[3,1] Meliore fato fideque partium Flauianarum duces consilia belli tractabant.
Poetouionem in hiberna tertiae decimae legionis conuenerant. illic agitauere
placeretne obstrui Pannoniae Alpes, donec a tergo uires uniuersae consurgerent,
an ire comminus et certare pro Italia constantius foret. quibus opperiri auxilia
et trahere bellum uidebatur, Germanicarum legionum uim famamque extollebant, et
aduenisse mox cum Vitellio Britannici exercitus robora: ipsis nec numerum parem
pulsarum nuper legionum, et quamquam atrociter loquerentur, minorem esse apud
uictos animum. sed insessis interim Alpibus uenturum cum copiis Orientis
Mucianum; superesse Vespasiano mare, classis, studia prouinciarum, per quas
uelut alterius belli molem cieret. ita salubri mora nouas uiris adfore, ex
praesentibus nihil periturum.
[3,2] Ad ea Antonius Primus (is acerrimus belli concitator) festinationem ipsis
utilem, Vitellio exitiosam disseruit. plus socordiae quam fiduciae accessisse
uictoribus; neque enim in procinctu et castris habitos: per omnia Italiae
municipia desides, tantum hospitibus metuendos, quanto ferocius ante se egerint,
tanto cupidius insolitas uoluptates hausisse. circo quoque ac theatris et
amoenitate urbis emollitos aut ualetudinibus fessos: sed addito spatio rediturum
et his robur meditatione belli; nec procul Germaniam, unde uires; Britanniam
freto dirimi, iuxta Gallias Hispaniasque, utrimque uiros equos tributa, ipsamque
Italiam et opes urbis; ac si inferre arma ultro uelint, duas classis uacuumque
Illyricum mare. quid tum claustra montium profutura? quid tractum in aestatem
aliam bellum? unde interim pecuniam et commeatus? quin potius eo ipso uterentur
quod Pannonicae legiones deceptae magis quam uictae resurgere in ultionem
properent, Moesici exercitus integras uiris attulerint. si numerus militum
potius quam legionum putetur, plus hinc roboris, nihil libidinum; et profuisse
disciplinae ipsum pudorem: equites uero ne tum quidem uictos, sed quamquam rebus
aduersis disiectam Vitellii aciem. 'duae tunc Pannonicae ac Moesicae alae
perrupere hostem: nunc sedecim alarum coniuncta signa pulsu sonituque et nube
ipsa operient ac superfundent oblitos proeliorum equites equosque. nisi quis
retinet, idem suasor auctorque consilii ero. uos, quibus fortuna in integro est,
legiones continete: mihi expeditae cohortes sufficient. iam reseratam Italiam,
impulsas Vitellii res audietis. iuuabit sequi et uestigiis uincentis insistere.'
[3,3] Haec ac talia flagrans oculis, truci uoce, quo latius audiretur (etenim se
centuriones et quidam militum consilio miscuerant), ita effudit ut cautos quoque
ac prouidos permoueret, uulgus et ceteri unum uirum ducemque, spreta aliorum
segnitia, laudibus ferrent. hanc sui famam ea statim contione commouerat, qua
recitatis Vespasiani epistulis non ut plerique incerta disseruit, huc illuc
tracturus interpretatione, prout conduxisset: aperte descendisse in causam
uidebatur, eoque grauior militibus erat culpae uel gloriae socius.
[3,4] Proxima Cornelii Fusci procuratoris auctoritas. is quoque inclementer in
Vitellium inuehi solitus nihil spei sibi inter aduersa reliquerat. Tampius
Flauianus, natura ac senecta cunctator, suspiciones militum inritabat, tamquam
adfinitatis cum Vitellio meminisset; idemque, quod coeptante legionum motu
profugus, dein sponte remeauerat, perfidiae locum quaesisse credebatur. nam
Flauianum, omissa Pannonia ingressum Italiam et discrimini exemptum, rerum
nouarum cupido legati nomen resumere et misceri ciuilibus armis impulerat,
suadente Cornelio Fusco, non quia industria Flauiani egebat, sed ut consulare
nomen surgentibus cum maxime partibus honesta specie praetenderetur.
[3,5] Ceterum ut transmittere in Italiam impune et usui foret, scriptum Aponio
Saturnino, cum exercitu Moesico celeraret. ac ne inermes prouinciae barbaris
nationibus exponerentur, principes Sarmatarum Iazugum, penes quos ciuitatis
regimen, in commilitium adsciti. plebem quoque et uim equitum, qua sola ualent,
offerebant: remissum id munus, ne inter discordias externa molirentur aut maiore
ex diuerso mercede ius fasque exuerent. trahuntur in partis Sido atque Italicus
reges Sueborum, quis uetus obsequium erga Romanos et gens fidei ~commissior~
patientior. posita in latus auxilia, infesta Raetia, cui Porcius Septiminus
procurator erat, incorruptae erga Vitellium fidei. igitur Sextilius Felix cum
ala Auriana et octo cohortibus ac Noricorum iuuentute ad occupandam ripam Aeni
fluminis, quod Raetos Noricosque interfluit, missus. nec his aut illis proelium
temptantibus, fortuna partium alibi transacta.
[3,6] Antonio uexillarios e cohortibus et partem equitum ad inuadendam Italiam
rapienti comes fuit Arrius Varus, strenuus bello, quam gloriam et dux Corbulo et
prosperae in Armenia res addiderant. idem secretis apud Neronem sermonibus
ferebatur Corbulonis uirtutes criminatus; unde infami gratia primum pilum adepto
laeta ad praesens male parta mox in perniciem uertere. sed Primus ac Varus
occupata Aquileia (per) proxima quaeque et Opitergii et Altini laetis animis
accipiuntur. relictum Altini praesidium aduersus classis Rauennatis (conatus),
nondum defectione eius audita. inde Patauium et Ateste partibus adiunxere. illic
cognitum tris Vitellianas cohortis et alam, cui Sebosianae nomen, ad Forum
Alieni ponte iuncto consedisse. placuit occasio inuadendi incuriosos; nam id
quoque nuntiabatur. luce prima inermos plerosque oppressere. praedictum ut
paucis interfectis ceteros pauore ad mutandam fidem cogerent. et fuere qui se
statim dederent: plures abrupto ponte instanti hosti uiam abstulerunt. principia
belli secundum Flauianos data.
[3,7] Vulgata uictoria legiones septima Galbiana, tertia decima Gemina cum Vedio
Aquila legato Patauium alacres ueniunt. ibi pauci dies ad requiem sumpti, et
Minicius Iustus praefectus castrorum legionis septimae, quia adductius quam
ciuili bello imperitabat, subtractus militum irae ad Vespasianum missus est.
desiderata diu res interpretatione gloriaque in maius accipitur, postquam Galbae
imagines discordia temporum subuersas in omnibus municipiis recoli iussit
Antonius, decorum pro causa ratus, si placere Galbae principatus et partes
reuirescere crederentur.
[3,8] Quaesitum inde quae sedes bello legeretur. Verona potior uisa, patentibus
circum campis ad pugnam equestrem, qua praeualebant: simul coloniam copiis
ualidam auferre Vitellio in rem famamque uidebatur. possessa ipso transitu
Vicetia; quod per se paruum (etenim modicae municipio uires) magni momenti locum
obtinuit reputantibus illic Caecinam genitum et patriam hostium duci ereptam. in
Veronensibus pretium fuit: exemplo opibusque partis iuuere; et interiectus
exercitus Raetiam Iuliasque Alpis, (ac) ne peruium illa Germanicis exercitibus
foret, obsaepserat. quae ignara Vespasiano aut uetita: quippe Aquileiae sisti
bellum expectarique Mucianum iubebat, adiciebatque imperio consilium, quando
Aegyptus, claustra annonae, uectigalia opulentissimarum prouinciarum
obtinerentur, posse Vitellii exercitum egestate stipendii frumentique ad
deditionem subigi. eadem Mucianus crebris epistulis monebat, incruentam et sine
luctu uictoriam et alia huiusce modi praetexendo, sed gloriae auidus atque omne
belli decus sibi retinens. ceterum ex distantibus terrarum spatiis consilia post
res adferebantur.
[3,9] Igitur repentino incursu Antonius stationes hostium inrupit; temptatisque
leui proelio animis ex aequo discessum. mox Caecina inter Hostiliam, uicum
Veronensium, et paludes Tartari fluminis castra permuniit, tutus loco, cum terga
flumine, latera obiectu paludis tegerentur. quod si adfuisset fides, aut opprimi
uniuersis Vitellianorum uiribus duae legiones, nondum coniuncto Moesico
exercitu, potuere, aut retro actae deserta Italia turpem fugam consciuissent.
sed Caecina per uarias moras prima hostibus prodidit tempora belli, dum quos
armis pellere promptum erat, epistulis increpat, donec per nuntios pacta
perfidiae firmaret. interim Aponius Saturninus cum legione septima Claudiana
aduenit. legioni tribunus Vipstanus Messala praeerat, claris maioribus, egregius
ipse et qui solus ad id bellum artis bonas attulisset. has ad copias nequaquam
Vitellianis paris (quippe tres adhuc legiones erant) misit epistulas Caecina,
temeritatem uicta arma tractantium incusans. simul uirtus Germanici exercitus
laudibus attollebatur, Vitellii modica et uulgari mentione, nulla in Vespasianum
contumelia: nihil prorsus quod aut corrumperet hostem aut terreret. Flauianarum
partium duces omissa prioris fortunae defensione pro Vespasiano magnifice, pro
causa fidenter, de exercitu securi, in Vitellium ut inimici praesumpsere, facta
tribunis centurionibusque retinendi quae Vitellius indulsisset spe; atque ipsum
Caecinam non obscure ad transitionem hortabantur. recitatae pro contione
epistulae addidere fiduciam, quod submisse Caecina, uelut offendere Vespasianum
timens, ipsorum duces contemptim tamquam insultantes Vitellio scripsissent.
[3,10] Aduentu deinde duarum legionum, e quibus tertiam Dillius Aponianus, octauam
Numisius Lupus ducebant, ostentare uiris et militari uallo Veronam circumdare
placuit. forte Galbianae legioni in aduersa fronte ualli opus cesserat, et uisi
procul sociorum equites uanam formidinem ut hostes fecere. rapiuntur arma metu
proditionis. ira militum in Tampium Flauianum incubuit, nullo criminis
argumento, sed iam pridem inuisus turbine quodam ad exitium poscebatur:
propinquum Vitellii, proditorem Othonis, interceptorem donatiui clamitabant. nec
defensioni locus, quamquam supplicis manus tenderet, humi plerumque stratus,
lacera ueste, pectus atque ora singultu quatiens. id ipsum apud infensos
incitamentum erat, tamquam nimius pauor conscientiam argueret. obturbabatur
militum uocibus Aponius, cum loqui coeptaret; fremitu et clamore ceteros
aspernantur. uni Antonio apertae militum aures; namque et facundia aderat
mulcendique uulgum artes et auctoritas. ubi crudescere seditio et a conuiciis ac
probris ad tela et manus transibant, inici catenas Flauiano iubet. sensit
ludibrium miles, disiectisque qui tribunal tuebantur extrema uis parabatur.
opposuit sinum Antonius stricto ferro, aut militum se manibus aut suis moriturum
obtestans, ut quemque notum et aliquo militari decore insignem aspexerat, ad
ferendam opem nomine ciens. mox conuersus ad signa et bellorum deos, hostium
potius exercitibus illum furorem, illam discordiam inicerent orabat, donec
fatisceret seditio et extremo iam die sua quisque in tentoria dilaberentur.
profectus eadem nocte Flauianus obuiis Vespasiani litteris discrimini exemptus
est.
