoria. centurionatum inde egit. citatus ab imperatore nomen,
ordinem, patriam, numerum stipendiorum, quae strenue in proeliis fecisset,
et cui erant, dona militaria edebat. si tribuni, si legio industriam
innocentiamque ad probauerant, retinebat ordinem: ubi auaritiam aut
crudelitatem consensu obiectauissent, soluebatur militia.
[1,45] Sic compositis praesentibus haud minor moles supererat ob ferociam
quintae et unetuicesimae legionum, sexagesimum apud lapidem (loco Vetera
nomen est) hibernantium. nam primi seditionem coeptauerant: atrocisslmum
quodque facinus horum manibus patratum; nec poena commilitonum exterriti
nec paenitentia conuersi iras retinebant. igitur Caesar arma classem socios
demittere Rheno parat, si imperium detrectetur, bello certaturus.
[1,46] At Romae nondum cognito qui fuisset exitus in Illyrico, et legionum
Germanicarum motu audito, trepida ciuitas incusare Tiberium quod, dum
patres et plebem, inualida et inermia, cunctatione ficta ludificetur,
dissideat interim miles neque duorum adulescentium nondum adulta
auctoritate comprimi queat. ire ipsum et opponere maiestatem imperatoriam
debuisse cessuris ubi principem longa experientia eundemque seueritatis et
munificentiae summum uidissent. an Augustum fessa aetate totiens in
Germanias commeare potuisse: Tiberium uigentem annis sedere in senatu,
uerba patrum cauillantem? satis prospectum urbanae seruituti: militaribus
animis adhibenda fomenta ut ferre pacem uelint.
[1,47] Immotum aduersus eos sermones fixumque Tiberio fuit non omittere caput
rerum neque se remque publicam in casum dare. multa quippe et diuersa
angebant: ualidior per Germaniam exercitus, propior apud Pannoniam; ille
Galliarum opibus subnixus, hic Italiae inminens: quos igitur anteferret? ac
ne postpositi contumelia incenderentur. at per filios pariter adiri
maiestate salua, cui maior e longinquo reuerentia. simul adulescentibus
excusatum quaedam ad patrem reicere, resistentisque Germanico aut Druso
posse a se mitigari uel infringi: quod aliud subsidium si imperatorem
spreuissent? ceterum ut iam iamque iturus legit comites, conquisiuit
impedimenta, adornauit nauis: mox hiemem aut negotia uarie causatus primo
prudentis, dein uulgum, diutissime prouincias fefellit.
[1,48] At Germanicus, quamquam contracto exercitu et parata in defectores
ultione, dandum adhuc spatium ratus, si recenti exemplo sibi ipsi
consulerent, praemittit litteras ad Caecinam, uenire se ualida manu ac, ni
supplicium in malos praesumant, usurum promisca caede. eas Caecina
aquiliferis signiferisque et quod maxime castrorum sincerum erat occulte
recitat, utque cunctos infamiae, se ipsos morti eximant hortatur: nam in
pace causas et merita spectari, ubi bellum ingruat innocentis ac noxios
iuxta cadere. illi temptatis quos idoneos rebantur, postquam maiorem
legionum partem in officio uident, de sententia legati statuunt tempus, quo
foedissimum quemque et seditioni promptum ferro inuadant. tunc signo inter
se dato inrumpunt contubernia, trucidant ignaros, nullo nisi consciis
noscente quod caedis initium, quis finis.
[1,49] Diuersa omnium, quae umquam accidere, ciuilium armorum facies. non
proelio, non aduersis e castris, sed isdem e cubilibus, quos simul
uescentis dies, simul quietos nox habuerat, discedunt in partis, ingerunt
tela clamor uulnera sanguis palam, causa in occulto; cetera fors regit. et
quidam bonorum caesi, postquam intellecto in quos saeuiretur pessimi quoque
arma rapuerant. neque legatus aut tribunus moderator adfuit: permissa uulgo
licentia atque ultio et satietas. mox ingressus castra Germanicus, non
medicinam illud plurimis cum lacrimis sed cladem appellans, cremari corpora
iubet. Truces etiam tum animos cupido inuolat eundi in hostem, piaculum
furoris; nec aliter posse placari commilitonum manis quam si pectoribus
impiis honesta uulnera accepissent. sequitur ardorem militum Caesar
iunctoque ponte tramittit duodecim milia e legionibus, sex et uiginti
socias cohortis, octo equitum alas, quarum ea seditione intemerata modestia
fuit.
