[1,1] Initium mihi operis Seruius Galba iterum Titus Vinius consules erunt. nam
post conditam urbem octingentos et uiginti prioris aeui annos multi auctores
rettulerunt, dum res populi Romani memorabantur pari eloquentia ac libertate:
postquam bellatum apud Actium atque omnem potentiam ad unum conferri pacis
interfuit, magna illa ingenia cessere; simul ueritas pluribus modis infracta,
primum inscitia rei publicae ut alienae, mox libidine adsentandi aut rursus odio
aduersus dominantis: ita neutris cura posteritatis inter infensos uel obnoxios.
sed ambitionem scriptoris facile auerseris, obtrectatio et liuor pronis auribus
accipiuntur; quippe adulationi foedum crimen seruitutis, malignitati falsa
species libertatis inest. mihi Galba Otho Vitellius nec beneficio nec iniuria
cogniti. dignitatem nostram a Vespasiano inchoatam, a Tito auctam, a Domitiano
longius prouectam non abnuerim: sed incorruptam fidem professis neque amore
quisquam et sine odio dicendus est. quod si uita suppeditet, principatum diui
Neruae et imperium Traiani, uberiorem securioremque materiam, senectuti seposui,
rara temporum felicitate ubi sentire quae uelis et quae sentias dicere licet.
[1,2] Opus adgredior opimum casibus, atrox proeliis, discors seditionibus, ipsa
etiam pace saeuum. quattuor principes ferro interempti: trina bella ciuilia,
plura externa ac plerumque permixta: prosperae in Oriente, aduersae in Occidente
res: turbatum Illyricum, Galliae nutantes, perdomita Britannia et statim omissa:
coortae in nos Sarmatarum ac Sueborum gentes, nobilitatus cladibus mutuis Dacus,
mota prope etiam Parthorum arma falsi Neronis ludibrio. iam uero Italia nouis
cladibus uel post longam saeculorum seriem repetitis adflicta. haustae aut
obrutae urbes, fecundissima Campaniae ora; et urbs incendiis uastata,
consumptis, antiquissimis delubris, ipso Capitolio ciuium manibus incenso.
pollutae caerimoniae, magna adulteria: plenum exiliimare, infecti caedibus
scopuli. atrocius in urbe saeuitum: nobilitas, opes, omissi gestique honores pro
crimine et ob uirtutes certissimum exitium. nec minus praemia delatorum inuisa
quam scelera, cum alii sacerdotia et consulatus ut spolia adepti, procurationes
alii et interiorem potentiam, agerent uerterent cuncta odio et terrore. corrupti
in dominos serui, in patronos liberti; et quibus deerat inimicus per amicos
oppressi.
[1,3] Non tamen adeo uirtutum sterile saeculum ut non et bona exempla prodiderit.
comitatae profugos liberos matres, secutae maritos in exilia coniuges: propinqui
audentes, constantes generi, contumax etiam aduersus tormenta seruorum fides;
supremae clarorum uirorum necessitates fortiter toleratae et laudatis antiquorum
mortibus pares exitus. praeter multiplicis rerum humanarum casus caelo terraque
prodigia et fulminum monitus et futurorum praesagia, laeta tristia, ambigua
manifesta; nec enim umquam atrocioribus populi Romani cladibus magisue iustis
indiciis adprobatum est non esse curae deis securitatem nostram, esse ultionem.
[1,4] Ceterum antequam destinata componam, repetendum uidetur qualis status urbis,
quae mens exercituum, quis habitus prouinciarum, quid in toto terrarum orbe
ualidum, quid aegrum fuerit, ut non modo casus euentusque rerum, qui plerumque
fortuiti sunt, sed ratio etiam causaeque noscantur. finis Neronis ut laetus
primo gaudentium impetu fuerat, ita uarios motus animorum non modo in urbe apud
patres aut populum aut urbanum militem, sed omnis legiones ducesque conciuerat,
euulgato imperii arcano posse principem alibi quam Romae fieri. sed patres
laeti, usurpata statim libertate licentius ut erga principem nouum et absentem;
primores equitum proximi gaudio patrum; pars populi integra et magnis domibus
adnexa, clientes libertique damnatorum et exulum in spem erecti: plebs sordida
et circo ac theatris sueta, simul deterrimi seruorum, aut qui adesis bonis per
dedecus Neronis alebantur, maesti et rumorum auidi.
[1,5] Miles urbanus longo Caesarum sacramento imbutus et ad destituendum Neronem
arte magis et impulsu quam suo ingenio traductus, postquam neque dari donatiuum
sub nomine Galbae promissum neque magnis meritis ac praemiis eundem in pace quem
in bello locum praeuentamque gratiam intellegit apud principem a legionibus
factum, pronus ad nouas res scelere insuper Nymphidii Sabini praefecti imperium
sibi molientis agitatur. et Nymphidius quidem in ipso conatu oppressus, set
quamuis capite defectionis ablato manebat plerisque militum conscientia, nec
deerant sermones senium atque auaritiam Galbae increpantium. laudata olim et
militari fama celebrata seueritas eius angebat aspernantis ueterem disciplinam
atque ita quattuordecim annis a Nerone adsuefactos ut haud minus uitia principum
amarent quam olim uirtutes uerebantur. accessit Galbae uox pro re publica
honesta, ipsi anceps, legi a se militem, non emi; nec enim ad hanc formam cetera
erant.
[1,6] Inualidum senem Titus Vinius et Cornelius Laco, alter deterrimus mortalium,
alter ignauissimus, odio flagitiorum oneratum contemptu inertiae destruebant.
tardum Galbae iter et cruentum, interfectis Cingonio Varrone consule designato
et Petronio Turpiliano consulari: ille ut Nymphidii socius, hic ut dux Neronis,
inauditi atque indefensi tamquam innocentes perierant. introitus in urbem
trucidatis tot milibus inermium militum infaustus omine atque ipsis etiam qui
occiderant formidolosus. inducta legione Hispana, remanente ea quam e classe
Nero conscripserat, plena urbs exercitu insolito; multi ad hoc numeri e Germania
ac Britannia et Illyrico, quos idem Nero electos praemissosque ad claustra
Caspiarum et bellum, quod in Albanos parabat, opprimendis Vindicis coeptis
reuocauerat: ingens nouis rebus materia, ut non in unum aliquem prono fauore ita
audenti parata.
[1,7] Forte congruerat ut Clodii Macri et Fontei Capitonis caedes nuntiarentur.
Macrum in Africa haud dubie turbantem Trebonius Garutianus procurator iussu
Galbae, Capitonem in Germania, cum similia coeptaret, Cornelius Aquinus et
Fabius Valens legati legionum interfecerant antequam iuberentur. fuere qui
crederent Capitonem ut auaritia et libidine foedum ac maculosum ita cogitatione
rerum nouarum abstinuisse, sed a legatis bellum suadentibus, postquam impellere
nequiuerint, crimen ac dolum ultro compositum, et Galbam mobilitate ingenii, an
ne altius scrutaretur, quoquo modo acta, quia mutari non poterant, comprobasse.
ceterum utraque caedes sinistre accepta, et inuiso semel principi seu bene seu
male facta parem inuidiam adferebant. uenalia cuncta, praepotentes liberti,
seruorum manus subitis auidae et tamquamm apud senem festinantes, eademque nouae
aulae mala, aeque grauia, non aeque excusata. ipsa aetas Galbae inrisui ac
fastidio erat adsuetis iuuentae Neronis et imperatores forma ac decore corporis,
ut est mos uulgi, comparantibus.
[1,8] Et hic quidem Romae, tamquam in tanta multitudine, habitus animorum fuit. e
prouinciis Hispaniae praeerat Cluuius Rufus, uir facundus et pacis artibus,
bellis inexpertus. Galliae super memoriam Vindicis obligatae recenti dono
Romanae ciuitatis et in posterum tributi leuamento. proximae tamen Germanicis
exercitibus Galliarum ciuitates non eodem honore habitae, quaedam etiam finibus
ademptis pari dolore commoda aliena ac suas iniurias metiebantur. Germanici
exercitus, quod periculosissimum in tantis uiribus, solliciti et irati, superbia
recentis uictoriae et metu tamquam alias partis fouissent. tarde a Nerone
desciuerant, nec statim pro Galba Verginius. an imperare noluisset dubium:
delatum ei a milite imperium conueniebat. Fonteium Capitonem occisum etiam qui
queri non poterant, tamen indignabantur. dux deerat abducto Verginio per
simulationem amicitiae; quem non remitti atque etiam reum esse tamquam suum
crimen accipiebant.
[1,9] Superior exercitus legatum Hordeonium Flaccum spernebat, senecta ac
debilitate pedum inualidum, sine constantia, sine auctoritate: ne quieto quidem
milite regimen; adeo furentes infirmitate retinentis ultro accendebantur.
inferioris Germaniae legiones diutius sine consulari fuere, donec missu Galbae
A. Vitellius aderat, censoris Vitellii ac ter consulis filius: id satis
uidebatur. in Britannico exercitu nihil irarum. non sane aliae legiones per
omnis ciuilium bellorum motus innocentius egerunt, seu quia procul et Oceano
diuisae, seu crebris expeditionibus doctae hostem potius odisse. quies et
Illyrico, quamquam excitae a Nerone legiones, dum in Italia cunctantur,
Verginium legationibus adissent: sed longis spatiis discreti exercitus, quod
saluberrimum est ad con tinendam militarem fidem, nec uitiis nec uiribus
miscebantur.
[1,10] Oriens adhuc immotus. Syriam et quattuor legiones obtinebat Licinius
Mucianus, uir secundis aduersisque iuxta famosus. insignis amicitias iuuenis
ambitiose coluerat; mox attritis opibus, lubrico statu, suspecta etiam Claudii
iracundia, in secretum Asiae sepositus tam prope ab exule fuit quam postea a
principe. luxuria industria, comitate adrogantia, malis bonisque artibus mixtus:
nimiae uoluptates, cum uacaret; quotiens expedierat, magnae uirtutes: palam
laudares, secreta male audiebant: sed apud subiectos, apud proximos, apud
collegas uariis inlecebris potens, et cui expeditius fuerit tradere imperium
quam obtinere. bellum Iudaicum Flauius Vespasianus (ducem eum Nero delegerat)
tribus legionibus administrabat. nec Vespasiano aduersus Galbam uotum aut
animus: quippe Titum filium ad uenerationem cultumque eius miserat, ut suo loco
memorabimus. occulta fati et ostentis ac responsis destinatum Vespasiano
liberisque eius imperium post fortunam credidimus.
[1,11] Aegyptum copiasque, quibus coerceretur, iam inde a diuo Augusto equites
Romani obtinent loco regum: ita uisum expedire, prouinciam aditu difficilem,
annonae fecundam, superstitione ac lasciuia discordem et mobilem, insciam legum,
ignaram magistratuum, domi retinere. regebat tum Tiberius Alexander, eiusdem
nationis. Africa ac legiones in ea interfecto Clodio Macro contenta qualicumque
principe post experimentum domini minoris. duae Mauretaniae, Raetia, Noricum,
Thraecia et quae aliae procuratoribus cohibentur, ut cuique exercitui uicinae,
ita in fauorem aut odium contactu ualentiorum agebantur. inermes prouinciae
atque ipsa in primis Italia, cuicumque seruitio exposita, in pretium belli
cessurae erant. hic fuit rerum Romanarum status, cum Seruius Galba iterum Titus
Vinius consules inchoauere annum sibi ultimum, rei publicae prope supremum.
[1,12] Paucis post kalendas Ianuarias diebus Pompei Propinqui procuratoris e
Belgica litterae adferuntur, supeioris Germaniae legiones rupta sacramenti
reuerentia imperatorem alium flagitare et senatui ac populo Romano arbitrium
eligendi permittere quo seditio mollius acciperetur. maturauit ea res consilium
Galbae iam pridem de adoptione secum et cum proximis agitantis. non sane
crebrior tota ciuitate sermo per illos mensis fuerat, primum licentia ac
libidine talia loquendi, dein fessa iam aetate Galbae. paucis iudicium aut rei
publicae amor: multi stulta spe, prout quis amicus uel cliens, hunc uel illum
ambitiosis rumoribus destinabant, etiam in Titi Vinii odium, qui in dies quanto
potentior eodem actu inuisior erat. quippe hiantis in magna fortuna amicorum
cupiditates ipsa Galbae facilitas intendebat, cum apud infirmum et credulum
minore metu et maiore praemio peccaretur.