[3,11] Legiones uelut tabe infectae Aponium Saturninum Moesici exercitus legatum
eo atrocius adgrediuntur, quod non, ut prius, labore et opere fessae, sed medio
diei exarserant, uulgatis epistulis, quas Saturninus ad Vitellium scripsisse
credebatur. ut olim uirtutis modestiaeque, tunc procacitatis et petulantiae
certamen erat, ne minus uiolenter Aponium quam Flauianum ad supplicium
deposcerent. quippe Moesicae legiones adiutam a se Pannonicorum ultionem
referentes, et Pannonici, uelut absoluerentur aliorum seditione, iterare culpam
gaudebant. in hortos, in quibus deuertebatur Saturninus, pergunt. nec tam Primus
et Aponianus et Messala, quamquam omni modo nisi, eripuere Saturninum quam
obscuritas latebrarum, quibus occulebatur, uacantium forte balnearum fornacibus
abditus. mox omissis lictoribus Patauium concessit. digressu consularium uni
Antonio uis ac potestas in utrumque exercitum fuit, cedentibus collegis et
obuersis militum studiis. nec deerant qui crederent utramque seditionem fraude
Antonii coeptam, ut solus bello frueretur.
[3,12] Ne in Vitellii quidem partibus quietae mentes: exitiosiore discordia non
suspicionibus uulgi, sed perfidia ducum turbabantur. Lucilius Bassus classis
Rauennatis praefectus ambiguos militum animos, quod magna pars Dalmatae
Pannoniique erant, quae prouinciae Vespasiano tenebantur, partibus eius
adgregauerat. nox proditioni electa, ut ceteris ignaris soli in principia
defectores coirent. Bassus pudore seu metu, quisnam exitus foret, intra domum
opperiebatur. trierarchi magno tumultu Vitellii imagines inuadunt; et paucis
resistentium obtruncatis ceterum uulgus rerum nouarum studio in Vespasianum
inclinabat. tum progressus Lucilius auctorem se palam praebet. classis Cornelium
Fuscum praefectum sibi destinat, qui propere adcucurrit. Bassus honorata
custodia Liburnicis nauibus Atriam peruectus a praefecto alae Vibennio Rufino,
praesidium illic agitante, uincitur, sed exoluta statim uincula interuentu Hormi
Caesaris liberti: is quoque inter duces habebatur.
[3,13] At Caecina, defectione classis uulgata, primores centurionum et paucos
militum, ceteris per militiae munera dispersis, secretum castrorum adfectans in
principia uocat. ibi Vespasiani uirtutem uirisque partium extollit: transfugisse
classem, in arto commeatum, aduersas Gallias Hispaniasque, nihil in urbe fidum;
atque omnia de Vitellio in deterius. mox incipientibus qui conscii aderant,
ceteros re noua attonitos in uerba Vespasiani adigit; simul Vitellii imagines
dereptae et missi qui Antonio nuntiarent. sed ubi totis castris in fama
proditio, recurrens in principia miles praescriptum Vespasiani nomen, proiectas
Vitellii effigies aspexit, uastum primo silentium, mox cuncta simul erumpunt.
huc cecidisse Germanici exercitus gloriam ut sine proelio, sine uulnere uinctas
manus et capta traderent arma? quas enim ex diuerso legiones? nempe uictas; et
abesse unicum Othoniani exercitus robur, primanos quartadecimanosque, quos tamen
isdem illis campis fuderint strauerintque. ut tot armatorum milia, uelut grex
uenalium, exuli Antonio donum darentur? octo nimirum legiones unius classis
accessionem fore. id Basso, id Caecinae uisum, postquam domos hortos opes
principi abstulerint, etiam militem auferre. integros incruentosque, Flauianis
quoque partibus uilis, quid dicturos reposcentibus aut prospera aut aduersa?
[3,14] Haec singuli, haec uniuersi, ut quemque dolor impulerat, uociferantes,
initio a quinta legione orto, repositis Vitellii imaginibus uincla Caecinae
iniciunt; Fabium Fabullum quintae legionis legatum et Cassium Longum praefectum
castrorum duces deligunt; forte oblatos trium Liburnicarum milites, ignaros et
insontis, trucidant; relictis castris, abrupto ponte Hostiliam rursus, inde
Cremonam pergunt, ut legionibus primae Italicae et unietuicensimae Rapaci
iungerentur, quas Caecina ad obtinendam Cremonam cum parte equitum praemiserat.
[3,15] Vbi haec comperta Antonio, discordis animis, discretos uiribus hostium
exercitus adgredi statuit, antequam ducibus auctoritas, militi obsequium et
iunctis legionibus fiducia rediret. namque Fabium Valentem profectum ab urbe
adceleraturumque cognita Caecinae proditione coniectabat; et fidus Vitellio
Fabius nec militiae ignarus. simul ingens Germanorum uis per Raetiam timebatur.
et Britannia Galliaque et Hispania auxilia Vitellius acciuerat, immensam belli
luem, ni Antonius id ipsum metuens festinato proelio uictoriam praecepisset.
uniuerso cum exercitu secundis a Verona castris Bedriacum uenit. postero die
legionibus ad muniendum retentis, auxiliares cohortes in Cremonensem agrum
missae ut specie parandarum copiarum ciuili praeda miles imbueretur: ipse cum
quattuor milibus equitum ad octauum a Bedriaco progressus quo licentius
popularentur. exploratores, ut mos est, longius curabant.
[3,16] Quinta ferme hora diei erat, cum citus eques aduentare hostis, praegredi
paucos, motum fremitumque late audiri nuntiauit. dum Antonius quidnam agendum
consultat, auiditate nauandae operae Arrius Varus cum promptissimis equitum
prorupit impulitque Vitellianos modica caede; nam plurium adcursu uersa fortuna,
et acerrimus quisque sequentium fugae ultimus erat. nec sponte Antonii
properatum, et fore quae acciderant rebatur. hortatus suos ut magno animo
capesserent pugnam, diductis in latera turmis uacuum medio relinquit iter quo
Varum equitesque eius reciperet; iussae armari legiones; datum per agros signum
ut, qua cuique proximum, omissa praeda proelio occurreret. pauidus interim Varus
turbae suorum miscetur intulitque formidinem. pulsi cum sauciis integri suomet
ipsi metu et angustiis uiarum conflictabantur.
[3,17] Nullum in illa trepidatione Antonius constantis ducis aut fortis militis
officium omisit. occursare pauentibus, retinere cedentis, ubi plurimus labor,
unde aliqua spes, consilio manu uoce insignis hosti, conspicuus suis. eo
postremo ardoris prouectus est ut uexillarium fugientem hasta transuerberaret;
mox raptum uexillum in hostem uertit. quo pudore haud plures quam centum equites
restitere: iuuit locus, artiore illic uia et fracto interfluentis riui ponte,
qui incerto alueo et praecipitibus ripis fugam impediebat. ea necessitas seu
fortuna lapsas iam partis restituit. firmati inter se densis ordinibus excipiunt
Vitellianos temere effusos, atque illi consternantur. Antonius instare
perculsis, sternere obuios, simul ceteri, ut cuique ingenium, spoliare, capere,
arma equosque abripere. et exciti prospero clamore, qui modo per agros fuga
palabantur, uictoriae se miscebant.
[3,18] Ad quartum a Cremona lapidem fulsere legionum signa Rapacis atque Italicae,
laeto inter initia equitum suorum proelio illuc usque prouecta. sed ubi fortuna
contra fuit, non laxare ordines, non recipere turbatos, non obuiam ire ultroque
adgredi hostem tantum per spatium cursu et pugnando fessum. (forte uicti) haud
perinde rebus prosperis ducem desiderauerant atque in aduersis deesse
intellegebant. nutantem aciem uictor equitatus incursat; et Vipstanus Messala
tribunus cum Moesicis auxiliaribus adsequitur, quos multi e legionariis quamquam
raptim ductos aequabant: ita mixtus pedes equesque rupere legionum agmen. et
propinqua Cremonensium moenia quanto plus spei ad effugium minorem ad
resistendum animum dabant. nec Antonius ultra institit, memor laboris ac
uulnerum, quibus tam anceps proelii fortuna, quamuis prospero fine, equites
equosque adflictauerat.
[3,19] Inumbrante uespera uniuersum Flauiani exercitus robur aduenit. utque
cumulos super et recentia caede uestigia incessere, quasi debellatum foret,
pergere Cremonam et uictos in deditionem accipere aut expugnare deposcunt. haec
in medio, pulchra dictu: illa sibi quisque, posse coloniam plano sitam impetu
capi. idem audaciae per tenebras inrumpentibus et maiorem rapiendi licentiam.
quod si lucem opperiantur, iam pacem, iam preces, et pro labore ac uulneribus
clementiam et gloriam, inania, laturos, sed opes Cremonensium in sinu
praefectorum legatorumque fore. expugnatae urbis praedam ad militem, deditae ad
duces pertinere. spernuntur centuriones tribunique, ac ne uox cuiusquam
audiatur, quatiunt arma, rupturi imperium ni ducantur.
[3,20] Tum Antonius inserens se manipulis, ubi aspectu et auctoritate silentium
fecerat, non se decus neque pretium eripere tam bene meritis adfirmabat, sed
diuisa inter exercitum ducesque munia: militibus cupidinem pugnandi conuenire,
duces prouidendo, consultando, cunctatione saepius quam temeritate prodesse. ut
pro uirili portione armis ac manu uictoriam iuuerit, ratione et consilio,
propriis ducis artibus, profuturum; neque enim ambigua esse quae occurrant,
noctem et ignotae situm urbis, intus hostis et cuncta insidiis opportuna. non si
pateant portae, nisi explorato, nisi die intrandum. an obpugnationem inchoaturos
adempto omni prospectu, quis aequus locus, quanta altitudo moenium, tormentisne
et telis an operibus et uineis adgredienda urbs foret? mox conuersus ad
singulos, num securis dolabrasque et cetera expugnandis urbibus secum
attulissent, rogitabat. et cum abnuerent, 'gladiisne' inquit 'et pilis
perfringere ac subruere muros ullae manus possunt? si aggerem struere, si
pluteis cratibusue protegi necesse fuerit, ut uulgus improuidum inriti stabimus,
altitudinem turrium et aliena munimenta mirantes? quin potius mora noctis unius,
aduectis tormentis machinisque, uim uictoriamque nobiscum ferimus?' simul lixas
calonesque cum recentissimis equitum Bedriacum mittit, copias ceteraque usui
adlaturos.
[3,21] Id uero aegre tolerante milite prope seditionem uentum, cum progressi
equites sub ipsa moenia uagos e Cremonensibus corripiunt, quorum indicio
noscitur sex Vitellianas legiones omnemque exercitum, qui Hostiliae egerat, eo
ipso die triginta milia passuum emensum, comperta suorum clade in proelium
accingi ac iam adfore. is terror obstructas mentis consiliis ducis aperuit.
sistere tertiam decimam legionem in ipso uiae Postumiae aggere iubet, cui iuncta
a laeuo septima Galbiana patenti campo stetit, dein septima Claudiana, agresti
fossa (ita locus erat) praemunita; dextro octaua per apertum limitem, mox tertia
densis arbustis intersepta. hic aquilarum signorumque ordo: milites mixti per
tenebras, ut fors tulerat; praetorianum uexillum proximum tertianis, cohortes
auxiliorum in cornibus, latera ac terga equite circumdata; Sido atque Italicus
Suebi cum delectis popularium primori in acie uersabantur.