[1,50] Laeti neque procul Germani agitabant, dum iustitio ob amissum
Augustum, post discordiis attinemur. at Romanus agmine propero siluam
Caesiam limitemque a Tiberio coeptum scindit, castra in limite locat,
frontem ac tergum uallo, latera concaedibus munitus. inde saltus obscuros
permeat consultatque ex duobus itineribus breue et solitum sequatur an
inpeditius et intemptatum eoque hostibus in cautum. delecta longiore uia
cetera adcelerantur: etenim attulerant exploratores festam eam Germanis
noctem ac sollemnibus epulis ludicram. Caecina cum expeditis cohortibus
praeire et obstantia siluarum amoliri iubetur: legiones modico interuallo
sequuntur. iuuit nox sideribus inlustris, uentumque ad uicos Marsorum et
circumdatae stationes stratis etiam tum per cubilia propterque mensas,
nullo metu, non antepositi uigiliis: adeo cuncta incuria disiecta erant
neque belli timor, ac ne pax quidem nisi languida et soluta inter
temulentos.
[1,51] Caesar auidas legiones quo latior populatio foret quattuor in cuneos
dispertit; quinquaginta milium spatium ferro flammisque peruastat. non
sexus, non aetas miserationem attulit: profana simul et sacra et
celeberrimum illis gentibus templum quod Tanfanae uocabant solo aequantur.
sine uulnere milites, qui semisomnos, inermos aut palantis ceciderant.
exciuit ea caedes Bructeros, Tubantes, Vsipetes, saltusque, per quos
exercitui regressus, insedere. quod gnarum duci incessitque itineri et
proelio. pars equitum et auxiliariae cohortes ducebant, mox prima legio, et
mediis impedimentis sinistrum latus unetuicesimani, dextrum quintani
clausere, uicesima legio terga firmauit, post ceteri sociorum. sed hostes,
donec agmen per saltus porrigeretur, immoti, dein latera et frontem modice
adsultantes, tota ui nouissimos incurrere. turbabanturque densis Germanorum
cateruis leues cohortes, cum Caesar aduectus ad uicesimanos uoce magna hoc
illud tempus obliterandae seditionis clamitabat: pergerent, properarent
culpam in decus uertere. exarsere animis unoque impetu perruptum hostem
redigunt in aperta caeduntque: simul primi agminis copiae euasere siluas
castraque communiuere. quietum inde iter, fidensque recentibus ac priorum
oblitus miles in hibernis locatur.
[1,52] Nuntiata ea Tiberium laetitia curaque adfecere: gaudebat oppressam
seditionem, sed quod largiendis pecuniis et missione festinata fauorem
militum quaesiuisset, bellica quoque Germanici gloria angebatur. rettulit
tamen ad senatum de rebus gestis multaque de uirtute eius memorauit, magis
in speciem uerbis adornata quam ut penitus sentire crederetur. paucioribus
Drusum et finem Illyrici motus laudauit, sed intentior et fida oratione.
cunctaque quae Germanicus indulserat seruauit etiam apud Pannonicos
exercitus.
[1,53] Eodem anno Iulia supremum diem obiit, ob impudicitiam olim a patre
Augusto Pandateria insula, mox oppido Reginorum, qui Siculum fretum
accolunt, clausa. fuerat in matrimonio Tiberii florentibus Gaio et Lucio
Caesaribus spreueratque ut inparem; nec alia tam intima Tiberio causa cur
Rhodum abscederet. imperium adeptus extorrem, infamem et post interfectum
Postumum Agrippam omnis spei egenam inopia ac tabe longa peremit, obscuram
fore necem longinquitate exilii ratus. par causa saeuitiae in Sempronium
Gracchum, qui familia nobili, sollers ingenio et praue facundus, eandem
Iuliam in matrimonio Marci Agrippae temerauerat. nec is libidini finis:
traditam Tiberio peruicax adulter contumacia et odiis in maritum
accendebat; litteraeque quas Iulia patri Augusto cum insectatione Tiberii
scripsit a Graccho compositae credebantur. igitur amotus Cercinam, Africi
maris insulam, quattuordecim annis exilium tolerauit. tunc milites ad
caedem missi inuenere in prominenti litoris nihil laetum opperientem.
quorum aduentu breue tempus petiuit ut suprema mandata uxori Alliariae per
litteras daret, ceruicemque percussoribus obtulit; constantia mortis haud
in dignus Sempronio nomine uita degenerauerat. quidam non Roma eos milites,
sed ab L- Asprenate pro consule Africae missos tradidere auctore Tiberio,
qui famam caedis posse in Asprenatem uerti frustra sperauerat.
[1,54] Idem annus nouas caerimonias accepit addito sodalium Augustalium
sacerdotio, ut quondam Titus Tatius retinendis Sabinorum sacris sodalis
Titios instituerat. sorte ducti e primoribus ciuitatis unus et uiginti:
Tiberius Drusus que et Claudius et Germanicus adiciuntur. ludos Augustalis
tunc primum coeptos turbauit discordia ex certamine histrionum. indulserat
ei ludicro Auaustus, dum Maecenati obtemperat effuso in amorem Bathylli;
neque ipse abhorrebat talibus studiis, et ciuile rebatur misceri
uoluptatibus uulgi. alia Tiberio morum uia: sed populum per tot annos
molliter habitum nondum audebat ad duriora uertere.