[1,13] Potentia principatus diuisa in Titum Vinium consulem Cornelium Laconem
praetorii praefectum; nec minor gratia Icelo Galbae liberto, quem anulis donatum
equestri nomine Marcianum uocitabant. hi discordes et rebus minoribus sibi
quisque tendentes, circa consilium eligendi successoris in duas factiones
scindebantur. Vinius pro M. Othone, Laco atque Icelus consensu non tam unum
aliquem fouebant quam alium. neque erat Galbae ignota Othonis ac Titi Vinii
amicitia; et rumoribus nihil silentio transmittentium, quia Vinio uidua filia,
caelebs Otho, gener ac socer destinabantur. credo et rei publicae curam subisse,
frustra a Nerone translatae si apud Othonem relinqueretur. namque Otho pueritiam
incuriose, adulescentiam petulanter egerat, gratus Neroni aemulatione luxus.
eoque Poppaeam Sabinam, principale scortum, ut apud conscium libidinum
deposuerat, donec Octauiam uxorem amoliretur. mox suspectum in eadem Poppaea in
prouinciam Lusitaniam specie legationis seposuit. Otho comiter administrata
prouincia primus in partis transgressus nec segnis et, donec bellum fuit, inter
praesentis splendidissimus, spem adoptionis statim conceptam acrius in dies
rapiebat, fauentibus plerisque militum, prona in eum aula Neronis ut similem.
[1,14] Sed Galba post nuntios Germanicae seditionis, quamquam nihil adhuc de
Vitellio certum, anxius quonam exercituum uis erumperet, ne urbano quidem militi
confisus, quod remedium unicum rebatur, comitia imperii transigit; adhibitoque
super Vinium ac Laconem Mario Celso consule designato ac Ducenio Gemino
praefecto urbis, pauca praefatus de sua senectute, Pisonem Licinianum accersiri
iubet, seu propria electione siue, ut quidam crediderunt, Lacone instante, cui
apud Rubellium Plautum exercita cum Pisone amicitia; sed callide ut ignotum
fouebat, et prospera de Pisone fama consilio eius fidem addiderat. Piso M.
Crasso et Scribonia genitus, nobilis utrimque, uultu habituque moris antiqui et
aestimatione recta seuerus, deterius interpretantibus tristior habebatur: ea
pars morum eius quo suspectior sollicitis adoptanti placebat.
[1,15] Igitur Galba, adprehensa Pisonis manu, in hunc modum locutus fertur: "si te
priuatus lege curiata apud pontifices, ut moris est, adoptarem, et mihi egregium
erat Cn. Pompei et M. Crassi subolem in penatis meos adsciscere, et tibi insigne
Sulpiciae ac Lutatiae decora nobilitati tuae adiecisse: nunc me deorum
hominumque consensu ad imperium uocatum praeclara indoles tua et amor patriae
impulit ut principatum, de quo maiores nostri armis certabant, bello adeptus
quiescenti offeram, exemplo diui Augusti qui sororis filium Marcellum, dein
generum Agrippam, mox nepotes sus, postremo Tiberium Neronem priuignum in
proximo sibi fastigio conlocauit. sed Augustus in domo successorem quaesiuit,
ego in re publica, non quia propinquos aut socios belli non habeam, sed neque
ipse imperium ambitione accepi, et iudicii mei documentum sit non meae tantum
necessitudines, quas tibi postposui, sed et tuae. est tibi frater pari
nobilitate, natu maior, dignus hac fortuna nisi tu potior esses. ea aetas tua
quae cupiditates adulescentiae iam effugerit, ea uita in qua nihil praeteritum
excusandum habeas. fortunam adhuc tantum aduersam tulisti: secundae res
acrioribus stimulis animos explorant, quia miseriae tolerantur, felicitate
corrumpimur. fidem, libertatem, amicitiam, praecipua humani animi bona, tu
quidem eadem constantia retinebis, sed alii per obsequium imminuent: inrumpet
adulatio, blanditiae {et} pessimum ueri adfectus uenenum, sua cuique utilitas.
etiam {si} ego ac tu simplicissime inter nos hodie loquimur, ceteri libentius
cum fortuna nostra quam nobiscum; nam suadere principi quod oporteat multi
laboris, adsentatio erga quemcumque principem sine adfectu peragitur."
[1,16] "Si immensum imperii corpus stare ac librari sine rectore posset, dignus
eram a quo res publica inciperet: nunc eo necessitatis iam pridem uentum est ut
nec mea senectus conferre plus populo Romano possit quam bonum successorem, nec
tua plus iuuenta quam bonum principem. sub Tiberio et Gaio et Claudio unius
familiae quasi hereditas fuimus: loco libertatis erit quod eligi coepimus; et
finita Iuliorum Claudiorumque domo optimum quemque adoptio inueniet. nam
generari et nasci a principibus fortuitum, nec ultra aestimatur: adoptandi
iudicium integrum et, si uelis eligere, consensu monstratur. sit ante oculos
Nero quem longa Caesarum serie tumentem non Vindex cum inermi prouincia aut ego
cum una legione, sed sua immanitas, sua luxuria ceruicibus publicis depulerunt;
neque erat adhuc damnati principis exemplum. nos bello et ab aestimantibus
adsciti cum inuidia quamuis egregii erimus. ne tamen territus fueris si duae
legiones in hoc concussi orbis motu nondum quiescunt: ne ipse quidem ad securas
res accessi, et audita adoptione desinam uideri senex, quod nunc mihi unum
obicitur. Nero a pessimo quoque semper desiderabitur: mihi ac tibi prouidendum
est ne etiam a bonis desideretur. monere diutius neque temporis huius, et
impletum est omne consilium si te bene elegi. utilissimus idem ac breuissimus
bonarum malarumque rerum dilectus est, cogitare quid aut uolueris sub alio
principe aut nolueris; neque enim hic, ut gentibus quae regnantur, certa
dominorum domus et ceteri serui, sed imperaturus es hominibus qui, nec totam
seruitutem pati possunt nec totam libertatem." et Galba quidem haec ac talia,
tamquam principem faceret, ceteri tamquam cum facto loquebantur.
[1,17] Pisonem ferunt statim intuentibus et mox coniectis in eum omnium oculis
nullum turbati aut exultantis animi motum prodidisse. sermo erga patrem
imperatoremque reuerens, de se moderatus; nihil in uultu habituque mutatum,
quasi imperare posset magis quam uellet. consultatum inde, pro rostris an in
senatu an in castris adoptio nuncuparetur. iri in castra placuit: honorificum id
militibus fore, quorum fauorem ut largitione et ambitu male adquiri, ita per
bonas artis haud spernendum. circumsteterat interim Palatium publica expectatio,
magni secreti impatiens; et male coercitam famam supprimentes augebant.
[1,18] Quartum idus Ianuarias, foedum imbribus diem, tonitrua et fulgura et
caelestes minae ultra solitum turbauerunt. obseruatum id antiquitus comitiis
dirimendis non terruit Galbam quo minus in castra pergeret, contemptorem talium
ut fortuitorum; seu quae fato manent, quamuis significata, non uitantur. apud
frequentem militum contionem imperatoria breuitate adoptari a se Pisonem exemplo
diui Augusti et more militari, quo uir uirum legeret, pronuntiat. ac ne
dissimulata seditio in maius crederetur, ultro adseuerat quartam et
duoetuicensimam legiones, paucis seditionis auctoribus, non ultra uerba ac uoces
errasse et breui in officio fore. nec ullum orationi aut lenocinium addit aut
pretium. tribuni tamen centurionesque et proximi militum grata auditu
respondent: per ceteros maestitia ac silentium, tamquam usurpatam etiam in pace
donatiui necessitatem bello perdidissent. constat potuisse conciliari animos
quantulacumque parci senis liberalitate: nocuit antiquus rigor et nimia
seueritas, cui iam pares non sumus.
[1,19] Inde apud senatum non comptior Galbae, non longior quam apud militem sermo:
Pisonis comis oratio. et patrum fauor aderat: multi uoluntate, effusius qui
noluerant, medii ac plurimi obuio obsequio, priuatas spes agitantes sine publica
cura. nec aliud sequenti quadriduo, quod medium inter adoptionem et caedem fuit,
dictum a Pisone in publico factumue. crebrioribus in dies Germanicae defectionis
nuntiis et facili ciuitate ad accipienda credendaque omnia noua cum tristia
sunt, censuerant patres mittendos ad Germanicum exercitum legatos. agitatum
secreto num et Piso proficisceretur, maiore praetextu, illi auctoritatem
senatus, hic dignationem Caesaris laturus. placebat et Laconem praetorii
praefectum simul mitti: is consilio intercessit. legati quoque (nam senatus
electionem Galbae permiserat) foeda inconstantia nominati, excusati, substituti,
ambitu remanendi aut eundi, ut quemque metus uel spes impulerat.
[1,20] Proxima pecuniae cura; et cuncta scrutantibus iustissimum uisum est inde
repeti ubi inopiae causa erat. bis et uiciens miliens sesteritum donationibus
Nero effuderat: appellari singulos iussit, decima parte liberalitatis apud
quemque eorum relicta. at illis uix decimae super portiones erant, isdem erga
aliena sumptibus quibus sua prodegerant, cum rapacissimo cuique ac perditissimo
non agri aut faenus sed sola instrumenta uitiorum manerent. exactioni triginta
equites Romani praepositi, nouum officii genus et ambitu ac numero onerosum:
ubique hasta et sector, et inquieta urbs actionibus. ac tamen grande gaudium
quod tam pauperes forent quibus donasset Nero quam quibus abstulisset.
exauctorati per eos dies tribuni, e praetorio Antonius Taurus et Antonius Naso,
ex urbanis cohortibus Aemilius Pacensis, e uigilibus Iulius Fronto. nec remedium
in ceteros fuit, sed metus initium, tamquam per artem et formidine singuli
pellerentur, omnibus suspectis.
[1,21] Interea Othonem, cui compositis rebus nulla spes, omne in turbido
consilium, multa simul extimulabant, luxuria etiam principi onerosa, inopia uix
priuato toleranda, in Galbam ira, in Pisonem inuidia; fingebat et metum quo
magis concupisceret: praegrauem se Neroni fuisse, nec Lusitaniam rursus et
alterius exilii honorem expectandum. suspectum semper inuisumque dominanus qui
proximus destinaretur. nocuisse id sibi apud senem principem, magis nociturum
apud iuuenem ingenio trucem et longo exilio efferatum: occidi Othonem posse.
proinde agendum audendumque, dum Galbae auctoritas fluxa, Pisonis nondum
coaluisset. opportunos magnis conatibus transitus rerum, nec cunctatione opus,
ubi perniciosior sit quies quam temeritas. mortem omnibus ex natura aequalem
obliuione apud posteros uel gloria distingui; ac si nocentem innocentemque idem
exitus maneat, acrioris uiri esse merito perire.
[1,22] Non erat Othonis mollis et corpori similis animus. et intimi libertorum
seruorumque, corruptius quam in priuata domo habiti, aulam Neronis et luxus,
adulteria, matrimonia ceterasque regnorum libidines auido talium, si auderet, ut
sua ostentantes, quiescenti ut aliena exprobrabant, urgentibus etiam
mathematicis, dum nouos motus et clarum Othoni annum obseruatione siderum
adfirmant, genus hominum potentibus infidum, sperantibus fallax, quod in
ciuitate nostra et uetabitur semper et retinebitur. multos secreta Poppaeae
mathematicos pessimum principalis matrimonii instrumentum, habuerant: e quibus
Ptolemaeus Othoni in Hispania comes, cum superfuturum eum Neroni promisisset,
postquam ex euentu fides, coniectura iam et rumore senium Galbae et iuuentam
Othonis computantium persuaserat fore ut in imperium adscisceretur. sed Otho
tamquam peritia et monitu fatorum praedicta accipiebat, cupidine ingenii humani
libentius obscura credendi. nec deerat Ptolemaeus, iam et sceleris instinctor,
ad quod facillime ab eius modi uoto transitur.
