[12,1] Caede Messalinae conuulsa principis domus, orto apud libertos
certamine, quis deligeret uxorem Claudio, caelibis uitae intoleranti et
coniugum imperiis obnoxio. nec minore ambitu feminae exarserant: suam
quaeque nobilitatem formam opes contendere ac digna tanto matrimonio
ostentare. sed maxime ambigebatur inter Lolliam Paulinam M- Lollii
consularis et Iuliam Agrippinam Germanico genitam: huic Pallas, illi
Callistus fautores aderant; at Aelia Paetina e familia Tuberonum Narcisso
fouebatur. ipse huc modo, modo illuc, ut quemque suadentium audierat,
promptus, discordantis in consilium uocat ac promere sententiam et adicere
rationes iubet.
[12,2] Narcissus uetus matrimonium, filiam communem (nam Antonia ex Paetina
erat), nihil in penatibus eius nouum disserebat, si sueta coniunx rediret,
haudquaquam nouercalibus odiis uisura Britannicum, Octauiam, proxima suis
pignora. Callistus improbatam longo discidio, ac si rursum adsumeretur, eo
ipso superbam; longeque rectius Lolliam induci, quando nullos liberos
genuisset, uacuam aemulatione et priuignis parentis loco futuram. at Pallas
id maxime in Agrippina laudare quod Germanici nepotem secum traheret,
dignum prorsus imperatoria fortuna: stirpem nobilem et familiae
[12,3] Praeualuere haec adiuta Agrippinae inlecebris: ad eum per speciem
necessitudinis crebro uentitando pellicit patruum ut praelata ceteris et
nondum uxor potentia uxoria iam uteretur. nam ubi sui matrimonii certa
fuit, struere maiora nuptiasque Domitii, quem ex Cn- Ahenobarbo genuerat,
et Octauiae Caesaris filiae moliri; quod sine scelere perpetrari non
poterat, quia L- Silano desponderat Octauiam Caesar iuuenemque et alia
clarum insigni triumphalium et gladiatorii muneris magnificentia protulerat
ad studia uulgi. sed nihil arduum uidebatur in animo principis, cui non
iudicium, non odium erat nisi indita et iussa.
[12,4] Igitur Vitellius, nomine censoris seruilis fallacias obtegens
ingruentiumque dominationum prouisor, quo gratiam Agrippinae pararet,
consiliis eius implicari, ferre crimina in Silanum, cuius sane decora et
procax soror, Iunia Caluina, haud multum ante Vitellii nurus fuerat. hinc
initium accusationis; fratrumque non incestum, sed incustoditum amorem ad
infamiam traxit. et praebebat Caesar auris, accipiendis aduersus generum
suspicionibus caritate filiae promptior. at Silanus insidiarum nescius ac
forte eo anno praetor, repente per edictum Vitellii ordine senatorio
mouetur, quamquam lecto pridem senatu lustroque condito. simul adfinitatem
Claudius diremit, adactusque Silanus eiurare magistratum, et reliquus
praeturae dies in Eprium Marcellum conlatus est.
[12,5] C- Pompeio Q- Veranio consulibus pactum inter Claudium et Agrippinam
matrimonium iam fama, iam amore inlicito firmabatur; necdum celebrare
sollemnia nuptiarum audebant, nullo exemplo deductae in domum patrui
fratris filiae: quin et incestum ac, si sperneretur, ne in malum publicum
erumperet metuebatur. nec ante omissa cunctatio quam Vitellius suis artibus
id perpetrandum sumpsit. percontatusque Caesarem an iussis populi, an
auctoritati senatus cederet, ubi ille unum se ciuium et consensui imparem
respondit, opperiri intra palatium iubet. ipse curiam ingreditur, summamque
rem publicam agi obtestans ueniam dicendi ante alios exposcit orditurque:
grauissimos principis labores, quis orbem terrae capessat, egere
adminiculis ut domestica cura uacuus in commune consulat. quod porro
honestius censoriae mentis leuamentum quam adsumere coniugem, prosperis
dubiisque sociam, cui cogitationes intimas, cui paruos liberos tradat, non
luxui aut uoluptatibus adsuefactus, sed qui prima ab iuuenta legibus
obtemperauisset.
[12,6] Postquam haec fauorabili oratione praemisit multaque patrum adsentatio
sequebatur, capto rursus initio, quando maritandum principem cuncti
suaderent, deligi oportere feminam nobilitate puerperiis sanctimonia
insignem. nec diu anquirendum quin Agrippina claritudine generis anteiret:
datum ab ea fecunditatis experimentum et congruere artes honestas. id uero
egregium, quod prouisu deum uidua iungeretur principi sua tantum matrimonia
experto. audiuisse a parentibus, uidisse ipsos abripi coniuges ad libita
Caesarum: procul id a praesenti modestia. statueretur immo documentum, quo
uxorem imperator acciperet. at enim noua nobis in fratrum filias coniugia:
sed aliis gentibus sollemnia, neque lege ulla prohibita; et sobrinarum diu
ignorata tempore addito percrebuisse. morem accommodari prout conducat, et
fore hoc quoque in iis quae mox usurpentur.
[12,7] Haud defuere qui certatim, si cunctaretur Caesar, ui acturos
testificantes erumperent curia. conglobatur promisca multitudo populumque
Romanum eadem orare clamitat. nec Claudius ultra expectato obuius apud
forum praebet se gratantibus, senatumque ingressus decretum postulat quo
iustae inter patruos fratrumque filias nuptiae etiam in posterum
statuerentur. nec tamen repertus est nisi unus talis matrimonii cupitor,
Alledius Seuerus eques Romanus, quem plerique Agrippinae gratia impulsum
ferebant. uersa ex eo ciuitas et cuncta feminae oboediebant, non per
lasciuiam, ut Messalina, rebus Romanis inludenti. adductum et quasi uirile
seruitium: palam seueritas ac saepius superbia; nihil domi impudicum, nisi
dominationi expediret. cupido auri immensa obtentum habebat, quasi
subsidium regno pararetur.
[12,8] Die nuptiarum Silanus mortem sibi consciuit, siue eo usque spem uitae
produxerat, seu delecto die augendam ad inuidiam. Caluina soror eius Italia
pulsa est. addidit Claudius sacra ex legibus Tulli regis piaculaque apud
lucum Dianae per pontifices danda, inridentibus cunctis quod poenae
procurationesque incesti id temporis exquirerentur. at Agrippina ne malis
tantum facinoribus notesceret ueniam exilii pro Annaeo Seneca, simul
praeturam impetrat, laetum in publicum rata ob claritudinem studiorum eius,
utque Domitii pueritia tali magistro adolesceret et consiliis eiusdem ad
spem dominationis uterentur, quia Seneca fidus in Agrippinam memoria
beneficii et infensus Claudio dolore iniuriae credebatur.
[12,9] Placitum dehinc non ultra cunctari, sed designatum consulem Mammium
Pollionem ingentibus promissis inducunt sententiam expromere, qua oraretur
Claudius despondere Octauiam Domitio, quod aetati utriusque non absurdum et
maiora patefacturum erat. Pollio haud disparibus uerbis ac nuper Vitellius
censet; despondeturque Octauia, ac super priorem necessitudinem sponsus iam
et gener Domitius aequari Britannico studiis matris, arte eorum quis ob
accusatam Messalinam ultio ex filio timebatur.
[12,10] Per idem tempus legati Parthorum ad expetendum, ut rettuli, Meherdaten
missi senatum ingrediuntur mandataque in hunc modum incipiunt: non se
foederis ignaros nec defectione a familia Arsacidarum uenire, set filium
Vononis, nepotem Pharaatis accersere aduersus dominationem Gotarzis
nobilitati plebique iuxta intolerandam. iam fratres, iam propinquos, iam
longius sitos caedibus exhaustos; adici coniuges grauidas, liberos paruos,
dum socors domi, bellis infaustus ignauiam saeuitia tegat. ueterem sibi ac
publice coeptam nobiscum amicitiam, et subueniendum sociis uirium aemulis
cedentibusque per reuerentiam. ideo regum obsides liberos dari ut, si
domestici imperii taedeat, sit regressus ad principem patresque, quorum
moribus adsuefactus rex melior adscisceretur.