[1,55] Druso Caesare C. Norbano consulibus decernitur Germanico triumphus
manente bello; quod quamquam in aestatem summa ope parabat, initio ueris et
repentino in Chattos excursu praecepit. nam spes incesserat dissidere
hostem in Arminium ac Segestem, insignem utrumque perfidia in nos aut fide.
Arminius turbator Germaniae, Segestes parari rebellionem saepe alias et
supremo conuiuio, post quod in arma itum, aperuit suasitque Varo ut se et
Arminium et ceteros proceres uinciret: nihil ausuram plebem principibus
amotis; atque ipsi tempus fore quo crimina et innoxios discerneret. sed
Varus fato et ui Armini cecidit; Segestes quamquam consensu gentis in
bellum tractus discors manebat, auctis priuatim odiis, quod Arminius filiam
eius alii pactam rapuerat: gener inuisus inimici soceri; quaeque apud
concordes uincula caritatis, incitamenta irarum apud inrensos erant.
[1,56] Igitur Germanicus quattuor legiones, quinque auxiliarium milia et
tumultuarias cateruas Germanorum cis Rhenum colentium Caecinae tradit;
totidem legiones, duplicem sociorum numerum ipse ducit, positoque castello
super uestigia paterni praesidii in monte Tauno expeditum exercitum in
Chattos rapit, L- Apronio ad munitiones uiarum et fluminum relicto. nam
(rarum illi caelo) siccitate et amnibus modicis inoffensum iter
properauerat, imbresque et fluminum auctus regredienti metuebantur. sed
Chattis adeo inprouisus aduenit, ut quod imbecillum aetate ac sexu statim
captum aut trucidatum sit. iuuentus flumen Adranam nando tramiserat,
Romanosque pontem coeptantis arcebant. dein tormentis sagittisque pulsi,
temptatis frustra condicionibus pacis, cum quidam ad Germanicum
perfugissent, reliqui omissis pagis uicisque in siluas disperguntur. Caesar
incenso Mattio (id genti caput) aperta populatus uertit ad Rhenum, non auso
hoste terga abeuntium lacessere, quod illi moris, quotiens astu magis quam
per formidinem cessit. fuerat animus Cheruscis iuuare Chattos, sed
exterruit Caecina huc illuc ferens arma; et Marsos congredi ausos prospero
proelio cohibuit.
[1,57] Neque multo post legati a Segeste uenerunt auxilium orantes aduersus
uim popularium a quis circumsedebatur, ualidiore apud eos Arminio quoniam
bellum suadebat: nam barbaris, quanto quis audacia promptus, tanto magis
fidus rebusque motis potior habetur. addiderat Segestes legatis filium,
nomine Segimundum: sed iuuenis conscientia cunctabatur. quippe anno quo
Germaniae desciuere sacerdos apud aram Vbiorum creatus ruperat uittas,
profugus ad rebellis. adductus tamen in spem clementiae Romanae pertulit
patris mandata benigneque exceptus cum praesidio Gallicam in ripam missus
est. Germanico pretium fuit conuertere agmen, pugnatumque in obsidentis, et
ereptus Segestes magna cum propinquorum et clientium manu. inerant feminae
nobiles, inter quas uxor Arminii eademque filia Segestis, mariti magis quam
parentis animo, neque uicta in lacrimas neque uoce supplex; compressis
intra sinum manibus grauidum uterum intuens. ferebantur et spolia Varianae
cladis, plerisque eorum qui tum in deditionem ueniebant praedae data: simul
Segestes ipse, ingens uisu et memoria bonae societatis inpauidus.
[1,58] Verba eius in hunc modum fuere: 'non hic mihi primus erga populum
Romanum fidei et constantiae dies. ex quo a diuo Augusto ciuitate donatus
sum, amicos inimicosque ex uestris utilitatibus delegi, neque odio patriae
(quippe proditores etiam iis quos anteponunt inuisi sunt), uerum quia
Romanis Germanisque idem conducere et pacem quam bellum probabam. ergo
raptorem filiae meae, uiolatorem foederis uestri, Arminium apud Varum, qui
tum exercitui praesidebat, reum feci. dilatus segnitia ducis, quia parum
praesidii in legibus erat, ut me et Arminium et conscios uinciret
flagitaui: testis illa nox, mihi utinam potius nouissima! quae secuta sunt
defleri magis quam defendi possunt: ceterum et inieci catenas Arminio et a
factione eius iniectas perpessus sum. atque ubi primum tui copia, uetera
nouis et quieta turbidis antehabeo, neque ob praemium, sed ut me perfidia
exsoluam, simul genti Germanorum idoneus conciliator, si paenitentiam quam
perniciem maluerit. pro iuuenta et errore filii ueniam precor: filiam
necessitate huc adductam fateor. tuum erit consultare utrum praeualeat quod
ex Arminio concepit an quod ex me genita est.' Caesar clementi responso
liberis propinquisque eius incolumitatem, ipsi sedem uetere in prouincia
pollicetur. exercitum reduxit nomenque imperatoris auctore Tiberio accepit.