[1,23] Sed sceleris cogitatio incertum an repens: studia militum iam pridem spe
successionis aut paratu facinoris adfectauerat, in itinere, in agmine, in
stationibus uetustissimum quemque militum nomine uocans ac memoria Neroniani
comitatus contubernalis appellando; alios agnoscere, quosdam requirere et
pecunia aut gratia iuuare, inserendo saepius querelas et ambiguos de Galba
sermones quaeque alia turbamenta uulgi. labores itinerum, inopia commeatuum,
duritia imperii atrocius accipiebantur, cum Campaniae lacus et Achaiae urbes
classibus adire soliti Pyrenaeum et Alpes et immensa uiarum spatia aegre sub
armis eniterentur.
[1,24] Flagrantibus iam militum animis uelut faces addiderat Maeuius Pudens, e
proximis Tigellini. is mobilissimum quemque ingenio aut pecuniae indigum et in
nouas cupiditates praecipitem adliciendo eo paulatim progressus est ut per
speciem conuiuii, quotiens Galba apud Othonem epularetur, cohorti excubias
agenti uiritim centenos nummos diuideret; quam uelut publicam largitionem Otho
secretioribus apud singulos praemiis intendebat, adeo animosus corruptor ut
Cocceio Proculo speculatori, de parte finium cum uicino ambigenti, uniuersum
uicini agrum sua pecunia emptum dono dederit, per socordiam praefecti, quem nota
pariter et occulta fallebant.
[1,25] Sed tum e libertis Onomastum futuro sceleri praefecit, a quo Barbium
Proculum tesserarium speculatorum et Veturium optionem eorundem perductos,
postquam uario sermone callidos audacisque cognouit, pretio et promissis onerat,
data pecunia ad pertemptandos plurium animos. suscepere duo manipulares imperium
populi Romani transferendum et transtulerunt. in conscientiam facinoris pauci
adsciti: suspensos ceterorum animos diuersis artibus stimulant, primores militum
per beneficia Nymphidii ut suspectos, uulgus et ceteros ira et desperatione
dilati totiens donatiui. erant quos memoria Neronis ac desiderium prioris
licentiae accenderet: in commune omnes metu mutandae militiae terrebantur.
[1,26] Infecit ea tabes legionum quoque et auxiliorum motas iam mentis, postquam
uulgatum erat labare Germanici exercitus fidem. adeoque parata apud malos
seditio, etiam apud integros dissimulatio fuit, ut postero iduum die redeuntem a
cena Othonem rapturi fuerint, ni incerta noctis et tota urbe sparsa militum
castra nec facilem inter temulentos consensum timuissent, non rei publicae cura,
quam foedare principis sui sanguine sobrii parabant, sed ne per tenebras, ut
quisque Pannonici uel Germanici exercitus militibus oblatus esset, ignorantibus
plerisque, pro Othone destinaretur. multa erumpentis seditionis indicia per
conscios oppressa: quaedam apud Galbae auris praefectus Laco elusit, ignarus
militarium animorum consiliique quamuis egregii, quod non ipse adferret,
inimicus et aduersus peritos peruicax.
[1,27] Octauo decimo kalendas Februarias sacrificanti pro aede Apollinis Galbae
haruspex Vmbricius tristia exta et instantis insidias ac domesticum hostem
praedicit, audiente Othone (nam proximus adstiterat) idque ut laetum e contrario
et suis cogitationibus prosperum interpretante. nec multo post libertus
Onomastus nuntiat expectari eum ab architecto et redemptoribus, quae
significatio coeuntium iam militum et paratae coniurationis conuenerat. Otho,
causam digressus requirentibus, cum emi sibi praedia uetustate suspecta eoque
prius exploranda finxisset, innixus liberto per Tiberianam domum in Velabrum,
inde ad miliarium aureum sub aedem Saturni pergit. ibi tres et uiginti
speculatores consalutatum imperatorem ac paucitate salutantium trepidum et
sellae festinanter impositum strictis mucronibus rapiunt; totidem ferme milites
in itinere adgregantur, alii conscientia, plerique miraculo, pars clamore et
gladiis, pars silentio, animum ex euentu sumpturi.
[1,28] Stationem in castris agebat Iulius Martialis tribunus. is magnitudine
subiti sceleris, an corrupta latius castra et, si contra tenderet, exitium
metuens, praebuit plerisque suspicionem conscientiae; anteposuere ceteri quoque
tribuni centurionesque praesentia dubiis et honestis, isque habitus animorum
fuit ut pessimum facinus auderent pauci, plures uellent, omnes paterentur.
[1,29] Ignarus interim Galba et sacris intentus fatigabat alieni iam imperii deos,
cum adfertur rumor rapi in castra incertum quem senatorem, mox Othonem esse qui
raperetur, simul ex tota urbe, ut quisque obuius fuerat, alii formidine
augentes, quidam minora uero, ne tum quidem obliti adulationis. igitur
consultantibus placuit pertemptari animum cohortis, quae in Palatio stationem
agebat, nec per ipsum Galbam, cuius integra auctoritas maioribus remediis
seruabatur. Piso pro gradibus domus uocatos in hunc modum adlocutus est: "sextus
dies agitur, commilitones, ex quo ignarus futuri, et siue optandum hoc nomen
siue timendum erat, Caesar adscitus sum. quo domus nostrae aut rei publicae fato
in uestra manu positum est, non quia meo nomine tristiorem casum paueam, ut qui
aduersas res expertus cum maxime discam ne secundas quidem minus discriminis
habere: patris et senatus et ipsius imperii uicem doleo, si nobis aut perire
hodie necesse est aut, quod aeque apud bonos miserum est, occidere. solacium
proximi motus habebamus incruentam urbem et res sine discordia translatas:
prouisum adoptione uidebatur ut ne post Galbam quidem bello locus esset."
[1,30] "Nihil adrogabo mihi nobilitatis aut modestiae; neque enim relatu uirtutum
in comparatione Othonis opus est. uitia, quibus solis gloriatur, euertere
imperium, etiam cum amicum imperatoris ageret. habitune et incessu an illo
muliebri ornatu mereretur imperium? falluntur quibus luxuria specie
liberalitatis imponit: perdere iste sciet, donare nesciet. stupra nunc et
comissationes et feminarum coetus uoluit animo: haec principatus praemia putat,
quorum libido ac uoluptas penes ipsum sit, rubor ac dedecus penes omnis; nemo
enim umquam imperium flagitio quaesitum bonis artibus exercuit. Galbam consensus
generis humani, me Galba consentientibus uobis Caesarem dixit. si res publica et
senatus et populus uacua nomina sunt, uestra, commilitones, interest ne
imperatorem pessimi faciant. legionum seditio aduersus duces suos audita est
aliquando: uestra fides famaque inlaesa ad hunc diem mansit. et Nero quoque uos
destituit, non uos Neronem. minus triginta transfugae et desertores, quos
centurionem aut tribunum sibi eligentis nemo ferret, imperium adsignabunt?
admittitis exemplum et quiescendo commune crimen facitis? transcendet haec
licentia in prouincias, et ad nos scelerum exitus, bellorum ad uos pertinebunt.
nec est plus quod pro caede principis quam quod innocentibus datur, sed proinde
a nobis donatiuum ob fidem quam ab aliis pro facinore accipietis."
[1,31] Dilapsis speculatoribus cetera cohors non aspernata contionantem, ut
turbidis rebus euenit, forte magis et nullo adhuc consilio rapit signa {quam},
quod postea creditum est, insidiis et simulatione. missus et Celsus Marius ad
electos Illyrici exercitus, Vipsania in porticu tendentis; praeceptum Amullio
Sereno et Domitio Sabino primipilaribus, ut Germanicos milites e Libertatis
atrio accerserent. legioni classicae diffidebatur, infestae ob caedem
commilitonum, quos primo statim introitu trucidauerat Galba. pergunt etiam in
castra praetorianorum tribuni Cetrius Seuerus, Subrius Dexter, Pompeius
Longinus, si incipiens adhuc et necdum adulta seditio melioribus consiliis
flecteretur. tribunorum Subrium et Cetrium adorti milites minis, Longinum
manibus coercent exarmantque, quia non ordine militiae, sed e Galbae amicis,
fidus principi suo et desciscentibus suspectior erat. legio classica nihil
cunctata praetorianis adiungitur; Illyrici exercitus electi Celsum infestis
pilis proturbant. Germanica uexilla diu nutauere, inualidis adhuc corporibus et
placatis animis, quod eos a Nerone Alexandriam praemissos atque inde rursus
longa nauigatione aegros impensiore cura Galba refouebat.
[1,32] Vniuersa iam plebs Palatium implebat, mixtis seruitiis et dissono clamore
caedem Othonis et coniuratorum exitium poscentium ut si in circo aut theatro
ludicrum aliquod postularent: neque illis iudicium aut ueritas, quippe eodem die
diuersa pari certamine postulaturis, sed tradito more quemcumque principem
adulandi licentia adclamationum et studiis inanibus. Interim Galbam duae
sententiae distinebat: Titus Vinius manendum intra domum, opponenda seruitia,
firmandos aditus, non eundum ad iratos censebat: daret malorum paenitentiae,
daret bonorum consensui spatium: scelera impetu, bona consilia mora ualescere,
denique eundi ultro, si ratio sit, eandem mox facultatem, regressum, si
paeniteat, inaliena potestate.
[1,33] Festinandum ceteris uidebatur antequam cresceret inualida adhuc coniuratio
paucorum: trepidaturum etiam Othonem, qui furtim digressus, ad ignaros inlatus,
cunctatione nunc et segnitia terentium tempus imitari principem discat. non
expectandum ut compositis castris forum inuadat et prospectante Galba Capitolium
adeat, dum egregius imperator cum fortibus amicis ianua ac limine tenus domum
cludit, obsidionem nimirum toleraturus. et praeclarum in seruis auxilium si
consensus tantae multitudinis et, quae plurimum ualet, prima indignatio
elanguescat. proinde intuta quae indecora; uel si cadere necesse sit,
occurrendum discrimini: id Othoni inuidiosius et ipsis honestum. repugnantem
huic sententiae Vinium Laco minaciter inuasit, stimulante Icelo priuati odii
pertinacia in publicum exitium.
[1,34] Nec diutius Galba cunctatus speciosiora suadentibus accessit. praemissus
tamen in castra Piso, ut iuuenis magno nomine, recenti fauore et infensus Tito
Vinio, seu quia erat seu quia irati ita uolebant: et facilius de odio creditur.
uixdum egresso Pisone occisum in castris Othonem uagus primum et incertus rumor:
mox, ut in magnis mendaciis, interfuisse se quidam et uidisse adfirmabant,
credula fama inter gaudentis et incuriosos. multi arbitrabantur compositum
auctumque rumorem mixtis iam Othonianis, qui ad euocandum Galbam laeta falso
uulgauerint.
[1,35] Tum uero non populus tantum et imperita plebs in plausus et immodica studia
sed equitum plerique ac senatorum, posito metu incauti, refractis Palatii
foribus ruere intus ac se Galbae ostentare, praereptam sibi ultionem querentes,
ignauissimus quisque et, ut res docuit, in periculo non ausurus, nimii uerbis,
linguae feroces; nemo scire et omnes adfirmare, donec inopia ueri et consensu
errantium uictus sumpto thorace Galba inruenti turbae neque aetate neque corpore
{re}sistens sella leuaretur. obuius in Palatio Iulius Atticus speculator,
cruentum gladium ostentans, occisum a se Othonem exclamauit; et Galba
"commilito", inquit, "quis iussit?" insigni animo ad coercendam militarem
licentiam, minantibus intrepidus, aduersus blandientis incorruptus.