[12,11] Vbi haec atque talia dissertauere, incipit orationem Caesar de
fastigio Romano Parthorumque obsequiis, seque diuo Augusto adaequabat,
petitum ab eo regem referens omissa Tiberii memoria, quamquam is quoque
miserat. addidit praecepta (etenim aderat Meherdates), ut non dominationem
et seruos, sed rectorem et ciuis cogitaret, clementiamque ac iustitiam,
quanto ignota barbaris, tanto laetiora capesseret. hinc uersus ad legatos
extollit laudibus alumnum urbis, spectatae ad id modestiae: ac tamen
ferenda regum ingenia neque usui crebras mutationes. rem Romanam huc
satietate gloriae prouectam ut externis quoque gentibus quietem uelit.
datum posthac C- Cassio, qui Syriae praeerat, deducere iuuenem ripam ad
Euphratis.
[12,12] Ea tempestate Cassius ceteros praeminebat peritia legum: nam militares
artes per otium ignotae, industriosque aut ignauos pax in aequo tenet. ac
tamen quantum sine bello dabatur, reuocare priscum morem, exercitare
legiones, cura prouisu perinde agere ac si hostis ingrueret: ita dignum
maioribus suis et familia Cassia per illas quoque gentis celebrata. igitur
excitis quorum de sententia petitus rex, positisque castris apud Zeugma,
unde maxime peruius amnis, postquam inlustres Parthi rexque Arabum Acbarus
aduenerat, monet Meherdaten barbarorum impetus acris cunctatione
languescere aut in perfidiam mutari: ita urgeret coepta. quod spretum
fraude Acbari, qui iuuenem ignarum et summam fortunam in luxu ratum multos
per dies attinuit apud oppidum Edessam. et uocante Carene promptasque res
ostentante, si citi aduenissent, non comminus Mesopotamiam, sed flexu
Armeniam petiuit, id temporis importunam, quia hiems occipiebat.
[12,13] Exim niuibus et montibus fessi, postquam campos propinquabant, copiis
Carenis adiunguntur, tramissoque amne Tigri permeant Adiabenos, quorum rex
Izates societatem Meherdatis palam induerat, in Gotarzen per occulta et
magis fida inclinabat. sed capta in transitu urbs Ninos, uetustissima sedes
Assyriae, {et} castellum insigne fama, quod postremo inter Darium atque
Alexandrum proelio Persarum illic opes conciderant. interea Gotarzes apud
montem, cui nomen Sanbulos, uota dis loci suscipiebat, praecipua religione
Herculis, qui tempore stato per quietem monet sacerdotes ut templum iuxta
equos uenatui adornatos sistant. equi ubi pharetras telis onustas accepere,
per saltus uagi nocte demum uacuis pharetris multo cum anhelitu redeunt.
rursum deus, qua siluas pererrauerit, nocturno uisu demonstrat,
reperiunturque fusae passim ferat.
[12,14] Ceterum Gotarzes, nondum satis aucto exercitu, flumine Corma pro
munimento uti, et quamquam per insectationes et nuntios ad proelium
uocaretur, nectere moras, locos mutare et missis corruptoribus exuendam ad
fidem hostis emercari. ex quis Izates Adiabeno, mox Acbarus Arabum cum
exercitu abscedunt, leuitate gentili, et quia experimentis cognitum est
barbaros malle Roma petere reges quam habere. at Meherdates ualidis
auxiliis nudatus, ceterorum proditione suspecta, quod unum reliquum, rem in
casum dare proelioque experiri statuit. nec detrectauit pugnam Gotarzes
deminutis hostibus ferox; concursumque magna caede et ambiguo euentu, donec
Carenem profligatis obuiis longius euectum integer a tergo globus
circumueniret. tum omni spe perdita Meherdates, promissa Parracis paterni
clientis secutus, dolo eius uincitur traditurque uictori. atque ille non
propinquum neque Arsacis de gente, sed alienigenam et Romanum increpans,
auribus decisis uiuere iubet, ostentui clementiae suae et in nos
dehonestamento. dein Gotarzes morbo obiit, accitusque in regnum Vonones
Medos tum praesidens. nulla huic prospera aut aduersa quis memoraretur:
breui et inglorio imperio perfunctus est, resque Parthorum in filium eius
Vologesen translatae.
[12,15] At Mithridates Bosporanus amissis opibus uagus, postquam Didium ducem
Romanum roburque exercitus abisse cognouerat, relictos in nouo regno Cotyn
iuuenta rudem et paucas cohortium cum Iulio Aquila equite Romano, spretis
utrisque concire nationes, inlicere perfugas; postremo exercitu coacto
regem Dandaridarum exturbat imperioque eius potitur. quae ubi cognita et
iam iamque Bosporum inuasurus habebatur, diffisi propriis uiribus Aquila et
Cotys, quia Zorsines Siracorum rex hostilia resumpserat, externas et ipsi
gratias quaesiuere missis legatis ad Eunonen qui Aorsorum genti
praesidebat. nec fuit in arduo societas potentiam Romanam aduersus rebellem
Mithridaten ostentantibus. igitur pepigere, equestribus proeliis Eunones
certaret, obsidia urbium Romani capesserent.
[12,16] Tunc composito agmine incedunt, cuius frontem et terga Aorsi, media
cohortes et Bosporani tutabantur nostris in armis. sic pulsus hostis,
uentumque Sozam, oppidum Dandaricae, quod desertum a Mithridate ob ambiguos
popularium animos obtineri relicto ibi praesidio uisum. exim in Siracos
pergunt, et transgressi amnem Pandam circumueniunt urbem Vspen, editam loco
et moenibus ac fossis munitam, nisi quod moenia non saxo sed cratibus et
uimentis ac media humo aduersum inrumpentis inualida erant; eductaeque
altius turres facibus atque hastis turba bant obsessos. ac ni proelium nox
diremisset, coepta patrataque expugnatio eundem intra diem foret.
[12,17] Postero misere legatos, ueniam liberis corporibus orantis: seruitii
decem milia offerebant. quod aspernati sunt uictores, quia trucidare
deditos saeuum, tantam multitudinem custodia cingere arduum: belli potius
iure caderent, datumque militibus qui scalis euaserant signum caedis.
excidio Vspensium metus ceteris iniectus, nihil tutum ratis, cum arma,
munimenta, impediti uel eminentes loci amnesque et urbes iuxta
perrumperentur. igitur Zorsines, diu pensitato Mithridatisne rebus extremis
an patrio regno consuleret, postquam praeualuit gentilis utilitas, datis
obsidibus apud effigiem Caesaris procubuit, magna gloria exercitus Romani,
quem incruentum et uictorem tridui itinere afuisse ab amne Tanai constitit.
sed in regressu dispar fortuna fuit, quia nauium quasdam quae mari
remeabant in litora Taurorum delatas circumuenere barbari, praefecto
cohortis et plerisque auxiliarium interfectis.
[12,18] Interea Mithridates nullo in armis subsidio consultat cuius
misericordiam experiretur. frater Cotys, proditor olim, deinde hostis,
metuebatur: Romanorum nemo id auctoritatis aderat ut promissa eius magni
penderentur. ad Eunonen conuertit, propriis odiis {non} infensum et recens
coniuncta nobiscum amicitia ualidum. igitur cultu uultuque quam maxime ad
praesentem fortunam comparato regiam ingreditur genibusque eius prouolutus
'Mithridates' inquit 'terra marique Romanis per tot annos quaesitus sponte
adsum: utere, ut uoles, prole magni Achaemenis, quod mihi solum hostes non
abstulerunt.'