Arminii uxor uirilis sexus stirpem edidit: educatus Rauennae puer quo mox
ludibrio conflictatus sit in tempore memorabo.
[1,59] Fama dediti benigneque excepti Segestis uulgata, ut quibusque bellum
inuitis aut cupientibus erat, spe uel dolore accipitur. Arminium super
insitam uiolentiam rapta uxor, subiectus seruitio uxoris uterus uaecordem
agebant, uolitabatque per Cheruscos, arma in Segestem, arma in Caesarem
poscens. neque probris temperabat: egregium patrem, magnum imperatorem,
fortem exercitum, quorum tot manus unam mulierculam auexerint. sibi tres
legiones, totidem legatos procubuisse; non enim se proditione neque
aduersus feminas grauidas, sed palam aduersus armatos bellum tractare.
cerni adhuc Germanorum in lucis signa Romana, quae dis patriis suspenderit.
coleret Segestes uictam ripam, redderet filio sacerdotium hominum: Germanos
numquam satis excusaturos quod inter Albim et Rhenum uirgas et securis et
togam uiderint. aliis gentibus ignorantia imperi Romani inexperta esse
supplicia, nescia tributa: quae quoniam exuerint inritusque discesserit
ille inter numina dicatus Augustus, ille delectus Tiberius, ne inperitum
adulescentulum, ne seditiosum exercitum pauescerent. si patriam parentes
antiqua mallent quam domi nos et colonias nouas, Arminium potius gloriae ac
libertatis quam Segestem flagitiosae seruitutis ducem sequerentur.
[1,60] Conciti per haec non modo Cherusci, sed conterminae gentes, tractusque
in partis Inguiomerus Arminii patruus, uetere apud Romanos auctoritate;
unde maior Caesari metus. et ne bellum mole una ingrueret Caecinam cum
quadraginta cohortibus Romanis distrahendo hosti per Bructeros ad flumen
Amisiam mittit, equitem Pedo praefectus finibus Frisiorum ducit. ipse
inpositas nauibus quattuor legiones per lacus uexit; simulque pedes eques
classis apud praedictum amnem conuenere. Chauci cum auxilia pollicerentur,
in commilitium adsciti sunt. Bructeros sua urentis expedita cum manu L
Stertinius missu Germanici fudit; interque caedem et praedam repperit unde
uicesimae legionis aquilam cum Varo amissam. ductum inde agmen ad ultimos
Bructerorum, quantumque Amisiam et Lupiam amnis inter uastatum, haud procul
Teutoburgiensi saltu in quo reliquiae Vari legionumque insepultae
dicebantur.
[1,61] Igitur cupido Caesarem inuadit soluendi suprema militibus ducique,
permoto ad miserationem omni qui aderat exercitu ob propinquos, amicos,
denique ob casus bellorum et sortem hominum. praemisso Caecina ut occulta
saltuum scrutaretur pontesque et aggeres umido paludum et fallacibus campis
inponeret, incedunt maestos locos uisuque ac memoria deformis. prima Vari
castra lato ambitu et dimensis principiis trium legionum manus ostentabant;
dein semiruto uallo, humili fossa accisae iam reliquiae consedisse
intellegebantur: medio campi albentia ossa, ut fugerant, ut restiterant,
disiecta uel aggerata. adiacebant fragmina telorum equorumque artus, simul
truncis arborum antefixa ora. Iucis propinquis barbarae arae, apud quas
tribunos ac primorum ordinum centuriones mactauerant. et cladis eius
superstites, pugnam aut uincula elapsi, referebant hic cecidisse legatos,
illic raptas aquilas; primum ubi uulnus Varo adactum, ubi infelici dextera
et suo ictu mortem inuenerit; quo tribunali contionatus Arminius, quot
patibula captiuis, quae scrobes, utque signis et aquilis per superbiam
inluserit.
[1,62] Igitur Romanus qui aderat exercitus sextum post: cladis annum trium
legionum ossa, nullo noscente alienas reliquias an suorum humo tegeret,
omnis ut coniunctos, ut consanguineos, aucta in hostem ira, maesti simul et
infensi condebant. primum extruendo tumulo caespitem Caesar posuit,
gratissimo munere in defunctos et praesentibus doloris socius. quod Tiberio
haud probatum, seu cuncta Germanici in deterius trahenti, siue exercitum
imagine caesorum insepultorumque tardatum ad proelia et formidolosiorem
hostium credebat; neque imperatorem auguratu et uetustissimis caerimoniis
praeditum adtrectare feralia debuisse.
