[1] Saepe ex me requiris, Iuste Fabi, cur, cum priora saecula tot
eminentium oratorum ingeniis gloriaque floruerint, nostra potissimum aetas
deserta et laude eloquentiae orbata uix nomen ipsum oratoris retineat;
neque enim ita appellamus nisi antiquos, horum autem temporum diserti
causidici et aduocati et patroni et quiduis potius quam oratores uocantur.
Cui percontationi tuae respondere et tam magnae quaestionis pondus
excipere, ut aut de ingeniis nostris male existimandum {sit}, si idem
adsequi non possumus, aut de iudiciis, si nolumus, uix hercule auderem, si
mihi mea sententia proferenda ac non disertissimorum, ut nostris
temporibus, hominum sermo repetendus esset, quos eandem hanc quaestionem
pertractantis iuuenis admodum audiui. Ita non ingenio, sed memoria et
recordatione opus est, ut quae a praestantissimis uiris et excogitata
subtiliter et dicta grauiter accepi, cum singuli diuersas {uel easdem} sed
probabilis causas adferrent, dum formam sui quisque et animi et ingenii
redderent, isdem nunc numeris isdemque rationibus persequar, seruato ordine
disputationis. Neque enim defuit qui diuersam quoque partem susciperet, ac
multum uexata et inrisa uetustate nostrorum temporum eloquentiam antiquorum
ingeniis anteferret.
[2] Nam postero die quam Curiatius Maternus Catonem recitauerat, cum
offendisse potentium animos diceretur, tamquam in eo tragoediae argumento
sui oblitus tantum Catonem cogitasset, eaque de re per urbem frequens sermo
haberetur, uenerunt ad eum Marcus Aper et Iulius Secundus, celeberrima tum
ingenia fori nostri, quos ego utrosque non modo in iudiciis studiose
audiebam, sed domi quoque et in publico adsectabar mira studiorum
cupiditate et quodam ardore iuuenili, ut fabulas quoque eorum et
disputationes et arcana semotae dictionis penitus exciperem, quamuis
maligne plerique opinarentur, nec Secundo promptum esse sermonem et Aprum
ingenio potius et ui naturae quam institutione et litteris famam
eloquentiae consecutum. Nam et Secundo purus et pressus et, in quantum
satis erat, profluens sermo non defuit, et Aper omni eruditione imbutus
contemnebat potius litteras quam nesciebat, tamquam maiorem industriae et
laboris gloriam habiturus, si ingenium eius nullis alienarum artium
adminiculis inniti uideretur.
[3] Igitur ut intrauimus cubiculum Materni, sedentem ipsum{que}, quem
pridie recitauerat librum, inter manus habentem deprehendimus. Tum Secundus
"nihilne te" inquit, "Materne, fabulae malignorum terrent, quo minus
offensas Catonis tui ames? An ideo librum istum adprehendisti, ut
diligentius retractares, et sublatis si qua prauae interpretationi materiam
dederunt, emitteres Catonem non quidem meliorem, sed tamen securiorem?" Tum
ille "leges" inquit "quid Maternus sibi debuerit, et adgnosces quae
audisti. Quod si qua omisit Cato, sequenti recitatione Thyestes dicet; hanc
enim tragoediam disposui iam et intra me ipse formaui. Atque ideo maturare
libri huius editionem festino, ut dimissa priore cura nouae cogitationi
toto pectore incumbam." "Adeo te tragoediae istae non satiant," inquit Aper
"quo minus omissis orationum et causarum studiis omne tempus modo circa
Medeam, ecce nunc circa Thyestem consumas, cum te tot amicorum causae, tot
coloniarum et municipiorum clientelae in forum uocent, quibus uix
suffeceris, etiam si non nouum tibi ipse negotium importasses, {ut}
Domitium et Catonem, id est nostras quoque historias et Romana nomina
Graeculorum fabulis adgregares."
[4] Et Maternus: "perturbarer hac tua seueritate, nisi frequens et assidua
nobis contentio iam prope in consuetudinem uertisset. Nam nec tu agitare et
insequi poetas intermittis, et ego, cui desidiam aduocationum obicis,
cotidianum hoc patrocinium defendendae aduersus te poeticae exerceo. Quo
laetor magis oblatum nobis iudicem, qui me uel in futurum uetet uersus
facere, uel, quod iam pridem opto, sua quoque auctoritate compellat, ut
omissis forensium causarum angustiis, in quibus mihi satis superque sudatum
est, sanctiorem illam et augustiorem eloquentiam colam."
[5] "Ego uero" inquit Secundus, "antequam me iudicem Aper recuset, faciam
quod probi et moderati iudices solent, ut in iis cognitionibus {se}
excusent, in quibus manifestum est alteram apud eos partem gratia
praeualere. Quis enim nescit neminem mihi coniunctiorem esse et usu
amicitiae et assiduitate contubernii quam Saleium Bassum, cum optimum uirum
tum absolutissimum poetam? Porro si poetica accusatur, non alium uideo reum
locupletiorem." "Securus sit" inquit Aper "et Saleius Bassus et quisquis
alius studium poeticae et carminum gloriam fouet, cum causas agere non
possit. Ego enim, quatenus arbitrum litis huius {inueniri}, non patiar
Maternum societate plurium defendi, sed ipsum solum apud {omnes} arguam,
quod natus ad eloquentiam uirilem et oratoriam, qua parere simul et tueri
amicitias, adsciscere necessitudines, complecti prouincias possit, omittit
studium, quo non aliud in ciuitate nostra uel ad utilitatem fructuosius
{uel ad uoluptatem dulcius} uel ad dignitatem amplius uel ad urbis famam
pulchrius uel ad totius imperii atque omnium gentium notitiam inlustrius
excogitari potest. Nam si ad utilitatem uitae omnia consilia factaque
nostra derigenda sunt, quid est tutius quam eam exercere artem, qua semper
armatus praesidium amicis, opem alienis, salutem periclitantibus, inuidis
uero et inimicis metum et terrorem ultro feras, ipse securus et uelut
quadam perpetua potentia ac potestate munitus? cuius uis et utilitas rebus
prospere fluentibus aliorum perfugio et tutela intellegitur: sin proprium
periculum increpuit, non hercule lorica et gladius in acie firmius
munimentum quam reo et periclitanti eloquentia, praesidium simul ac telum,
quo propugnare pariter et incessere siue in iudicio siue in senatu siue
apud principem possis. Quid aliud infestis patribus nuper Eprius Marcellus
quam eloquentiam suam opposuit? Qua accinctus et minax disertam quidem, sed
inexercitatam et eius modi certaminum rudem Heluidii sapientiam elusit.
plura de utilitate non dico, cui parti minime contra dicturum Maternum meum
arbitror.
[6] Ad uoluptatem oratoriae eloquentiae transeo, cuius iucunditas non uno
aliquo momento, sed omnibus prope diebus ac prope omnibus horis contingit.
Quid enim dulcius libero et ingenuo animo et ad uoluptates honestas nato
quam uidere plenam semper et frequentem domum suam concursu
splendidissimorum hominum? idque scire non pecuniae, non orbitati, non
officii alicuius administrationi, sed sibi ipsi dari? ipsos quin immo orbos
et locupletes et potentis uenire plerumque ad iuuenem et pauperem, ut aut
sua aut amicorum discrimina commendent. ullane tanta ingentium opum ac
magnae potentiae uoluptas quam spectare homines ueteres et senes et totius
orbis gratia subnixos in summa rerum omnium abundantia confitentis, id quod
optimum sit se non habere? iam uero qui togatorum comitatus et egressus!
Quae in publico species! Quae in iudiciis ueneratio! Quod illud gaudium
consurgendi adsistendique inter tacentis et in unum conuersos! coire
populum et circumfundi coram et accipere adfectum, quemcumque orator
induerit! uulgata dicentium gaudia et imperitorum quoque oculis exposita
percenseo: illa secretiora et tantum ipsis orantibus nota maiora sunt. Siue
accuratam meditatamque profert orationem, est quoddam sicut ipsius
dictionis, ita gaudii pondus et constantia; siue nouam et recentem curam
non sine aliqua trepidatione animi attulerit, ipsa sollicitudo commendat
euentum et lenocinatur uoluptati. Sed extemporalis audaciae atque ipsius
temeritatis uel praecipua iucunditas est; nam {in} ingenio quoque, sicut in
agro, quamquam {grata sint quae} diu serantur atque elaborentur, gratiora
tamen quae sua sponte nascuntur.
[7] Equidem, ut de me ipso fatear, non eum diem laetiorem egi, quo mihi
latus clauus oblatus est, uel quo homo nouus et in ciuitate minime
fauorabili natus quaesturam aut tribunatum aut praeturam accepi, quam eos,
quibus mihi pro mediocritate huius quantulaecumque in dicendo facultatis
aut reum prospere defendere aut apud centumuiros causam aliquam feliciter
orare aut apud principem ipsos illos libertos et procuratores principum
tueri et defendere datur. tum mihi supra tribunatus et praeturas et
consulatus ascendere uideor, tum habere quod, si non {ultro} oritur, nec
codicillis datur nec cum gratia uenit. Quid? fama et laus cuius artis cum
oratorum gloria comparanda est? Quid? Non inlustres sunt in urbe non solum
apud negotiosos et rebus intentos, sed etiam apud iuuenes uacuos et
adulescentis, quibus modo recta indoles est et bona spes sui? Quorum nomina
prius parentes liberis suis ingerunt? Quos saepius uulgus quoque imperitum
et tunicatus hic populus transeuntis nomine uocat et digito demonstrat?