[12,19] At Eunones claritudine uiri, mutatione rerum et prece haud degeneri
permotus, adleuat supplicem laudatque quod gentem Aorsorum, quod suam
dextram petendae ueniae delegerit. simul legatos litterasque ad Caesarem in
hunc modum mittit: populi Romani imperatoribus, magnarum nationum regibus
primam ex similitudine fortunae amicitiam, sibi et Claudio etiam
communionem uictoriae esse. bellorum egregios finis quoties ignoscendo
transigatur: sic Zorsini uicto nihil ereptum. pro Mithridate, quando
grauius mereretur, non potentiam neque regnum precari, sed ne triumpharetur
neue poenas capite expenderet.
[12,20] At Claudius, quamquam nobilitatibus externis mitis, dubitauit tamen
accipere captiuum pacto salutis an repetere armis rectius foret. hinc dolor
iniuriarum et libido uindictae adigebat: sed disserebatur contra suscipi
bellum auio itinere, importuoso mari; ad hoc reges ferocis, uagos populos,
solum frugum egenum, taedium ex mora, pericula ex properantis, modicam
uictoribus laudem ac multum infamiae, si pellerentur. quin adriperet et
seruaret exulem, cui inopi quanto longiorem uitam, tanto plus supplicii
fore. his permotus scripsit Eunoni, meritum quidem nouissima exempla
Mithridaten, nec sibi uim ad exequendum deese: uerum ita maioribus
placitum, quanta peruicacia in hostem, tanta beneficentia aduersus
supplices utendum; nam triumphos de populis regnisque integris adquiri.
[12,21] Traditus posthac Mithridates uectusque Romam per Iunium Cilonem,
procuratorem Ponti, ferocius quam pro fortuna disseruisse apud Caesarem
ferebatur, elataque uox eius in uulgum hisce uerbis: 'non sum remissus ad
te, sed reuersus: uel si non credis, dimitte et quaere.' uultu quoque
interrito permansit, cum rostra iuxta custodibus circumdatus uisui populo
praeberetur. consularia insignia Ciloni, Aquilae praetoria decernuntur.
[12,22] Isdem consulibus atrox odii Agrippina ac Lolliae infensa, quod secum
de matrimonio principis certauisset, molitur crimina et accusatorem qui
obiceret Chaldaeos, magos interrogatumque Apollinis Clarii simulacrum super
nuptiis imperatoris. exim Claudius inaudita rea multa de claritudine eius
apud senatum praefatus, sorore L- Volusii genitam, maiorem ei patruum
Cottam Messalinum esse, Memmio quondam Regulo nuptam (nam de G. Caesaris
nuptiis consulto reticebat), addidit perniciosa in rem publicam consilia et
materiem sceleri detrahendam: proin publicatis bonis cederet Italia. ita
quinquagies sestertium ex opibus immensis exuli relictum. et Calpurnia
inlustris femina peruertitur, quia formam eius laudauerat princeps, nulla
libidine, sed fortuito sermone, unde ira Agrippinae citra ultima stetit. in
Lolliam mittitur tribunus, a quo ad mortem adigeretur. damnatus et lege
repetundarum Cadius Rufus accusantibus Bithynis.
[12,23] Galliae Narbonensi ob egregiam in patres reuerentiam datum ut
senatoribus eius prouinciae non exquisita principis sententia, iure quo
Sicilia haberetur, res suas inuisere liceret. Ituraeique et Iudaei
defunctis regibus Sohaemo atque Agrippa prouinciae Syriae additi. Salutis
augurium quinque et septuaginta annis omissum repeti ac deinde continuari
placitum. et pomerium urbis auxit Caesar, more prisco, quo iis qui
protulere imperium etiam terminos urbis propagare datur. nec tamen duces
Romani, quamquam magnis nationibus subactis, usurpauerant nisi L- Sulla et
diuus Augustus.
[12,24] Regum in eo ambitio uel gloria uarie uulgata: sed initium condendi, et
quod pomerium Romulus posuerit, noscere haud absurdum reor. igitur a foro
boario, ubi aereum tauri simulacrum aspicimus, quia id genus animalium
aratro subditur, sulcus designandi oppidi coeptus ut magnam Herculis aram
amplecteretur; inde certis spatiis interiecti lapides per ima montis
Palatini ad aram Consi, mox curias ueteres, tum ad sacellum Larum, inde
forum Romanum; forumque et Capitolium non a Romulo, sed a Tito Tatio
additum urbi credidere. mox pro fortuna pomerium auctum. et quos tum
Claudius terminos posuerit, facile cognitu et publicis actis perscriptum.
[12,25] C- Antistio M- Suillio consulibus adoptio in Domitium auctoritate
Pallantis festinatur, qui obstrictus Agrippinae ut conciliator nuptiarum et
mox stupro eius inligatus, stimulabat Claudium consuleret rei publicae,
Britannici pueritiam robore circumdaret: sic apud diuum Augustum, quamquam
nepotibus subnixum, uiguisse priuignos; a Tiberio super propriam stirpem
Germanicum adsumptum: se quoque accingeret iuuene partem curarum
capessituro. his euictus triennio maiorem natu Domitium filio anteponit,
habita apud senatum oratione eundem in quem a liberto acceperat modum.
adnotabant periti nullam antehac adoptionem inter patricios Claudios
reperiri, eosque ab Atto Clauso continuos durauisse.
[12,26] Ceterum actae principi grates, quaesitiore in Domitium adulatione;
rogataque lex qua in familiam Claudiam et nomen Neronis transiret. augetur
et Agrippina cognomento Augustae. quibus patratis nemo adeo expers
misericordiae fuit quem non Britannici fortuna maerore adficeret. desolatus
paulatim etiam seruilibus ministeriis perintem pestiua nouercae officia in
ludibrium uertebat, intellegens falsi. neque enim segnem ei fuisse indolem
ferunt, siue uerum, seu periculis commendatus retinuit famam sine
experimento.
[12,27] Sed Agrippina quo uim suam sociis quoque nationibus ostentaret in
oppidum Vbiorum, in quo genita erat, ueteranos coloniamque deduci impetrat,
cui nomen inditum e uocabulo ipsius. ac forte acciderat ut eam gentem
Rhenum transgressam auus Agrippa in fidem acciperet. Isdem temporibus in
superiore Germania trepidatum aduentu Chattorum latrocinia agitantium. dein
P. Pomponius legatus auxiliaris Vangionas ac Nemetas, addito equite alario,
{immittit}, monitos ut anteirent populatores uel dilapsis improuisi
circumfunderentur. et secuta consilium ducis industria militum, diuisique
in duo agmina, qui laeuum iter petiuerant recens reuersos praedaque per
luxum usos et somno grauis circumuenere. aucta laetitia quod quosdam e
clade Variana quadragesimum post annum seruitio exemerant.
[12,28] At qui dextris et propioribus compendiis ierant, obuio hosti et aciem
auso plus cladis faciunt, et praeda famaque onusti ad montem Taunum
reuertuntur, ubi Pomponius cum legionibus opperiebatur, si Chatti cupidine
ulciscendi casum pugnae praeberent. illi metu ne hinc Romanus, inde
Cherusci, cum quis aeternum discordant, circumgrederentur, legatos in urbem
et obsides misere; decretusque Pomponio triumphalis honos, modica pars
famae eius apud posteros in quis carminum gloria praecellit.