[1,63] Sed Germanicus cedentem in auia Arminium secutus, ubi primum copia
fuit, euehi equites campumque quem hostis insederat eripi iubet. Arminius
colligi suos et propinquare siluis monitos uertit repente: mox signum
prorumpendi dedit iis quos per saltus occultauerat. tunc noua acie turbatus
eques, missaeque subsidiariae cohortes et fugientium agmine impulsae
auxerant consternationem; trudebanturque in paludem gnaram uincentibus,
iniquam nesciis, ni Caesar productas legiones instruxisset: inde hostibus
terror, fiducia militi; et manibus aequis abscessum. ,mox reducto ad
Amisiam exercitu legiones classe, ut ad uexerat, reportat; pars equitum
litore Oceani petere Rhenum iussa; Caecina, qui suum militem ducebat,
monitus, quamquam notis itineribus regrederetur, pontes longos quam
maturrime superare. angustus is trames uastas inter paludes et quondam a L-
Domitio aggeratus, cetera limosa, tenacia graui caeno aut riuis incerta
erant; circum siluae paulatim adcliues, quas tum Arminius inpleuit,
compendiis uiarum et cito agmine onustum sarcinis armisque militem cum
anteuenisset. Caecinae dubitanti quonam modo ruptos uetustate pontes
reponeret simulque propulsaret hostem, castra metari in loco placuit, ut
opus et alii proelium inciperent.
[1,64] Barbari perfringere stationes seque inferre munitoribus nisi
lacessunt, circumgrediuntur, occursant: miscetur operantium bellantiumque
clamor. et cuncta pariter Romanis aduersa, locus uligine profunda, idem ad
gradum instabilis, procedentibus lubricus, corpora grauia loricis; neque
librare pila inter undas poterant. contra Cheruscis sueta apud paludes
proelia, procera membra, hastae ingentes ad uulnera facienda quamuis
procul nox demum inclinantis iam legiones aduersae pugnae exemit. Germani
ob prospera indefessi, ne tum quidem sumpta quiete, quantum aquarum circum
surgentibus iugis oritur uertere in subiecta, mersaque humo et obruto quod
effectum operis duplicatus militi labor. quadragesimum id stipendium
Caecina parendi aut imperitandi habebat, secundarum ambiguarumque rerum
sciens eoque interritus. igitur futura uoluens non aliud repperit quam ut
hostem siluis coerceret, donec saucii quantumque grauioris agminis
anteirent; nam medio montium et paludum porrigebatur planities, quae tenuem
aciem pateretur. deliguntur legiones quinta dextro lateri, unetuicesima in
laeuum, primani ducendum ad agmen, uicesimanus aduersum secuturos.
[1,65] Nox per diuersa inquies, cum barbari festis epulis, laeto cantu aut
truci sonore subiecta uallium ac resultantis saltus complerent, apud
Romanos inualidi ignes, interruptae uoces, atque ipsi passim adiacerent
uallo, oberrarent tentoriis, insomnes magis quam peruigiles. ducemque
terruit dira quies: nam Quintilium Varum sanguine oblitum et paludibus
emersum cernere et audire uisus est uelut uocantem, non tamen obsecutus et
manum intendentis reppulisse coepta luce missae in latera legiones, metu an
contumacia, locum deseruere, capto propere campo umentia ultra. neque tamen
Arminius quamquam libero incursu statim prorupit: sed ut haesere caeno
fossisque impedimenta, turbati circum milites, incertus signorum ordo,
utque tali in tempore sibi quisque properus et lentae aduersum imperia
aures, inrumpere Germanos iubet, clamitans 'en Varus eodemque iterum fato
uinctae legiones!' simul haec et cum delectis scindit agmen equisque maxime
uulnera ingerit. illi sanguine suo et lubrico paludum lapsantes excussis
rectoribus disicere obuios, proterere iacentis. plurimus circa aquilas
labor, quae neque ferri aduersum ingruentia tela neque figi limosa humo
poterant. Caecina dum sustentat aciem, suffosso equo delapsus
circumueniebatur, ni prima legio sese opposuisset. iuuit hostium auiditas,
omissa caede praedam sectantium, enisaeque legiones uesperascente die in
aperta et solida. neque is miseriarum finis. struendum uallum, petendus
agger, amissa magna ex parte per quae egeritur humus aut exciditur caespes;
non tentoria manipulis, non fomenta sauciis; infectos caeno aut cruore
cibos diuidentes funestas tenebras et tot hominum milibus unum iam reliquum
diem lamentabantur.
[1,66] Forte equus abruptis uinculis uagus et clamore territus quosdam
occurrentium obturbauit. tanta inde consternatio inrupisse Germanos
credentium ut cuncti ruerent ad portas, quarum decumana maxime petebatur,
auersa hosti et fugientibus tutior. Caecina comperto uanam esse formidinem,
cum tamen neque auctoritate neque precibus, ne manu quidem obsistere aut
retinere militem quiret, proiectus in limine portae miseratione demum, quia
per corpus legati eundum erat, clausit uiam: simul tribuni et centuriones
falsum pauorem esse docuerunt.
[1,67] Tunc contractos in principia iussosque dicta cum silentio accipere
temporis ac necessitatis monet. unam in armis salutem, sed ea consilio
temperanda manendumque intra uallum, donec expugnandi hostis spe propius
succederent; mox undique erumpendum: illa eruptione ad Rhenum perueniri.
quod si fugerent, pluris siluas, profundas magis paludes, saeuitiam hostium
superesse; at uictoribus decus gloriam. quae domi cara, quae in castris
honesta, memorat; reticuit de aduersis. equos dehinc, orsus a suis,
legatorum tribunorumque nulla ambitione fortissimo cuique bellatori tradit,
ut hi, mox pedes in hostem inuaderent.