[3,22] At Vitellianus exercitus, cui adquiescere Cremonae et reciperatis cibo
somnoque uiribus confectum algore atque inedia hostem postera die profligare ac
proruere ratio fuit, indigus rectoris, inops consilii, tertia ferme noctis hora
paratis iam dispositisque Flauianis impingitur. ordinem agminis disiecti per
iram ac tenebras adseuerare non ausim, quamquam alii tradiderint quartam
Macedonicam dextrum suorum cornu, quintam et quintam decimam cum uexillis nonae
secundaeque et uicensimae Britannicarum legionum mediam aciem, sextadecimanos
duoetuicensimanosque et primanos laeuum cornu complesse. Rapaces atque Italici
omnibus se manipulis miscuerant; eques auxiliaque sibi ipsi locum legere.
proelium tota nocte uarium, anceps, atrox, his, rursus illis exitiabile. nihil
animus aut manus, ne oculi quidem prouisu iuuabant. eadem utraque acie arma,
crebris interrogationibus notum pugnae signum, permixta uexilla, ut quisque
globus capta ex hostibus huc uel illuc raptabat. urgebatur maxime septima legio,
nuper a Galba conscripta. occisi sex primorum ordinum centuriones, abrepta
quaedam signa: ipsam aquilam Atilius Verus primi pili centurio multa cum hostium
strage et ad extremum moriens seruauerat.
[3,23] Sustinuit labentem aciem Antonius accitis praetorianis. qui ubi excepere
pugnam, pellunt hostem, dein pelluntur. namque Vitelliani tormenta in aggerem
uiae contulerant ut tela uacuo atque aperto excuterentur, dispersa primo et
arbustis sine hostium noxa inlisa. magnitudine eximia quintae decimae legionis
ballista ingentibus saxis hostilem aciem proruebat. lateque cladem intulisset ni
duo milites praeclarum facinus ausi, arreptis e strage scutis ignorati, uincla
ac libramenta tormentorum abscidissent. statim confossi sunt eoque intercidere
nomina: de facto haud ambigitur. neutro inclinauerat fortuna donec adulta nocte
luna surgens ostenderet acies falleretque. sed Flauianis aequior a tergo; hinc
maiores equorum uirorumque umbrae, et falso, ut in corpora, ictu tela hostium
citra cadebant: Vitelliani aduerso lumine conlucentes uelut ex occulto
iaculantibus incauti offerebantur.
[3,24] Igitur Antonius, ubi noscere suos noscique poterat, alios pudore et
probris, multos laude et hortatu, omnis spe promissisque accendens, cur
resumpsissent arma, Pannonicas legiones interrogabat: illos esse campos, in
quibus abolere labem prioris ignominiae, ubi reciperare gloriam possent. tum ad
Moesicos conuersus principes auctoresque belli ciebat: frustra minis et uerbis
prouocatos Vitellianos, si manus eorum oculosque non tolerent. haec, ut quosque
accesserat; plura ad tertianos, ueterum recentiumque admonens, ut sub M. Antonio
Parthos, sub Corbulone Armenios, nuper Sarmatas pepulissent. mox infensus
praetorianis 'uos' inquit, 'nisi uincitis, pagani, quis alius imperator, quae
castra alia excipient? illic signa armaque uestra sunt, et mors uictis; nam
ignominiam consumpsistis.' undique clamor, et orientem solem (ita in Syria mos
est) tertiani salutauere.
[3,25] Vagus inde an consilio ducis subditus rumor, aduenisse Mucianum, exercitus
in uicem salutasse. gradum inferunt quasi recentibus auxiliis aucti, rariore iam
Vitellianorum acie, ut quos nullo rectore suus quemque impetus uel pauor
contraheret diduceretue. postquam impulsos sensit Antonius, denso agmine
obturbabat. laxati ordines abrumpuntur, nec restitui quiuere impedientibus
uehiculis tormentisque. per limitem uiae sparguntur festinatione consectandi
uictores. eo notabilior caedes fuit, quia filius patrem interfecit. rem
nominaque auctore Vipstano Messala tradam. Iulius Mansuetus ex Hispania, Rapaci
legioni additus, impubem filium domi liquerat. is mox adultus, inter septimanos
a Galba conscriptus, oblatum forte patrem et uulnere stratum dum semianimem
scrutatur, agnitus agnoscensque et exanguem amplexus, uoce flebili precabatur
placatos patris manis, neue se ut parricidam auersarentur: publicum id facinus;
et unum militem quotam ciuilium armorum partem? simul attollere corpus, aperire
humum, supremo erga parentem officio fungi. aduertere proximi, deinde plures:
hinc per omnem aciem miraculum et questus et saeuissimi belli execratio. nec eo
segnius propinquos adfinis fratres trucidant spoliant: factum esse scelus
loquuntur faciuntque.
[3,26] Vt Cremonam uenere, nouum immensumque opus occurrit. Othoniano bello
Germanicus miles moenibus Cremonensium castra sua, castris uallum circumiecerat
eaque munimenta rursus auxerat. quorum aspectu haesere uictores, incertis
ducibus quid iuberent. incipere obpugnationem fesso per diem noctemque exercitu
arduum et nullo iuxta subsidio anceps: sin Bedriacum redirent, intolerandus tam
longi itineris labor, et uictoria ad inritum reuoluebatur: munire castra, id
quoque propinquis hostibus formidolosum, ne dispersos et opus molientis subita
eruptione turbarent. quae super cuncta terrebat ipsorum miles periculi quam
morae patientior: quippe ingrata quae tuta, ex temeritate spes; omnisque caedes
et uulnera et sanguis auiditate praedae pensabantur.
[3,27] Huc inclinauit Antonius cingique uallum corona iussit. primo sagittis
saxisque eminus certabant, maiore Flauianorum pernicie, in quos tela desuper
librabantur; mox uallum portasque legionibus attribuit, ut discretus labor
fortis ignauosque distingueret atque ipsa contentione decoris accenderentur.
proxima Bedriacensi uiae tertiani septimanique sumpsere, dexteriora ualli octaua
ac septima Claudiana; tertiadecimanos ad Brixianam portam impetus tulit. paulum
inde morae, dum ex proximis agris ligones dolabras et alii falcis scalasque
conuectant: tum elatis super capita scutis densa testudine succedunt. Romanae
utrimque artes: pondera saxorum Vitelliani prouoluunt, disiectam fluitantemque
testudinem lanceis contisque scrutantur, donec soluta compage scutorum exanguis
aut laceros prosternerent multa cum strage. incesserat cunctatio, ni duces fesso
militi et uelut inritas exhortationes abnuenti Cremonam monstrassent.
[3,28] Hormine id ingenium, ut Messala tradit, an potior auctor sit C. Plinius,
qui Antonium incusat, haud facile discreuerim, nisi quod neque Antonius neque
Hormus a fama uitaque sua quamuis pessimo flagitio degenerauere. non iam sanguis
neque uulnera morabantur quin subruerent uallum quaterentque portas, innixi
umeris et super iteratam testudinem scandentes prensarent hostium tela
brachiaque. integri cum sauciis, semineces cum expirantibus uoluuntur, uaria
pereuntium forma et omni imagine mortium.
[3,29] Acerrimum tertiae septimaeque legionum certamen; et dux Antonius cum
delectis auxiliaribus eodem incubuerat. obstinatos inter se cum sustinere
Vitelliani nequirent et superiacta tela testudine laberentur, ipsam postremo
ballistam in subeuntis propulere, quae ut ad praesens disiecit obruitque quos
inciderat, ita pinnas ac summa ualli ruina sua traxit; simul iuncta turris
ictibus saxorum cessit, qua septimani dum nituntur cuneis, tertianus securibus
gladiisque portam perfregit. primum inrupisse C. Volusium tertiae legionis
militem inter omnis auctores constat. is in uallum egressus, deturbatis qui
restiterant, conspicuus manu ac uoce capta castra conclamauit; ceteri trepidis
iam Vitellianis seque e uallo praecipitantibus perrupere. completur caede
quantum inter castra murosque uacui fuit.
[3,30] Ac rursus noua laborum facies: ardua urbis moenia, saxeae turres, ferrati
portarum obices, uibrans tela miles, frequens obstrictusque Vitellianis partibus
Cremonensis populus, magna pars Italiae stato in eosdem dies mercatu congregata,
quod defensoribus auxilium ob multitudinem, obpugnantibus incitamentum ob
praedam erat. rapi ignis Antonius inferrique amoenissimis extra urbem aedificiis
iubet, si damno rerum suarum Cremonenses ad mutandam fidem traherentur.
propinqua muris tecta et altitudinem moenium egressa fortissimo quoque militum
complet; illi trabibus tegulisque et facibus propugnatores deturbant.
[3,31] Iam legiones in testudinem glomerabantur, et alii tela saxaque incutiebant,
cum languescere paulatim Vitellianorum animi. ut quis ordine anteibat, cedere
fortunae, ne Cremona quoque excisa nulla ultra uenia omnisque ira uictoris non
in uulgus inops, sed in tribunos centurionesque, ubi pretium caedis erat,
reuerteretur. gregarius miles futuri socors et ignobilitate tutior perstabat:
uagi per uias, in domibus abditi pacem ne tum quidem orabant, cum bellum
posuissent. primores castrorum nomen atque imagines Vitellii amoliuntur; catenas
Caecinae (nam etiam tunc uinctus erat) exoluunt orantque ut causae suae
deprecator adsistat. aspernantem tumentemque lacrimis fatigant, extremum
malorum, tot fortissimi uiri proditoris opem inuocantes; mox uelamenta et
infulas pro muris ostentant. cum Antonius inhiberi tela iussisset, signa
aquilasque extulere; maestum inermium agmen deiectis in terram oculis
sequebatur. circumstiterant uictores et primo ingerebant probra, intentabant
ictus: mox, ut praeberi ora contumeliis et posita omni ferocia cuncta uicti
patiebantur, subit recordatio illos esse qui nuper Bedriaci uictoriae
temperassent. sed ubi Caecina praetexta lictoribusque insignis, dimota turba,
consul incessit, exarsere uictores: superbiam saeuitiamque (adeo inuisa scelera
sunt), etiam perfidiam obiectabant. obstitit Antonius datisque defensoribus ad
Vespasianum dimisit.
[3,32] Plebs interim Cremonensium inter armatos conflictabatur; nec procul caede
aberant, cum precibus ducum mitigatus est miles. et uocatos ad contionem
Antonius adloquitur, magnifice uictores, uictos clementer, de Cremona in
neutrum. exercitus praeter insitam praedandi cupidinem uetere odio ad excidium
Cremonensium incubuit. iuuisse partis Vitellianas Othonis quoque bello
credebantur; mox tertiadecimanos ad extruendum amphitheatrum relictos, ut sunt
procacia urbanae plebis ingenia, petulantibus iurgiis inluserant. auxit inuidiam
editum illic a Caecina gladiatorum spectaculum eademque rursus belli sedes et
praebiti in acie Vitellianis cibi, caesae quaedam feminae studio partium ad
proelium progressae; tempus quoque mercatus ditem alioqui coloniam maiore opum
specie complebat. ceteri duces in obscuro: Antonium fortuna famaque omnium
oculis exposuerat. is balineas abluendo cruori propere petit. excepta uox est,
cum teporem incusaret, statim futurum ut incalescerent: uernile dictum omnem
inuidiam in eum uertit, tamquam signum incendendae Cremonae dedisset, quae iam
flagrabat.
[3,33] Quadraginta armatorum milia inrupere, calonum lixarumque amplior numerus et
in libidinem ac saeuitiam corruptior. non dignitas, non aetas protegebat quo
minus stupra caedibus, caedes stupris miscerentur. grandaeuos senes, exacta
aetate feminas, uilis ad praedam, in ludibrium trahebant: ubi adulta uirgo aut
quis forma conspicuus incidisset, ui manibusque rapientium diuulsus ipsos
postremo direptores in mutuam perniciem agebat. dum pecuniam uel grauia auro
templorum dona sibi quisque trahunt, maiore aliorum ui truncabantur. quidam
obuia aspernati uerberibus tormentisque dominorum abdita scrutari, defossa
eruere: faces in manibus, quas, ubi praedam egesserant, in uacuas domos et
inania templa per lasciuiam iaculabantur; utque exercitu uario linguis moribus,
cui ciues socii externi interessent, diuersae cupidines et aliud cuique fas nec
quicquam inlicitum. per quadriduum Cremona suffecit. cum omnia sacra profanaque
in igne considerent, solum Mefitis templum stetit ante moenia, loco seu numine
defensum.