[12,29] Per idem tempus Vannius Suebis a Druso Caesare impositus pellitur
regno, prima imperii aetate clarus acceptusque popularibus, mox
diuturnitate in superbiam mutans et odio accolarum, simul domesticis
discordiis circumuentus. auctores fuere Vibilius Hermundurorum rex et
Vangio ac Sido sorore Vannii geniti. nec Claudius, quamquam saepe oratus,
arma certantibus barbaris interposuit, tutum Vannio perfugium promittens,
si pelleretur; scripsitque Palpellio Histro, qui Pannoniam praesidebat,
legionem ipsaque e prouincia lecta auxilia pro ripa componere, subsidio
uictis et terrorem aduersus uictores, ne fortuna elati nostram quoque pacem
turbarent. nam uis innumera, Lugii aliaeque gentes, aduentabant, fama ditis
regni, quod Vannius triginta per annos praedationibus et uectigalibus
auxerat. ipsi manus propria pedites, eques a Sarmatis Iazugibus erat, impar
multitudini hostium, eoque castellis sese defensare bellumque ducere
statuerat.
[12,30] Sed Iazuges obsidionis impatientes et proximos per campos uagi
necessitudinem pugnae attulere, quia Lugius Hermundurusque illic
ingruerant. igitur degressus castellis Vannius funditur proelio, quamquam
rebus aduersis laudatus quod et pugnam manu capessiit et corpore aduerso
uulnera excepit. ceterum ad classem in Danuuio opperientem perfugit; secuti
mox clientes et acceptis agris in Pannonia locati sunt. regnum Vangio ac
Sido inter se partiuere, egregia aduersus nos fide, subiectis, suone an
seruitii ingenio, dum adipiscerentur dominationes, multa caritate, et
maiore odio, postquam adepti sunt.
[12,31] At in Britannia P. Ostorium pro praetore turbidae res excepere,
effusis in agrum sociorum hostibus eo uiolentius quod nouum ducem exercitu
ignoto et coepta hieme iturum obuiam non rebantur. ille gnarus primis
euentibus metum aut fiduciam gigni, citas cohortis rapit et caesis qui
restiterant, disiectos consectatus, ne rursus conglobarentur infensaque et
infida pax non duci, non militi requiem permitteret, detrahere arma
suspectis cunctaque castris Auonam {inter} et Sabrinam fluuios cohibere
parat. quod primi Iceni abnuere, ualida gens nec proeliis contusi, quia
socie tatem nostram uolentes accesserant. hisque auctoribus circumiectae
nationes locum pugnae delegere saeptum agresti aggere et aditu angusto, ne
peruius equiti foret. ea munimenta dux Romanus, quamquam sine robore
legionum socialis copias ducebat, perrumpere adgreditur et distributis
cohortibus turmas quoque peditum ad munia accingit. tunc dato signo
perfringunt aggerem suisque claustris impeditos turbant. atque illi
conscientia rebellionis et obsaeptis effugiis multa et clara facinora
fecere: qua pugna filius legati M- Ostorius seruati ciuis decus meruit.
[12,32] Ceterum clade Icenorum compositi qui bellum inter et pacem dubitabant,
et ductus in Decangos exercitus. uastati agri, praedae passim actae, non
ausis aciem hostibus, uel si ex occulto carpere agmen temptarent, punito
dolo. iamque uentum haud procul mari, quod Hiberniam insulam aspectat, cum
ortae apud Brigantas discordiae retraxere ducem, destinationis certum, ne
noua moliretur nisi prioribus firmatis. et Brigantes quidem, paucis qui
arma coeptabant interfectis, in reliquos data uenia, resedere: Silurum gens
non atrocitate, non clementia mutabatur, quin bellum exerceret castrisque
legionum premenda foret. id quo promptius ueniret, colonia Camulodunum
ualida ueteranorum manu deducitur in agros captiuos, subsidium aduersus
rebellis et imbuendis sociis ad officia legum.
[12,33] Itum inde in Siluras, super propriam ferociam Carataci uiribus
confisos, quem multa ambigua, multa prospera extulerant ut certeros
Britannorum imperatores praemineret. sed tum astu locorum fraude prior, ui
militum inferior, transfert bellum in Ordouicas, additisque qui pacem
nostram metuebant, nouissimum casum experitur, sumpto ad proelium loco, ut
aditus abscessus, cuncta nobis importuna et suis in melius essent, hinc
montibus arduis, et si qua clementer accedi poterant, in modum ualli saxa
praestruit: et praefluebat amnis uado incerto, cateruaeque armatorum pro
munimentis constiterant.
[12,34] Ad hoc gentium ductores circumire hortari, firmare animos minuendo
metu, accendenda spe aliisque belli incitamentis: enimuero Caratacus huc
illuc uolitans illum diem, illam aciem testabatur aut reciperandae
libertatis aut seruitutis aeternae initium fore; uocabatque nomina maiorum,
qui dictatorem Caesarem pepulissent, quorum uirtute uacui a securibus et
tributis intemerata coniugum et liberorum corpora retinerent. haec atque
talia dicenti adstrepere uulgus, gentili quisque religione obstringi, non
telis, non uulneribus cessuros.
[12,35] Obstupefecit ea alacritas ducem Romanum; simul obiectus amnis, additum
uallum, imminentia iuga, nihil nisi atrox et propugnatoribus frequens
terrebat. sed miles proelium poscere, cuncta uurtute expugnabilia
clamitare; praefectique {et} tribuni paria disserentes ardorem exercitus
intendebant. tum Ostorius, circumspectis quae impenetrabilia quaeque
peruia, ducit infensos amnemque haud difficulter euadit. ubi uentum ad
aggerem, dum missilibus certabatur, plus uulnerum in nos et pleraeque
caedes oriebantur: postquam facta testudine rudes et informes saxorum
compages distractae parque comminus acies, decedere barbari in iuga
montium. sed eo quoque inrupere ferentarius grauisque miles, illi telis
adsultantes, hi conferto gradu, turbatis contra Britannorum ordinibus, apud
quos nulla loricarum galearumue tegmina; et si auxiliaribus resisterent,
gladiis ac pilis legionariorum, si huc uerterent, spathis et hastis
auxiliarium sternebantur. clara ea uictoria fuit, captaque uxor et filia
Carataci fratresque in deditionem accepti.
[12,36] Ipse, ut ferme intuta sunt aduersa, cum fidem Cartimanduae reginae
Brigantum petiuisset, uinctus ac uictoribus traditus est, nono post anno
quam bellum in Britannia coeptum. unde fama eius euecta insulas et proximas
prouincias peruagata per Italiam quoque celebrabatur, auebantque uisere,
quis ille tot per annos opes nostras spreuisset. ne Romae quidem ignobile
Carataci nomen erat; et Caesar dum suum decus extollit, addidit gloriam
uicto. uocatus quippe ut ad insigne spectaclum populus: stetere in armis
praetoriae cohortes campo qui castra praeiacet. tunc incedentibus regiis
clientulis phalerae torques quaeque bellis externis quaesiuerat traducta,
mox fratres et coniunx et filia, postremo ipse ostentatus. ceterorum preces
degeneres fuere ex metu: at non Caratacus aut uultu demisso aut uerbis
misericordiam requirens, ubi tribunali adstitit, in hunc modum locutus est.
[12,37] 'Si quanta nobilitas et fortuna mihi fuit, tanta rerum prosperarum
moderatio fuisset, amicus potius in hanc urbem quam captus uenissem, neque
dedignatus esses claris maioribus ortum, plurimis gentibus imperitantem
foedere {in} pacem accipere. praesens sors mea ut mihi informis, sic tibi
magnifica est. habui equos uiros, arma opes: quid mirum si haec inuitus
amisi? nam si uos omnibus imperitare uultis, sequitur ut omnes seruitutem
accipiant? si statim deditus traderet, neque mea fortuna neque tua gloria
inclaruisset; et supplicium mei obliuio sequeretur: at si incolumem
seruaueris, aeternum exemplar clementiae ero.' ad ea Caesar ueniam ipsique
et coniugi et fratribus tribuit. atque illi uinclis absoluti Agrippinam
quoque, haud procul alio suggestu conspicuam, isdem quibus principem
laudibus gratibusque uenerati sunt. nouum sane et moribus ueterum
insolitum, feminam signis Romanis praesidere: ipsa semet parti a maioribus
suis imperii sociam ferebat.