[1,68] Haud minus inquies Cermanus spe, cupidine et diuersis ducum sententiis
agebat, Arminio sinerent egredi egressosque rursum per umida et inpedita
circumuenirent suadente, atrociora Inguiomero et laeta barbaris, ut uallum
armis ambirent: promptam expugnationem, plures captiuos, incorruptam
praedam fore. igitur orta die proruunt fossas, iniciunt cratis, summa ualli
prensant, raro super milite et quasi ob metum defixo. postquam haesere
munimentis, datur cohortibus signum cornuaque ac tubae concinuere. exim
clamore et impetu tergis Germanorum circumfunduntur, exprobrantes non hic
siluas nec paludes, sed aequis locis aequos deos. hosti facile excidium et
paucos ac semermos cogitanti sonus tubarum, fulgor armorum, quanto inopina
tanto maiora offunduntur, cadebantque, ut rebus secundis auidi, ita
aduersis incauti. Arminius integer, Inguiomerus post graue uulnus pugnam
deseruere: uulgus trucidatum est, donec ira et dies permansit. nocte demum
reuersae legiones, quamuis plus uulnerum, eadem ciborum egestas fatigaret,
uim sanitatem copias, cuncta in uictoria habuere.
[1,69] Penaserat interim circumuenti exercitus fama et infesto Germanorum
agmine Gallias peti, ac ni Agrippina inpositum Rheno pontem solui
prohibuisset, erant qui id fiagitium formidine auderent. sed femina ingens
animi munia ducis per eos dies induit, militibusque, ut quis inops aut
saucius, uestem et fomenta dilargita est. tradit C. Plinius Germanicorum
bellorum scriptor, stetisse apud principium ponti laudes et grates reuersis
legionibus habentem. id Tiberii animum altius penetrauit: non enim
simplicis eas curas, nec aduersus externos {studia} militum quaeri. nihil
relictum imperatoribus, ubi femina manipulos interuisat, signa adeat,
largitionem temptet, tamquam parum ambitiose filium ducis gregali habitu
circumferat Caesaremque Caligulam appellari uelit. potiorem iam apud
exercitus Agrippinam quam legatos, quam duces; conpressam a muliere
seditionem, cui nomen principis obsistere non qui uerit. accendebat haec
onerabatque Seianus, peritia morum Tiberii odia in longum iaciens, quae
reconderet auctaque promeret.
[1,70] At Germanicus legionum, quas nauibus uexerat, secundam et quartam
decimam itinere terrestri P. Vitellio ducendas tradit, quo leuior classis
uadoso mari innaret uel reciproco sideret. Vitellius primum iter sicca humo
aut modice adlabente aestu quietum habuit: mox inpulsu aquilonis, simul
sidere aequinoctii, quo maxime tumescit Oceanus, rapi agique agmen. et
opplebantur terrae: eadem freto litori campis facies, neque discemi
poterant incerta ab solidis, breuia a profundis. sternuntur fluctibus,
hauriuntur gurgitibus; iumenta, sarcinae, corpora exanima interfluunt,
occursant. permiscentur inter se manipuli, modo pectore, modo ore tenus
extantes, aliquando subtracto solo disiecti aut obruti. non uox et mutui
hortatus iuuabant aduersante unda; nihil strenuus ab ignauo, sapiens ab
inprudenti, consilia a casu differre: cuncta pari uiolentia inuoluebantur.
tandem Vitellius in editiora enisus eodem agmen subduxit. pernoctauere sine
utensilibus, sine igni, magna pars nudo aut mulcato corpore, haud minus
miserabiles quam quos hostis circumsidet: quippe illic etiam honestae
mortis usus, his inglorium exitium. Iux reddidit terram, penetratumque ad
amnem{Visurgin}, quo Caesar classe contenderat. in positae dein legiones,
uagante fama submersas; nec fides salutis, antequam Caesarem exercitumque
reducem uidere.
[1,71] Iam Stertinius, ad accipiendum in deditionem Segimerum fratrem
Segestis praemissus, ipsum et filium eius in ciuitatem Vbiorum perduxerat.
data utrique uenia, facile Segimero, cunctantius filio, quia Quintilii Vari
corpus inlusisse dicebatur. ceterum ad supplenda exercitus damna certauere
Galliae Hispaniae Italia, quod cuique promptum, arma equos aurum
offerentes. quorum laudato studio Germanicus, armis modo et equis ad bellum
sumptis, propria pecunia militem iuuit. utque cladis memoriam etiam
comitate leniret, circumire saucios, facta singulorum extollere; uulnera
intuens alium spe, alium gloria, cunctos adloquio et cura sibique et
proelio firmabat.