[3,34] Hic exitus Cremonae anno ducentesimo octogesimo sexto a primordio sui.
condita erat Ti. Sempronio P. Cornelio consulibus, ingruente in Italiam
Annibale, propugnaculum aduersus Gallos trans Padum agentis et si qua alia uis
per Alpis rueret. igitur numero colonorum, opportunitate fluminum, ubere agri,
adnexu conubiisque gentium adoleuit floruitque, bellis externis intacta,
ciuilibus infelix. Antonius pudore flagitii, crebrescente inuidia, edixit ne
quis Cremonensem captiuum detineret. inritamque praedam militibus effecerat
consensus Italiae, emptionem talium mancipiorum aspernantis: occidi coepere;
quod ubi enotuit, a propinquis adfinibusque occulte redemptabantur. mox rediit
Cremonam reliquus populus: reposita fora templaque magnificentia municipum; et
Vespasianus hortabatur.
[3,35] Ceterum adsidere sepultae urbis ruinis noxia tabo humus haud diu permisit.
ad tertium lapidem progressi uagos pauentisque Vitellianos, sua quemque apud
signa, componunt; et uictae legiones, ne manente adhuc ciuili bello ambigue
agerent, per Illyricum dispersae. in Britanniam inde et Hispanias nuntios
famamque, in Galliam Iulium Calenum tribunum, in Germaniam Alpinium Montanum
praefectum cohortis, quod hic Treuir, Calenus Aeduus, uterque Vitelliani
fuerant, ostentui misere. simul transitus Alpium praesidiis occupati, suspecta
Germania, tamquam in auxilium Vitellii accingeretur.
[3,36] At Vitellius profecto Caecina, cum Fabium Valentem paucis post diebus ad
bellum impulisset, curis luxum obtendebat: non parare arma, non adloquio
exercitioque militem firmare, non in ore uulgi agere, sed umbraculis hortorum
abditus, ut ignaua animalia, quibus si cibum suggeras, iacent torpentque,
praeterita instantia futura pari obliuione dimiserat. atque illum in nemore
Aricino desidem et marcentem proditio Lucilii Bassi ac defectio classis
Rauennatis perculit; nec multo post de Caecina adfertur mixtus gaudio dolor et
desciuisse et ab exercitu uinctum. plus apud socordem animum laetitia quam cura
ualuit. multa cum exultatione in urbem reuectus frequenti contione pietatem
militum laudibus cumulat; Publilium Sabinum praetorii praefectum ob amicitiam
Caecinae uinciri iubet, substituto in locum eius Alfeno Varo.
[3,37] Mox senatum composita in magnificentiam oratione adlocutus, exquisitis
patrum adulationibus attollitur. initium atrocis in Caecinam sententiae a L.
Vitellio factum; dein ceteri composita indignatione, quod consul rem publicam,
dux imperatorem, tantis opibus tot honoribus cumulatus amicum prodidisset, uelut
pro Vitellio conquerentes, suum dolorem proferebant. nulla in oratione cuiusquam
erga Flauianos duces obtrectatio: errorem imprudentiamque exercituum culpantes,
Vespasiani nomen suspensi et uitabundi circumibant, nec defuit qui unum
consulatus diem (is enim in locum Caecinae supererat) magno cum inrisu
tribuentis accipientisque eblandiretur. pridie kalendas Nouembris Rosius Regulus
iniit eiurauitque. adnotabant periti numquam antea non abrogato magistratu neque
lege lata alium suffectum; nam consul uno die et ante fuerat Caninius Rebilus C.
Caesare dictatore, cum belli ciuilis praemia festinarentur.
[3,38] Nota per eos dies Iunii Blaesi mors et famosa fuit, de qua sic accepimus.
graui corporis morbo aeger Vitellius Seruilianis hortis turrim uicino sitam
conlucere per noctem crebris luminibus animaduertit. sciscitanti causam apud
Caecinam Tuscum epulari multos, praecipuum honore Iunium Blaesum nuntiatur;
cetera in maius, de apparatu et solutis in lasciuiam animis. nec defuere qui
ipsum Tuscum et alios, sed criminosius Blaesum incusarent, quod aegro principe
laetos dies ageret. ubi asperatum Vitellium et posse Blaesum peruerti satis
patuit iis qui principum offensas acriter speculantur, datae L. Vitellio
delationis partes. ille infensus Blaeso aemulatione praua, quod eum omni
dedecore maculosum egregia fama anteibat, cubiculum imperatoris reserat, filium
eius sinu complexus et genibus accidens. causam confusionis quaerenti, non se
proprio metu nec sui anxium, sed pro fratre, pro liberis fratris preces
lacrimasque attulisse. frustra Vespasianum timeri, quem tot Germanicae legiones,
tot prouinciae uirtute ac fide, tantum denique terrarum ac maris immensis
spatiis arceat: in urbe ac sinu cauendum hostem, Iunios Antoniosque auos
iactantem, qui se stirpe imperatoria comem ac magnificum militibus ostentet.
uersas illuc omnium mentis, dum Vitellius amicorum inimicorumque neglegens fouet
aemulum principis labores e conuiuio prospectantem. reddendam pro intempestiua
laetitia maestam et funebrem noctem, qua sciat et sentiat uiuere Vitellium et
imperare et, si quid fato accidat, filium habere.
[3,39] Trepidanti inter scelus metumque, ne dilata Blaesi mors maturam perniciem,
palam iussa atrocem inuidiam ferret, placuit ueneno grassari; addidit facinori
fidem notabili gaudio, Blaesum uisendo. quin et audita est saeuissima Vitellii
uox qua se (ipsa enim uerba referam) pauisse oculos spectata inimici morte
iactauit. Blaeso super claritatem natalium et elegantiam morum fidei obstinatio
fuit. integris quoque rebus a Caecina et primoribus partium iam Vitellium
aspernantibus ambitus abnuere perseuerauit. sanctus, inturbidus, nullius
repentini honoris, adeo non principatus adpetens, parum effugerat ne dignus
crederetur.
[3,40] Fabius interim Valens multo ac molli concubinarum spadonumque agmine
segnius quam ad bellum incedens, proditam a Lucilio Basso Rauennatem classem
pernicibus nuntiis accepit. et si coeptum iter properasset, nutantem Caecinam
praeuenire aut ante discrimen pugnae adsequi legiones potuisset; nec deerant qui
monerent ut cum fidissimis per occultos tramites uitata Rauenna Hostiliam
Cremonamue pergeret. aliis placebat accitis ex urbe praetoriis cohortibus ualida
manu perrumpere: ipse inutili cunctatione agendi tempora consultando consumpsit;
mox utrumque consilium aspernatus, quod inter ancipitia deterrimum est, dum
media sequitur, nec ausus est satis nec prouidit.
[3,41] Missis ad Vitellium litteris auxilium postulat. uenere tres cohortes cum
ala Britannica, neque ad fallendum aptus numerus neque ad penetrandum. sed
Valens ne in tanto quidem discrimine infamia caruit, quo minus rapere inlicitas
uoluptates adulteriisque ac stupris polluere hospitum domus crederetur: aderant
uis et pecunia et ruentis fortunae nouissima libido. aduentu demum peditum
equitumque prauitas consilii patuit, quia nec uadere per hostis tam parua manu
poterat, etiam si fidissima foret, nec integram fidem attulerant; pudor tamen et
praesentis ducis reuerentia morabatur, haud diuturna uincla apud pauidos
periculorum et dedecoris securos. eo metu cohortis Ariminum praemittit, alam
tueri terga iubet: ipse paucis, quos aduersa non mutauerant, comitantibus flexit
in Vmbriam atque inde Etruriam, ubi cognito pugnae Cremonensis euentu non
ignauum et, si prouenisset, atrox consilium iniit, ut arreptis nauibus in
quamcumque partem Narbonensis prouinciae egressus Gallias et exercitus et
Germaniae gentis nouumque bellum cieret.
[3,42] Digresso Valente trepidos, qui Ariminum tenebant, Cornelius Fuscus, admoto
exercitu et missis per proxima litorum Liburnicis, terra marique circumuenit:
occupantur plana Vmbriae et qua Picenus ager Hadria adluitur, omnisque Italia
inter Vespasianum ac Vitellium Appennini iugis diuidebatur. Fabius Valens e sinu
Pisano segnitia maris aut aduersante uento portum Herculis Monoeci depellitur.
haud procul inde agebat Marius Maturus Alpium maritimarum procurator, fidus
Vitellio, cuius sacramentum cunctis circa hostilibus nondum exuerat. is Valentem
comiter exceptum, ne Galliam Narbonensem temere ingrederetur, monendo terruit;
simul ceterorum fides metu infracta.
[3,43] Namque circumiectas ciuitates procurator Valerius Paulinus, strenuus
militiae et Vespasiano ante fortunam amicus, in uerba eius adegerat; concitisque
omnibus, qui exauctorati a Vitellio bellum sponte sumebant, Foroiuliensem
coloniam, claustra maris, praesidio tuebatur, eo grauior auctor, quod Paulino
patria Forum Iulii et honos apud praetorianos, quorum quondam tribunus fuerat,
ipsique pagani fauore municipali et futurae potentiae spe iuuare partis
adnitebantur. quae ut paratu firma et aucta rumore apud uarios Vitellianorum
animos increbruere, Fabius Valens cum quattuor speculatoribus et tribus amicis,
totidem centurionibus, ad nauis regreditur; Maturo ceterisque remanere et in
uerba Vespasiani adigi uolentibus fuit. ceterum ut mare tutius Valenti quam
litora aut urbes, ita futuri ambiguus et magis quid uitaret quam cui fideret
certus, aduersa tempestate Stoechadas Massiliensium insulas adfertur. ibi eum
missae a Paulino Liburnicae oppressere.
[3,44] Capto Valente cuncta ad uictoris opes conuersa, initio per Hispaniam a
prima Adiutrice legione orto, quae memoria Othonis infensa Vitellio decimam
quoque ac sextam traxit. nec Galliae cunctabantur. et Britanniam inditus erga
Vespasianum fauor, quod illic secundae legioni a Claudio praepositus et bello
clarus egerat, non sine motu adiunxit ceterarum, in quibus plerique centuriones
ac milites a Vitellio prouecti expertum iam principem anxii mutabant.
[3,45] Ea discordia et crebris belli ciuilis rumoribus Britanni sustulere animos
auctore Venutio, qui super insitam ferociam et Romani nominis odium propriis in
Cartimanduam reginam stimulis accendebatur. Cartimandua Brigantibus imperitabat,
pollens nobilitate; et auxerat potentiam, postquam capto per dolum rege Carataco
instruxisse triumphum Claudii Caesaris uidebatur. inde opes et rerum secundarum
luxus: spreto Venutio (is fuit maritus) armigerum eius Vellocatum in matrimonium
regnumque accepit. concussa statim flagitio domus: pro marito studia ciuitatis,
pro adultero libido reginae et saeuitia. igitur Venutius accitis auxiliis, simul
ipsorum Brigantum defectione in extremum discrimen Cartimanduam adduxit. tum
petita a Romanis praesidia. et cohortes alaeque nostrae uariis proeliis, exemere
tamen periculo reginam; regnum Venutio, bellum nobis relictum.