Aduenae quoque et peregrini iam in municipiis et coloniis suis auditos, cum
primum urbem attigerunt, requirunt ac uelut adgnoscere concupiscunt.
[8] Ausim contendere Marcellum hunc Eprium, de quo modo locutus sum, et
Crispum Vibium (libentius enim nouis et recentibus quam remotis et
oblitteratis exemplis utor) non minores esse in extremis partibus terrarum
quam Capuae aut Vercellis, ubi nati dicuntur. Nec hoc illis alterius {bis
alterius} ter milies sestertium praestat, quamquam ad has ipsas opes
possunt uideri eloquentiae beneficio uenisse, {sed} ipsa eloquentia; cuius
numen et caelestis uis multa quidem omnibus saeculis exempla edidit, ad
quam usque fortunam homines ingenii uiribus peruenerint, sed haec, ut supra
dixi, proxima et quae non auditu cognoscenda, sed oculis spectanda
haberemus. Nam quo sordidius et abiectius nati sunt quoque notabilior
paupertas et angustiae rerum nascentis eos circumsteterunt, eo clariora et
ad demonstrandam oratoriae eloquentiae utilitatem inlustriora exempla sunt,
quod sine commendatione natalium, sine substantia facultatum, neuter
moribus egregius, alter habitu quoque corporis contemptus, per multos iam
annos potentissimi sunt ciuitatis ac, donec libuit, principes fori, nunc
principes in Caesaris amicitia agunt feruntque cuncta atque ab ipso
principe cum quadam reuerentia diliguntur, quia Vespasianus, uenerabilis
senex et patientissimus ueri, bene intellegit {et} ceteros quidem amicos
suos iis niti, quae ab ipso acceperint quaeque ipsis accumulare et in alios
congerere promptum sit, Marcellum autem et Crispum attulisse ad amicitiam
suam quod non a principe acceperint nec accipi possit. Ninimum inter tot ac
tanta locum obtinent imagines ac tituli et statuae, quae neque ipsa tamen
negleguntur, tam hercule quam diuitiae et opes, quas facilius inuenies qui
uituperet quam qui fastidiat. His igitur et honoribus et ornamentis et
facultatibus refertas domos eorum uidemus, qui se ab ineunte adulescentia
causis forensibus et oratorio studio dederunt.
[9] Nam carmina et uersus, quibus totam uitam Maternus insumere optat (inde
enim omnis fluxit oratio), neque dignitatem ullam auctoribus suis
conciliant neque utilitates alunt; uoluptatem autem breuem, laudem inanem
et infructuosam consequuntur. licet haec ipsa et quae deinceps dicturus sum
aures tuae, Materne, respuant, cui bono est, si apud te Agamemnon aut Iason
diserte loquitur? Quis ideo domum defensus et tibi obligatus redit? Quis
Saleium nostrum, egregium poetam uel, si hoc honorificentius est,
praeclarissimum uatem, deducit aut salutat aut prosequitur? Nempe si amicus
eius, si propinquus, si denique ipse in aliquod negotium inciderit, ad hunc
Secundum recurret aut ad te, Materne, non quia poeta es, neque ut pro eo
uersus facias; hi enim Basso domi nascuntur, pulchri quidem et iucundi,
quorum tamen hic exitus est, ut cum toto anno, per omnes dies, magna
noctium parte unum librum excudit et elucubrauit, rogare ultro et ambire
cogatur, ut sint qui dignentur audire, et ne id quidem gratis; nam et domum
mutuatur et auditorium exstruit et subsellia conducit et libellos
dispergit. Et ut beatissimus recitationem eius euentus prosequatur, omnis
illa laus intra unum aut alterum diem, uelut in herba uel flore praecerpta,
ad nullam certam et solidam peruenit frugem, nec aut amicitiam inde refert
aut clientelam aut mansurum in animo cuiusquam beneficium, sed clamorem
uagum et uoces inanis et gaudium uolucre. laudauimus nuper ut miram et
eximiam Vespasiani liberalitatem, quod quingenta sestertia Basso donasset.
pulchrum id quidem, indulgentiam principis ingenio mereri: quanto tamen
pulchrius, si ita res familiaris exigat, se ipsum colere, suum genium
propitiare, suam experiri liberalitatem! adice quod poetis, si modo dignum
aliquid elaborare et efficere uelint, relinquenda conuersatio amicorum et
iucunditas urbis, deserenda cetera officia utque ipsi dicunt, in nemora et
lucos, id est in solitudinem secedendum est.
[10] Ne opinio quidem et fama, cui soli seruiunt et quod unum esse pretium
omnis laboris sui fatentur, aeque poetas quam oratores sequitur, quoniam
mediocris poetas nemo nouit, bonos pauci. Quando enim rarissimarum
recitationum fama in totam urbem penetrat? Nedum ut per tot prouincias
innotescat. Quotus quisque, cum ex Hispania uel Asia, ne quid de Gallis
nostris loquar, in urbem uenit, Saleium Bassum requirit? Atque adeo si quis
requirit, ut semel uidit, transit et contentus est, ut si picturam aliquam
uel statuam uidisset. Neque hunc meum sermonem sic accipi uolo, tamquam
eos, quibus natura sua oratorium ingenium denegauit, deterream a
carminibus, si modo in hac studiorum parte oblectare otium et nomen
inserere possunt famae. Ego uero omnem eloquentiam omnisque eius partis
sacras et uenerabilis puto, nec solum cothurnum uestrum aut heroici
carminis sonum, sed lyricorum quoque iucunditatem et elegorum lasciuias et
iamborum amaritudinem {et} epigrammatum lusus et quamcumque aliam speciem
eloquentia habeat, anteponendam ceteris aliarum artium studiis credo. Sed
tecum mihi, Materne, res est, quod, cum natura tua in ipsam arcem
eloquentiae ferat, errare mauis et summa adepturus in leuioribus subsistis.
ut si in Graecia natus esses, ubi ludicras quoque artis exercere honestum
est, ac tibi Nicostrati robur ac uires di dedissent, non paterer inmanis
illos et ad pugnam natos lacertos leuitate iaculi aut iactu disci
uanescere, sic nunc te ab auditoriis et theatris in forum et ad causas et
ad uera proelia uoco, cum praesertim ne ad illud quidem confugere possis,
quod plerisque patrocinatur, tamquam minus obnoxium sit offendere poetarum
quam oratorum studium. Efferuescit enim uis pulcherrimae naturae tuae, nec
pro amico aliquo, sed, quod periculosius est, pro Catone offendis. Nec
excusatur offensa necessitudine officii aut fide aduocationis aut fortuitae
et subitae dictionis impetu: meditatus uideris {aut} elegisse personam
notabilem et cum auctoritate dicturam. Sentio quid responderi possit: hinc
ingentis {ex his} adsensus, haec in ipsis auditoriis praecipue laudari et
mox omnium sermonibus ferri. Tolle igitur quietis et securitatis
excusationem, cum tibi sumas aduersarium superiorem. Nobis satis sit
priuatas et nostri saeculi controuersias tueri, in quibus {expressis} si
quando necesse sit pro periclitante amico potentiorum aures offendere, et
probata sit fides et libertas excusata."
[11] Quae cum dixisset Aper acrius, ut solebat, et intento ore, remissus et
subridens Maternus "parantem" inquit "me non minus diu accusare oratores
quam Aper laudauerat (fore enim arbitrabar ut a laudatione eorum digressus
detrectaret poetas atque carminum studium prosterneret) arte quadam
mitigauit, concedendo iis, qui causas agere non possent, ut uersus
facerent. Ego autem sicut in causis agendis efficere aliquid et eniti
fortasse possum, ita recitatione tragoediarum et ingredi famam auspicatus
sum, cum quidem {imperante} Nerone inprobam et studiorum quoque sacra
profanantem Vatinii potentiam fregi, {et} hodie si quid in nobis notitiae
ac nominis est, magis arbitror carminum quam orationum gloria partum. ac
iam me deiungere a forensi labore constitui, nec comitatus istos et
egressus aut frequentiam salutantium concupisco, non magis quam aera et
imagines, quae etiam me nolente in domum meam inruperunt. Nam statum
cuiusque ac securitatem melius innocentia tuetur quam eloquentia, nec
uereor ne mihi umquam uerba in senatu nisi pro alterius discrimine facienda
sint.