[1,72] Decreta eo anno triumphalia insignia A. Caecinae, L- Apronio, C. Silio
ob res cum Germanico gestas. nomen patris patriae Tiberius, a populo
saepius ingestum, repudiauit; neque in acta sua iurari quamquam censente
senatu permisit, cuncta mortalium incerta, quantoque plus adeptus foret,
tanto se magis in lubrico dictitans. non tamen ideo faciebat fidem ciuilis
animi; nam legem maiestatis reduxerat, cui nomen apud ueteres idem, sed
alia in iudicium ueniebant, si quis proditione exercitum aut plebem
seditionibus, denique male gesta re publica maiestatem populi Romani
minuisset: facta arguebantur, dicta inpune erant. primus Augustus
cognitionem de famosis libellis specie legis eius tractauit, commotus
Cassii Seueri libidine, qua uiros feminasque inlustris procacibus scriptis
diffamauerat; mox Tiberius, consultante Pompeio Macro praetore an iudicia
maiestatis redderentur, exercendas leges esse re spondit. hunc quoque
asperauere carmina incertis auctoribus uulgata in saeuitiam superbiamque
eius et discordem cum matre animum.
[1,73] Haud pigebit referre in Falanio et Rubrio, modicis equitibus Romanis,
praetemptata crimina, ut quibus initiis, quanta Tiberii arte grauissimum
exitium inrepserit, dein repressum sit, postremo arserit cunctaque
corripuerit, noscatur. Falanio obiciebat accusator, quod inter cultores
Augusti, qui per omnis domos in modum collegiorum habebantur, Cassium
quendam mimum corpore infamem adsciuisset, quodque uenditis hortis statuam
Augusti simul mancipasset. Rubrio crimini dabatur uiolatum periurio numen
Augusti. quae ubi Tiberio notuere, scripsit consulibus non ideo decretum
patri suo caelum, ut in perniciem ciuium is honor uerteretur. Cassium
histrionem solitum inter alios eiusdem artis interesse ludis, quos mater
sua in me moriam Augusti sacrasset; nec contra religiones fieri quod
effigies eius, ut alia numinum simulacra, uenditionibus hortorum et domuum
accedant. ius iurandum perinde aestimandum quam si Iouem fefellisset:
deorum iniurias dis curae.
[1,74] Nec multo post Granium Marcellum praetorem Bithyniae quaestor ipsius
Caepio Crispinus maiestatis postulauit, subscribente Romano Hispone: qui
formam uitae iniit, quam postea celebrem miseriae temporum et audaciae
hominum fecerunt. nam egens, ignotus, inquies, dum occultis libellis
saeuitiae principis adrepit, mox clarissimo cuique periculum facessit,
potentiam apud unum, odium apud omnis adeptus dedit exemplum, quod secuti
ex pauperibus diuites, ex contemptis metuendi perniciem aliis ac postremum
sibi inuenere. sed Marcellum insimulabat sinistros de Tiberio sermones
habuisse, ineuitabile crimen, cum ex moribus principis foedissima quaeque
deligeret accusator obiectaretque reo. nam quia uera erant, etiam dicta
credebantur. addidit Hispo statuam Marcelli altius quam Caesarum sitam, et
alia in statua amputato capite Augusti effigiem Tiberii inditam. ad quod
exarsit adeo, ut rupta taciturnitate proclamaret se quoque in ea causa
laturum sententiam palam et iuratum, quo ceteris eadem necessitas fieret.
manebant etiam tum uestigia morientis libertatis. igitur Cn. Piso 'quo'
inquit 'loco censebis, Caesar? si primus, habebo quod sequar: si post
omnis, uereor ne inprudens dissentiam.' permotus his, quantoque incautius
efreruerat, paenitentia patiens tulit absolui reum criminibus maiestatis:
de pecuniis repetundis ad reciperatores itum est.
[1,75] Nec patrum cognitionibus satiatus iudiciis adsidebat in cornu
tribunalis, ne praetorem curuli depelleret; multaque eo coram aduersus
ambitum et potentium preces constituta. sed dum ueritilti consulitur,
libertas corrumpebatur. inter quae Pius Aurelius senator questus mole
publicae uiae ductuque aquarum labefactas aedis suas, auxilium patrum
inuocabat. resistentibus aerarii praetoribus subuenit Caesar pretiumque
aedium Aurelio tribuit, erogandae per honesta pecuniae cupiens, quam
uirtutem diu retinuit, cum ceteras exueret. Propertio Celeri praetorio,
ueniam ordinis ob paupertatem petenti, decies sestertium largitus est,
satis conperto paternas ei angustias esse. temptantis eadem alios probare
causam senatui iussit, cupidine seueritatis in iis etiam quae rite faceret
acerbus. unde ceteri silentium et paupertatem confessioni et beneficio
praeposuere.