[3,46] Turbata per eosdem dies Germania, et socordia ducum, seditione legionum,
externa ui, perfidia sociali prope adflicta Romana res. id bellum cum causis et
euentibus (etenim longius prouectum est) mox memorabimus. mota et Dacorum gens
numquam fida, tunc sine metu, abducto e Moesia exercitu. sed prima rerum quieti
speculabantur: ubi flagrare Italiam bello, cuncta in uicem hostilia accepere,
expugnatis cohortium alarumque hibernis utraque Danuuii ripa potiebantur. iamque
castra legionum excindere parabant, ni Mucianus sextam legionem opposuisset,
Cremonensis uictoriae gnarus, ac ne externa moles utrimque ingrueret, si Dacus
Germanusque diuersi inrupissent. adfuit, ut saepe alias, fortuna populi Romani,
quae Mucianum uirisque Orientis illuc tulit, et quod Cremonae interim
transegimus. Fonteius Agrippa ex Asia (pro consule eam prouinciam annuo imperio
tenuerat) Moesiae praepositus est, additis copiis e Vitelliano exercitu, quem
spargi per prouincias et externo bello inligari pars consilii pacisque erat.
[3,47] Nec ceterae nationes silebant. subita per Pontum arma barbarum mancipium,
regiae quondam classis praefectus, mouerat. is fuit Anicetus Polemonis libertus,
praepotens olim, et postquam regnum in formam prouinciae uerterat, mutationis
impatiens. igitur Vitellii nomine adscitis gentibus, quae Pontum accolunt,
corrupto in spem rapinarum egentissimo quoque, haud temnendae manus ductor,
Trapezuntem uetusta fama ciuitatem, a Graecis in extremo Ponticae orae conditam,
subitus inrupit. caesa ibi cohors, regium auxilium olim; mox donati ciuitate
Romana signa armaque in nostrum modum, desidiam licentiamque Graecorum
retinebant. classi quoque faces intulit, uacuo mari eludens, quia lectissimas
Liburnicarum omnemque militem Mucianus Byzantium adegerat: quin et barbari
contemptim uagabantur, fabricatis repente nauibus. camaras uocant, artis
lateribus latam aluum sine uinculo aeris aut ferri conexam; et tumido mari,
prout fluctus attollitur, summa nauium tabulis augent, donec in modum tecti
claudantur. sic inter undas uoluuntur, pari utrimque prora et mutabili remigio,
quando hinc uel illinc adpellere indiscretum et innoxium est.
[3,48] Aduertit ea res Vespasiani animum ut uexillarios e legionibus ducemque
Virdium Geminum spectatae militiae deligeret. ille incompositum et praedae
cupidine uagum hostem adortus coegit in nauis; effectisque raptim Liburnicis
adsequitur Anicetum in ostio fluminis Chobi, tutum sub Sedochezorum regis
auxilio, quem pecunia donisque ad societatem perpulerat. ac primo rex minis
armisque supplicem tueri: postquam merces proditionis aut bellum ostendebatur,
fluxa, ut est barbaris, fide pactus Aniceti exitium perfugas tradidit, belloque
seruili finis impositus. Laetum ea uictoria Vespasianum, cunctis super uota
fluentibus, Cremonensis proelii nuntius in Aegypto adsequitur. eo properantius
Alexandriam pergit, ut fractos Vitellii exercitus urbemque externae opis indigam
fame urgeret. namque et Africam, eodem latere sitam, terra marique inuadere
parabat, clausis annonae subsidiis inopiam ac discordiam hosti facturus.
[3,49] Dum hac totius orbis nutatione fortuna imperii transit, Primus Antonius
nequaquam pari innocentia post Cremonam agebat, satis factum bello ratus et
cetera ex facili, seu felicitas in tali ingenio auaritiam superbiam ceteraque
occulta mala patefecit. ut captam Italiam persultare, ut suas legiones colere;
omnibus dictis factisque uiam sibi ad potentiam struere. utque licentia militem
imbueret interfectorum centurionum ordines legionibus offerebat. eo suffragio
turbidissimus quisque delecti; nec miles in arbitrio ducum, sed duces militari
uiolentia trahebantur. quae seditiosa et corrumpendae disciplinae mox in praedam
uertebat, nihil aduentantem Mucianum ueritus, quod exitiosius erat quam
Vespasianum spreuisse.
[3,50] Ceterum propinqua hieme et umentibus Pado campis expeditum agmen incedere.
signa aquilaeque uictricium legionum, milites uulneribus aut aetate graues,
plerique etiam integri Veronae relicti: sufficere cohortes alaeque et e
legionibus lecti profligato iam bello uidebantur. undecima legio sese
adiunxerat, initio cunctata, sed prosperis rebus anxia quod defuisset; sex milia
Dalmatarum, recens dilectus, comitabantur; ducebat Pompeius Siluanus consularis:
uis consiliorum penes Annium Bassum legionis legatum. is Siluanum socordem bello
et dies rerum uerbis terentem specie obsequii regebat ad omniaque quae agenda
forent quieta cum industria aderat. ad has copias e classicis Rauennatibus,
legionariam militiam poscentibus, optimus quisque adsciti: classem Dalmatae
suppleuere. exercitus ducesque ad Fanum Fortunae iter sistunt, de summa rerum
cunctantes, quod motas ex urbe praetorias cohortis audierant et teneri
praesidiis Appenninum rebantur; et ipsos in regione bello attrita inopia et
seditiosae militum uoces terrebant, clauarium (donatiui nomen est) flagitantium.
nec pecuniam aut frumentum prouiderant, et festinatio atque auiditas
praepediebant, dum quae accipi poterant rapiuntur.
[3,51] Celeberrimos auctores habeo tantam uictoribus aduersus fas nefasque
inreuerentiam fuisse ut gregarius eques occisum a se proxima acie fratrem
professus praemium a ducibus petierit. nec illis aut honorare eam caedem ius
hominum aut ulcisci ratio belli permittebat. distulerant tamquam maiora meritum
quam quae statim exoluerentur; nec quidquam ultra traditur. ceterum et prioribus
ciuium bellis par scelus inciderat. nam proelio, quo apud Ianiculum aduersus
Cinnam pugnatum est, Pompeianus miles fratrem suum, dein cognito facinore se
ipsum interfecit, ut Sisenna memorat: tanto acrior apud maiores, sicut
uirtutibus gloria, ita flagitiis paenitentia fuit. sed haec aliaque ex uetere
memoria petita, quotiens res locusque exempla recti aut solacia mali poscet,
haud absurde memorabimus.
[3,52] Antonio ducibusque partium praemitti equites omnemque Vmbriam explorari
placuit, si qua Appennini iuga clementius adirentur: acciri aquilas signaque et
quidquid Veronae militum foret, Padumque et mare commeatibus compleri. erant
inter duces qui necterent moras: quippe nimius iam Antonius, et certiora ex
Muciano sperabantur. namque Mucianus tam celeri uictoria anxius et, ni praesens
urbe potiretur, expertem se belli gloriaeque ratus, ad Primum et Varum media
scriptitabat, instandum coeptis aut rursus cunctandi utilitates disserens atque
ita compositus ut ex euentu rerum aduersa abnueret uel prospera agnosceret.
Plotium Grypum, nuper a Vespasiano in senatorium ordinem adscitum ac legioni
praepositum, ceterosque sibi fidos apertius monuit, hique omnes de festinatione
Primi ac Vari sinistre et Muciano uolentia rescripsere. quibus epistulis
Vespasiano missis effecerat ut non pro spe Antonii consilia factaque eius
aestimarentur.
[3,53] Aegre id pati Antonius et culpam in Mucianum conferre, cuius
criminationibus euiluissent pericula sua; nec sermonibus temperabat, immodicus
lingua et obsequii insolens. litteras ad Vespasianum composuit iactantius quam
ad principem, nec sine occulta in Mucianum insectatione: se Pannonicas legiones
in arma egisse; suis stimulis excitos Moesiae duces, sua constantia perruptas
Alpis, occupatam Italiam, intersepta Germanorum Raetorumque auxilia. quod
discordis dispersasque Vitellii legiones equestri procella, mox peditum ui per
diem noctemque fudisset, id pulcherrimum et sui operis. casum Cremonae bello
imputandum: maiore damno, plurium urbium excidiis ueteres ciuium discordias rei
publicae stetisse. non se nuntiis neque epistulis, sed manu et armis imperatori
suo militare; neque officere gloriae eorum qui Daciam interim composuerint:
illis Moesiae pacem, sibi salutem securitatemque Italiae cordi fuisse; suis
exhortationibus Gallias Hispaniasque, ualidissimam terrarum partem, ad
Vespasianum conuersas. sed cecidisse in inritum labores si praemia periculorum
soli adsequantur qui periculis non adfuerint. nec fefellere ea Mucianum; inde
graues simultates, quas Antonius simplicius, Mucianus callide eoque
implacabilius nutriebat.
[3,54] At Vitellius fractis apud Cremonam rebus nuntios cladis occultans stulta
dissimulatione remedia potius malorum quam mala differebat. quippe confitenti
consultantique supererant spes uiresque: cum e contrario laeta omnia fingeret,
falsis ingrauescebat. mirum apud ipsum de bello silentium; prohibiti per
ciuitatem sermones, eoque plures ac, si liceret, uere narraturi, quia
uetabantur, atrociora uulgauerant. nec duces hostium augendae famae deerant,
captos Vitellii exploratores circumductosque, ut robora uictoris exercitus
noscerent, remittendo; quos omnis Vitellius secreto percontatus interfici
iussit. notabili constantia centurio Iulius Agrestis post multos sermones,
quibus Vitellium ad uirtutem frustra accendebat, perpulit ut ad uiris hostium
spectandas quaeque apud Cremonam acta forent ipse mitteretur. nec exploratione
occulta fallere Antonium temptauit, sed mandata imperatoris suumque animum
professus, ut cuncta uiseret postulat. missi qui locum proelii, Cremonae
uestigia, captas legiones ostenderent. Agrestis ad Vitellium remeauit
abnuentique uera esse quae adferret, atque ultro corruptum arguenti 'quando
quidem' inquit 'magno documento opus est, nec alius iam tibi aut uitae aut
mortis meae usus, dabo cui credas.' atque ita digressus uoluntaria morte dicta
firmauit. quidam iussu Vitellii interfectum, de fide constantiaque eadem
tradidere.
[3,55] Vitellius ut e somno excitus Iulium Priscum et Alfenum Varum cum
quattuordecim praetoriis cohortibus et omnibus equitum alis obsidere Appenninum
iubet; secuta e classicis legio. tot milia armatorum, lecta equis uirisque, si
dux alius foret, inferendo quoque bello satis pollebant. ceterae cohortes ad
tuendam urbem L. Vitellio fratri datae: ipse nihil e solito luxu remittens et
diffidentia properus festinare comitia, quibus consules in multos annos
destinabat; foedera sociis, Latium externis dilargiri; his tributa dimittere,
alios immunitatibus iuuare; denique nulla in posterum cura lacerare imperium.
sed uulgus ad magnitudinem beneficiorum hiabat, stultissimus quisque pecuniis
mercabatur, apud sapientis cassa habebantur quae neque dari neque accipi salua
re publica poterant. tandem flagitante exercitu, qui Meuaniam insederat, magno
senatorum agmine, quorum multos ambitione, pluris formidine trahebat, in castra
uenit, incertus animi et infidis consiliis obnoxius.
[3,56] Contionanti--prodigiosum dictu--tantum foedarum uolucrum superuolitauit ut
nube atra diem obtenderent. accessit dirum omen, profugus altaribus taurus
disiecto sacrificii apparatu, longe, nec ut feriri hostias mos est, confossus.
sed praecipuum ipse Vitellius ostentum erat, ignarus militiae, improuidus
consilii, quis ordo agminis, quae cura explorandi, quantus urgendo trahendoue
bello modus, alios rogitans et ad omnis nuntios uultu quoque et incessu
trepidus, dein temulentus. postremo taedio castrorum et audita defectione
Misenensis classis Romam reuertit, recentissimum quodque uulnus pauens, summi
discriminis incuriosus. nam cum transgredi Appenninum integro exercitus sui
robore et fessos hieme atque inopia hostis adgredi in aperto foret, dum
dispergit uiris, acerrimum militem et usque in extrema obstinatum trucidandum
capiendumque tradidit, peritissimis centurionum dissentientibus et, si
consulerentur, uera dicturis. arcuere eos intimi amicorum Vitellii, ita formatis
principis auribus ut aspera quae utilia, nec quidquam nisi iucundum et laesurum
acciperet.