[12] Nemora uero et luci et secretum ipsum, quod Aper increpabat, tantam
mihi adferunt uoluptatem, ut inter praecipuos carminum fructus numerem,
quod non in strepitu nec sedente ante ostium litigatore nec inter sordes ac
lacrimas reorum componuntur, sed secedit animus in loca pura atque
innocentia fruiturque sedibus sacris. Haec eloquentiae primordia, haec
penetralia; hoc primum habitu cultuque commoda mortalibus in illa casta et
nullis contacta uitiis pectora influxit: sic oracula loquebantur. Nam
lucrosae huius et sanguinantis eloquentiae usus recens et ex malis moribus
natus, atque, ut tu dicebas, Aper, in locum teli repertus. Ceterum felix
illud et, ut more nostro loquar, aureum saeculum, et oratorum et criminum
inops, poetis et uatibus abundabat, qui bene facta canerent, non qui male
admissa defenderent. Nec ullis aut gloria maior aut augustior honor, primum
apud deos, quorum proferre responsa et interesse epulis ferebantur, deinde
apud illos dis genitos sacrosque reges, inter quos neminem causidicum, sed
Orphea ac Linum ac, si introspicere altius uelis, ipsum Apollinem
accepimus. uel si haec fabulosa nimis et composita uidentur, illud certe
mihi concedes, Aper, non minorem honorem Homero quam Demostheni apud
posteros, nec angustioribus terminis famam Euripidis aut Sophoclis quam
Lysiae aut Hyperidis includi. Pluris hodie reperies, qui Ciceronis gloriam
quam qui Virgilii detrectent: nec ullus Asinii aut Messallae liber tam
inlustris est quam Medea Ouidii aut Varii Thyestes.
[13] Ac ne fortunam quidem uatum et illud felix contubernium comparare
timuerim cum inquieta et anxia oratorum uita. licet illos certamina et
pericula sua ad consulatus euexerint, malo securum et quietum Virgilii
secessum, in quo tamen neque apud diuum Augustum gratia caruit neque apud
populum Romanum notitia. Testes Augusti epistulae, testis ipse populus, qui
auditis in theatro Virgilii uersibus surrexit uniuersus et forte praesentem
spectantemque Virgilium ueneratus est sic quasi Augustum. Ne nostris quidem
temporibus Secundus Pomponius Afro Domitio uel dignitate uitae uel
perpetuitate famae cesserit. Nam Crispus iste et Marcellus, ad quorum
exempla me uocas, quid habent in hac sua fortuna concupiscendum? Quod
timent, an quod timentur? Quod, cum cotidie aliquid rogentur, ii quibus
praestant indignantur? Quod adligati omni adulatione nec imperantibus
umquam satis serui uidentur nec nobis satis liberi? Quae haec summa eorum
potentia est? tantum posse liberti solent. Ne uero "dulces," ut Virgilius
ait, "Musae," remotum a sollicitudinibus et curis et necessitate cotidie
aliquid contra animum faciendi, in illa sacra illosque fontis ferant; nec
insanum ultra et lubricum forum famamque pallentem trepidus experiar. Non
me fremitus salutantium nec anhelans libertus excitet, nec incertus futuri
testamentum pro pignore scribam, nec plus habeam quam quod possim cui uelim
relinquere; quandoque enim fatalis et meus dies ueniet: statuarque tumulo
non maestus et atrox, sed hilaris et coronatus, et pro memoria mei nec
consulat quisquam nec roget."
[14] Vixdum finierat Maternus, concitatus et uelut instinctus, cum
Vipstanus Messalla cubiculum eius ingressus est, suspicatusque ex ipsa
intentione singulorum altiorem inter eos esse sermonem, "num parum
tempestiuus" inquit "interueni secretum consilium et causae alicuius
meditationem tractantibus?" "Minime, minime" inquit Secundus, "atque adeo
uellem maturius interuenisses; delectasset enim te et Apri nostri
accuratissimus sermo, cum Maternum ut omne ingenium ac studium suum ad
causas agendas conuerteret exhortatus est, et Materni pro carminibus suis
laeta, utque poetas defendi decebat, audentior et poetarum quam oratorum
similior oratio." "Me uero" inquit "{et} sermo iste infinita uoluptate
adfecisset, atque id ipsum delectat, quod uos, uiri optimi et temporum
nostrorum oratores, non forensibus tantum negotiis et declamatorio studio
ingenia uestra exercetis, sed eius modi etiam disputationes adsumitis, quae
et ingenium alunt et eruditionis ac litterarum iucundissimum oblectamentum
cum uobis, qui ista disputatis, adferunt, tum etiam iis, ad quorum auris
peruenerint. Itaque hercule non minus probari uideo in te, Secunde, quod
Iuli Africani uitam componendo spem hominibus fecisti plurium eius modi
librorum, quam in Apro, quod nondum ab scholasticis controuersiis recessit
et otium suum mauult nouorum rhetorum more quam ueterum oratorum
consumere."
[15] Tum Aper: "non desinis, Messalla, uetera tantum et antiqua mirari,
nostrorum autem temporum studia inridere atque contemnere. Nam hunc tuum
sermonem saepe excepi, cum oblitus et tuae et fratris tui eloquentiae
neminem hoc tempore oratorem esse contenderes {antiquis}, eo, credo,
audacius, quod malignitatis opinionem non uerebaris, cum eam gloriam, quam
tibi alii concedunt, ipse tibi denegares." "Neque illius" inquit "sermonis
mei paenitentiam ago, neque aut Secundum aut Maternum aut te ipsum, Aper,
quamquam interdum in contrarium disputes, aliter sentire credo. Ac uelim
impetratum ab aliquo uestrum ut causas huius infinitae differentiae
scrutetur ac reddat, quas mecum ipse plerumque conquiro. Et quod quibusdam
solacio est, mihi auget quaestionem, quia uideo etiam Graecis accidisse ut
longius absit {ab} Aeschine et Demosthene Sacerdos ille Nicetes, et si quis
alius Ephesum uel Mytilenas concentu scholasticorum et clamoribus quatit,
quam Afer aut Africanus aut uos ipsi a Cicerone aut Asinio recessistis."
[16] "Magnam" inquit Secundus "et dignam tractatu quaestionem mouisti. Sed
quis eam iustius explicabit quam tu, ad cuius summam eruditionem et
praestantissimum ingenium cura quoque et meditatio accessit?" Et Messalla
"aperiam" inquit "cogitationes meas, si illud a uobis ante impetrauero, ut
uos quoque sermonem hunc nostrum adiuuetis." "Pro duobus" inquit Maternus
"promitto: nam et ego et Secundus exsequemur eas partis, quas
intellexerimus te non tam omisisse quam nobis reliquisse. Aprum enim solere
dissentire et tu paulo ante dixisti et ipse satis manifestus est iam dudum
in contrarium accingi nec aequo animo perferre hanc nostram pro antiquorum
laude concordiam." "Non enim" inquit Aper "inauditum et indefensum sae-
culum nostrum patiar hac uestra conspiratione damnari: sed hoc primum
interrogabo, quos uocetis antiquos, quam oratorum aetatem significatione
ista determinetis. Ego enim cum audio antiquos, quosdam ueteres et olim
natos intellego, ac mihi uersantur ante oculos Ulixes ac Nestor, quorum
aetas mille fere et trecentis annis saeculum nostrum antecedit: uos autem
Demosthenem et Hyperidem profertis, quos satis constat Philippi et
Alexandri temporibus floruisse, ita tamen ut utrique superstites essent. Ex
quo apparet non multo pluris quam trecentos annos interesse inter nostram
et Demosthenis aetatem. Quod spatium temporis si ad infirmitatem corporum
nostrorum referas, fortasse longum uideatur; si ad naturam saeculorum ac
respectum inmensi huius aeui, perquam breue et in proximo est. Nam si, ut
Cicero in Hortensio scribit, is est magnus et uerus annus, par quo eadem
positio caeli siderumque, quae cum maxime est, rursum existet, isque annus
horum quos nos uocamus annorum duodecim milia nongentos quinquaginta
quattuor complectitur, incipit Demosthenes uester, quem uos ueterem et
antiquum fingitis, non solum eodem anno quo nos, sed etiam eodem mense
extitisse.
[17] Sed transeo ad Latinos oratores, in quibus non Menenium, ut puto,
Agrippam, qui potest uideri antiquus, nostrorum temporum disertis
anteponere soletis, sed Ciceronem et Caesarem et Caelium et Caluum et
Brutum et Asinium et Messallam: quos quid antiquis potius temporibus
adscribatis quam nostris, non uideo. Nam ut de Cicerone ipso loquar, Hirtio
nempe et Pansa consulibus, ut Tiro libertus eius scribit, septimo idus
{Decembris} occisus est, quo anno diuus Augustus in locum Pansae et Hirtii
se et Q- Pedium consules suffecit. Statue sex et quinquaginta annos, quibus
mox diuus Augustus rem publicam rexit; adice Tiberii tris et uiginti, et
prope quadriennium Gai, ac bis quaternos denos Claudii et Neronis annos,
atque illum Galbae et Othonis et Vitellii longum et unum annum, ac sextam
iam felicis huius principatus stationem, qua Vespasianus rem publicam
fouet: centum et uiginti anni ab interitu Ciceronis in hunc diem
colliguntur, unius hominis aetas. Nam ipse ego in Britannia uidi senem, qui
se fateretur ei pugnae interfuisse, qua Caesarem inferentem arma Britanniae
arcere litoribus et pellere adgressi sunt. Ita si eum, qui armatus C-
Caesari restitit, uel captiuitas uel uoluntas uel fatum aliquod in urbem
pertraxisset, aeque idem et Caesarem ipsum et Ciceronem audire potuit et
nostris quoque actionibus interesse. Proximo quidem congiario ipsi uidistis
plerosque senes, qui se a diuo quoque Augusto semel atque iterum accepisse
congiarium narrabant. Ex quo colligi potest et Coruinum ab illis et Asinium
audiri potuisse; nam Coruinus in medium usque Augusti principatum, Asinius
paene ad extremum durauit, ne diuidatis saeculum, et antiquos ac ueteres
uocitetis oratores, quos eorundem hominum aures adgnoscere ac uelut
coniungere et copulare potuerunt.