[1,36] Haud dubiae iam in castris omnium mentes tantusque ardor ut non contenti
agmine et corporibus in suggestu, in quo paulo ante aurea Galbae statua fuerat,
medium inter signa Othonem uexillis circumdarent. nec tribunis aut centurionibus
adeundi locus: gregarius miles caueri insuper praepositos iubebat. strepere
cuncta clamoribus et tumultu et exhortatione mutua, non tamquam in populo ac
plebe, uariis segni adulatione uocibus, sed ut quemque adfluentium militum
aspexerant, prensare manibus, complecti armis, conlocare iuxta, praeire
sacramentum, modo imperatorem militibus, modo milites imperatori commendare, nec
deerat Otho protendens manus adorare uulgum, iacere oscula et omnia seruiliter
pro dominatione. postquam uniuersa classicorum legio sacramentum eius accepit,
fidens uiribus, et quos adhuc singulos extimulauerat, accendendos in commune
ratus pro uallo castorum ita coepit.
[1,37] "Quis ad uos processerim commilitones, dicere non possum, quia nec priuatum
me uocare sustineo princeps a uobis nominatus, nec principem alio imperante.
uestrum quoque nomen in incerto erit donec dubitabitur imperatorem populi Romani
in castris an hostem habeatis. auditisne ut poena mea et supplicium uestrum
simul postulentur? adeo manifestum est neque perire nos neque saluos esse nisi
una posse; et cuius lenitatis est Galba, iam fortasse promisit, ut qui nullo
exposcente tot milia innocentissimorum militum trucidauerit. horror animum subit
quotiens recordor feralem introitum et hanc solam Galbae uictoriam, cum in
oculis urbis decimari deditos iuberet, quos deprecantis in fidem acceperat. his
auspiciis urbem ingressus, quam gloriam ad principatum attulit nisi occisi
Obultronii Sabini et Cornelii Marcelli in Hispania, Betui Cilonis in Gallia,
Fontei Capitonis in Germania, Clodii Macri in Africa, Cingonii in uia,
Turpiliani in urbe, Nymphidii in castris? quae usquam prouincia, quae castra
sunt nisi cruenta et maculata aut, ut ipse praedicat, emendata et correcta? nam
quae alii scelera, hic remedia uocat, dum falsis nominibus seueritatem pro
saeuitia, parsimoniam pro auaritia, supplicia et contumelias uestras disciplinam
appellat. septem a Neronis fine menses sunt, et iam plus rapuit Icelus quam quod
Polycliti et Vatinii et Aegiali perdiderunt. minore auaritia ac licentia
grassatus esset T. Vinius si ipse imperasset: nunc et subiectos nos habuit
tamquam suos et uilis ut alienos. una illa domus sufficit donatiuo quod uobis
numquam datur et cotidie exprobratur."
[1,38] "Ac ne qua saltem in successore Galbae spes esset accersit ab exilio quem
tristitia et auaritia sui simillimum iudicabat. uidistis, commilitones, notabili
tempestate etiam deos infaustam adoptionem auersantis. idem senatus, idem populi
Romani animus est: uestra uirtus expectatur, apud quos omne honestis consiliis
robur et sine quibus quamuis egregia inualida sunt. non ad bellum uos nec ad
periculum uoco: omnium militum arma nobiscum sunt. nec una cohors togata
defendit nunc Galbam sed detinet: cum uos aspexerit, cum signum meum accceperit,
hoc solum erit certamen, quis mihi plurimum imputet. nullus cunctationis locus
est in eo consilio quod non potest laudari nisi peractum." aperire deinde
armamentarium iussit. rapta statim arma, sine more et ordine militiae, ut
praetorianus aut legionarius insignibus suis distingueretur: miscentur
auxiliaribus galeis scutisque, nullo tribunorum centurionumue adhortante, sibi
quisque dux et instigator; et praecipuum pessimorum incitamentum quod boni
maerebant.
[1,39] Iam exterritus Piso fremitu crebrescentis seditionis et uocibus in urbem
usque resonantibus, egressum interim Galbam et foro adpropinquantem adsecutus
erat; iam Marius Celsus haud laeta rettulerat, cum alii in Palatium redire, alii
Capitolium petere, plerique rostra occupanda censerent, plures tantum sententiis
aliorum contra dicerent, utque euenit in consiliis infelicibus, optima
uiderentur quorum tempus effugerat. agitasse Laco ignaro Galba de occidendo Tito
Vinio dicitur, siue ut poena eius animos militum mulceret, seu conscium Othonis
credebat, ad postremum uel odio. haesitationem attulit tempus ac locus, quia
initio caedis orto difficilis modus; et turbauere consilium trepidi nuntii ac
proximorum diffugia, languentibus omnium studiis qui primo alacres fidem atque
animum ostentauerant.
[1,40] Agebatur huc illuc Galba uario turbae fluctuantis impulsu, completis
undique basilicis ac templis, lugubri prospectu. neque populi aut plebis ulla
uox, sed attoniti uultus et conuersae ad omnia aures; non tumultus, non quies,
quale magni metus et magnae irae silentium est. Othoni tamen armari plebem
nuntiabatur; ire praecipitis et occupare pericula iubet. igitur milites Romani,
quasi Vologaesum aut Pacorum auito Arsacidarum solio depulsuri ac non
imperatorem suum inermem et senem trucidare pergerent, disiecta plebe,
proculcato senatu, truces armis, rapidi equis forum inrumpunt. nec illos
Capitolii aspectus et imminentium templorum religio et priores et futuri
principes terruere quo minus facerent scelus cuius ultor est quisquis successit.
[1,41] Viso comminus armatorum agmine uexillarius comitatae Galbam cohortis
(Atilium Vergilionem fuisse tradunt) dereptam Galbae imaginem solo adflixit: eo
signo manifesta in Othonem omnium militum studia, desertum fuga populi forum,
destricta aduersus dubitantis tela. iuxta Curtii lacum trepidatione ferentium
Galba proiectus e sella ac prouolutus est. extremam eius uocem, ut cuique odium
aut admiratio fuit, uarie prodidere. alii suppliciter interrogasse quid mali
meruisset, paucos dies exoluendo donatiuo deprecatum: plures obtulise ultro
percussoribus iugulum: agerent ac ferirent, si ita {e} re publica uideretur. non
interfuit occidentium quid diceret. de percussore non satis constat: quidam
Terentium euocatum, alii Laecanium; crebrior fama tradidit Camurium quintae
decimae legionis militem impresso gladio iugulum eius hausisse. ceteri crura
brachiaque (nam pectus tegebatur) foede laniauere; pleraque uulnera feritate et
saeuitia trunco iam corpori adiecta.
[1,42] Titum inde Vinium inuasere, de quo et ipso ambigitur consumpseritne uocem
eius instans metus, an proclamauerit non esse ab Othone mandatum ut occideretur.
quod seu finxit formidine seu conscientiam coniurationis confessus est, huc
potius eius uita famaque inclinat, ut conscius sceleris fuerit cuius causa erat.
ante aedem diui Iulii iacuit primo ictu in poplitem, mox ab Iulio Caro
legionario milite in utrumque latus transuerberatus.
[1,43] Insignem illa die uirum Sempronium Densum aetas nostra uidit. centurio is
praetoriae cohortis, a Galba custodiae Pisonis additus, stricto pugione
occurrens armatis et scelus exprobrans ac modo manu modo uoce uertendo in se
percussores quamquam uulnerato Pisoni effugium dedit. Piso in aedem Vestae
peruasit, exceptusque misericordia publici serui et contubernio eius abditus non
religione nec caerimoniis sed latebra inminens exitium differebat, cum aduenere
missu Othonis nominatim in caedem eius ardentis Sulpicius Florus e Britannicis
cohortibus, nuper a Galba ciuitate donatus, et Statius Murcus speculator, a
quibus protractus Piso in foribus templi trucidatur.
[1,44] Nullam caedem Otho maiore laetitia excepisse, nullum caput tam
insatiabilibus oculis perlustrasse dicitur, seu tum primum leuata omni
sollicitudine mens uacare gaudio coeperat, seu recordatio maiestatis in Galba,
amicitiae in Tito Vinio quamuis immitem animum imagine tristi confuderat,
Pisonis ut inimici et aemuli caede laetari ius fasque credebat. praefixa contis
capita gestabantur inter signa cohortium iuxta aquilam legionis, certatim
ostentantibus cruentas manus qui occiderant, qui interfuerant, qui uere qui
falso ut pulchrum et memorabile facinus iactabant. plures quam centum uiginti
libellos praemium exposcentium ob aliquam notabilem illa die operam Vitellius
postea inuenit, omnisque conquiri et interfici iussit, non honori Galbae, sed
tradito principibus more munimentum ad praesens, in posterum ultionem.
[1,45] Alium crederes senatum, alium populum: ruere cuncti in castra, anteire
proximos, certare cum praecurrentibus, increpare Galbam, laudare militum
iudicium, exosculari Othonis manum; quantoque magis falsa erant quae fiebant,
tanto plura facere. nec aspernabatur singulos Otho, auidum et minacem militum
animum uoce uultuque temperans. Marium Celsum, consulem designatum et Galbae
usque in extremas res amicum fidumque, ad supplicium expostulabant, industriae
eius innocentiaeque quasi malis artibus infensi. caedis et praedarum initium et
optimo cuique perniciem quaeri apparebat, sed Othoni nondum auctoritas inerat ad
prohibendum scelus: iubere iam poterat. ita simulatione irae uinciri iussum et
maiores poenas daturum adfirmans praesenti exitio subtraxit.
[1,46] Omnia deinde arbitrio militum acta: praetorii praefectos sibi ipsi legere,
Plotium Firmum e manipularibus quondam, tum uigilibus praepositum et incolumi
adhuc Galba partis Othonis secutum; adiungitur Licinius Proculus, intima
familiaritate Othonis suspectus consilia eius fouisse. urbi Flauium Sabinum
praefecere, iudicium Neronis secuti, sub quo eandem curam obtinuerat, plerisque
Vespasianum fratrem in eo respicientibus. flagitatum ut uacationes praestari
centurionibus solitae remitterentur; namque gregarius miles ut tributum annuum
pendebat. quarta pars manipuli sparsa per commeatus aut in ipsis castris uaga,
dum mercedem centurioni exolueret, neque modum oneris quisquam neque genus
quaestus pensi habebat: per latrocinia et raptus aut seruilibus ministeriis
militare otium redimebant. tum locupletissimus quisque miles labore ac saeuitia
fatigari donec uacationem emeret. ubi sumptibus exhaustus socordia insuper
elanguerat, inops pro locuplete et iners pro strenuo in manipulum redibat, ac
rursus alius atque alius, eadem egestate ac licentia corrupti, ad seditiones et
discordias et ad extremum bella ciuilia ruebant. sed Otho ne uulgi largitione
centurionum animos auerteret, fiscum suum uacationes annuas exoluturum promisit,
rem haud dubie utilem et a bonis postea principibus perpetuitate disciplinae
firmatam. Laco praefectus, tamquam in insulam seponeretur, ab euocato, quem ad
caedem eius Otho praemiserat, confossus; in Marcianum Icelum ut in libertum
palam animaduersum.
[1,47] Exacto per scelera die nouissimum malorum fuit laetitia. uocat senatum
praetor urbanus, certant adulationibus ceteri magistratus, adcurrunt patres:
decernitur Othoni tribunicia potestas et nomen Augusti et omnes principum
honores, adnitentibus cunctis abolere conuicia ac probra, quae promisce iacta
haesisse animo eius nemo sensit; omisisset offensas an distulisset breuitate
imperii in incerto fuit. Otho cruento adhuc foro per stragem iacentium in
Capitolium atque inde in Palatium uectus concedi corpora sepulturae cremarique
permisit. Pisonem Verania uxor ac frater Scribonianus, Titum Vinium Crispina
filia composuere, quaesitis redemptisque capitibus, quae uenalia interfectores
seruauerant.