[3,57] Sed classem Misenensem (tantum ciuilibus discordiis etiam singulorum
audacia ualet) Claudius Fauentinus centurio per ignominiam a Galba dimissus ad
defectionem traxit, fictis Vespasiani epistulis pretium proditionis ostentans.
praeerat classi Claudius Apollinaris, neque fidei constans neque strenuus in
perfidia; et Apinius Tiro praetura functus ac tum forte Minturnis agens ducem se
defectoribus obtulit. a quibus municipia coloniaeque impulsae, praecipuo
Puteolanorum in Vespasianum studio, contra Capua Vitellio fida, municipalem
aemulationem bellis ciuilibus miscebant. Vitellius Claudium Iulianum (is nuper
classem Misenensem molli imperio rexerat) permulcendis militum animis delegit;
data in auxilium urbana cohors et gladiatores, quibus Iulianus praeerat. ut
conlata utrimque castra, haud magna cunctatione Iuliano in partis Vespasiani
transgresso, Tarracinam occupauere, moenibus situque magis quam ipsorum ingenio
tutam.
[3,58] Quae ubi Vitellio cognita, parte copiarum Narniae cum praefectis praetorii
relicta L. Vitellium fratrem cum sex cohortibus et quingentis equitibus
ingruenti per Campaniam bello opposuit. ipse aeger animi studiis militum et
clamoribus populi arma poscentis refouebatur, dum uulgus ignauum et nihil ultra
uerba ausurum falsa specie exercitum et legiones appellat. hortantibus libertis
(nam amicorum eius quanto quis clarior, minus fidus) uocari tribus iubet, dantis
nomina sacramento adigit. superfluente multitudine curam dilectus in consules
partitur; seruorum numerum et pondus argenti senatoribus indicit. equites Romani
obtulere operam pecuniasque, etiam libertinis idem munus ultro flagitantibus. ea
simulatio officii a metu profecta uerterat in fauorem; ac plerique haud proinde
Vitellium quam casum locumque principatus miserabantur. nec deerat ipse uultu
uoce lacrimis misericordiam elicere, largus promissis, et quae natura
trepidantium est, immodicus. quin et Caesarem se dici uoluit, aspernatus antea,
sed tunc superstitione nominis, et quia in metu consilia prudentium et uulgi
rumor iuxta audiuntur. ceterum ut omnia inconsulti impetus coepta initiis ualida
spatio languescunt, dilabi paulatim senatores equitesque, primo cunctanter et
ubi ipse non aderat, mox contemptim et sine discrimine donec Vitellius pudore
inriti conatus quae non dabantur remisit.
[3,59] Vt terrorem Italiae possessa Meuania ac uelut renatum ex integro bellum
intulerat, ita haud dubium erga Flauianas partis studium tam pauidus Vitellii
discessus addidit. erectus Samnis Paelignusque et Marsi aemulatione quod
Campania praeuenisset, ut in nouo obsequio, ad cuncta belli munia acres erant.
sed foeda hieme per transitum Appennini conflictatus exercitus, et uix quieto
agmine niues eluctantibus patuit quantum discriminis adeundum foret, ni
Vitellium retro fortuna uertisset, quae Flauianis ducibus non minus saepe quam
ratio adfuit. obuium illic Petilium Cerialem habuere, agresti cultu et notitia
locorum custodias Vitellii elapsum. propinqua adfinitas Ceriali cum Vespasiano,
nec ipse inglorius militiae, eoque inter duces adsumptus est. Flauio quoque
Sabino ac Domitiano patuisse effugium multi tradidere; et missi ab Antonio
nuntii per uarias fallendi artis penetrabant, locum ac praesidium monstrantes.
Sabinus inhabilem labori et audaciae ualetudinem causabatur: Domitiano aderat
animus, sed custodes a Vitellio additi, quamquam se socios fugae promitterent,
tamquam insidiantes timebantur. atque ipse Vitellius respectu suarum
necessitudinum nihil in Domitianum atrox parabat.
[3,60] Duces partium ut Carsulas uenere, paucos ad requiem dies sumunt, donec
aquilae signaque legionum adsequerentur. et locus ipse castrorum placebat, late
prospectans, tuto copiarum adgestu, florentissimis pone tergum municipiis; simul
conloquia cum Vitellianis decem milium spatio distantibus et proditio
sperabatur. aegre id pati miles et uictoriam malle quam pacem; ne suas quidem
legiones opperiebantur, ut praedae quam periculorum socias. uocatos ad contionem
Antonius docuit esse adhuc Vitellio uiris, ambiguas, si deliberarent, acris, si
desperassent. initia bellorum ciuilium fortunae permittenda: uictoriam consiliis
et ratione perfici. iam Misenensem classem et pulcherrimam Campaniae oram
desciuisse, nec plus e toto terrarum orbe reliquum Vitellio quam quod inter
Tarracinam Narniamque iaceat. satis gloriae proelio Cremonensi partum et exitio
Cremonae nimium inuidiae: ne concupiscerent Romam capere potius quam seruare.
maiora illis praemia et multo maximum decus, si incolumitatem senatui populoque
Romano sine sanguine quaesissent. his ac talibus mitigati animi.
[3,61] Nec multo post legiones uenere. et terrore famaque aucti exercitus
Vitellianae cohortes nutabant, nullo in bellum adhortante, multis ad
transitionem, qui suas centurias turmasque tradere, donum uictori et sibi in
posterum gratiam, certabant. per eos cognitum est Interamnam proximis campis
praesidio quadringentorum equitum teneri. missus extemplo Varus cum expedita
manu paucos repugnantium interfecit; plures abiectis armis ueniam petiuere.
quidam in castra refugi cuncta formidine implebant, augendo rumoribus uirtutem
copiasque hostium, quo amissi praesidii dedecus lenirent. nec ulla apud
Vitellianos flagitii poena, et praemiis defectorum uersa fides ac reliquum
perfidiae certamen. crebra transfugia tribunorum centurionumque; nam gregarius
miles induruerat pro Vitellio, donec Priscus et Alfenus desertis castris ad
Vitellium regressi pudore proditionis cunctos exoluerent.
[3,62] Isdem diebus Fabius Valens Vrbini in custodia interficitur. caput eius
Vitellianis cohortibus ostentatum ne quam ultra spem fouerent; nam peruasisse in
Germanias Valentem et ueteres illic nouosque exercitus ciere credebant: uisa
caede in desperationem uersi. et Flauianus exercitus immane quantum (aucto)
animo exitium Valentis ut finem belli accepit. natus erat Valens Anagniae
equestri familia. procax moribus neque absurdus ingenio famam urbanitatis per
lasciuiam petere. ludicro Iuuenalium sub Nerone uelut ex necessitate, mox sponte
mimos actitauit, scite magis quam probe. legatus legionis et fouit Verginium et
infamauit; Fonteium Capitonem corruptum, seu quia corrumpere nequiuerat,
interfecit: Galbae proditor, Vitellio fidus et aliorum perfidia inlustratus.
[3,63] Abrupta undique spe Vitellianus miles transiturus in partis, id quoque non
sine decore, sed sub signis uexillisque in subiectos Narniae campos descendere.
Flauianus exercitus, ut ad proelium intentus armatusque, densis circa uiam
ordinibus adstiterat. accepti in medium Vitelliani, et circumdatos Primus
Antonius clementer adloquitur: pars Narniae, pars Interamnae subsistere iussi.
relictae simul e uictricibus legiones, neque quiescentibus graues et aduersus
contumaciam ualidae. non omisere per eos dies Primus ac Varus crebris nuntiis
salutem et pecuniam et secreta Campaniae offerre Vitellio, si positis armis
seque ac liberos suos Vespasiano permisisset. in eundem modum et Mucianus
composuit epistulas; quibus plerumque fidere Vitellius ac de numero seruorum,
electione litorum loqui. tanta torpedo inuaserat animum ut, si principem eum
fuisse ceteri non meminissent, ipse obliuisceretur.
[3,64] At primores ciuitatis Flauium Sabinum praefectum urbis secretis sermonibus
incitabant, uictoriae famaeque partem capesseret: esse illi proprium militem
cohortium urbanarum, nec defuturas uigilum cohortis, seruitia ipsorum, fortunam
partium, et omnia prona uictoribus: ne Antonio Varoque de gloria concederet.
paucas Vitellio cohortis et maestis undique nuntiis trepidas; populi mobilem
animum et, si ducem se praebuisset, easdem illas adulationes pro Vespasiano
fore; ipsum Vitellium ne prosperis quidem parem, adeo ruentibus debilitatum.
gratiam patrati belli penes eum qui urbem occupasset: id Sabino conuenire ut
imperium fratri reseruaret, id Vespasiano ut ceteri post Sabinum haberentur.
[3,65] Haudquaquam erecto animo eas uoces accipiebat, inualidus senecta; sed erant
qui occultis suspicionibus incesserent, tamquam inuidia et aemulatione fortunam
fratris moraretur. namque Flauius Sabinus aetate prior priuatis utriusque rebus
auctoritate pecuniaque Vespasianum anteibat, et credebatur adfectam eius fidem
parce iuuisse domo agrisque pignori acceptis; unde, quamquam manente in speciem
concordia, offensarum operta metuebantur. melior interpretatio, mitem uirum
abhorrere a sanguine et caedibus, eoque crebris cum Vitellio sermonibus de pace
ponendisque per condicionem armis agitare. saepe domi congressi, postremo in
aede Apollinis, ut fama fuit, pepigere. uerba uocesque duos testis habebant,
Cluuium Rufum et Silium Italicum: uultus procul uisentibus notabantur, Vitellii
proiectus et degener, Sabinus non insultans et miseranti propior.
[3,66] Quod si tam facile suorum mentis flexisset Vitellius, quam ipse cesserat,
incruentam urbem Vespasiani exercitus intrasset. ceterum ut quisque Vitellio
fidus, ita pacem et condiciones abnuebant, discrimen ac dedecus ostentantes et
fidem in libidine uictoris. nec tantam Vespasiano superbiam ut priuatum
Vitellium pateretur, ne uictos quidem laturos: ita periculum ex misericordia.
ipsum sane senem et prosperis aduersisque satiatum, sed quod nomen, quem statum
filio eius Germanico fore? nunc pecuniam et familiam et beatos Campaniae sinus
promitti: set ubi imperium Vespasianus inuaserit, non ipsi, non amicis eius, non
denique exercitibus securitatem nisi extincto aemulo redituram. Fabium illis
Valentem, captiuum et casibus dubiis reseruatum, praegrauem fuisse, nedum Primus
ac Fuscus et specimen partium Mucianus ullam in Vitellium nisi occidendi
licentiam habeant. non a Caesare Pompeium, non ab Augusto Antonium incolumis
relictos, nisi forte Vespasianus altiores spiritus gerat, Vitellii cliens, cum
Vitellius collega Claudio foret. quin, ut censuram patris, ut tris consulatus,
ut tot egregiae domus honores deceret, desperatione saltem in audaciam
accingeretur. perstare militem, superesse studia populi; denique nihil atrocius
euenturum quam in quod sponte ruant. moriendum uictis, moriendum deditis: id
solum referre, nouissimum spiritum per ludibrium et contumelias effundant an per
uirtutem.