[18] Haec ideo praedixi, ut si qua ex horum oratorum fama gloriaque laus
temporibus adquiritur, eam docerem in medio sitam et propiorem nobis quam
Seruio Galbae aut C- Carboni quosque alios merito antiquos uocauerimus;
sunt enim horridi et inpoliti et rudes et informes et quos utinam nulla
parte imitatus esset Caluus uester aut Caelius aut ipse Cicero. Agere enim
fortius iam et audentius uolo, si illud ante praedixero, mutari cum
temporibus formas quoque et genera dicendi. Sic Catoni seni comparatus C-
Gracchus plenior et uberior, sic Graccho politior et ornatior Crassus, sic
utroque distinctior et urbanior et altior Cicero, Cicerone mitior Coruinus
et dulcior et in uerbis magis elaboratus. Nec quaero quis disertissimus:
hoc interim probasse contentus sum, non esse unum eloquentiae uultum, sed
in illis quoque quos uocatis antiquos pluris species deprehendi, nec statim
deterius esse quod diuersum est, uitio autem malignitatis humanae uetera
semper in laude, praesentia in fastidio esse. Num dubitamus inuentos qui
prae Catone Appium Caecum magis mirarentur? satis constat ne Ciceroni
quidem obtrectatores defuisse, quibus inflatus et tumens nec satis pressus,
sed supra modum exsultans et superfluens et parum Atticus uideretur.
legistis utique et Calui et Bruti ad Ciceronem missas epistulas, ex quibus
facile est deprehendere Caluum quidem Ciceroni uisum exsanguem et aridum,
Brutum autem otiosum atque diiunctum; rursusque Ciceronem a Caluo quidem
male audisse tamquam solutum et eneruem, a Bruto autem, ut ipsius uerbis
utar, tamquam "fractum atque elumbem." si me interroges, omnes mihi
uidentur uerum dixisse: sed mox ad singulos ueniam, nunc mihi cum uniuersis
negotium est.
[19] Nam quatenus antiquorum admiratores hunc uelut terminum antiquitatis
constituere solent, qui usque ad Cassium --- , quem reum faciunt,
quem primum adfirmant flexisse ab illa uetere atqueirecta dicendi uia, non
infirmitate ingenii nec inscitia litterarum transtulisse se ad aliud
dicendi genus contendo, sed iudicio et intellectu. Vidit namque, ut paulo
ante dicebam, cum condicione temporum et diuersitate aurium formam quoque
ac speciem orationis esse mutandam. facile perferebat prior ille populus,
ut imperitus et rudis, impeditissimarum orationum spatia, atque id ipsum
laudabat, si dicendo quis diem eximeret. Iam uero longa principiorum
praeparatio et narrationis alte repetita series et multarum diuisionum
ostentatio et mille argumentorum gradus, et quidquid aliud aridissimis
Hermagorae et Apollodori libris praecipitur, in honore erat; quod si quis
odoratus philosophiam uideretur et ex ea locum aliquem orationi suae
insereret, in caelum laudibus ferebatur. Nec mirum; erant enim haec noua et
incognita, et ipsorum quoque oratorum paucissimi praecepta rhetorum aut
philosophorum placita cognouerant. At hercule peruulgatis iam omnibus, cum
uix in cortina quisquam adsistat, quin elementis studiorum, etsi non
instructus, at certe imbutus sit, nouis et exquisitis eloquentiae
itineribus opus est, per quae orator fastidium aurium effugiat, utique apud
eos iudices, qui ui et potestate, non iure et legibus cognoscunt, nec
accipiunt tempora, sed constituunt, nec exspectandum habent oratorem, dum
illi libeat de ipso negotio dicere, sed saepe ultro admonent atque alio
transgredientem reuocant et festinare se testantur.
[20] Quis nunc feret oratorem de infirmitate ualetudinis suae praefantem?
Qualia sunt fere principia Coruini. Quis quinque in Verrem libros
exspectabit? Quis de exceptione et formula perpetietur illa inmensa
uolumina, quae pro M- Tullio aut Aulo Caecina legimus? Praecurrit hoc
tempore iudex dicentem et, nisi aut cursu argumentorum aut colore
sententiarum aut nitore et cultu descriptionum inuitatus et corruptus est,
auersatur {dicentem}. Vulgus quoque adsistentium et adfluens et uagus
auditor adsueuit iam exigere laetitiam et pulchritudinem orationis; nec
magis perfert in iudiciis tristem et impexam antiquitatem quam si quis in
scaena Roscii aut Turpionis Ambiuii exprimere gestus uelit. Iam uero
iuuenes et in ipsa studiorum incude positi, qui profectus sui causa
oratores sectantur, non solum audire, sed etiam referre domum aliquid
inlustre et dignum memoria uolunt; traduntque in uicem ac saepe in colonias
ac prouincias suas scribunt, siue sensus aliquis arguta et breui sententia
effulsit, siue locus exquisito et poetico cultu enituit. Exigitur enim iam
ab oratore etiam poeticus decor, non Accii aut Pacuuii ueterno inquinatus,
sed ex Horatii et Virgilii et Lucani sacrario prolatus. Horum igitur
auribus et iudiciis obtemperans nostrorum oratorum aetas pulchrior et
ornatior extitit. Neque ideo minus efficaces sunt orationes nostrae, quia
ad auris iudicantium cum uoluptate perueniunt. Quid enim, si infirmiora
horum temporum templa credas, quia non rudi caemento et informibus tegulis
exstruuntur, sed marmore nitent et auro radiantur?
[21] Equidem fatebor uobis simpliciter me in quibusdam antiquorum uix
risum, in quibusdam autem uix somnum tenere. Nec unum de populo Canuti aut
Atti . . . de Furnio et Toranio quique alios in eodem ualetudinario haec
ossa et hanc maciem probant: ipse mihi Caluus, cum unum et uiginti, utpar
puto, libros reliquerit, uix in una et altera oratiuncula satis facit. Nec
dissentire ceteros ab hoc meo iudicio uideo: quotus enim quisque Calui in
Asitium aut in Drusum legit? At hercule in omnium studiosorum manibus
uersantur accusationes quae in Vatinium inscribuntur, ac praecipue secunda
ex his oratio; est enim uerbis ornata et sententiis, auribus iudicum
accommodata, ut scias ipsum quoque Caluum intellexisse quid melius esset,
nec uoluntatem ei, quo {minus} sublimius et cultius diceret, sed ingenium
ac uires defuisse. Quid? Ex Caelianis orationibus nempe eae placent, siue
uniuersae siue partes earum, in quibus nitorem et altitudinem horum
temporum adgnoscimus. Sordes autem illae uerborum et hians compositio et
inconditi sensus redolent antiquitatem; nec quemquam adeo antiquarium puto,
ut Caelium ex ea parte laudet qua antiquus est. Concedamus sane C- Caesari,
ut propter magnitudinem cogitationum et occupationes rerum minus in
eloquentia effecerit, quam diuinum eius ingenium postulabat, tam hercule
quam Brutum philosophiae suae relinquamus; nam in orationibus minorem esse
fama sua etiam admiratores eius fatentur: nisi forte quisquam aut Caesaris
pro Decio Samnite aut Bruti pro Deiotaro rege ceterosque eiusdem
lentitudinis ac teporis libros legit, nisi qui et carmina eorundem miratur.
fecerunt enim et carmina et in bibliothecas rettulerunt, non melius quam
Cicero, sed felicius, quia illos fecisse pauciores sciunt. Asinius quoque,
quamquam propioribus temporibus natus sit, uidetur mihi inter Menenios et
Appios studuisse. Pacuuium certe et Accium non solum tragoediis sed etiam
orationibus suis expressit; adeo durus et siccus est. Oratio autem, sicut
corpus hominis, ea demum pulchra est, in qua non eminent uenae nec ossa
numerantur, sed temperatus ac bonus sanguis implet membra et exsurgit toris
ipsosque neruos rubor tegit et decor commendat. Nolo Coruinum insequi, quia
nec per ipsum stetit quo minus laetitiam nitoremque nostrorum temporum
exprimeret, uidemus enim quam iudicio eius uis aut animi aut ingenii
suffecerit.