[1,48] Piso unum et tricensimum aetatis annum explebat, fama meliore quam fortuna.
fratres eius Magnum Claudius, Crassum Nero interfecerant: ipse diu exul,
quadriduo Caesar, properata adoptione ad hoc tantum maiori fratri praelatus est
ut prior occideretur. Titus Vinius quinquaginta septem annos uariis moribus
egit. pater illi praetoria familia, maternus auus e proscriptis. prima militia
infamis: legatum Caluisium Sabinum habuerat, cuius uxor mala cupidine uisendi
situm castrorum, per noctem militari habitu ingressa, cum uigilias et cetera
militiae munia eadem lasciuia temptasset, in ipsis principiis stuprum ausa, et
criminis huius reus Titus Vinius arguebatur. igitur iussu G. Caesaris oneratus
catenis, mox mutatione temporum dimissus, cursu honorum inoffenso legioni post
praeturam praepositus probatusque seruili deinceps probro respersus est tamquam
scyphum aureum in conuiuio Claudii furatus, et Claudius postera die soli omnium
Vinio fictilibus ministrari iussit. sed Vinius proconsulatu Galliam Narbonensem
seuere integreque rexit; mox Galbae amicitia in abruptum tractus, audax,
callidus, promptus et, prout animum intendisset, prauus aut industrius, eadem
ui. testamentum Titi Vinii magnitudine opum inritum, Pisonis supremam uoluntatem
paupertas firmauit.
[1,49] Galbae corpus diu neglectum et licentia tenebrarum plurimis ludibriis
uexatum dispensator Argius e prioribus seruis humili sepultura in priuatis eius
hortis contexit. caput per lixas calonesque suffixum laceratumque ante Patrobii
tumulum (libertus in Neronis punitus a Galba fuerat) postera demum die repertum
et cremato iam corpori admixtum est. hunc exitum habuit Seruius Galba, tribus et
septuaginta annis quinque principes prospera fortuna emensus et alieno imperio
felicior quam suo. uetus in familia nobilitas, magnae opes: ipsi medium
ingenium, magis extra uitia quam cum uirtutibus. famae nec incuriosus nec
uenditator; pecuniae alienae non adpetens, suae parcus, publicae auarus;
amicorum libertorumque, ubi in bonos incidisset, sine reprehensione patiens, si
mali forent, usque ad culpam ignarus. sed claritas natalium et metus temporum
obtentui, ut, quod segnitia erat, sapientia uocaretur. dum uigebat aetas
militari laude apud Germanas floruit. pro consule Africam moderate, iam senior
citeriorem Hispaniam pari iustitia continuit, maior priuato uisus dum priuatus
fuit, et omnium consensu capax imperii nisi imperasset.
[1,50] Trepidam urbem ac simul atrocitatem recentis sceleris, simul ueteres
Othonis mores pauentem nouus insuper de Vitellio nuntius exterruit, ante caedem
Galbae suppressus ut tantum superioris Germaniae exercitum desciuisse
crederetur. tum duos omnium mortalium impudicitia ignauia luxuria deterrimos
uelut ad perdendum imperium fataliter electos non senatus modo et eques, quis
aliqua pars et cura rei publicae, sed uulgus quoque palam maerere. nec iam
recentia saeuae pacis exempla sed repetita bellorum ciuilium memoria captam
totiens suis exercitibus urbem, uastitatem Italiae, direptiones prouinciarum,
Pharsaliam Philippos et Perusiam ac Mutinam, nota publicarum cladium nomina,
loquebantur. prope euersum orbem etiam cum de principatu inter bonos certaretur,
sed mansisse G. Iulio, mansisse Caeare Augusto uictore imperium; mansuram fuisse
sub Pompeio Brutoque rem publicam: nunc pro Othone an pro Vitellio in templa
ituros? utrasque impias preces, utraque detestanda uota inter duos, quorum bello
solum id scires, deteriorem fore qui uicisset. erant qui Vespasianum et arma
Orientis augurarentur, et ut potior utroque Vespasianus, ita bellum aliud atque
alias cladis horrebant. et ambigua de Vespasiano fama, solusque omnium ante se
principum in melius mutatus est.
[1,51] Nunc initia causasque motus Vitelliani expediam. caeso cum omnibus copiis
Iulio Vindice ferox praeda gloriaque exercitus, ut cui sine labore ac periculo
ditissimi belli uictoria euenisset, expeditionem et aciem, praemia quam
stipendia malebat. diu infructuosam et asperam militiam tolerauerant ingenio
loci caelique et seueritate disciplinae, quam in pace inexorabilem discordiae
ciuium resoluunt, paratis utrimque corruptoribus et perfidia impunita. uiri,
arma, equi ad usum et ad decus supererant. sed ante bellum centurias tantum suas
turmasque nouerant; exercitus finibus prouinciarum discernebantur: tum aduersus
Vindicem contractae legiones, seque et Gallias expertae, quaerere rursus arma
nouasque discordias; nec socios, ut olim, sed hostis et uictos uocabant. nec
deerat pars Galliarum, quae Rhenum accolit, easdem partis secuta ac tum acerrima
instigatrix aduersum Galbianos; hoc enim nomen fastidito Vindice indiderant.
igitur Sequanis Aeduisque ac deinde, prout opulentia ciuitatibus erat, infensi
expugnationes urbium, populationes agrorum, raptus penatium hauserunt animo,
super auaritiam et adrogantiam, praecipua ualidiorum uitia, contumacia Gallorum
inritati, qui remissam sibi a Galba quartam tributorum partem et publice donatos
in ignominiam exercitus iactabant. accessit callide uulgatum, temere creditum,
decimari legiones et promptissimum quemque centurionum dimitti. undique atroces
nuntii, sinistra ex urbe fama; infensa Lugdunensis colonia et pertinaci pro
Nerone fide fecunda rumoribus; sed plurima ad fingendum credendumque materies in
ipsis castris, odio metu et, ubi uiris suas respexerant, securitate.
[1,52] Sub ipsas superioris anni kalendas Decembris Aulus Vitellius inferiorem
Germaniam ingressus hiberna legionum cum cura adierat: redditi plerisque
ordines, remissa ignominia, adleuatae notae; plura ambitione, quaedam iudicio,
in quibus sordis et auaritiam Fontei Capitonis adimendis adsignandisue militiae
ordinibus integre mutauerat. nec consularis legati mensura sed in maius omnia
accipiebantur. et {ut} Vitellius apud seueros humilis, ita comitatem
bonitatemque fauentes uocabant, quod sine modo, sine iudicio donaret sua,
largiretur aliena; simul auiditate imperitandi ipsa uitia pro uirtutibus
interpretabantur. multi in utroque exercitu sicut modesti quietique ita mali et
strenui. sed profusa cupidine et insigni temeritate legati legionum Alienus
Caecina et Fabius Valens; e quibus Valens infensus Galbae, tamquam detectam a se
Verginii cunctationem, oppressa Capitonis consilia ingrate tulisset, instigare
Vitellium, ardorem militum ostentans: ipsum celebri ubique fama, nullam in
Flacco Hordeonio moram; adfore Britanniam, secutura Germanorum auxilia: male
fidas prouincias, precarium seni imperium et breui transiturum: panderet modo
sinum et uenienti Fortunae occurreret. merito dubitasse Verginium equestri
familia, ignoto patre, imparem si recepisset imperium, tutum si recusasset:
Vitellio tris patris consulatus, censuram, collegium Caesaris et imponere iam
pridem imperatoris dignationem et auferre priuati securitatem. quatiebatur his
segne ingenium ut concupisceret magis quam ut speraret.
[1,53] At in superiore Germania Caecina, decorus iuuenta, corpore ingens, animi
immodicus, scito sermone, erecto incessu, studia militum inlexerat. hunc iuuenem
Galba, quaestorem in Baetica impigre in partis suas transgressum, legioni
praeposuit: mox compertum publicam pecuniam auertisse ut peculatorem flagitari
iussit. Caecina aegre passus miscere cuncta et priuata uulnera rei publicae
malis operire statuit. nec deerant in exercitu semina discordiae, quod et bello
aduersus Vindicem uniuersus adfuerat, nec nisi occiso Nerone translatus in
Galbam atque in eo ipso sacramento uexillis inferioris Germaniae praeuentus
erat. et Treuiri ac Lingones, quasque alias ciuitates atrocibus edictis aut
damno finium Galba perculerat, hibernis legionum propius miscentur: unde
seditiosa colloquia et inter paganos corruptior miles; et in Verginium fauor
cuicumque alii profuturus.
[1,54] Miserat ciuitas Lingonum uetere instituto dona legionibus dextras, hospitii
insigne. legati eorum in squalorem maestitiamque compositi per principia per
contubernia modo suas iniurias, modo uicinarum ciuitatium praemia, et ubi pronis
militum auribus accipiebantur, ipsius exercitus pericula et contumelias
conquerentes accendebant animos. nec procul seditione aberant cum Hordeonius
Flaccus abire legatos, utque occultior digressus esset, nocte castris excedere
iubet. inde atrox rumor, adfirmantibus plerisque interfectos, ac ni sibi ipsi
consulerent, fore ut acerrimi militum et praesentia conquesti per tenebras et
inscitiam ceterorum occiderentur. obstringuntur in ter se tacito foedere
legiones, adsciscitur auxiliorum miles, primo suspectus tamquam circumdatis
cohortibus alisque impetus in legiones pararetur, mox eadem acrius uoluens,
faciliore inter malos consensu ad bellum quam in pace ad concordiam.
[1,55] Inferioris tamen Germaniae legiones sollemni kalendarum Ianuariarum
sacramento pro Galba adactae, multa cunctatione et raris primorum ordinum
uocibus, ceteri silentio proximi cuiusque audaciam expectantes, insita
mortalibus natura, propere sequi quae piget inchoare. sed ipsis legionibus
inerat diuersitas animorum: primani quintanique turbidi adeo ut quidam saxa in
Galbae imagines iecerint: quinta decima ac sexta decima legiones nihil ultra
fremitum et minas ausae initium erumpendi circumspectabant. at in superiore
exercitu quarta ac duetuicensima legiones, isdem hibernis tendentes, ipso
kalendarum Ianuariarum die dirumpunt imagines Galbae, quarta legio promptius,
duetuicensima cunctanter, mox consensu. ac ne reuerentiam imperii exuere
uiderentur, senatus populique Romani oblitterata iam nomina sacramento
aduocabant, nullo legatorum tribunorumue pro Galba nitente, quibusdam, ut in
tumultu, notabilius turbantibus. non tamen quisquam in modum contionis aut
suggestu locutus; neque enim erat adhuc cui imputaretur.
[1,56] Spectator flagitii Hordeonius Flaccus consularis legatus aderat, non
compescere ruentis, non retinere dubios, non cohortari bonos ausus, sed segnis
pauidus et socordia innocens. quattuor centuriones duetuicensimae legionis,
Nonius Receptus, Donatius Valens, Romilius Marcellus, Calpurnius Repentinus, cum
protegerent Galbae imagines, impetu militum abrepti uinctique. nec cuiquam ultra
fides aut memoria prioris sacramenti, sed quod in seditionibus accidit, unde
plures erant omnes fuere. Nocte quae kalendas Ianuarias secuta est in coloniam
Agrippinensem aquilifer quartae legionis epulanti Vitellio nuntiat quartam et
duetuicensimam legiones proiectis Galbae imaginibus in senatus ac populi Romani
uerba iurasse. id sacramentum inane uisum: occupari nutantem fortunam et offerri
principem placuit. missi a Vitellio ad legiones legatosque qui desciuisse a
Galba superiorem exercitum nuntiarent: proinde aut bellandum aduersus
desciscentis aut, si concordia et pax placeat, faciendum imperatorem: et minore
discrimine sumi principem quam quaeri.
[1,57] Proxima legionis primae hiberna erant et promptissimus et legatis Fabius
Valens. is die postero coloniam Agrippinensem cum equitibus legionis
auxiliariorumque ingressus imperatorem Vitellium consalutauit. secutae ingenti
certamine eiusdem prouinciae legiones; et superior exercitus, speciosis senatus
populique Romani nominibus relictis, tertium nonas Ianuarias Vitellio accessit:
scires illum priore biduo non penes rem publicam fuisse. ardorem exercituum
Agrippinenses, Treuiri, Lingones aequabant, auxilia equos, arma pecuniam
offerentes, ut quisque corpore opibus ingenio ualidus. nec principes modo
coloniarum aut castrorum, quibus praesentia ex affluenti et parta uictoria
magnae spes, sed manipuli quoque et gregarius miles uiatica sua et balteos
phalerasque, insignia armorum argento decora, loco pecuniae tradebant, instinctu
et impetu et auaritia.