[12,38] Vocati posthac patres multa et magnifica super captiuitate Carataci
disseruere, neque minus id clarum quam quod Syphacem P. Scipio, Persen L-
Paulus, et si qui alii uinctos reges populo Romano ostendere. censentur
Ostorio triumphi insignia, prosperis ad id rebus eius, mox ambiguis, siue
amoto Carataco, quasi debellatum foret, minus intenta apud nos militia
fuit, siue hostes miseratione tanti regis acrius ad ultionem exarsere.
praefectum castrorum et legionarias cohortis extruendis apud Siluras
praesidiis relictas circumfundunt. ac ni cito nuntiis ex castellis proxi
mis subuentum foret copiarum obsidio occidione obcubuissent: praefectus
tamen et octo centuriones ac promptissimus quisque e manipulis cecidere.
nec multo post pabulantis nostros missasque ad subsidium turmas profligant.
[12,39] Tum Ostorius cohortis expeditas opposuit; nec ideo fugam sistebat, ni
legiones proelium excepissent: earum robore aequata pugna, dein nobis pro
meliore fuit. effugere hostes tenui damno, quia inclinabat dies. crebra
hinc proelia et saepius in modum latrocinii per saltus per paludes, ut
cuique sors aut uirtus, temere prouiso, ob iram ob praedam, iussu et
aliquando ignaris ducibus. ac praecipua Silurum peruicacia, quos accendebat
uulgata imperatoris Romani uox, ut quondam Sugambri excisi aut in Gallias
traiecti forent, ita Silurum nomen penitus extinguendum. igitur duas
auxiliaris cohortis auaritia praefectorum incautius populantis intercepere;
spoliaque et captiuos largiendo ceteras quoque nationes ad defectionem
trahebant, cum taedio curarum fessus Ostorius concessit uita, laetis
hostibus, tamquam ducem haud spernendum etsi non proelium, at certe bellum
absumpsisset.
[12,40] At Caesar cognita morte legati, ne prouincia sine rectore foret, A.
Didium suffecit. is propere uectus non tamen integras res inuenit, aduersa
interim legionis pugna, cui Manlius Valens praeerat; auctaque et apud
hostis eius rei fama, quo uenientem ducem exterrerrent, atque illo augente
audita, ut maior laus compositis et, si durauissent, uenia iustior
tribueretur. Silures id quoque damnum intulerant lateque persultabant,
donec adcursu Didii pellerentur. sed post captum Caratacum praecipuus
scientia rei militaris Venutius, e Brigantum ciuitate, ut supra memoraui,
fidusque diu et Romanis armis defensus, cum Cartimanduam reginam matrimonio
teneret; mox orto discidio et statim bello etiam aduersus nos hostilia
induerat, sed primo tantum inter ipsos certabatur, callidisque Cartimandua
artibus fratrem ac propinquos Venutii intercepit. inde accensi hostes,
stimulante ignominia, ne feminae imperio subderentur, ualida et lecta armis
iuuentus regnum eius inuadunt. quod nobis praeuisum, et missae auxilio
cohortes acre proelium fecere, cuius initio ambiguo finis laetior fuit.
neque dispari euentu pugnatum a legione, cui Caesius Nasica praeerat; nam
Didius senectute grauis et multa copia honorum per ministros agere et
arcere hostem satis habebat. haec, quamquam a duobus pro praetoribus pluris
per annos gesta, coniunxi ne diuisa haud perinde ad memoriam sui ualerent:
ad temporum ordinem redeo.
[12,41] Ti. Claudio quintum Seruio Cornelio Orfito consulibus uirilis toga
Neroni maturata quo capessendae rei publicae habilis uideretur. et Caesar
adulationibus senatus libens cessit ut uicesimo aetatis anno consulatum
Nero iniret atque interim designatus proconsulare imperium extra urbem
haberet ac princeps iuuentutis appellaretur. additum nomine eius donatiuum
militi, congiarium plebei. et ludicro dircensium, quod adquirendis uulgi
studiis edebatur, Britannicus in praetexta, Nero triumphali ueste trauecti
sunt: spectaret populus hunc decore imperatorio, illum puerili habitu, ac
perinde fortunam utriusque praesumeret. simul qui centurionum tribunorumque
sortem Britannici miserabantur, remoti fictis causis et alii per speciem
honoris; etiam libertorum si quis incorrupta fide, depellitur tali
occasione. obuii inter se Nero Britannicum nomine, ille Domitium
salutauere. quod ut discordiae initium Agrippina multo questu ad maritum
defert: sperni quippe adoptionem, quaeque censuerint patres, iusserit
populus, intra penatis abrogari; ac nisi prauitas tam infensa docentium
arceatur, eruptura in publicam perniciem. commotus his quasi criminibus
optimum quemque educatorem filii exilio aut morte adficit datosque a
nouerca custodiae eius imponit.
[12,42] Nondum tamen summa moliri Agrippina audebat, ni praetoriarum cohortium
cura exoluerentur Lusius Geta et Rufrius Crispinus, quos Messalinae memores
et liberis eius deuinctos credebat. igitur distrahi cohortis ambitu duorum
et, si ab uno regerentur, intentiorem fore disciplinam adseuerante uxore,
transfertur regimen cohortium ad Burrum Afranium, egregiae militaris famae,
gnarum tamen cuius sponte praeficeretur. suum quoque fastigium Agrippina
extollere altius: carpento Capitolium ingredi, qui honos sacerdotibus et
sacris antiquitus concessus ueneratio nem augebat feminae, quam imperatore
genitam, sororem eius qui rerum potitus sit et coniugem et matrem fuisse,
unicum ad hunc diem exemplum est. inter quae praecipuus propugnator eius
Vitellius, ualidissima gratia, aetate extrema (adeo incertae sunt potentium
res) accusatione corripitur, deferente Iunio Lupo senatore. is crimina
maiestatis et cupidinem imperii obiectabat; praebuissetque auris Caesar,
nisi Agrippinae minis magis quam precibus mutatus esset, ut accusatori aqua
atque igni interdiceret. hactenus Vitellius uoluerat.
[12,43] Multa eo anno prodigia euenere. insessum diris auibus Capitolium,
crebris terrae motibus prorutae domus, ac dum latius metuitur, trepidatione
uulgi inualidus quisque obtriti; frugum quoque egestas et orta ex eo fames
in prodigium accipiebatur. nec occulti tantum questus, sed iura reddentem
Claudium circumuasere clamoribus turbidis, pulsumque in extremam fori
partem ui urgebant, donec militum globo infensos perrupit. quindecim dierum
alimenta urbi, non amplius superfuisse constitit, magnaque deum benignitate
et modestia hiemis rebus extremis subuentum. at hercule olim Italia
legionibus longinquas in prouincias commeatus portabat, nec nunc
infecunditate laboratur, sed Africam potius et Aegyptum exercemus,
nauisbusque et casibus uita populi Romani permissa est.
[12,44] Eodem anno bellum inter Armenios Hiberosque exortum Parthis quoque ac
Romanis grauissimorum inter se motuum causa fuit. genti Parthorum Vologeses
imperitabat, materna origine ex paelice Graeca, concessu fratrum regnum
adeptus; Hiberos Pharasmanes uetusta possesione, Armenios frater eius
Mithridates obtinebat opibus nostris. erat Pharasmanis filius nomine
Radamistus, decora proceritate, ui corporis insignis et patrias artis
edoctus, claraque inter accolas fama. is modicum Hiberiae regnum senecta
patris detineri ferocius crebriusque iactabat quam ut cupidinem occultaret.
igitur Pharasmanes iuuenem potentiae promptum et studio popularium
accinctum, uergentibus iam annis suis metuens, aliam ad spem trahere et
Armeniam ostentare, pulsis Parthis datam Mithridati a semet memorando: sed
uim differendam et potiorem dolum quo incautum opprimerent. ita Radamistus
simulata aduersus patrem discordia tamquam nouercae odiis impar pergit ad
patruum, multaque ab eo comitate in speciem liberum cultus primores
Armeniorum ad res nouas inlicit, ignaro et ornante insuper Mithridate.