[22] Ad Ciceronem uenio, cui eadem pugna cum aequalibus suis fuit, quae
mihi uobiscum est. Illi enim antiquos mirabantur, ipse suorum temporum
eloquentiam anteponebat; nec ulla re magis eiusdem aetatis oratores
praecurrit quam iudicio. primus enim excoluit orationem, primus et uerbis
dilectum adhibuit et compositioni artem, locos quoque laetiores attentauit
et quasdam sententias inuenit, utique in iis orationibus, quas senior iam
et iuxta finem uitae composuit, id est, postquam magis profecerat usuque et
experimentis didicerat quod optimum dicendi genus esset. Nam priores eius
orationes non carent uitiis antiquitatis: lentus est in principiis, longus
in narrationibus, otiosus circa excessus; tarde commouetur, raro
incalescit; pauci sensus apte et cum quodam lumine terminantur. Nihil
excerpere, nihil referre possis, et uelut in rudi aedificio, firmus sane
paries et duraturus, sed non satis expolitus et splendens. Ego autem
oratorem, sicut locupletem ac lautum patrem familiae, non eo tantum uolo
tecto tegi quod imbrem ac uentum arceat, sed etiam quod uisum et oculos
delectet; non ea solum instrui supellectile quae necessariis usibus
sufficiat, sed sit in apparatu eius et aurum et gemmae, ut sumere in manus
et aspicere saepius libeat. Quaedam uero procul arceantur ut iam
oblitterata et olentia: nullum sit uerbum uelut rubigine infectum, nulli
sensus tarda et inerti structura in morem annalium componantur; fugitet
foedam et insulsam scurrilitatem, uariet compositionem, nec omnis clausulas
uno et eodem modo determinet.
[23] Nolo inridere "rotam Fortunae" et "ius uerrinum" et illud tertio
quoque sensu in omnibus orationibus pro sententia positum "esse uideatur."
nam et haec inuitus rettuli et plura omisi, quae tamen sola mirantur atque
exprimunt ii, qui se antiquos oratores uocitant. Neminem nominabo, genus
hominum significasse contentus; sed uobis utique uersantur ante oculos
isti, qui Lucilium pro Horatio et Lucretium pro Virgilio legunt, quibus
eloquentia Aufidii Bassi aut Seruilii Noniani ex comparatione Sisennae aut
Varronis sordet, qui rhetorum nostrorum commentarios fastidiunt, oderunt,
Calui mirantur. Quos more prisco apud iudicem fabulantis non auditores
sequuntur, non populus audit, uix denique litigator perpetitur: adeo maesti
et inculti illam ipsam, quam iactant, sanitatem non firmitate, sed ieiunio
consequuntur. porro ne in corpore quidem ualetudinem medici probant quae
animi anxietate contingit; parum est aegrum non esse: fortem et laetum et
alacrem uolo. prope abest ab infirmitate, in quo sola sanitas laudatur. Vos
uero, {uiri} disertissimi, ut potestis, ut facitis, inlustrate saeculum
nostrum pulcherrimo genere dicendi. Nam et te, Messalla, uideo laetissima
quaeque antiquorum imitantem, et uos, Materne ac Secunde, ita grauitati
sensuum nitorem et cultum uerborum miscetis, ea electio inuentionis, is
ordo rerum, ea, quotiens causa poscit, ubertas, ea, quotiens permittit,
breuitas, is compositionis decor, ea sententiarum planitas est, sic
exprimitis adfectus, sic libertatem temperatis, ut etiam si nostra iudicia
malignitas et inuidia tardauerit, uerum de uobis dicturi sint posteri
nostri."
[24] Quae cum Aper dixisset, "adgnoscitisne" inquit Maternus "uim et
ardorem Apri nostri? Quo torrente, quo impetu saeculum nostrum defendit!
Quam copiose ac uarie uexauit antiquos! Quanto non solum ingenio ac
spiritu, sed etiam eruditione et arte ab ipsis mutuatus est per quae mox
ipsos incesseret! Tuum tamen, Messalla, promissum immutasse non debet.
Neque enim defensorem antiquorum exigimus, nec quemquam nostrum, quamquam
modo laudati sumus, iis quos insectatus est Aper comparamus. Ac ne ipse
quidem ita sentit, sed more uetere et a nostris philosophis saepe celebrato
sumpsit sibi contra dicendi partis. Igitur exprome nobis non laudationem
antiquorum (satis enim illos fama sua laudat), sed causas cur in tantum ab
eloquentia eorum recesserimus, cum praesertim centum et uiginti annos ab
interitu Ciceronis in hunc diem effici ratio temporum collegerit."
[25] Tum Messalla: "sequar praescriptam a te, Materne, formam; neque enim
diu contra dicendum est Apro, qui primum, ut opinor, nominis controuersiam
mouit, tamquam parum proprie antiqui uocarentur, quos satis constat ante
centum annos fuisse. Nihi autem de uocabulo pugna non est; siue illos
antiquos siue maiores siue quo alio mauult nomine appellet, dum modo in
confesso sit eminentiorem illorum temporum eloquentiam fuisse; ne illi
quidem parti sermonis eius repugno, si comminus fatetur pluris formas
dicendi etiam isdem saeculis, nedum diuersis extitisse. Sed quo modo inter
Atticos oratores primae Demostheni tribuuntur, proximum {autem} locum
Aeschines et Hyperides et Lysias et Lycurgus obtinent, omnium autem
concessu haec oratorum aetas maxime probatur, sic apud nos Cicero quidem
ceteros eorundem temporum disertos antecessit, Caluus autem et Asinius et
Caesar et Caelius et Brutus iure et prioribus et sequentibus anteponuntur.
Nec refert quod inter se specie differunt, cum genere consentiant.
Adstrictior Caluus, numerosior Asinius, splendidior Caesar, amarior
Caelius, grauior Brutus, uehementior et plenior et ualentior Cicero: omnes
tamen eandem sanitatem eloquentiae {prae se} ferunt, ut si omnium pariter
libros in manum sumpseris, scias, quamuis in diuersis ingeniis, esse
quandam iudicii ac uoluntatis similitudinem et cognationem. Nam quod
inuicem se obtrectauerunt et sunt aliqua epistulis eorum inserta, ex quibus
mutua malignitas detegitur, non est oratorum uitium, sed hominum. Nam et
Caluum et Asinium et ipsum Ciceronem credo solitos et inuidere et liuere et
ceteris humanae infirmitatis uitiis adfici: solum inter hos arbitror Brutum
non malignitate nec inuidia, sed simpliciter et ingenue iudicium animi sui
detexisse. An ille Ciceroni inuideret, qui mihi uidetur ne Caesari quidem
inuidisse? Quod ad Seruium Galbam et C- Laelium attinet, et si quos alios
antiquiorum {Aper} agitare non destitit, non exigit defensorem, cum fatear
quaedam eloquentiae eorum ut nascenti adhuc nec satis adultae defuisse.
[26] Ceterum si omisso optimo illo et perfectissimo genere eloquentiae
eligenda sit forma dicendi, malim hercule C- Gracchi impetum aut L- Crassi
maturitatem quam calamistros Maecenatis aut tinnitus Gallionis: adeo melius
est orationem uel hirta toga induere quam fucatis et meretriciis uestibus
insignire. Neque enim oratorius iste, immo hercule ne uirilis quidem cultus
est, quo plerique temporum nostrorum actores ita utuntur, ut lasciuia
uerborum et leuitate sententiarum et licentia compositionis histrionalis
modos exprimant. Quodque uix auditu fas esse debeat, laudis et gloriae et
ingenii loco plerique iactant cantari saltarique commentarios suos. unde
oritur illa foeda et praepostera, sed tamen frequens {sicut his clam et}
exclamatio, ut oratores nostri tenere dicere, histriones diserte saltare
dicantur. Equidem non negauerim Cassium Seuerum, quem solum Aper noster
nominare ausus est, si iis comparetur, qui postea fuerunt, posse oratorem
uocari, quamquam in magna parte librorum suorum plus bilis habeat quam
sanguinis. primus enim contempto ordine rerum, omissa modestia ac pudore
uerborum, ipsis etiam quibus utitur armis incompositus et studio feriendi
plerumque deiectus, non pugnat, sed rixatur. Ceterum, ut dixi, sequentibus
comparatus et uarietate eruditionis et lepore urbanitatis et ipsarum uirium
robore multum ceteros superat, quorum neminem Aper nominare et uelut in
aciem educere sustinuit. Ego autem exspectabam, ut incusato Asinio et
Caelio et Caluo aliud nobis agmen produceret, plurisque uel certe totidem
nominaret, ex quibus alium Ciceroni, alium Caesari, singulis deinde
singulos opponeremus. Nunc detrectasse nominatim antiquos oratores
contentus neminem sequentium laudare ausus est nisi in publicum et in
commune, ueritus credo, ne multos offenderet, si paucos excerpsisset.
Quotus enim quisque scholasticorum non hac sua persuasione fruitur, ut se
ante Ciceronem numeret, sed plane post Gabinianum? At ego non uerebor
nominare singulos, quo facilius propositis exemplis appareat, quibus
gradibus fracta sit et deminuta eloquentia."