[1,58] Igitur laudata militum alacritate Vitellius ministeria principatus per
libertos agi solita in equites Romanos disponit, uacationes centurionibus ex
fisco numerat, saeuitiam militum plerosque ad poenam exposcentium saepius
adprobat, raro simulatione uinculorum frustratur. Pompeius Propinquus procurator
Belgicae statim interfectus; Iulium Burdonem Germanicae classis praefectum astu
subtraxit. exarserat in eum iracundia exercitus tamquam crimen ac mox insidias
Fonteio Capitoni struxisset. grata erat memoria Capitonis, et apud saeuientis
occidere palam, ignoscere non nisi fallendo licebat: ita in custodia habitus et
post uictoriam demum, stratis iam militum odiis, dimissus est. interim ut
piaculum obicitur centurio Crispinus. sanguine Capitonis {se} cruentauerat eoque
et postulantibus manifestior et punienti uilior fuit.
[1,59] Iulius deinde Ciuilis periculo exemptus, praepotens inter Batauos, ne
supplicio eius erox gens alienaretur. et erant in ciuitate Lingonum octo
Batauorum cohortes, quartae decimae legionis auxilia, tum discordia temporum a
legione digressae, prout inclinassent, grande momentum sociae aut aduersae.
Nonium, Donatium, Romilium, Calpurnium centuriones, de quibus supra rettulimus,
occidi iussit, damnatos fidei crimine, grauissimo inter desciscentis. accessere
partibus Valerius Asiaticus, Belgicae prouinciae legatus, quem mox Vitellius
generum adsciuit, et Iunius Blaesus, Lugdunensis Galliae rector, cum Italica
legione e ala Tauriana Lugduni tendentibus. nec in Raeticis copiis mora quo
minus statim adiungerentur: ne in Britannia quidem dubitatum.
[1, 60] Praeerat Trebellius Maximus, per auaritiam ac sordis contemptus
exercitui inuisusque. accendebat odium eius Roscius Coelius legatus uicensimae
legionis, olim discors, sed occasione ciuilium armorum atrocius proruperant.
Trebellius seditionem et confusum ordinem disciplinae Coelio, spoliatas et
inopes legiones Coelius Trebellio obiectabat, cum interim foedis legatorum
certaminibus modestia exercitus corrupta eoque discordiae uentum ut auxiliarium
quoque militum conuiciis proturbatus et adgregantibus se Coelio cohortibus
alisque desertus Trebellius ad Vitellium perfugerit. quies prouinciae quamquam
remoto consulari mansit: rexere legati legionum, pares iure, Coelius audendo
potentior.
[1,61] Adiuncto Britannico exercitu ingens uiribus opibusque Vitellius duos duces,
duo itinera bello destinauit: Fabius Valens adlicere uel, si abnuerent, uastare
Gallias et Cottianis Alpibus Italiam inrumpere, Caecina propiore transitu
Poeninis iugis degredi iussus. Valenti inferioris exercitus electi cum aquila
quintae legionis et cohortibus alisque, ad quadraginta milia armatorum data;
triginta milia Caecina e superiore Germania ducebat, quorum robur legio
unaetuicensima fuit. addita utrique Germanorum auxilia, et quibus Vitellius suas
quoque copias suppleuit, tota mole belli secuturus.
[1,62] Mira inter exercitum imperatoremque diuersitas: instare miles, arma
poscere, dum Galliae trepident, dum Hispaniae cunctentur: non obstare hiemem
neque ignauae pacis moras: inuadendam Italiam, occupandam urbem; nihil in
discordiis ciuilibus festinatione tutius, ubi facto magis quam consulto opus
esset. torpebat Vitellius et fortunam principatus inerti luxu ac prodigis epulis
praesumebat, medio diei temulentus et sagina grauis, cum tamen ardor et uis
militum ultro ducis munia implebat, ut si adesset imperator et strenuis uel
ignauis spem metumue adderet. instructi intentique signum profectionis
exposcunt. nomen Germanici Vitellio statim additum: Caesarem se appellari etiam
uictor prohibuit. laetum augurium Fabio Valenti exercituique, quem in bellum
agebat, ipso profectionis die aquila leni meatu, prout agmen incederet, uelut
dux uiae praeuolauit, longumque per spatium is gaudentium militum clamor, ea
quies interritae alitis fuit ut haud dubium magnae et prosperae rei omen
acciperetur.
[1,63] Et Treuiros quidem ut socios securi adiere: Diuoduri (Mediomatricorum id
oppidum est) quamquam omni comitate exceptos subitus pauor terruit, raptis
repente armis ad caedem innoxiae ciuitatis, non ob praedam aut spoliandi
cupidine, sed furore et rabie et causis incertis eoque difficilioribus remediis,
donec precibus ducis mitigati ab excidio ciuitatis temperauere; caesa tamen ad
quattuor milia hominum. isque terror Gallias inuasit ut uenienti mox agmini
uniuersae ciuitates cum magistratibus et precibus occurrerent, stratis per uias
feminis puerisque: quaeque alia placamenta hostilis irae, non quidem in bello
sed pro pace tendebantur.
[1,64] Nuntium de caede Galbae et imperio Othonis Fabius Valens in ciuitate
Leucorum accepit. nec militum animus in gaudium aut formidine permotus: bellum
uoluebat. Gallis cunctatio exempta est: in Othonem ac Vitellium odium par, ex
Vitellio et metus. proxima Lingonum ciuitas erat, fida partibus. benigne excepti
modestia certauere, sed breuis laetitia fuit cohortium intemperie, quas a
legione quarta decima, ut supra memorauimus, digressas exercitui suo Fabius
Valens adiunxerat. iurgia primum, mox rixa inter Batauos et legionarios, dum his
aut illis studia militum adgregantur, prope in proelium exarsere, ni Valens
animaduersione paucorum oblitos iam Batauos imperii admonuisset. frustra
aduersus Aeduos quaesita belli causa: iussi pecuniam atque arma deferre
gratuitos insuper commeatus praebuere. quod Aedui formidine Lugdunenses gaudio
fecere. sed legio Italica et ala Tauriana abductae: cohortem duodeuicensimam
Lugduni, solitis sibi hibernis, relinqui placuit. Manlius Valens legatus
Italicae legionis, quamquam bene de partibus meritus, nullo apud Vitellium
honore fuit: secretis eum criminationibus infamauerat Fabius ignarum et, quo
incautior deciperetur, palam laudatum.
[1,65] Veterem inter Lugdunensis {et Viennensis} discordiam proximum bellum
accenderat. multae in uicem clades, crebrius infestiusque quam ut tantum propter
Neronem Galbamque pugnaretur. et Galba reditus Lugdunensium occasione irae in
fiscum uerterat; multus contra in Viennensis honor: unde aemulatio et inuidia et
uno amne discretis conexum odium. igitur Lugdunenses extimulare singulos militum
et in euersionem Viennensium impellere, obsessam ab illis coloniam suam, adiutos
Vindicis conatus, conscriptas nuper legiones in praesidium Galbae referendo. et
ubi causas odiorum praetenderant, magnitudinem praedae ostendebant, nec iam
secreta exhortatio, sed publicae preces: irent ultores, excinderent sedem
Gallici belli: cuncta illic externa et hostilia: se, coloniam Romanam et partem
exercitus et prosperarum aduersarumque rerum socios, si fortuna contra daret,
iratis ne relinquerent.
[1,66] His et pluribus in eundem modum perpulerant ut ne legati quidem ac duces
partium restingui posse iracundiam exercitus arbitrarentur, cum haud ignari
discriminis sui Viennenses, uelamenta et infulas praeferentes, ubi agmen
incesserat, arma genua uestigia prensando flexere militum animos; addidit Valens
trecenos singulis militibus sestertios. tum uetustas dignitasque coloniae ualuit
et uerba Fabi salutem incolumitatemque Viennensium commendantis aequis auribus
accepta; publice tamen armis multati, priuatis et promiscis copiis iuuere
militem. sed fama constans fuit ipsum Valentem magna pecunia emptum. is diu
sordidus, repente diues mutationem fortunae male tegebat, accensis egestate
longa cupidinibus immoderatus et inopi iuuenta senex prodigus. lento deinde
agmine per finis Allobrogum ac Vocontiorum ductus exercitus, ipsa itinerum
spatia et statiuorum mutationes uenditante duce, foedis pactionibus aduersus
possessores agrorum et magistratus ciuitatum, adeo minaciter ut Luco (municipium
id Vocontiorum est) faces admouerit, donec pecunia mitigaretur. quotiens
pecuniae materia deesset, stupris et adulteriis exorabatur. sic ad Alpis
peruentum.
[1,67] Plus praedae ac sanguinis Caecina hausit. inritauerant turbidum ingenium
Heluetii, Gallica gens olim armis uirisque, mox memoria nominis clara, de caede
Galbae ignari et Vitellii imperium abnuentes. initium bello fuit auaritia ac
festinatio unaetuicensimae legionis; rapuerant pecuniam missam in stipendium
castelli quod olim Heluetii suis militibus ac stipendiis tuebantur. aegre id
passi Heluetii, interceptis epistulis, quae nomine Germanici exercitus ad
Pannonicas legiones ferebantur, centurionem et quosdam militum in custodia
retinebant. Caecina belli auidus proximam quamque culpam, antequam paeniteret,
ultum ibat: mota propere castra, uastati agri, direptus longa pace in modum
municipii extructus locus, amoeno salubrium aquarum usu frequens; missi ad
Raetica auxilia nuntii ut uersos in legionem Heluetios a tergo adgrederentur.
[1,68] Illi ante discrimen feroces, in periculo pauidi, quamquam primo tumultu
Claudium Seuerum ducem legerant, non arma noscere, non ordines sequi, non in
unum consulere. exitiosum aduersus ueteranos proelium, intuta obsidio dilapsis
uetustate moenibus; hinc Caecina cum ualido exercitu, inde Raeticae alae
cohortesque et ipsorum Raetorum iuuentus, sueta armis et more militiae exercita.
undique populatio et caedes: ipsi medio uagi, abiectis armis, magna pars saucii
aut palantes, in montem Vocetium perfugere. ac statim immissa cohorte Thraecum
depulsi et consectantibus Germanis Raetisque per siluas atque in ipsis latebris
trucidati. multa hominum milia caesa, multa sub corona uenundata. cumque dirutis
omnibus Auenticum gentis caput infesto agmine peteretur, missi qui dederent
ciuitatem, et deditio accepta. in Iulium Alpinum e principibus ut concitorem
belli Caecina animaduertit: ceteros ueniae uel saeuitiae Vitellii reliquit.
[1,69] Haud facile dictu est, legati Heluetiorum minus placabilem imperatorem an
militem inuenerint. ciuitatis excidium poscunt, tela ac manus in ora legatorum
intentant. ne Vitellius quidem uerbis et minis temperabat, cum Claudius Cossus,
unus ex legatis, notae facundiae sed dicendi artem apta trepidatione occultans
atque eo ualidior, militis animum mitigauit. ut est mos, uulgus mutabile subitis
et tam pronum in misericordiam quam immodicum saeuitia fuerat: effusis lacrimis
et meliora constantius postulando impunitatem salutemque ciuitati impetrauere.
[1,70] Caecina paucos in Heluetiis moratus dies dum sententiae Vitellii certior
fieret, simul transitum Alpium parans, laetum ex Italia nuntium accipit alam
Silianam circa Padum agentem sacramento Vitellii accessisset. pro consule
Vitellium Siliani in Africa habuerant; mox a Nerone, ut in Aegyptum
praemitterentur, exciti et ob bellum Vindicis reuocati ac tum in Italia
manentes, instinctu decurionum, qui Othonis ignari, Vitellio obstricti robur
aduentantium legionum et famam Germanici exercitus attollebant, transiere in
partis et ut donum aliquod nouo principi firmissima transpadanae regionis
municipia, Mediolanum ac Nouariam et Eporediam et Vercellas, adiunxere. id
Caecinae per ipsos compertum. et quia praesidio alae unius latissima Italiae
pars defendi nequibat, praemissis Gallorum Lusitanorumque et Britannorum
cohortibus et Germanorum uexillis cum ala Petriana, ipse paulum cunctatus est
num Raeticis iugis in Noricum flecteret aduersus Petronium Vrbicum procuratorem,
qui concitis auxiliis et interruptis fluminum pontibus fidus Othoni putabatur.
sed metu ne amitteret praemissas iam cohortis alasque, simul reputans plus
gloriae retenta Italia et, ubicumque certatum foret, Noricos in cetera uictoriae
praemia cessuros, Poenino itinere subsignanum militem et graue legionum agmen
hibernis adhuc Alpibus transduxit.