[12,45] Reconciliationis specie adsumpta regressusque ad patrem, quae fraude
confici potuerint, prompta nuntiat, cetera armis exequenda. interim
Pharasmanes belli causas confingit: proelianti sibi aduersus regem
Albanorum et Romanos auxilio uocanti fratrem aduersatum, eamque iniuriam
excidio ipsius ultum iturum; simul magnas copias filio tradidit. ille
inruptione subita territum exutumque campis Mithridaten compulit in
castellum Gorneas, tutum loco ac praesidio militum, quis Caelius Pollio
praefectus, centurio Casperius praeerat. nihil tam ignarum barbaris quam
machinamenta et astus oppugnationum: at nobis ea pars militiae maxime gnara
est. ita Radamistus frustra uel cum damno temptatis munitionibus obssidium
incipit; et cum uis neglegeretur, auaritiam praefecti emercatur, obtestante
Casperio, ne socius rex, ne Armenia donum populi Romani scelere et pecunia
uerterentur. postremo quia multitudinem hostium Pollio, iussa patris
Radamistus obtendebant, pactus indutias abscedit, ut, nisi Pharasmanen
bello absterruisset, Vmmidium Quadratum praesidem Syriae doceret quo in
statu Armenia foret.
[12,46] Digressu centurionis uelut custode exolutus praefectus hortari
Mithridaten ad sanciendum foedus, coniunctionem fratrum ac priorem aetate
Pharasmanen et cetera necessitudinum nomina referens, quod filiam eius in
matrimonio haberet, quod ipse Radamisto socer esset: non abnuere pacem
Hiberos, quamquam in tempore ualidiores; et satis cognitam Armeniorum
perfidiam, nec aliud subsidii quam castellum commeatu egenum: ne dubia
tentare armis quam incruentas condiciones mallet. cunctante ad ea
Mithridate et suspectis praefecti consiliis, quod paelicem regiam polluerat
inque omnem libidinem uenalis habebatur, Casperius interim ad Pharasmanen
peruadit, utque Hiberi obsidio decedant expostulat. ille propalam incerta
et saepius molliora respondens, secretis nuntiis monet Radamistum
obpugnationem quoquo modo celerare. augetur flagitii merces, et Pollio
occulta corruptione impellit milites ut pacem flagitarent seque praesidium
omissuros minitarentur. qua necessitate Mithridates diem locumque foederi
accepit castelloque egreditur.
[12,47] Ac primo Radamistus in amplexus eius effusus simulare obsequium,
socerum ac parentem appellare; adicit ius iurandum, non ferro, non ferro,
non ueneno uim adlaturum; simul in lucum propinquum trahit, prouisum illic
sacrificii paratum dictitans, ut diis testibus pax firmaretur. mos est
regibus, quoties in societatem coeant, implicare dextras pollicesque inter
se uincire nodoque praestringere: mox ubi sanguis in artus {se} extremos
suffuderit, leui ictu cruorem eliciunt atque inuicem lambunt. id foedus
arcanum habetur quasi mutuo cruore sacratum. sed tunc qui ea uincla
admouebat, decidisse simulans genua Mithridatis inuadit ipsumque
prosternit; simulque concursu plurium iniciuntur catenae. ac compede, quod
dedecorum barbaris, trahebatur; mox quia uulgus duro imperio habitum,
probra ac uerbera intentabat. et erant contra qui tantam fortunae
commutationem miserarentur; secutaque cum paruis liberis coniunx cuncta
lamentatione complebat. diuersis et contectis uehiculis abduntur, dum
Pharasmanis iussa exquirerentur. illi cupido regni fratre et filia potior
animusque sceleribus paratus; uisui tamen consuluit, ne coram interficeret.
et Radamistus, quasi iuris iurandi memor, non ferrum, non uenenum in
sororem et patruum expromit, sed proiectos in humum et ueste multa grauique
opertos necat. filii quoque Mithridatis quod caedibus parentum
inlacrimauerant trucidati sunt.
[12,48] At Quadratus cognoscens proditum Mithridaten et regnum ab
interfectoribus obtineri, uocat consilium, docet acta et an ulcisceretur
consultat. paucis decus publicum curae, plures tuta disserunt: omne scelus
externum cum laetitia habendum; semina etiam odiorum iacienda, ut saepe
principes Romani eandem Armeniam specie largitionis turbandis barbarorum
animis praebuerint: poteretur Radamistus male partis, dum inuisus infamis,
quando id magis ex usu quam si cum gloria adeptus foret. in hanc sententiam
itum. ne tamen adnuisse facinori uiderentur et diuersa Caesar iuberet,
missi ad Pharasmanen nuntii ut abscederet a finibus Armeniis filiumque
abstraheret.
[12,49] Erat Cappadociae procurator Iulius Paelignus, ignauia animi et
deridiculo corporis iuxta despiciendus, sed Claudio perquam familiaris, cum
priuatus olim conuersatione scurrarum iners otium oblectaret. is Paelignus
auxiliis prouincialium contractis tamquam reciperaturus Armeniam, dum
socios magis quam hostis praedatur, abscessu suorum et incursantibus
barbaris praesidii egens ad Radamistum uenit; donisque eius euictus ultro
regium insigne sumere cohortatur sumentique adest auctor et satelles. quod
ubi turpi fama diuulgatum, ne ceteri quoque ex Paeligno coniectarentur,
Heluidius Priscus legatus cum legione mittitur rebus turbidis pro tempore
ut consuleret. igitur propere montem Taurum transgressus moderatione plura
quam ui composuerat, cum rediret in Syriam iubetur ne initium belli
aduersus Parthos existeret.
[12,50] Nam Vologeses casum inuadendae Armeniae obuenisse ratus, quam a
maioribus suis possessam externus rex flagitio obtineret, contrahit copias
fratremque Tiridaten deducere in regnum parat, ne qua pars domus sine
imperio ageret. incessu Parthorum sine acie pulsi Hiberi, urbesque
Armeniorum Artaxata et Tigranocerta iugum accepere. deinde atrox hiems et
parum prouisi commeatus et orta ex utroque tabes perpellunt Vologesen
omittere praesentia. uacuamque rursus Armeniam Radamistus inuasit,
truculentior quam antea, tamquam aduersus defectores et in tempore
rebellaturos. atque illi quamuis seruitio sueti patientiam abrumpunt
armisque regiam circumueniunt.
[12,51] Nec aliud Radamisto subsidium fuit quam pernicitas equorum, quis seque
et coniugem abstulit. sed coniunx grauida primam utcumque fugam ob metum
hostilem et mariti caritatem tolerauit; post festinatione continua, ubi
quati uterus et uiscera uibrantur, orare ut morte honesta contumeliis
captiuitatis eximeretur. ille primo amplecti adleuare adhortari, modo
uirtutem admirans, modo timore aeger ne quis relicta poteretur. postremo
uiolentia amoris et facinorum non rudis destringit acinacen uulneratamque
ripam ad Araxis trahit, flumini tradit ut corpus etiam auferretur: ipse
praeceps Hiberos ad patrium regnum peruadit. interim Zenobiam (id mulieri
nomen) placida in eluuie spirantem ac uitae manifestam aduertere pastores,
et dignitate formae haud degenerem reputantes obligant uulnus, agrestia
medicamina adhibent cognitoque nomine et casu in urbem Artaxata ferunt;
unde publica cura deducta ad Tiridaten comiterque excepta cultu regio
habita est.