[27] "At parce" inquit Maternus "et potius exsolue promissum. Neque enim
hoc colligi desideramus, disertiores esse antiquos, quod apud me quidem in
confesso est, sed causas exquirimus, quas te solitum tractare {dixisti},
paulo ante plane mitior et eloquentiae temporum nostrorum minus iratus,
antequam te Aper offenderet maiores tuos lacessendo." "Non sum" inquit
"offensus Apri mei disputatione, nec uos offendi decebit, si quid forte
auris uestras perstringat, cum sciatis hanc esse eius modi sermonum legem,
iudicium animi citra damnum adfectus proferre." "Perge" inquit Maternus "et
cum de antiquis loquaris, utere antiqua libertate, a qua uel magis
degenerauimus quam ab eloquentia."
[28] Et Messalla "non reconditas, Materne, causas requiris, nec aut tibi
ipsi aut huic Secundo uel huic Apro ignotas, etiam si mihi partis
adsignatis proferendi in medium quae omnes sentimus. Quis enim ignorat et
eloquentiam et ceteras artis desciuisse ab illa uetere gloria non inopia
hominum, sed desidia iuuentutis et neglegentia parentum et inscientia
praecipientium et obliuione moris antiqui? Quae mala primum in urbe nata,
mox per Italiam fusa, iam in prouincias manant. Quamquam uestra uobis
notiora sunt: ego de urbe et his propriis ac uernaculis uitiis loquar, quae
natos statim excipiunt et per singulos aetatis gradus cumulantur, si prius
de seueritate ac disciplina maiorum circa educandos formandosque liberos
pauca praedixero. Nam pridem suus cuique filius, ex casta parente natus,
non in cellula emptae nutricis, sed gremio ac sinu matris educabatur, cuius
praecipua laus erat tueri domum et inseruire liberis. Eligebatur autem
maior aliqua natu propinqua, cuius probatis spectatisque moribus omnis
eiusdem familiae suboles committeretur; coram qua neque dicere fas erat
quod turpe dictu, neque facere quod inhonestum factu uideretur. Ac non
studia modo curasque, sed remissiones etiam lususque puerorum sanctitate
quadam ac uerecundia temperabat. Sic Corneliam Gracchorum, sic Aureliam
Caesaris, sic Atiam Augusti {matrem} praefuisse educationibus ac produxisse
principes liberos accepimus. Quae disciplina ac seueritas eo pertinebat, ut
sincera et integra et nullis prauitatibus detorta unius cuiusque natura
toto statim pectore arriperet artis honestas, et siue ad rem militarem siue
ad iuris scientiam siue ad eloquentiae studium inclinasset, id solum
ageret, id uniuersum hauriret.
[29] At nunc natus infans delegatur Graeculae alicui ancillae, cui
adiungitur unus aut alter ex omnibus seruis, plerumque uilissimus nec
cuiquam serio ministerio adcommodatus. Horum fabulis et erroribus {et}
uirides {teneri} statim et rudes animi imbuuntur; nec quisquam in tota domo
pensi habet, quid coram infante domino aut dicat aut faciat. Quin etiam
ipsi parentes non probitati neque modestiae paruulos adsuefaciunt, sed
lasciuiae et dicacitati, per quae paulatim impudentia inrepit et sui
alienique contemptus. Iam uero propria et peculiaria huius urbis uitia
paene in utero matris concipi mihi uidentur, histrionalis fauor et
gladiatorum equorumque studia: quibus occupatus et obsessus animus
quantulum loci bonis artibus relinquit? Quotum quemque inuenies qui domi
quicquam aliud loquatur? Quos alios adulescentulorum sermones excipimus, si
quando auditoria intrauimus? Ne praeceptores quidem ullas crebriores cum
auditoribus suis fabulas habent; colligunt enim discipulos non seueritate
disciplinae nec ingenii experimento, sed ambitione salutationum et
inlecebris adulationis.
[30] Transeo prima discentium elementa, in quibus et ipsis parum laboratur:
nec in auctoribus cognoscendis nec in euoluenda antiquitate nec in notitiam
uel rerum uel hominum uel temporum satis operae insumitur. Sed expetuntur
quos rhetoras uocant; quorum professio quando primum in hanc urbem
introducta sit quamque nullam apud maiores nostros auctoritatem habuerit,
statim dicturus referam necesse est animum ad eam disciplinam, qua usos
esse eos oratores accepimus, quorum infinitus labor et cotidiana meditatio
et in omni genere studiorum assiduae exercitationes ipsorum etiam
continentur libris. Notus est uobis utique Ciceronis liber, qui Brutus
inscribitur, in cuius extrema parte (nam prior commemorationem ueterum
oratorum habet) sua initia, suos gradus, suae eloquentiae uelut quandam
educationem refert: se apud Q- Nucium ius ciuile didicisse, apud Philonem
Academicum, apud Diodotum Stoicum omnis philosophiae partis penitus
hausisse; neque iis doctoribus contentum, quorum ei copia in urbe
contigerat, Achaiam quoque et Asiam peragrasse, ut omnem omnium artium
uarietatem complecteretur. Itaque hercule in libris Ciceronis deprehendere
licet, non geometriae, non musicae, non grammaticae, non denique ullius
ingenuae artis scientiam ei defuisse. Ille dialecticae subtilitatem, ille
moralis partis utilitatem, ille rerum motus causasque cognouerat. Ita est
enim, optimi uiri, ita: ex multa eruditione et plurimis artibus et omnium
rerum scientia exundat et exuberat illa admirabilis eloquentia; neque
oratoris uis et facultas, sicut ceterarum rerum, angustis et breuibus
terminis cluditur, sed is est orator, qui de omni quaestione pulchre et
ornate et ad persuadendum apte dicere pro dignitate rerum, ad utilitatem
temporum, cum uoluptate audientium possit.
[31] Hoc sibi illi ueteres persuaserant, ad hoc efficiendum intellegebant
opus esse, non ut in rhetorum scholis declamarent, nec ut fictis nec ullo
modo ad ueritatem accedentibus controuersiis linguam modo et uocem
exercerent, sed ut iis artibus pectus implerent, in quibus de bonis et
malis, de honesto et turpi, de iusto et iniusto disputatur; haec enim est
oratori subiecta ad dicendum materia. Nam in iudiciis fere de aequitate, in
deliberationibus {de utilitate, in laudationibus} de honestate disserimus,
ita {tamen} ut plerumque haec ipsa in uicem misceantur: de quibus copiose
et uarie et ornate nemo dicere potest, nisi qui cognouit naturam humanam et
uim uirtutum prauitatemque uitiorum et intellectum eorum, quae nec in
uirtutibus nec in uitiis numerantur. Ex his fontibus etiam illa profluunt,
ut facilius iram iudicis uel instiget uel leniat, qui scit quid ira,
promptius ad miserationem impellat, qui scit quid sit misericordia et
quibus animi motibus concitetur. In his artibus exercitationibusque
uersatus orator, siue apud infestos siue apud cupidos siue apud inuidentis
siue apud tristis siue apud timentis dicendum habuerit, tenebit uenas
animorum, et prout cuiusque natura postulabit, adhibebit manum et
temperabit orationem, parato omni instrumento et ad omnem usum reposito.
sunt apud quos adstrictum et collectum et singula statim argumenta
concludens dicendi genus plus fidei meretur: apud hos dedisse operam
dialecticae proficiet. Alios fusa et aequalis et ex communibus ducta
sensibus oratio magis delectat: ad hos permouendos mutuabimur a
Peripateticis aptos et in omnem disputationem paratos iam locos. dabunt
Academici pugnacitatem, Plato altitudinem, Xenophon iucunditatem; ne
Epicuri quidem et Metrodori honestas quasdam exclamationes adsumere iisque,
prout res poscit, uti alienum erit oratori. Neque enim sapientem informamus
neque Stoicorum comitem, sed eum qui quasdam artis haurire, omnes libare
debet. Ideoque et iuris ciuilis scientiam ueteres oratores comprehendebant,
et grammatica musica geometria imbuebantur. Incidunt enim causae, plurimae
quidem ac paene omnes, quibus iuris notitia desideratur, pleraeque autem,
in quibus haec quoque scientia requiritur.
[32] Nec quisquam respondeat sufficere, ut ad tempus simplex quiddam et
uniforme doceamur. primum enim aliter utimur propriis, aliter commodatis,
longeque interesse manifestum est, possideat quis quae profert an mutuetur.
deinde ipsa multarum artium scientia etiam aliud agentis nos ornat, atque
ubi minime credas, eminet et excellit. Idque non doctus modo et prudens
auditor, sed etiam populus intellegit ac statim ita laude prosequitur, ut
legitime studuisse, ut per omnis eloquentiae numeros isse, ut denique
oratorem esse fateatur; quem non posse aliter existere nec extitisse umquam
confirmo, nisi eum qui, tamquam in aciem omnibus armis instructus, sic in
forum omnibus artibus armatus exierit. Quod adeo neglegitur ab horum
temporum disertis, ut in actionibus eorum huius quoque cotidiani sermonis
foeda ac pudenda uitia deprehendantur; ut ignorent leges, non teneant
senatus consulta, ius {huius} ciuitatis ultro derideant, sapientiae uero
studium et praecepta prudentium penitus reformident. In paucissimos sensus
et angustas sententias detrudunt eloquentiam uelut expulsam regno suo, ut
quae olim omnium artium domina pulcherrimo comitatu pectora implebat, nunc
circumcisa et amputata, sine apparatu, sine honore, paene dixerim sine
ingenuitate, quasi una ex sordidissimis artificiis discatur. Ergo hanc
primam et praecipuam causam arbitror, cur in tantum ab eloquentia
antiquorum oratorum recesserimus. Si testes desiderantur, quos potiores
nominabo quam apud Graecos Demosthenem, quem studiosissimum Platonis
auditorem fuisse memoriae proditum est? Et Cicero his, ut opinor, uerbis
refert, quidquid in eloquentia effecerit, id se non rhetorum {officinis},
sed Academiae spatiis consecutum. Sunt aliae causae, magnae et graues, quas
uobis aperiri aequum est, quoniam quidem ego iam meum munus expleui, et
quod mihi in consuetudine est, satis multos offendi, quos, si forte haec
audierint, certum habeo dicturos me, dum iuris et philosophiae scientiam
tamquam oratori necessariam laudo, ineptiis meis plausisse."