[1,71] Otho interim contra spem omnium non deliciis neque desidia torpescere:
dilatae uoluptates, dissimulata luxuria et cuncta ad decorem imperii composita,
eoque plus formidinis adferebant falsae uirtutes et uitia reditura. Marium
Celsum consulem designatum, per speciem uinculorum saeuitiae militum subtractum,
acciri in Capitolium iubet; clementiae titulus e uiro claro et partibus inuiso
petebatur. Celsus constanter seruatae erga Galbam fidei crimen confessus,
exemplum ultro imputauit. nec Otho quasi ignosceret sed deos testis mutuae
reconciliationis adhibens, statim inter intimos amicos habuit et mox bello inter
duces delegit, mansitque Celso uelut fataliter etiam pro Othone fides integra et
infelix. laeta primoribus ciuitatis, celebrata in uulgus Celsi salus ne
militibus quidem ingrata fuit, eandem uirtutem admirantibus cui irascebantur.
[1,72] Par inde exultatio disparibus causis consecuta impetrato Tigellini exitio.
Ofonius Tigellinus obscuris parentibus, foeda pueritia, impudica senecta,
praefecturam uigilum et praetorii et alia praemia uirtutum, quia uelocius erat,
uitiis adeptus, crudelitatem mox, deinde auaritiam, uirilia scelera, exercuit,
corrupto ad omne facinus Nerone, quaedam ignaro ausus, ac postremo eiusdem
desertor ac proditor: unde non alium pertinacius ad poenam flagitauerunt,
diuerso adfectu, quibus odium Neronis inerat et quibus desiderium. apud Galbam
Titi Vinii potentia defensus, praetexentis seruatam ab eo filiam. haud dubie
seruauerat, non clementia, quippe tot interfectis, sed effugium in futurum, quia
pessimus quisque diffidentia praesentium mutationem pauens aduersus publicum
odium priuatam gratiam praeparat: unde nulla innocentiae cura sed uices
impunitatis. eo infensior populus, addita ad uetus Tigellini odium recenti Titi
Vinii inuidia, concurrere ex tota urbe in Palatium ac fora et, ubi plurima uulgi
licentia, in circum ac theatra effusi seditiosis uocibus strepere, donec
Tigellinus accepto apud Sinuessanas aquas supremae necessitatis nuntio inter
stupra concubinarum et oscula et deformis moras sectis nouacula faucibus infamem
uitam foedauit etiam exitu sero et inhonesto.
[1,73] Per idem tempus expostulata ad supplicium Caluia Crispinilla uariis
frustrationibus et aduersa dissimulantis principis fama periculo exempta est.
magistra libidinum Neronis, transgressa in Africam ad instigandum in arma
Clodium Macrum, famem populo Romano haud obscure molita, totius postea ciuitatis
gratiam obtinuit, consulari matrimonio subnixa et apud Galbam Othonem Vitellium
inlaesa, mox potens pecunia et orbitate, quae bonis malisque temporibus iuxta
ualent.
[1,74] Crebrae interim et muliebribus blandimentis infectae ab Othone ad Vitellium
epistulae offerebant pecuniam et gratiam et quemcumque {e} quietis prodigae
uitae legisset. paria Vitellius ostentabat, primo mollius, stulta utrimque et
indecora simulatione, mox quasi rixantes stupra ac flagitia in uicem
obiectauere, neuter falso. Otho, reuocatis quos Galba miserat legatis, rursus ad
utrumque Germanicum exercitum et ad legionem Italicam easque quae Lugduni
agebant copias specie senatus misit. legati apud Vitellium remansere, promptius
quam ut retenti uiderentur; praetoriani, quos per simulationem officii legatis
Otho adiunxerat, remissi antequam legionibus miscerentur. addidit epistulas
Fabius Valens nomine Germanici exercitus ad praetorias et urbanas cohortis de
uiribus partium magnificas et concordiam offerentis; increpabat ultro quod tanto
ante traditum Vitellio imperium ad Othonem uertissent.
[1,75] Ita promissis simul ac minis temptabantur, ut bello impares, in pace nihil
amissuri; neque ideo praetorianorum fides mutata. sed insidiatores ab Othone in
Germaniam, a Vitellio in urbem missi. utrisque frustra fuit, Vitellianis inpune,
per tantam hominum multitudinem mutua ignorantia fallentibus: Othoniani nouitate
uultus, omnibus in uicem gnaris, prodebantur. Vitellius litteras ad Titianum
fratrem Othonis composuit, exitium ipsi filioque eius minitans ni incolumes sibi
mater ac liberi seruarentur. et stetit domus utraque, sub Othone incertum an
metu: Vitellius uictor clementiae gloriam tulit.
[1,76] Primus Othoni fiduciam addidit ex Illyrico nuntius iurasse in eum Dalmatiae
ac Pannoniae et Moesiae legiones. idem ex Hispania adlatum laudatusque per
edictum Cluuius Rufus: set statim cognitum est conuersam ad Vitellium Hispaniam.
ne Aquitania quidem, quamquam ab Iulio Cordo in uerba Othonis obstricta, diu
mansit. nusquam fides aut amor: metu ac necessitate huc illuc mutabantur. eadem
formido prouinciam Narbonensem ad Vitellium uertit, facili transitu ad proximos
et ualidiores. longinquae prouinciae et quidquid armorum mari dirimitur penes
Othonem manebat, non partium studio, sed erat grande momentum in nomine urbis ac
praetexto senatus, et occupauerat animos prior auditus. Iudaicum exercitum
Vespasianus, Syriae legiones Mucianus sacramento Othonis adegere; simul Aegyptus
omnesque uersae in Orientem prouinciae nomine eius tenebantur. idem Africae
obsequium, initio Carthagine orto neque expectata Vipstani Aproniani proconsulis
auctoritate: Crescens Neronis libertus (nam et hi malis temporibus partem se rei
publicae faciunt) epulum plebi ob laetitiam recentis imperii obtulerat, et
populus pleraque sine modo festinauit. Carthaginem ceterae ciuitates secutae.
[1,77] Sic distractis exercitibus ac prouinciis Vitellio quidem ad capessendam
principatus fortunam bello opus erat, Otho ut in multa pace munia imperii
obibat, quaedam ex dignitate rei publicae, pleraque contra decus ex praesenti
usu properando. consul cum Titiano fratre in kalendas Martias ipse; proximos
mensis Verginio destinat ut aliquod exercitui Germanico delenimentum; iungitur
Verginio Pompeius Vopiscus praetexto ueteris amicitiae; plerique Viennensium
honori datum interpretabantur. ceteri consulatus ex destinatione Neronis aut
Galbae mansere, Caelio ac Flauio Sabinis in Iulias, Arrio Antonino et Mario
Celso in Septembris, quorum honoribus ne Vitellius quidem uictor intercessit.
sed Otho pontificatus auguratusque honoratis iam senibus cumulum dignitatis
addidit, aut recens ab exilio reuersos nobilis adulescentulos auitis ac paternis
sacerdotiis in solacium recoluit. redditus Cadio Rufo, Pedio Blaeso, Saeuino P .
. . senatorius locus. repetundarum criminibus sub Claudio ac Nerone ceciderant:
placuit ignoscentibus uerso nomine, quod auaritia fuerat, uideri maiestatem,
cuius tum odio etiam bonae leges peribant.
[1,78] Eadem largitione ciuitatum quoque ac prouinciarum animos adgressus
Hispalensibus et Emeritensibus familiarum adiectiones, Lingonibus uniuersis
ciuitatem Romanam, prouinciae Baeticae Maurorum ciuitates dono dedit; noua iura
Cappadociae, noua Africae, ostentata magis quam mansura. inter quae necessitate
praesentium rerum et instantibus curis excusata ne tum quidem immemor amorum
statuas Poppaeae per senatus consultum reposuit; creditus est etiam de
celebranda Neronis memoria agitauisse spe uulgum adliciendi. et fuere qui
imagines Neronis proponerent: atque etiam Othoni quibusdam diebus populus et
miles, tamquam nobilitatem ac decus adstruerent, Neroni Othoni adclamauit. ipse
in suspenso tenuit, uetandi metu uel agnoscendi pudore.
[1,79] Conuersis ad ciuile bellum animis externa sine cura habebantur. eo
audentius Rhoxolani, Sarmatica gens, priore hieme caesis duabus cohortibus,
magna spe Moesiam inruperant, ad nouem milia equitum, ex ferocia et successu
praedae magis quam pugnae intenta. igitur uagos et incuriosos tertia legio
adiunctis auxiliis repente inuasit. apud Romanos omnia proelio apta: Sarmatae
dispersi aut cupidine praedae graues onere sarcinarum et lubrico itinerum
adempta equorum pernicitate uelut uincti caedebantur. namque mirum dictu ut sit
omnis Sarmatarum uirtus uelut extra ipsos. nihil ad pedestrem pugnam tam
ignauum: ubi per turmas aduenere uix ulla acies obstiterit. sed tum umido die et
soluto gelu neque conti neque gladii, quos praelongos utraque manu regunt, usui,
lapsantibus equis et catafractarum pondere. id principibus et nobilissimo cuique
tegimen, ferreis lamminis aut praeduro corio consertum, ut aduersus ictus
impenetrabile ita impetu hostium prouolutis inhabile ad resurgendum; simul
altitudine et mollitia niuis hauriebantur. Romanus miles facilis lorica et
missili pilo aut lanceis adsultans, ubi res posceret, leui gladio inermem
Sarmatam (neque enim scuto defendi mos est) comminus fodiebat, donec pauci qui
proelio superfuerant paludibus abderentur. ibi saeuitia hiemis aut uulnerum
absumpti. postquam id Romae compertum, M. Aponius Moesiam obtinens triumphali
statua, Fuluus Aurelius et Iulianus Tettius ac Numisius Lupus, legati legionum,
consularibus ornamentis donantur, laeto Othone et gloriam in se trahente,
tamquam et ipse felix bello et suis ducibus suisque exercitibus rem publicam
auxisset.
[1,80] Paruo interim initio, unde nihil timebatur, orta seditio prope urbi excidio
fuit. septimam decimam cohortem e colonia Ostiensi in urbem acciri Otho
iusserat; armandae eius cura Vario Crispino tribuno e praetorianis data. is quo
magis uacuus quietis castris iussa exequeretur, uehicula cohortis incipiente
nocte onerari aperto armamentario iubet. tempus in suspicionem, causa in crimen,
adfectatio quietis in tumultum eualuit, et uisa inter temulentos arma cupidinem
sui mouere. fremit miles et tribunos centurionesque proditionis arguit, tamquam
familiae senatorum ad perniciem Othonis armarentur, pars ignari et uino graues,
pessimus quisque in occasionem praedarum, uulgus, ut mos est, cuiuscumque motus
noui cupidum; et obsequia meliorum nox abstulerat. resistentem seditioni
tribunum et seuerissimos centurionum obtruncant; rapta arma, nudari gladii;
insidentes equis urbem ac Palatium petunt.
[1,81] Erat Othoni celebre conuiuium primoribus feminis uirisque; qui trepidi,
fortuitusne militum furor an dolus imperatoris, manere ac deprehendi an fugere
et dispergi periculosius foret, modo constantiam simulare, modo formidine
detegi, simul Othonis uultum intueri; utque euenit inclinatis ad suspicionem
mentibus, cum timeret Otho, timebatur. sed haud secus discrimine senatus quam
suo territus et praefectos praetorii ad mitigandas militum iras statim miserat
et abire propere omnis e conuiuio, iussit. tum uero passim magistratus proiectis
insignibus, uitata comitum et seruorum frequentia, senes feminaeque per tenebras
diuersa urbis itinera, rari domos, plurimi amicorum tecta et ut cuique
humillimus cliens, incertas latebras petiuere.