[12,52] Fausto Sulla Saluio Othone consulibus Furius Scribonianus in exilium
agitur, quasi finem principis per Chaldaeos scrutaretur. adnectebatur
crimini Vibia mater eius, ut casus prioris (nam relegata erat) impatiens.
pater Scriboniani Camillus arma per Dalmatiam mouerat; idque ad clementiam
trahebat Caesar, quod stirpem hostilem iterum conseruaret. neque tamen
exuli longa posthac uita fuit: morte fortuita an per uenenum extinctus
esset, ut quisque credidit, uulgauere. de mathematicis Italia pellendis
factum senatus consultum atrox et inritum. laudati dehinc oratione
principis qui ob angustias familiaris ordine senatorio sponte cederent,
motique qui remanendo impudentiam paupertati adicerent.
[12,53] Inter quae refert ad patres de poena feminarum quae seruis
coniungerentur; statuiturque ut ignaro domino ad id prolapsae in seruitute,
sin consensisset, pro libertis haberentur. Pallanti, quem repertorem eius
relationis ediderat Caesar, praetoria insignia et centies quinquagies
sestertium censuit consul designatus Barea Soranus. additum a Scipione
Cornelio grates publice agendas, quod regibus Arcadiae ortus ueterrimam
nobilitatem usui publico postponeret seque inter ministros principis haberi
sineret. adseuerauit Claudius contentum honore Pallantem intra priorem
paupertatem subsistere. et fixum est {aere} publico senatus consultum quo
libertinus sestertii ter milies possessor antiquae parsimoniae laudibus
cumulabatur.
[12,54] At non frater eius, cognomento Felix, pari moderatione agebat, iam
pridem Iudaeae impositus et cuncta malefacta sibi impune ratus tanta
potentia subnixo. sane praebuerant Iudaei speciem motus orta seditione,
postquam --- congnita caede eius haud obtemperatum esset, manebat metus
ne quis principum eadem imperitaret. atque interim Felix intempestiuis
remediis delicta accendebat, aemulo ad deterrima Ventidio {Cumano}, cui
pars prouinciae habebatur, ita diuisis ut huic Galilaeorum natio, Felici
Samaritae parerent, discordes olim et tum contemptu regentium minus
coercitis odiis. igitur raptare inter se, immittere latronum globos,
componere insidias et aliquando proeliis congredi, spoliaque et praedas ad
procuratores referre. hique primo laetari, mox gliscente pernicie cum arma
militum interiecissent, caesi milites; arsissetque bello prouincia, ni
Quadratus Syriae rector subuenisset. nec diu aduersus Iudaeos, qui in necem
militum proruperant, dubitatum quin capite poenas luerent: Cumanus et Felix
cunctationem adferebant, quia Claudius causis rebellionis auditis ius
statuendi etiam de procuratoribus dederat. sed Quadratus Felicem inter
iudices ostentauit, receptum in tribunal, quo studia accusantium
deterrerentur; damnatusque flagitiorum quae duo deliquerant Cumanus, et
quies prouinciae reddita.
[12,55] Nec multo post agrestium Cilicum nationes, quibus Clitarum
cognomentum, saepe et alias commotae, tunc Troxobore duce montis asperos
castris cepere atque inde decursu in litora aut urbes uim cultoribus et
oppidanis ac plerumque in mercatores et nauicularios audebant. obsessaque
ciuitas Anemuriensis, et missi e Syria in subsidium equites cum praefecto
Curtio Seuero turbantur, quod duri circum loci peditibusque ad pugnam
idonei equestre proelium haud patiebantur. dein rex eius orae Antiochus
blandimentis aduersum plebem, fraude in ducem cum barbarorum copias
dissociasset, Troxobore paucisque primoribus interfectis ceteros clementia
composuit.
[12,56] Sub idem tempus inter lacum Fucinum amnemque Lirim perrupto monte, quo
magnificentia operis a pluribus uiseretur, lacu in ipso nauale proelium
adornatur, ut quondam Augustus structo trans Tiberim stagno, sed leuibus
nauigiis et minore copia ediderat. Claudius triremis quadriremisque et
undeuiginti hominum milia armauit, cincto ratibus ambitu, ne uaga effugia
forent, ac tamen spatium amplexus ad uim remigii, gubernantium artes,
impetus nauium et proelio solita. in ratibus praetoriarum cohortium
manipuli turmaeque adstiterant, antepositis propugnaculis ex quis
catapultae ballistaeque tenderentur. reliqua lacus classiarii tectis
nauibus obtinebant. ripas et collis montiumque edita in modum theatri
multitudo innumera compleuit, proximis e municipiis et alii urbe ex ipsa,
uisendi cupidine aut officio in principem. ipse insigni paludamento neque
procul Agrippina chlamyde aurata praesedere. pugnatum quamquam inter sontis
fortium uirorum animo, ac post multum uulnerum occidioni exempti sunt.
[12,57] Sed perfecto spectaculo apertum aquarum iter. incuria operis manifesta
fuit, haud satis depressi ad lacus ima uel media. eoque tempore interiecto
altius effossi specus, et contrahendae rursum multitudini gladiatorum
spectaculum editur, inditis pontibus pedestrem ad pugnam. quin et conuiuium
effluuio lacus adpositum magna formidine cunctos adfecit, quia uis aquarum
prorumpens proxima trahebat, conuulsis ulterioribus aut fragore et sonitu
exterritis. simul Agrippina trepidatione principis usa ministrum operis
Narcissum incusat cupidinis ac praedarum. nec ille reticet, impotentiam
muliebrem nimiasque spes eius arguens.
[12,58] D. Iunio Q- Haterio consulibus sedecim annos natus Nero Octauiam
Caesaris filiam in matrimonium accepit. utque studiis honestis {et}
eloquentiae gloria enitesceret, causa Iliensium suscepta Romanum Troia
demissum et Iuliae stirpis auctorem Aeneam aliaque haud procul fabulis
uetera facunde executus perpetrat, ut Ilienses omni publico munere
soluerentur. eodem oratore Bononiensi coloniae igni haustae subuentum
centies sestertii largitione. reddita Rhodiis libertas, adempta saepe aut
firmata, prout bellis externis meruerant aut domi seditione deliquerant;
tributumque Apamensibus terrae motu conuulsis in quinquennium remissum.
[12,59] At Claudius saeuissima quaeque promere adigebatur eiusdem Agrippinae
artibus, quae Statilium Taurum opibus inlustrem hortis eius inhians
peruertit accusante Tarquitio Prisco. legatus is Tauri Africam imperio
proconsulari regentis, postquam reuenerant, pauca repetundarum crimina,
ceterum magicas superstitiones obiectabat. nec ille diutius falsum
accusatorem, indignas sordis perpessus uim uitae suae attulit ante
sententiam senatus. Tarquitius tamen curia exactus est; quod patres odio
delatoris contra ambitum Agrippinae peruicere.
[12,60] Eodem anno saepius audita uox principis, parem uim rerum habendam a
procuratoribus suis iudicatarum ac si ipse statuisset. ac ne fortuito
prolapsus uideretur, senatus quoque consulto cautum plenius quam antea et
uberius. nam diuus Augustus apud equestris qui Aegypto praesiderent lege
agi decretaque eorum proinde haberi iusserat ac si magistratus Romani
constituissent; mox alias per prouincias et in urbe pleraque concessa sunt
quae olim a praetoribus noscebantur: Claudius omne ius tradidit, de quo
toties seditione aut armis certatum, cum Semproniis rogationibus equester
ordo in possessione iudiciorum locaretur, aut rursum Seruiliae leges
senatui iudicia redderent, Mariusque et Sulla olim de eo uel praecipue
bellarent. sed tunc ordinum diuersa studia, et quae uicerant publice
ualebant. C- Oppius et Cornelius Balbus primi Caesaris opibus potuere
condiciones pacis et arbitria belli tractare. Matios posthac et Vedios et
cetera equitum Romanorum praeualida nomina referre nihil attinuerit, cum
Claudius libertos quos rei familiari praefecerat sibique et legibus
adaequauerit.