[33] Et Maternus "mihi quidem" inquit "susceptum a te munus adeo peregisse
nondum uideris, ut incohasse tantum et uelut uestigia ac liniamenta quaedam
ostendisse uidearis. Nam quibus {artibus} instrui ueteres oratores soliti
sint, dixisti differentiamque nostrae desidiae et inscientiae aduersus
acerrima et fecundissima eorum studia demonstrasti: cetera exspecto, ut
quem ad modum ex te didici, quid aut illi scierint aut nos nesciamus, ita
hoc quoque cognoscam, quibus exercitationibus iuuenes iam et forum
ingressuri confirmare et alere ingenia sua soliti sint. Neque enim solum
arte et scientia, sed longe magis facultate et {usu} eloquentiam contineri,
nec tu puto abnues et hi significare uultu uidentur." Deinde cum Aper
quoque et Secundus idem adnuissent, Messalla quasi rursus incipiens:
"quoniam initia et semina ueteris eloquentiae satis demonstrasse uideor,
docendo quibus artibus antiqui oratores institui erudirique soliti sint,
persequar nunc exercitationes eorum. Quamquam ipsis artibus inest
exercitatio, nec quisquam percipere tot tam reconditas tam uarias res
potest, nisi ut scientiae meditatio, meditationi facultas, facultati usus
eloquentiae accedat. per quae colligitur eandem esse rationem et
percipiendi quae proferas et proferendi quae perceperis. Sed si cui
obscuriora haec uidentur isque scientiam ab exercitatione separat, illud
certe concedet, instructum et plenum his artibus animum longe paratiorem ad
eas exercitationes uenturum, quae propriae esse oratorum uidentur.
[34] Ergo apud maiores nostros iuuenis ille, qui foro et eloquentiae
parabatur, imbutus iam domestica disciplina, refertus honestis studiis
deducebatur a patre uel a propinquis ad eum oratorem, qui principem in
ciuitate locum obtinebat. Hunc sectari, hunc prosequi, huius omnibus
dictionibus interesse siue in iudiciis siue in contionibus adsuescebat, ita
ut altercationes quoque exciperet et iurgiis interesset utque sic dixerim,
pugnare in proelio disceret. Magnus ex hoc usus, multum constantiae,
plurimum iudicii iuuenibus statim contingebat, in media luce studentibus
atque inter ipsa discrimina, ubi nemo inpune stulte aliquid aut contrarie
dicit, quo minus et iudex respuat et aduersarius exprobret, ipsi denique
aduocati aspernentur. Igitur uera statim et incorrupta eloquentia
imbuebantur; et quamquam unum sequerentur, tamen omnis eiusdem aetatis
patronos in plurimis et causis et iudiciis cognoscebant; habebantque ipsius
populi diuersissimarum aurium copiam, ex qua facile deprehenderent, quid in
quoque uel probaretur uel displiceret. Ita nec praeceptor deerat, optimus
quidem et electissimus, qui faciem eloquentiae, non imaginem praestaret,
nec aduersarii et aemuli ferro, non rudibus dimicantes, nec auditorium
semper plenum, semper nouum, ex inuidis et fauentibus, ut nec bene {nec
male} dicta dissimularentur. Scitis enim magnam illam et duraturam
eloquentiae famam non minus in diuersis subselliis parari quam suis; inde
quin immo constantius surgere, ibi fidelius corroborari. Atque hercule sub
eius modi praeceptoribus iuuenis ille, de quo loquimur, oratorum
discipulus, fori auditor, sectator iudiciorum, eruditus et adsuefactus
alienis experimentis, cui cotidie audienti notae leges, non noui iudicum
uultus, frequens in oculis consuetudo contionum, saepe cognitae populi
aures, siue accusationem susceperat siue defensionem, solus statim et unus
cuicumque causae par erat. Nono decimo aetatis anno L- Crassus C- Carbonem,
unoetuicesimo Caesar Dolabellam, altero et uicesimo Asinius Pollio C-
Catonem, non multum aetate antecedens Caluus Vatinium iis orationibus
insecuti sunt, quas hodieque cum admiratione legimus.
[35] At nunc adulescentuli nostri deducuntur in scholas istorum, qui
rhetores uocantur, quos paulo ante Ciceronis tempora extitisse nec
placuisse maioribus nostris ex eo manifestum est, quod a Crasso et Domitio
censoribus claudere, ut ait Cicero, "ludum impudentiae" iussi sunt. Sed ut
dicere institueram, deducuntur in scholas, {in} quibus non facile dixerim
utrumne locus ipse an condiscipuli an genus studiorum plus mali ingeniis
adferant. Nam in loco nihil reuerentiae est, in quem nemo nisi aeque
imperitus intret; in condiscipulis nihil profectus, cum pueri inter pueros
et adulescentuli inter adulescentulos pari securitate et dicant et
audiantur; ipsae uero exercitationes magna ex parte contrariae. Nempe enim
duo genera materiarum apud rhetoras tractantur, suasoriae et controuersiae.
Ex his suasoriae quidem etsi tamquam plane leuiores et minus prudentiae
exigentes pueris delegantur, controuersiae robustioribus adsignantur, --
quales, per fidem, et quam incredibiliter compositae! sequitur autem, ut
materiae abhorrenti a ueritate declamatio quoque adhibeatur. Sic fit ut
tyrannicidarum praemia aut uitiatarum electiones aut pestilentiae remedia
aut incesta matrum aut quidquid in schola cotidie agitur, in foro uel raro
uel numquam, ingentibus uerbis persequantur: cum ad ueros iudices uentum ---.
[36] --- rem cogitant; nihil humile, nihil abiectum eloqui poterat. Magna
eloquentia, sicut flamma, materia alitur et motibus excitatur et urendo
clarescit. Eadem ratio in nostra quoque ciuitate antiquorum eloquentiam
prouexit. Nam etsi horum quoque temporum oratores ea consecuti sunt, quae
composita et quieta et beata re publica tribui fas erat, tamen illa
perturbatione ac licentia plura sibi adsequi uidebantur, cum mixtis omnibus
et moderatore uno carentibus tantum quisque orator saperet, quantum erranti
populo persuaderi poterat. Hinc leges assiduae et populare nomen, hinc
contiones magistratuum paene pernoctantium in rostris, hinc accusationes
potentium reorum et adsignatae etiam domibus inimicitiae, hinc procerum
factiones et assidua senatus aduersus plebem certamina. Quae singula etsi
distrahebant rem publicam, exercebant tamen illorum temporum eloquentiam et
magnis cumulare praemiis uidebantur, quia quanto quisque plus dicendo
poterat, tanto facilius honores adsequebatur, tanto magis in ipsis
honoribus collegas suos anteibat, tanto plus apud principes gratiae, plus
auctoritatis apud patres, plus notitiae ac nominis apud plebem parabat. Hi
clientelis etiam exterarum nationum redundabant, hos ituri in prouincias
magistratus reuerebantur, hos reuersi colebant, hos et praeturae et
consulatus uocare ultro uidebantur, hi ne priuati quidem sine potestate
erant, cum et populum et senatum consilio et auctoritate regerent. Quin
immo sibi ipsi persuaserant neminem sine eloquentia aut adsequi posse in
ciuitate aut tueri conspicuum et eminentem locum. Nec mirum, cum etiam
inuiti ad populum producerentur, cum parum esset in senatu breuiter
censere, nisi qui ingenio et eloquentia sententiam suam tueretur, cum in
aliquam inuidiam aut crimen uocati sua uoce respondendum haberent, cum
testimonia quoque in publicis {iudiciis} non absentes nec per tabellam
dare, sed coram et praesentes dicere cogerentur. Ita ad summa eloquentiae
praemia magna etiam necessitas accedebat, et quo modo disertum haberi
pulchrum et gloriosum, sic contra mutum et elinguem uideri deforme
habebatur.