[1,82] Militum impetus ne foribus quidem Palatii coercitus quo minus conuiuium
inrumperent, ostendi sibi Othonem expostulantes, uulnerato Iulio Martiale
tribuno et Vitellio Saturnino praefecto legionis, dum ruentibus obsistunt.
undique arma et minae, modo in centuriones tribunosque, modo in senatum
uniuersum, lymphatis caeco pauore animis, et quia neminem unum destinare irae
poterant, licentiam in omnis poscentibus, donec Otho contra decus imperii toro
insistens precibus et lacrimis aegre cohibuit, redieruntque in castra inuiti
neque innocentes. postera die uelut capta urbe clausae domus, rarus per uias
populus, maesta plebs; deiecti in terram militum uultus ac plus tristitiae quam
paenitentiae. manipulatim adlocuti sunt Licinius Proculus et Plotius Firmus
praefecti, ex suo quisque ingenio mitius aut horridius. finis sermonis in eo ut
quina milia nummum singulis militibus numerarentur: tum Otho ingredi castra
ausus. atque illum tribuni centurionesque circumsistunt, abiectis militiae
insignibus otium et salutem flagitantes. sensit inuidiam miles et compositus in
obsequium auctores seditionis ad supplicium ultro postulabat.
[1,83] Otho, quamquam turbidis rebus et diuersis militum animis, cum optimus
quisque remedium praesentis licentiae posceret, uulgus et plures seditionibus et
ambitioso imperio laeti per turbas et raptus facilius ad ciuile bellum
impellerentur, simul reputans non posse principatum scelere quaesitum subita
modestia et prisca grauitate retineri, sed discrimine urbis et periculo senatus
anxius, postremo ita disseruit: "neque ut adfectus uestros in amorem mei
accenderem, commilitones, neque ut animum ad uirtutem cohortarer (utraque enim
egregie supersunt), sed ueni postulaturus a uobis temperamentum uestrae
fortitudinis et erga me modum caritatis. tumultus proximi initium non cupiditate
uel odio, quae multos exercitus in discordiam egere, ac ne detrectatione quidem
aut formidine periculorum: nimia pietas uestra acrius quam considerate
excitauit; nam saepe honestas rerum causas, ni iudicium adhibeas, perniciosi
exitus consequuntur. imus ad bellum. num omnis nuntios palam audiri, omnia
consilia cunctis praesentibus tractari ratio rerum aut occasionum uelocitas
patitur? tam nescire quaedam milites quam scire oportet: ita se ducum
auctoritas, sic rigor disciplinae habet, ut multa etiam centuriones tribunosque
tantum iuberi expediat. si cur iubeantur quaerere singulis liceat, pereunte
obsequio etiam imperium intercidit. an et illic nocte intempesta rapientur arma?
unus alterue perditus ac temulentus (neque enim pluris consternatione proxima
insanisse crediderim) centurionis ac tribuni sanguine manus imbuet, imperatoris
sui tentorium inrumpet?"
[1,84] "Vos quidem istud pro me: sed in discursu ac tenebris et rerum omnium
confusione patefieri occasio etiam aduersus me potest. si Vitellio et
satellitibus eius eligendi facultas detur, quem nobis animum, quas mentis
imprecentur, quid aliud quam seditionem et discordiam optabunt? ne miles
centurioni, ne centurio tribuno obsequatur, ut confusi pedites equitesque in
exitium ruamus. parendo potius, commilitones, quam imperia ducum sciscitando res
militares continentur, et fortissimus in ipso discrimine exercitus est qui ante
discrimen quietissimus. uobis arma et animus sit: mihi consilium et uirtutis
uestrae regimen relinquite. paucorum culpa fuit, duorum poena erit: ceteri
abolete memoriam foedissimae noctis. nec illas aduersus senatum uoces ullus
usquam exercitus audiat. caput imperii et decora omnium prouinciarum ad poenam
uocare non hercule illi, quos cum maxime Vitellius in nos ciet, Germani audeant.
ulline Italiae alumni et Romana uere iuuentus ad sanguinem et caedem
depoposcerit ordinem, cuius splendore et gloria sordis et obscuritatem
Vitellianarum partium praestringimus? nationes aliquas occupauit Vitellius,
imaginem quandam exercitus habet, senatus nobiscum est: sic fit ut hinc res
publica, inde hostes rei publicae constiterint. quid? uos pulcherrimam hanc
urbem domibus et tectis et congestu lapidum stare creditis? muta ista et inanima
intercidere ac reparari promisca sunt: aeternitas rerum et pax gentium et mea
cum uestra salus incolumitate senatus firmatur. hunc auspicato a parente et
conditore urbis nostrae institutum et a regibus usque ad principes continuum et
immortalem, sicut a maioribus accepimus, sic posteris tradamus; nam ut ex uobis
senatores, ita ex senatoribus principes nascuntur."
[1,85] Et oratio ad perstringendos mulcendosque militum animos et seueritatis
modus (neque enim in pluris quam in duos animaduerti iusserat) grate accepta
compositique ad praesens qui coerceri non poterant. non tamen quies urbi
redierat: strepitus telorum et facies belli, {et} militibus ut nihil in commune
turbantibus, ita sparsis per domos occulto habitu, et maligna cura in omnis,
quos nobilitas aut opes aut aliqua insignis claritudo rumoribus obiecerat:
Vitellianos quoque milites uenisse in urbem ad studia partium noscenda plerique
credebant: unde plena omnia suspicionum et uix secreta domuum sine formidine.
sed plurimum trepidationis in publico, ut quemque nuntium fama attulisset,
animum uultumque conuersis, ne diffidere dubiis ac parum gaudere prosperis
uiderentur. coacto uero in curiam senatu arduus rerum omnium modus, ne contumax
silentium, ne suspecta libertas; et priuato Othoni nuper atque eadem dicenti
nota adulatio. igitur uersare sententias et huc atque illuc torquere, hostem et
parricidam Vitellium uocantes, prouidentissimus quisque uulgaribus conuiciis,
quidam uera probra iacere, in clamore tamen et ubi plurimae uoces, aut tumultu
uerborum sibi ipsi obstrepentes.
[1,86] Prodigia insuper terrebant diuersis auctoribus uulgata: inuestibulo
Capitolii omissas habenas bigae, cui Victoria institerat, erupisse cella Iunonis
maiorem humana speciem, statuam diui Iulii in insula Tiberini amnis sereno et
immoto die ab occidente in orientem conuersam, prolocutum in Etruria bouem,
insolitos animalium partus, et plura alia rudibus saeculis etiam in pace
obseruata, quae nunc tantum in metu audiuntur. sed praecipuus et cum praesenti
exitio etiam futuri pauor subita inundatione Tiberis, qui immenso auctu proruto
ponte sublicio ac strage obstantis molis refusus, non modo iacentia et plana
urbis loca, sed secura eius modi casuum impleuit: rapti e publico plerique,
plures in tabernis et cubilibus intercepti. fames in uulgus inopia quaestus et
penuria alimentorum. corrupta stagnantibus aquis insularum fundamenta, dein
remeante flumine dilapsa. utque primum uacuus a periculo animus fuit, id ipsum
quod paranti expeditionem Othoni campus Martius et uia Flaminia iter belli esset
obstructum fortuitis uel naturalibus causis in prodigium et omen imminentium
cladium uertebatur.
[1,87] Otho lustrata urbe et expensis bello consiliis, quando Poeninae Cottiaeque
Alpes et ceteri Galliarum aditus Vitellianis exercitibus claudebantur,
Narbonensem Galliam adgredi statuit classe ualida et partibus fida, quod
reliquos caesorum ad pontem Muluium et saeuitia Galbae in custodia habitos in
numeros legionis composuerat, facta et ceteris spe honoratae in posterum
militiae. addidit classi urbanas cohortis et plerosque e praetorianis, uiris et
robur exercitus atque ipsis ducibus consilium et custodes. summa expeditionis
Antonio Nouello, Suedio Clementi primipilaribus, Aemilio Pacensi, cui ademptum a
Galba tribunatum reddiderat, permissa. curam nauium Moschus libertus retinebat
ad obseruandam honestiorum fidem immutatus. peditum equitumque copiis Suetonius
Paulinus, Marius Celsus, Annius Gallus rectores destinati, sed plurima fides
Licinio Proculo praetorii praefecto. is urbanae militiae impiger, bellorum
insolens, auctoritatem Paulini, uigorem Celsi, maturitatem Galli, ut cuique
erat, criminando, quod facillimum factu est, prauus et callidus bonos et
modestos anteibat.
[1,88] Sepositus per eos dies Cornelius Dolabella in coloniam Aquinatem, neque
arta custodia neque obscura, nullum ob crimen, sed uetusto nomine et
propinquitate Galbae monstratus. multos e magistratibus, magnam consularium
partem Otho non participes aut ministros bello, sed comitum specie secum
expedire iubet, in quis et Lucium Vitellium, eodem quo ceteros cultu, nec ut
imperatoris fratrem nec ut hostis. igitur motae urbis curae; nullus ordo metu
aut periculo uacuus. primores senatus aetate inualidi et longa pace desides,
segnis et oblita bellorum nobilitas, ignarus militiae eques, quanto magis
occultare et abdere pauorem nitebantur, manifestius pauidi. nec deerant e
contrario qui amibitione stolida conspicua arma, insignis equos, quidam
luxuriosos apparatus conuiuiorum et inritamenta libidinum ut instrumentum belli
mercarentur. sapientibus quietis et rei publicae cura; leuissimus quisque et
futuri improuidus spe uana tumens; multi adflicta fide in pace anxii, turbatis
rebus alacres et per incerta tutissimi.
[1,89] Sed uulgus et magnitudine nimia communium curarum expers populus sentire
paulatim belli mala, conuersa in militum usum omni pecunia, intentis alimentorum
pretiis, quae motu Vindicis haud perinde plebem attriuerant, secura tum urbe et
prouinciali bello, quod inter legiones Galliasque uelut externum fuit. nam ex
quo diuus Augustus res Caesarum composuit, procul et in unius sollicitudinem aut
decus populus Romanus bellauerat; sub Tiberio et Gaio tantum pacis aduersa {ad}
rem publicam pertinuere; Scriboniani contra Claudium incepta simul audita et
coercita; Nero nuntiis magis et rumoribus quam armis depulsus: tum legiones
classesque et, quod raro alias, praetorianus urbanusque miles in aciem deducti,
Oriens Occidensque et quicquid utrimque uirium est a tergo, si ducibus aliis
bellatum foret, longo bello materia. fuere qui proficiscenti Othoni moras
religionemque nondum conditorum ancilium adferrent: aspernatus est omnem
cunctationem ut Neroni quoque exitiosam; et Caecina iam Alpes transgressus
extimulabat.
[1,90] Pridie idus Martias commendata patribus re publica reliquias Neronianarum
sectionum nondum in fiscum conuersas reuocatis ab exilio concessit, iustissimum
donum et in speciem magnificum, sed festinata iam pridem exactione usu sterile.
mox uocata contione maiestatem urbis et consensum populi ac senatus pro se
attollens, aduersum Vitellianas partis modeste disseruit, inscitiam potius
legionum quam audaciam increpans, nulla Vitellii mentione, siue ipsius ea
moderatio, seu scriptor orationis sibi metuens contumeliis in Vitellium
abstinuit, quando, ut in consiliis militiae Suetonio Paulino et Mario Celso, ita
in rebus urbanis Galeri Trachali ingenio Othonem ut credebatur; et erant qui
genus ipsum orandi noscerent, crebro fori usu celebre et ad implendas populi
auris latum et sonans. clamor uocesque uulgi ex more adulandi nimiae et falsae:
quasi dictatorem Caesarem aut imperatorem Augustum prosequerentur, ita studiis
uotisque certabant, nec metu aut amore, sed ex libidine seruitii: ut in
familiis, priuata cuique stimulatio, et uile iam decus publicum. profectus Otho
quietem urbis curasque imperii Saluio Titiano fratri permisit.
|