[1,76] Eodem anno continuis imbribus auctus Tiberis plana urbis stagnauerat;
relabentem secuta est aedificiorum et hominum strages. igitur censuit
Asinius Gallus ut libri Sibyllini adirentur. Renuit Tiberius, perinde
diuina humanaque obtegens; sed remedium coercendi fluminis Ateio Calpitoni
et L- Arruntio mandatum. Achaiam ac Macedoniam onera deprecantis leuari in
praesens proconsulari imperio tradique Caesari placuit. edendis
gladiatoribus, quos Germanici fratris ac suo nomine obtulerat, Drusus
praesedit, quamquam uili sanguine nimis gaudens; quod {in} uulgus
formidolosum et pater arguisse dicebatur. cur abstinuerit spectaculo ipse,
uarie trahebant; alii taedio coetus, quidam tristitia ingenii et metu
conparationis, quia Augustus comiter interfuisset. non crediderim ad
ostentandam saeuitiam mouendasque populi offensiones concessam filio
materiem, quamquam id quoque dictum est.
[1,77] At theatri licentia, proximo priore anno coepta, grauius tum erupit,
occisis non modo e plebe set militibus et centurione, uulnerato tribuno
praetoriae cohortis, dum probra in magistratus et dissensionem uulgi
prohibent. actum de ea seditione apud patres dicebanturque sententiae, ut
praetoribus ius uirgarum in histriones esset. intercessit Haterius Agrippa
tribunus plebei increpitusque est Asinii Galli oratione, silente Tiberio,
qui ea simulacra libertatis senatui praebebat. ualuit tamen intercessio,
quia diuus Augustus immunis uerberum histriones quondam responderat, neque
fas Tiberio infringere dicta eius. de modo lucaris et aduersus lasciuiam
fautorum multa decernuntur; ex quis maxime insignia, ne domos pantomimorum
senator introiret, ne egredientis in publicum equites Romani cingerent aut
alibi quam in theatro spectarentur, et spectantium immodestiam exilio
multandi potestas praetoribus fieret.
[1,78] Templum ut in colonia Tarraconensi strueretur Augusto petentibus
Hispanis permissum, datumque in omnis prouincias exemplum. centesimam rerum
uenalium post bella ciuilia institutam deprecante populo edixit Tiberius
militare aerarium eo subsidio niti; simul imparem oneri rem publicam, nisi
uicesimo militiae anno ueterani dimitterentur. ita proximae seditionis male
consulta, quibus sedecim stipendiorum finem expresserant, abolita in
posterum.
[1,79] Actum deinde in senatu ab Arruntio et Ateio an ob moderandas Tiberis
exundationes uerterentur flumina et lacus, per quos augescit; auditaeque
municipiorum et coloniarum legationes, orantibus Florentinis ne Clanis
solito alueo demotus in amnem Arnum transferretur idque ipsis perniciem
adferret. congruentia his Interamnates disseruere: pessum ituros
fecundissimos Italiae campos, si amnis Nar (id enim parabatur) in riuos
diductus supersta gnauisset. nec Reatini silebant, Velinum lacum, qua in
Narem effunditur, obstrui recusantes, quippe in adiacentia erupturum;
optume rebus mortalium consuluisse naturam, quae sua ora fluminibus, suos
cursus utque originem, ita finis dederit; spectandas etiam religiones
sociorum, qui sacra et lucos et aras patriis amnibus dicauerint: quin ipsum
Tiberim nolle prorsus accolis fluuiis orbatum minore gloria fluere. seu
preces coloniarum seu difficultas operum siue superstitio ualuit, ut in
sententiam Pisonis concederetur, qui nil mutandum censuerat.
[1,80] Prorogatur Poppaeo Sabino prouincia Moesia, additis Achaia ac
Macedonia. id quoque morum Tiberii fuit, continuare imperia ac plerosque ad
finem uitae in isdem exercitibus aut iurisdictionibus habere. causae uariae
traduntur: alii taedio nouae curae semel placita pro aeternis seruauisse,
quidam inuidia, ne plures fruerentur; sunt qui existiment, ut callidum eius
ingenium, ita anxium iudicium; neque enim eminentis uirtutes sectabatur, et
rursum uitia oderat: ex optimis periculum sibi, a pessimis dedecus publicum
metuebat. qua haesitatione postremo eo prouectus est ut mandauerit
quibusdam prouincias, quos egredi urbe non erat passurus.
[1,81] De comitiis consularibus, quae tum primum illo principe ac deinceps
fuere, uix quicquam firmare ausim: adeo diuersa non modo apud auctores, sed
in ipsius orationibus reperiuntur. modo subtractis candidatorum nominibus
originem cuiusque et uitam et stipendia descripsit ut qui forent
intellegeretur; aliquando ea quoque significatione sub tracta candidatos
hortatus ne ambitu comitia turbarent, suam ad id curam pollicitus est.
plerumque eos tantum apud se professos disseruit, quorum nomina consulibus
edidisset; posse et alios profiteri, si gratiae aut meritis confiderent:
speciosa uerbis, re inania aut subdola, quantoque maiore libertatis imagine
tegebantur, tanto eruptura ad infensius seruitium.
|