[37] Ergo non minus rubore quam praemiis stimulabantur, ne clientulorum
loco potius quam patronorum numerarentur, ne traditae a maioribus
necessitudines ad alios transirent, ne tamquam inertes et non suffecturi
honoribus aut non impetrarent aut impetratos male tuerentur. Nescio an
uenerint in manus uestras haec uetera, quae et in antiquariorum
bibliothecis adhuc manent et cum maxime a Muciano contrahuntur, ac iam
undecim, ut opinor, Actorum libris et tribus Epistularum composita et edita
sunt. Ex his intellegi potest Cn- Pompeium et M- Crassum non uiribus modo
et armis, sed ingenio quoque et oratione ualuisse; Lentulos et Metellos et
Lucullos et Curiones et ceteram procerum manum multum in his studiis operae
curaeque posuisse, nec quemquam illis temporibus magnam potentiam sine
aliqua eloquentia consecutum. His accedebat splendor reorum et magnitudo
causarum, quae et ipsa plurimum eloquentiae praestant. Nam multum interest,
utrumne de furto aut formula et interdicto dicendum habeas, an de ambitu
comitiorum, expilatis sociis et ciuibus trucidatis. Quae mala sicut non
accidere melius est isque optimus ciuitatis status habendus est, in quo
nihil tale patimur, ita cum acciderent, ingentem eloquentiae materiam
subministrabant. Crescit enim cum amplitudine rerum uis ingenii, nec
quisquam claram et inlustrem orationem efficere potest nisi qui causam
parem inuenit. Non, opinor, Demosthenem orationes inlustrant, quas aduersus
tutores suos composuit, nec Ciceronem magnum oratorem P. Quintius defensus
aut Licinius Archias faciunt: Catilina et Milo et Verres et Antonius hanc
illi famam circumdederunt, non quia tanti fuerit rei publicae malos ferre
ciues, ut uberem ad dicendum materiam oratores haberent, sed, ut subinde
admoneo, quaestionis meminerimus sciamusque nos de ea re loqui, quae
facilius turbidis et inquietis temporibus existit. Quis ignorat utilius ac
melius esse frui pace quam bello uexari? Pluris tamen bonos proeliatores
bella quam pax ferunt. Similis eloquentiae condicio. Nam quo saepius
steterit tamquam in acie quoque pluris et intulerit ictus et exceperit
quoque maiores aduersarios acrioresque pugnas sibi ipsa desumpserit, tanto
altior et excelsior et illis nobilitata discriminibus in ore hominum agit,
quorum ea natura est, ut secura uelint, {periculosa mirentur}.
[38] Transeo ad formam et consuetudinem ueterum iudiciorum. Quae etsi nunc
aptior est {ita erit}, eloquentiam tamen illud forum magis exercebat, in
quo nemo intra paucissimas horas perorare cogebatur et liberae
comperendinationes erant et modum in dicendo sibi quisque sumebat et
numerus neque dierum neque patronorum finiebatur. primus haec tertio
consulatu Cn- Pompeius adstrinxit imposuitque ueluti frenos eloquentiae,
ita tamen ut omnia in foro, omnia legibus, omnia apud praetores gererentur:
apud quos quanto maiora negotia olim exerceri solita sint, quod maius
argumentum est quam quod causae centumuirales, quae nunc primum obtinent
locum, adeo splendore aliorum iudiciorum obruebantur, ut neque Ciceronis
neque Caesaris neque Bruti neque Caelii neque Calui, non denique ullius
magni oratoris liber apud centumuiros dictus legatur, exceptis orationibus
Asinii, quae pro heredibus Urbiniae inscribuntur, ab ipso tamen Pollione
mediis diui Augusti temporibus habitae, postquam longa temporum quies et
continuum populi otium et assidua senatus tranquillitas et maxime principis
disciplina ipsam quoque eloquentiam sicut omnia alia pacauerat.
[39] Paruum et ridiculum fortasse uidebitur quod dicturus sum, dicam tamen,
uel ideo ut rideatur. Quantum humilitatis putamus eloquentiae attulisse
paenulas istas, quibus adstricti et uelut inclusi cum iudicibus fabulamur?
Quantum uirium detraxisse orationi auditoria et tabularia credimus, in
quibus iam fere plurimae causae explicantur? Nam quo modo nobilis equos
cursus et spatia probant, sic est aliquis oratorum campus, per quem nisi
liberi et soluti ferantur, debilitatur ac frangitur eloquentia. Ipsam quin
immo curam et diligentis stili anxietatem contrariam experimur, quia saepe
interrogat iudex, quando incipias, et ex interrogatione eius incipiendum
est. frequenter probationibus et testibus silentium + patronus + indicit.
unus inter haec dicenti aut alter adsistit, et res uelut in solitudine
agitur. Oratori autem clamore plausuque opus est et uelut quodam theatro;
qualia cotidie antiquis oratoribus contingebant, cum tot pariter ac tam
nobiles forum coartarent, cum clientelae quoque ac tribus et municipiorum
etiam legationes ac pars Italiae periclitantibus adsisteret, cum in
plerisque iudiciis crederet populus Romanus sua interesse quid iudicaretur.
Satis constat C- Cornelium et M- Scaurum et T. Nilonem et L- Bestiam et P.
Vatinium concursu totius ciuitatis et accusatos et defensos, ut
frigidissimos quoque oratores ipsa certantis populi studia excitare et
incendere potuerint. Itaque hercule eius modi libri extant, ut ipsi quoque
qui egerunt non aliis magis orationibus censeantur.
[40] Iam uero contiones assiduae et datum ius potentissimum quemque uexandi
atque ipsa inimicitiarum gloria, cum se plurimi disertorum ne a Publio
quidem Scipione aut {L-} Sulla aut Cn- Pompeio abstinerent, et ad
incessendos principes uiros, ut est natura inuidiae, populi quoque ut
histriones auribus uterentur, quantum ardorem ingeniis, quas oratoribus
faces admouebant. Non de otiosa et quieta re loquimur et quae probitate et
modestia gaudeat, sed est magna illa et notabilis eloquentia alumna
licentiae, quam stulti libertatem uocitant, comes seditionum, effrenati
populi incitamentum, sine obsequio, sine seueritate, contumax, temeraria,
adrogans, quae in bene constitutis ciuitatibus non oritur. Quem enim
oratorem Lacedae- monium, quem Cretensem accepimus? Quarum ciuitatum
seuerissima disciplina et seuerissimae leges traduntur. Ne Macedonum quidem
ac Persarum aut ullius gentis, quae certo imperio contenta fuerit,
eloquentiam nouimus. Rhodii quidam, plurimi Athenienses oratores
extiterunt, apud quos omnia populus, omnia imperiti, omnia, ut sic dixerim,
omnes poterant. Nostra quoque ciuitas, donec errauit, donec se partibus et
dissensionibus et discordiis confecit, donec nulla fuit in foro pax, nulla
in senatu concordia, nulla in iudiciis moderatio, nulla superiorum
reuerentia, nullus magistratuum modus, tulit sine dubio ualentiorem
eloquentiam, sicut indomitus ager habet quasdam herbas laetiores. Sed nec
tanti rei publicae Gracchorum eloquentia fuit, ut pateretur et leges, nec
bene famam eloquentiae Cicero tali exitu pensauit.
[41] Sic quoque quod superest {antiquis oratoribus fori} non emendatae nec
usque ad uotum compositae ciuitatis argumentum est. Quis enim nos aduocat
nisi aut nocens aut miser? Quod municipium in clientelam nostram uenit,
nisi quod aut uicinus populus aut domestica discordia agitat? Quam
prouinciam tuemur nisi spoliatam uexatamque? Atqui melius fuisset non queri
quam uindicari. Quod si inueniretur aliqua ciuitas, in qua nemo peccaret,
superuacuus esset inter innocentis orator sicut inter sanos medicus. Quo
modo tamen minimum usus minimumque profectus ars medentis habet in iis
gentibus, quae firmissima ualetudine ac saluberrimis corporibus utuntur,
sic minor oratorum honor obscuriorque gloria est inter bonos mores et in
obsequium regentis paratos. Quid enim opus est longis in senatu sententiis,
cum optimi cito consentiant? Quid multis apud populum contionibus, cum de
re publica non imperiti et multi deliberent, sed sapientissimus et unus?
Quid uoluntariis accusationibus, cum tam raro et tam parce peccetur? Quid
inuidiosis et excedentibus modum defensionibus, cum clementia cognoscentis
obuiam periclitantibus eat? credite, optimi et in quantum opus est
disertissimi uiri, si aut uos prioribus saeculis aut illi, quos miramur,
his nati essent, ac deus aliquis uitas ac {uestra} tempora repente
mutasset, nec uobis summa illa laus et gloria in eloquentia neque illis
modus et temperamentum defuisset: nunc, quoniam nemo eodem tempore adsequi
potest magnam famam et magnam quietem, bono saeculi sui quisque citra
obtrectationem alterius utatur."
[42] Finierat Maternus, cum Messalla: "erant quibus contra dicerem, erant
de quibus plura dici uellem, nisi iam dies esset exactus." "Fiet" inquit
Maternus "postea arbitratu tuo, et si qua tibi obscura in hoc meo sermone
uisa sunt, de iis rursus conferemus." ac simul adsurgens et Aprum complexus
"Ego" inquit "te poetis, Messalla autem antiquariis criminabimur." "At ego
uos rhetoribus et scholasticis" inquit. Cum adrisissent, discessimus.
|