[3,67] Surdae ad fortia consilia Vitellio aures: obruebatur animus miseratione
curaque, ne pertinacibus armis minus placabilem uictorem relinqueret coniugi ac
liberis. erat illi et fessa aetate parens; quae tamen paucis ante diebus
opportuna morte excidium domus praeuenit, nihil principatu filii adsecuta nisi
luctum et bonam famam. XV kalendas Ianuarias audita defectione legionis
cohortiumque, quae se Narniae dediderant, pullo amictu Palatio degreditur,
maesta circum familia; ferebatur lecticula paruulus filius uelut in funebrem
pompam: uoces populi blandae et intempestiuae, miles minaci silentio.
[3,68] Nec quisquam adeo rerum humanarum immemor quem non commoueret illa facies,
Romanum principem et generis humani paulo ante dominum relicta fortunae suae
sede per populum, per urbem exire de imperio. nihil tale uiderant, nihil
audierant. repentina uis dictatorem Caesarem oppresserat, occultae Gaium
insidiae, nox et ignotum rus fugam Neronis absconderant, Piso et Galba tamquam
in acie cecidere: in sua contione Vitellius, inter suos milites, prospectantibus
etiam feminis, pauca et praesenti maestitiae congruentia locutus--cedere se
pacis et rei publicae causa, retinerent tantum memoriam sui fratremque et
coniugem et innoxiam liberorum aetatem miserarentur--, simul filium protendens,
modo singulis modo uniuersis commendans, postremo fletu praepediente adsistenti
consuli (Caecilius Simplex erat) exolutum a latere pugionem, uelut ius necis
uitaeque ciuium, reddebat. aspernante consule, reclamantibus qui in contione
adstiterant, ut in aede Concordiae positurus insignia imperii domumque fratris
petiturus discessit. maior hic clamor obsistentium penatibus priuatis, in
Palatium uocantium. interclusum aliud iter, idque solum quo in sacram uiam
pergeret patebat: tum consilii inops in Palatium redit.
[3,69] Praeuenerat rumor eiurari ab eo imperium, scripseratque Flauius Sabinus
cohortium tribunis ut militem cohiberent. igitur tamquam omnis res publica in
Vespasiani sinum cecidisset, primores senatus et plerique equestris ordinis
omnisque miles urbanus et uigiles domum Flauii Sabini compleuere. illuc de
studiis uulgi et minis Germanicarum cohortium adfertur. longius iam progressus
erat quam ut regredi posset; et suo quisque metu, ne disiectos eoque minus
ualidos Vitelliani consectarentur, cunctantem in arma impellebant: sed quod in
eius modi rebus accidit, consilium ab omnibus datum est, periculum pauci
sumpsere. circa lacum Fundani descendentibus qui Sabinum comitabantur armatis
occurrunt promptissimi Vitellianorum. modicum ibi proelium improuiso tumultu,
sed prosperum Vitellianis fuit. Sabinus re trepida, quod tutissimum e
praesentibus, arcem Capitolii insedit mixto milite et quibusdam senatorum
equitumque, quorum nomina tradere haud promptum est, quoniam uictore Vespasiano
multi id meritum erga partis simulauere. subierunt obsidium etiam feminae, inter
quas maxime insignis Verulana Gratilla, neque liberos neque propinquos sed
bellum secuta. Vitellianus miles socordi custodia clausos circumdedit; eoque
concubia nocte suos liberos Sabinus et Domitianum fratris filium in Capitolium
acciuit, misso per neglecta ad Flauianos duces nuntio qui circumsideri ipsos et,
ni subueniretur, artas res nuntiaret. noctem adeo quietam egit ut digredi sine
noxa potuerit: quippe miles Vitellii aduersus pericula ferox, laboribus et
uigiliis parum intentus erat, et hibernus imber repente fusus oculos aurisque
impediebat.
[3,70] Luce prima Sabinus, antequam in uicem hostilia coeptarent, Cornelium
Martialem e primipilaribus ad Vitellium misit cum mandatis et questu quod pacta
turbarentur: simulationem prorsus et imaginem deponendi imperii fuisse ad
decipiendos tot inlustris uiros. cur enim e rostris fratris domum, imminentem
foro et inritandis hominum oculis, quam Auentinum et penatis uxoris petisset?
ita priuato et omnem principatus speciem uitanti conuenisse. contra Vitellium in
Palatium, in ipsam imperii arcem regressum; inde armatum agmen emissum, stratam
innocentium caedibus celeberrimam urbis partem, ne Capitolio quidem abstineri.
togatum nempe se et unum e senatoribus: dum inter Vespasianum ac Vitellium
proeliis legionum, captiuitatibus urbium, deditionibus cohortium iudicatur, iam
Hispaniis Germaniisque et Britannia desciscentibus, fratrem Vespasiani mansisse
in fide, donec ultro ad condiciones uocaretur. pacem et concordiam uictis
utilia, uictoribus tantum pulchra esse. si conuentionis paeniteat, non se, quem
perfidia deceperit, ferro peteret, non filium Vespasiani uix puberem--quantum
occisis uno sene et uno iuuene profici?--: iret obuiam legionibus et de summa
rerum illic certaret: cetera secundum euentum proelii cessura. trepidus ad haec
Vitellius pauca purgandi sui causa respondit, culpam in militem conferens, cuius
nimio ardori imparem esse modestiam suam; et monuit Martialem ut per secretam
aedium partem occulte abiret, ne a militibus internuntius inuisae pacis
interficeretur: ipse neque iubendi neque uetandi potens non iam imperator sed
tantum belli causa erat.
[3,71] Vixdum regresso in Capitolium Martiale furens miles aderat, nullo duce,
sibi quisque auctor. cito agmine forum et imminentia foro templa praeteruecti
erigunt aciem per aduersum collem usque ad primas Capitolinae arcis fores. erant
antiquitus porticus in latere cliui dextrae subeuntibus, in quarum tectum
egressi saxis tegulisque Vitellianos obruebant. neque illis manus nisi gladiis
armatae, et arcessere tormenta aut missilia tela longum uidebatur: faces in
prominentem porticum iecere et sequebantur ignem ambustasque Capitolii fores
penetrassent, ni Sabinus reuulsas undique statuas, decora maiorum, in ipso aditu
uice muri obiecisset. tum diuersos Capitolii aditus inuadunt iuxta lucum asyli
et qua Tarpeia rupes centum gradibus aditur. improuisa utraque uis; propior
atque acrior per asylum ingruebat. nec sisti poterant scandentes per coniuncta
aedificia, quae ut in multa pace in altum edita solum Capitolii aequabant. hic
ambigitur, ignem tectis obpugnatores iniecerint, an obsessi, quae crebrior fama,
dum nitentis ac progressos depellunt. inde lapsus ignis in porticus adpositas
aedibus; mox sustinentes fastigium aquilae uetere ligno traxerunt flammam
alueruntque. sic Capitolium clausis foribus indefensum et indireptum
conflagrauit.
[3,72] Id facinus post conditam urbem luctuosissimum foedissimumque rei publicae
populi Romani accidit, nullo externo hoste, propitiis, si per mores nostros
liceret, deis, sedem Iouis Optimi Maximi auspicato a maioribus pignus imperii
conditam, quam non Porsenna dedita urbe neque Galli capta temerare potuissent,
furore principum excindi. arserat et ante Capitolium ciuili bello, sed fraude
priuata: nunc palam obsessum, palam incensum, quibus armorum causis? quo tantae
cladis pretio stetit? pro patria bellauimus? uouerat Tarquinius Priscus rex
bello Sabino, ieceratque fundamenta spe magis futurae magnitudinis quam quo
modicae adhuc populi Romani res sufficerent. mox Seruius Tullius sociorum
studio, dein Tarquinius Superbus capta Suessa Pometia hostium spoliis extruxere.
sed gloria operis libertati reseruata: pulsis regibus Horatius Puluillus iterum
consul dedicauit ea magnificentia quam immensae postea populi Romani opes
ornarent potius quam augerent. isdem rursus uestigiis situm est, postquam
interiecto quadringentorum quindecim annorum spatio L. Scipione C. Norbano
consulibus flagrauerat. curam uictor Sulla suscepit, neque tamen dedicauit: hoc
solum felicitati eius negatum. Lutatii Catuli nomen inter tanta Caesarum opera
usque ad Vitellium mansit. ea tunc aedes cremabatur.
[3,73] Sed plus pauoris obsessis quam obsessoribus intulit. quippe Vitellianus
miles neque astu neque constantia inter dubia indigebat: ex diuerso trepidi
milites, dux segnis et uelut captus animi non lingua, non auribus competere,
neque alienis consiliis regi neque sua expedire, huc illuc clamoribus hostium
circumagi, quae iusserat uetare, quae uetuerat iubere: mox, quod in perditis
rebus accidit, omnes praecipere, nemo exequi; postremo abiectis armis fugam et
fallendi artis circumspectabant. inrumpunt Vitelliani et cuncta sanguine ferro
flammisque miscent. pauci militarium uirorum, inter quos maxime insignes
Cornelius Martialis, Aemilius Pacensis, Casperius Niger, Didius Scaeua, pugnam
ausi obtruncantur. Flauium Sabinum inermem neque fugam coeptantem circumsistunt,
et Quintium Atticum consulem, umbra honoris et suamet uanitate monstratum, quod
edicta in populum pro Vespasiano magnifica, probrosa aduersus Vitellium iecerat.
ceteri per uarios casus elapsi, quidam seruili habitu, alii fide clientium
contecti et inter sarcinas abditi. fuere qui excepto Vitellianorum signo, quo
inter se noscebantur, ultro rogitantes respondentesue audaciam pro latebra
haberent.
[3,74] Domitianus prima inruptione apud aedituum occultatus, sollertia liberti
lineo amictu turbae sacricolarum immixtus ignoratusque, apud Cornelium Primum
paternum clientem iuxta Velabrum delituit. ac potiente rerum patre, disiecto
aeditui contubernio, modicum sacellum Ioui Conseruatori aramque posuit casus
suos in marmore expressam; mox imperium adeptus Ioui Custodi templum ingens
seque in sinu dei sacrauit. Sabinus et Atticus onerati catenis et ad Vitellium
ducti nequaquam infesto sermone uultuque excipiuntur, frementibus qui ius caedis
et praemia nauatae operae petebant. clamore a proximis orto sordida pars plebis
supplicium Sabini exposcit, minas adulationesque miscet. stantem pro gradibus
Palatii Vitellium et preces parantem peruicere ut absisteret: tum confossum
laceratumque et absciso capite truncum corpus Sabini in Gemonias trahunt.
[3,75] Hic exitus uiri haud sane spernendi. quinque et triginta stipendia in re
publica fecerat, domi militiaeque clarus. innocentiam iustitiamque eius non
argueres; sermonis nimius erat: id unum septem annis quibus Moesiam, duodecim
quibus praefecturam urbis obtinuit, calumniatus est rumor. in fine uitae alii
segnem, multi moderatum et ciuium sanguinis parcum credidere. quod inter omnis
constiterit, ante principatum Vespasiani decus domus penes Sabinum erat. caedem
eius laetam fuisse Muciano accepimus. ferebant plerique etiam paci consultum
dirempta aemulatione inter duos, quorum alter se fratrem imperatoris, alter
consortem imperii cogitaret. sed Vitellius consulis supplicium poscenti populo
restitit, placatus ac uelut uicem reddens, quod interrogantibus quis Capitolium
incendisset, se reum Atticus obtulerat eaque confessione, siue aptum tempori
mendacium fuit, inuidiam crimenque agnouisse et a partibus Vitellii amolitus
uidebatur.
[3,76] Isdem diebus L. Vitellius positis apud Feroniam castris excidio Tarracinae
imminebat, clausis illic gladiatoribus remigibusque, qui non egredi moenia neque
periculum in aperto audebant. praeerat, ut supra memorauimus, Iulianus
gladiatoribus, Apollinaris remigibus, lasciuia socordiaque gladiatorum magis
quam ducum similes. non uigilias agere, non intuta moenium firmare: noctu dieque
fluxi et amoena litorum personantes, in ministerium luxus dispersis militibus,
de bello tantum inter conuiuia loquebantur. paucos ante dies discesserat Apinius
Tiro donisque ac pecuniis acerbe per municipia conquirendis plus inuidiae quam
uirium partibus addebat.