[12,61] Rettulit dein de immunitate Cois tribuenda multaque super antiquitate
eorum memorauit: Argiuos uel Coeum Latonae parentem uetustissimos insulae
cultores; mox aduentu Aesculapii artem medendi inlatam maximeque inter
posteros eius celebrem fuisse, nomina singulorum referens et quibus quisque
aetatibus uiguissent. quin etiam dixit Xenophontem, cuius scientia ipse
uteretur, eadem familia ortum, precibusque eius dandum ut omni tributo
uacui in posterum Coi sacram et tantum dei ministram insulam colerent.
neque dubium habetur multa eorundem in populum Romanum merita sociasque
uictorias potuisse tradi: sed Claudius facilitate solita quod uni
concesserat nullis extrinsecus adiumentis uelauit.
[12,62] At Byzantii data dicendi copia, cum magnitudinem onerum apud senatum
deprecarentur, cuncta repetiuere. orsi a foedere, quod nobiscum icerant,
qua tempestate bellauimus aduersus regem Macedonum, cui ut degeneri
Pseudophilippi uocabulum impositum, missas posthac copias in Antiochum
Persen Aristonicum et piratico bello adiutum Antonium memorabant, quaeque
Sullae aut Lucullo aut Pompeio obtulissent, mox recentia in Caesares
merita, quando ea loca insiderent quae transmeantibus terra marique ducibus
exercitibusque, simul uehendo commeatu opportuna forent.
[12,63] Namque artissimo inter Europam Asiamque diuortio Byzantium in extrema
Europa posuere Graeci, quibus Pythium Apollinem consulentibus, ubi
conderent urbem, redditum oraculum est, quaererent sedem caecorum terris
aduersam. ea ambage Chalcedonii monstrabantur, quod priores illuc aduecti,
praeuisa locorum utilitate, peiora legissent. quippe Byzantium fertili
solo, fecundo mari, quia uis piscium immensa Pontum erumpens et obliquis
subter undas saxis exterrita omisso alterius litoris flexu hos ad portus
defertur. unde primo quaestuosi et opulenti; post magnitudine onerum
urgente finem aut modum orabant, adnitente principe, qui Thraecio
Bosporanoque bello recens fessos iuuandosque rettulit. ita tributa in
quinquennium remissa.
[12,64] M- Asinio M'. Acilio consulibus mutationem rerum in deterius portendi
cognitum est crebris prodigiis. signa ac tentoria militum igne caelesti
arsere; fastigio Capitolii examen apium insedit; biformis hominum partus et
suis fetum editum cui accipitrum ungues inessent. numerabatur inter ostenta
deminutus omnium magistratuum numerus, quaestore, aedili, tribuno ac
praetore et consule paucos intra mensis defunctis. sed in praecipuo pauore
Agrippina, uocem Claudii, quam temulentus iecerat, fatale sibi ut coniugum
flagitia ferret, dein puniret, metuens, agere et celerare statuit, perdita
prius Domitia Lepida muliebribus causis, quia Lepida minore Antonia genita,
auunculo Augusto, Agrippinae sobrina prior ac Gnaei mariti eius soror,
parem sibi claritudinem credebat. nec forma aetas opes multum distabant; et
utraque impudica, infamis, uiolenta, haud minus uitiis aemulabantur quam si
qua ex fortuna prospera acceperant. enimuero certamen acerrimum, amita
potius an mater apud Neronem praeualeret: nam Lepida blandimentis ac
largitionibus iuuenilem animum deuinciebat, truci contra ac minaci
Agrippina, quae filio dare imperium, tolerare imperitantem nequibat.
[12,65] Ceterum obiecta sunt quod coniugem principis deuotionibus petiuisset
quodque parum coercitis per Calabriam seruorum agminibus pacem Italiae
turbaret. ob haec mors indicta, multum aduersante Narcisso, qui Agrippinam
magis magisque suspectans prompsisse inter proximos ferebatur certam sibi
perniciem, seu Britannicus rerum seu Nero poteretur; uerum ita de se
meritum Caesarem, ut uitam usui eius impenderet. conuictam Messalinam et
Silium; pares iterum accusandi causas esse, si Nero imperitaret; Britannico
successore nullum principi metum: at nouercae insidiis domum omnem
conuelli, maiore flagitio quam si impudicitiam prioris coniugis
reticuisset. quamquam ne impudicitiam quidem nunc abesse Pallante adultero,
ne quis ambigat decus pudorem corpus, cuncta regno uiliora habere. haec
atque talia dictitans amplecti Britannicum, robur aetatis quam maturrimum
precari, modo ad deos, modo ad ipsum tendere manus, adolesceret, patris
inimicos depelleret, matris etiam interfectores ulcisceretur.
[12,66] In tanta mole curarum ualetudine aduersa corripitur, refouendisque
uiribus mollitia caeli et salubritate aquarum Sinuessam pergit. tum
Agrippina, sceleris olim certa et oblatae occasionis propera nec
ministrorum egens, de genere ueneni consultauit, ne repentino et praecipiti
facinus proderetur; si lentum et tabidum delegisset, ne admotus supremis
Claudius et dolo intellecto ad amorem filii rediret. exquisitum aliquid
placebat, quod turbaret mentem et mortem differret. deligitur artifex
talium uocabulo Locusta, nuper ueneficii damnata et diu inter instrumenta
regni habita. eius mulieris ingenio paratum uirus, cuius minister e
spadonibus fuit Halotus, inferre epulas et explorare gustu solitus.
[12,67] Adeoque cuncta mox pernotuere ut temporum illorum scriptores
prodiderint infusum delectabili boleto uenenum, nec uim medicaminis statim
intellectam, socordiane an Claudii uinolentia; simul soluta aluus
subuenisse uidebatur. igitur exterrita Agrippina et, quando ultima
timebantur, spreta praesentium inuidia prouisam iam sibi Xenophontis medici
conscientiam adhibet. ille tamquam nisus euomentis adiuuaret, pinnam rapido
ueneno inlitam faucibus eius demisisse creditur, haud ignarus summa scelera
incipi cum periculo, peragi cum praemio.
[12,68] Vocabatur interim senatus uotaque pro incolumitate principis consules
et sacerdotes nuncupabant, cum iam exanimis uestibus et fomentis
obtegeretur, dum quae res forent firmando Neronis imperio componuntur. iam
primum Agrippina, uelut dolore uicta et solacia conquirens, tenere amplexu
Britannicum, ueram paterni oris effigiem appellare ac uariis artibus
demorari ne cubiculo egrederetur. Antoniam quoque et Octauiam sorores eius
attinuit, et cunctos aditus custodiis clauserat, crebroque uulgabat ire in
melius ualetudinem principis, quo miles bona in spe ageret tempusque
prosperum ex monitis Chaldaeorum aduentaret.
[12,69] Tunc medio diei tertium ante Idus Octobris, fortibus palatii repente
diductis, comitante Burro Nero egreditur ad cohortem, quae more militiae
excubiis adest. ibi monente praefecto faustis uocibus exceptus inditur
lecticae. dubitauisse quosdam ferunt, respectantis rogitantisque ubi
Britannicus esset: mox nullo in diuersum auctore quae offerebantur secuti
sunt. inlatusque castris Nero et congruentia tempori praefatus, promisso
donatiuo ad exemplum paternae largitionis, imperator consalutatur.
sententiam militum secuta patrum consulta, nec dubitatum est apud
prouincias. caelestesque honores Claudio decernuntur et funeris sollemne
perinde ac diuo Augusto celebratur, aemulante Agrippina proauiae Liuiae
magnificentiam. testamentum tamen haud recitatum, ne antepositus filio
priuignus iniuria et inuidia animos uulgi turbaret.
|