[3,77] Interim ad L. Vitellium seruus Vergilii Capitonis perfugit pollicitusque,
si praesidium acciperet, uacuam arcem traditurum, multa nocte cohortis expeditas
summis montium iugis super caput hostium sistit: inde miles ad caedem magis quam
ad pugnam decurrit. sternunt inermos aut arma capientis et quosdam somno
excitos, cum tenebris, pauore, sonitu tubarum, clamore hostili turbarentur.
pauci gladiatorum resistentes neque inulti cecidere: ceteri ad nauis ruebant,
ubi cuncta pari formidine implicabantur, permixtis paganis, quos nullo
discrimine Vitelliani trucidabant. sex Liburnicae inter primum tumultum euasere,
in quis praefectus classis Apollinaris; reliquae in litore captae, aut nimio
ruentium onere pressas mare hausit. Iulianus ad L. Vitellium perductus et
uerberibus foedatus in ore eius iugulatur. fuere qui uxorem L. Vitellii Triariam
incesserent, tamquam gladio militari cincta inter luctum cladisque expugnatae
Tarracinae superbe saeueque egisset. ipse lauream gestae prospere rei ad fratrem
misit, percontatus statim regredi se an perdomandae Campaniae insistere iuberet.
quod salutare non modo partibus Vespasiani, sed rei publicae fuit. nam si recens
uictoria miles et super insitam peruicaciam secundis ferox Romam contendisset,
haud parua mole certatum nec sine exitio urbis foret. quippe L. Vitellio quamuis
infami inerat industria, nec uirtutibus, ut boni, sed quo modo pessimus quisque,
uitiis ualebat.
[3,78] Dum haec in partibus Vitellii geruntur, digressus Narnia Vespasiani
exercitus festos Saturni dies Ocriculi per otium agitabat. causa tam prauae
morae ut Mucianum opperirentur. nec defuere qui Antonium suspicionibus arguerent
tamquam dolo cunctantem post secretas Vitellii epistulas, quibus consulatum et
nubilem filiam et dotalis opes pretium proditionis offerebat. alii ficta haec et
in gratiam Muciani composita; quidam omnium id ducum consilium fuisse, ostentare
potius urbi bellum quam inferre, quando ualidissimae cohortes a Vitellio
desciuissent, et abscisis omnibus praesidiis cessurus imperio uidebatur: sed
cuncta festinatione, deinde ignauia Sabini corrupta, qui sumptis temere armis
munitissimam Capitolii arcem et ne magnis quidem exercitibus expugnabilem
aduersus tris cohortis tueri nequiuisset. haud facile quis uni adsignauerit
culpam quae omnium fuit. nam et Mucianus ambiguis epistulis uictores morabatur,
et Antonius praepostero obsequio, uel dum regerit inuidiam, crimen meruit;
ceterique duces dum peractum bellum putant, finem eius insigniuere. ne Petilius
quidem Cerialis, cum mille equitibus praemissus, ut transuersis itineribus per
agrum Sabinum Salaria uia urbem introiret, satis maturauerat, donec obsessi
Capitolii fama cunctos simul exciret.
[3,79] Antonius per Flaminiam ad Saxa rubra multo iam noctis serum auxilium uenit.
illic interfectum Sabinum, conflagrasse Capitolium, tremere urbem, maesta omnia
accepit; plebem quoque et seruitia pro Vitellio armari nuntiabatur. et Petilio
Ceriali equestre proelium aduersum fuerat; namque incautum et tamquam ad uictos
ruentem Vitelliani, interiectus equiti pedes, excepere. pugnatum haud procul
urbe inter aedificia hortosque et anfractus uiarum, quae gnara Vitellianis,
incomperta hostibus metum fecerant. neque omnis eques concors, adiunctis
quibusdam, qui nuper apud Narniam dediti fortunam partium speculabantur. capitur
praefectus alae Iulius Flauianus; ceteri foeda fuga consternantur, non ultra
Fidenas secutis uictoribus.
[3,80] Eo successu studia populi aucta; uulgus urbanum arma cepit. paucis scuta
militaria, plures raptis quod cuique obuium telis signum pugnae exposcunt. agit
grates Vitellius et ad tuendam urbem prorumpere iubet. mox uocato senatu
deliguntur legati ad exercitus ut praetexto rei publicae concordiam pacemque
suaderent. uaria legatorum sors fuit. qui Petilio Ceriali occurrerant extremum
discrimen adiere, aspernante milite condiciones pacis. uulneratur praetor
Arulenus Rusticus: auxit inuidiam super uiolatum legati praetorisque nomen
propria dignatio uiri. pulsantur comites, occiditur proximus lictor, dimouere
turbam ausus: et ni dato a duce praesidio defensi forent, sacrum etiam inter
exteras gentis legatorum ius ante ipsa patriae moenia ciuilis rabies usque in
exitium temerasset. aequioribus animis accepti sunt qui ad Antonium uenerant,
non quia modestior miles, sed duci plus auctoritatis.
[3,81] Miscuerat se legatis Musonius Rufus equestris ordinis, studium philosophiae
et placita Stoicorum aemulatus; coeptabatque permixtus manipulis, bona pacis ac
belli discrimina disserens, armatos monere. id plerisque ludibrio, pluribus
taedio: nec deerant qui propellerent proculcarentque, ni admonitu modestissimi
cuiusque et aliis minitantibus omisisset intempestiuam sapientiam. obuiae fuere
et uirgines Vestales cum epistulis Vitellii ad Antonium scriptis: eximi supremo
certamini unum diem postulabat: si moram interiecissent, facilius omnia
conuentura. uirgines cum honore dimissae; Vitellio rescriptum Sabini caede et
incendio Capitolii dirempta belli commercia.
[3,82] Temptauit tamen Antonius uocatas ad contionem legiones mitigare, ut castris
iuxta pontem Muluium positis postera die urbem ingrederentur. ratio cunctandi,
ne asperatus proelio miles non populo, non senatui, ne templis quidem ac
delubris deorum consuleret. sed omnem prolationem ut inimicam uictoriae
suspectabant; simul fulgentia per collis uexilla, quamquam imbellis populus
sequeretur, speciem hostilis exercitus fecerant. tripertito agmine pars, ut
adstiterat, Flaminia uia, pars iuxta ripam Tiberis incessit; tertium agmen per
Salariam Collinae portae propinquabat. plebs inuectis equitibus fusa; miles
Vitellianus trinis et ipse praesidiis occurrit. proelia ante urbem multa et
uaria, sed Flauianis consilio ducum praestantibus saepius prospera. ii tantum
conflictati sunt qui in partem sinistram urbis ad Sallustianos hortos per
angusta et lubrica uiarum flexerant. superstantes maceriis hortorum Vitelliani
ad serum usque diem saxis pilisque subeuntis arcebant, donec ab equitibus, qui
porta Collina inruperant, circumuenirentur. concurrere et in campo Martio
infestae acies. pro Flauianis fortuna et parta totiens uictoria: Vitelliani
desperatione sola ruebant, et quamquam pulsi, rursus in urbe congregabantur.
[3,83] Aderat pugnantibus spectator populus, utque in ludicro certamine, hos,
rursus illos clamore et plausu fouebat. quotiens pars altera inclinasset,
abditos in tabernis aut si quam in domum perfugerant, erui iugularique
expostulantes parte maiore praedae potiebantur: nam milite ad sanguinem et
caedis obuerso spolia in uulgus cedebant. saeua ac deformis urbe tota facies:
alibi proelia et uulnera, alibi balineae popinaeque; simul cruor et strues
corporum, iuxta scorta et scortis similes; quantum in luxurioso otio libidinum,
quidquid in acerbissima captiuitate scelerum, prorsus ut eandem ciuitatem et
furere crederes et lasciuire. conflixerant (et) ante armati exercitus in urbe,
bis Lucio Sulla, semel Cinna uictoribus, nec tunc minus crudelitatis: nunc
inhumana securitas et ne minimo quidem temporis uoluptates intermissae: uelut
festis diebus id quoque gaudium accederet, exultabant, fruebantur, nulla partium
cura, malis publicis laeti.
[3,84] Plurimum molis in obpugnatione castrorum fuit, quae acerrimus quisque ut
nouissimam spem retinebant. eo intentius uictores, praecipuo ueterum cohortium
studio, cuncta ualidissimarum urbium excidiis reperta simul admouent, testudinem
tormenta aggeres facesque, quidquid tot proeliis laboris ac periculi hausissent,
opere illo consummari clamitantes. urbem senatui ac populo Romano, templa dis
reddita: proprium esse militis decus in castris: illam patriam, illos penatis.
ni statim recipiantur, noctem in armis agendam. contra Vitelliani, quamquam
numero fatoque dispares, inquietare uictoriam, morari pacem, domos arasque
cruore foedare suprema uictis solacia amplectebantur. multi semianimes super
turris et propugnacula moenium expirauere: conuulsis portis reliquus globus
obtulit se uictoribus, et cecidere omnes contrariis uulneribus, uersi in hostem:
ea cura etiam morientibus decori exitus fuit. Vitellius capta urbe per auersam
Palatii partem Auentinum in domum uxoris sellula defertur, ut si diem latebra
uitauisset, Tarracinam ad cohortis fratremque perfugeret. dein mobilitate
ingenii et, quae natura pauoris est, cum omnia metuenti praesentia maxime
displicerent, in Palatium regreditur uastum desertumque, dilapsis etiam infimis
seruitiorum aut occursum eius declinantibus. terret solitudo et tacentes loci;
temptat clausa, inhorrescit uacuis; fessusque misero errore et pudenda latebra
semet occultans ab Iulio Placido tribuno cohortis protrahitur. uinctae pone
tergum manus; laniata ueste, foedum spectaculum, ducebatur, multis
increpantibus, nullo inlacrimante: deformitas exitus misericordiam abstulerat.
obuius e Germanicis militibus Vitellium infesto ictu per iram, uel quo maturius
ludibrio eximeret, an tribunum adpetierit, in incerto fuit: aurem tribuni
amputauit ac statim confossus est.
[3,85] Vitellium infestis mucronibus coactum modo erigere os et offerre
contumeliis, nunc cadentis statuas suas, plerumque rostra aut Galbae occisi
locum contueri, postremo ad Gemonias, ubi corpus Flauii Sabini iacuerat,
propulere. una uox non degeneris animi excepta, cum tribuno insultanti se tamen
imperatorem eius fuisse respondit; ac deinde ingestis uulneribus concidit. et
uulgus eadem prauitate insectabatur interfectum qua fouerat uiuentem.
[3,86] Patrem illi ... Luceriam. septimum et quinquagensimum aetatis annum
explebat, consulatum, sacerdotia, nomen locumque inter primores nulla sua
industria, sed cuncta patris claritudine adeptus. principatum ei detulere qui
ipsum non nouerant: studia exercitus raro cuiquam bonis artibus quaesita perinde
adfuere quam huic per ignauiam. inerat tamen simplicitas ac liberalitas, quae,
ni adsit modus, in exitium uertuntur. amicitias dum magnitudine munerum, non
constantia morum contineri putat, meruit magis quam habuit. rei publicae haud
dubie intererat Vitellium uinci, sed imputare perfidiam non possunt qui
Vitellium Vespasiano prodidere, cum a Galba desciuissent. Praecipiti in occasum
die ob pauorem magistratuum senatorumque, qui dilapsi ex urbe aut per domos
clientium semet occultabant, uocari senatus non potuit. Domitianum, postquam
nihil hostile metuebatur, ad duces partium progressum et Caesarem consalutatum
miles frequens utque erat in armis in paternos penatis deduxit.
|