[0] APOLOGETICUM.
[1] I. (1) Si non licet uobis, Romani imperii antistites, in aperto et edito, in
ipso fere uertice ciuitatis praesidentibus ad iudicandum palam dispicere et
coram examinare, quid sit liquido in causa Christianorum, si ad hanc solam
speciem auctoritas uestra de iustitiae diligentia in publico aut timet aut
erubescit inquirere, si denique, quod proxime accidit, domesticis iudiciis nimis
operata infestatio sectae huius obstruit defensioni: liceat ueritati uel occulta
uia tacitarum litterarum ad aures uestras peruenire.
(2) Nihil de causa sua deprecatur, quia nec de condicione miratur. Scit se
peregrinam in terris agere, inter extraneos facile inimicos inuenire, ceterum
genus, sedem, spem, gratiam, dignitatem in caelis habere. Unum gestit interdum,
ne ignorata damnetur. (3) Quid hic deperit legibus in suo regno dominantibus, si
audiatur? An hoc magis gloriabitur potestas earum, quo etiam auditam damnabunt
ueritatem? Ceterum inauditam si damnent, praeter inuidiam iniquitatis etiam
suspicionem merebuntur alicuius conscientiae, nolentes audire, quod auditum
damnare non possint.
(4) Hanc itaque primam causam apud uos collocamus iniquitatis odii erga nomen
Christianorum. Quam iniquitatem idem titulus et onerat et reuincit, qui uidetur
excusare, ignorantia scilicet. Quid enim iniquius, quam ut oderint homines quod
ignorant, etiam si res meretur odium? Tunc etenim meretur, cum cognoscitur an
mereatur. (5) Vacante autem meriti notitia, unde odii iustitia defenditur, quae
non de euentu, sed de conscientia probanda est? Cum ergo propterea oderunt
homines, quia ignorant, quale sit quod oderunt, cur non liceat eiusmodi illud
esse, quod non debeant odisse? Ita utrumque ex alterutro redarguimus, et
ignorare illos, dum oderunt, et iniuste odisse, dum ignorant.
(6) Testimonium ignorantiae est, quae iniquitatem dum excusat, condemnat, cum
omnes, qui retro oderant, quia ignorabant, quale sit quod oderant, simul
desinunt ignorare, cessant et odisse. Ex his fiunt Christiani, utique de
comperto, et incipiunt odisse quod fuerant et profiteri quod oderant; et sunt
tanti, quanti et denotamur: (7) Obsessam uociferantur ciuitatem; in agris, in
castellis, in insulis Christianos; omnem sexum, aetatem, condicionem, etiam
dignitatem transgredi ad hoc nomen quasi detrimento maerent. (8) Nec tamen hoc
ipso ad aestimationem alicuius latentis boni promouent animos. Non licet rectius
suspicari, non libet prop(r)ius experiri. Hic tantum curiositas humana
torpescit: Amant ignorare, cum alii gaudeant cognouisse. Quanto magis hos
Anacharsis denotasset imprudentes de prudentibus iudicantes quam immusicos de
musicis! (9) Malunt nescire, quia iam oderunt. Adeo quod nesciant, praeiudicant
id esse, quod, si sciant, odisse non poterant - quando, si nullum odii debitum
deprehendatur, optimum utique sit desinere iniuste odisse, si uero de merito
constet, non modo nihil odii detrahatur, sed amplius adquiratur ad
perseuerantiam, etiam iustitiae ipsius auctoritate.
(10) "Sed non ideo", inquit, "bonum, quia multos conuertit; quanti enim ad malum
performantur! Quanti transfugae in peruersum!" Quis negat? Tamen quod uere malum
est, ne ipsi quidem, quos rapit, defendere pro bono audent. Omne malum aut
timore aut pudore natura perfudit. (11) Denique malefici gestiunt latere,
deuitant apparere; trepidant deprehensi, negant accusati, ne torti quidem facile
aut semper confitentur, certe damnati maerent: Dinumerant in semet ipsos mentis
malae impetus, <ignauiam> uel fato uel astris imputant; nolunt enim suum esse,
quod malum agnoscunt. (12) Christianus uero quid simile? Neminem pudet, neminem
paenitet, nisi plane retro non fuisse; si denotatur, gloriatur; si accusatur,
non defendit; interrogatus uel ultro confitetur; damnatus gratias agit. (13)
Quid hoc mali est, quod naturalia mali non habet, timorem, pudorem,
tergiuersationem, paenitentiam deplorationem? Quod hoc malum est, cuius reus
gaudet, cuius accusatio uotum est et poena felicitas? Non potes dementiam
dicere, qui reuinceris ignorare.
[2] II. (1) Si certum est denique nos nocentissimos esse, cur a uobis ipsis aliter
tractamur quam pares nostri, id est ceteri nocentes, cum eiusdem noxae eadem
tractatio deberet interuenire? (2) Quodcumque dicimur, cum alii dicuntur, et
proprio ore et mercennaria aduocatione utuntur ad innocentiae suae
commendationem; respondendi, altercandi facultas patet, quando nec liceat
indefensos et inauditos omnino damnari. (3) Sed Christianis solis nihil
permittitur loqui quod causam purget, quod ueritatem defendat, quod iudicem non
faciat iniustum; sed illud solum expectatur, quod odio publico necessarium est:
Confessio nominis, non examinatio criminis - (4) quando, si de aliquo nocente
cognoscatis, non statim confesso eo nomen homicidae uel sacrilegi uel incesti
uel publici hostis, ut de nostris elogiis loquar, contenti sitis ad
pronuntiandum, nisi et consequentia exigatis, qualitatem facti, numerum, locum,
tempus, conscios, socios. (5) De nobis nihil tale, cum aeque extorqueri
oporteret quod cum falso iactatur, quot quisque iam infanticidia degustasset,
quot incesta contenebrasset, qui coqui, qui canes affuissent. O quanta illius
praesidis gloria, si eruisset aliquem, qui centum iam infantes comedisset!
(6) Atquin inuenimus inquisitionem quoque in nos prohibitam. Plinius enim
Secundus, cum prouinciam regeret, damnatis quibusdam Christianis, quibusdam
gradu pulsis, ipsa tamen multitudine perturbatus, quid de cetero ageret,
consuluit tunc Traianum imperatorem, adlegans praeter obstinationem non
sacrificandi nihil aliud se de sacramentis eorum comperisse quam coetus
antelucanos ad canendum Christo ut deo et ad confoederandam disciplinam,
homicidium adulterium fraudem perfidiam et cetera scelera prohibentes. (7) Tunc
Traianus rescripsit hoc genus inquirendos quidem non esse, oblatos uero puniri
oportere. (8) O sententiam necessitate confusam! Negat inquirendos ut innocentes
et mandat puniendos ut nocentes. Parcit et saeuit, dissimulat et animaduertit.
Quid temet ipsam, censura, circumuenis? Si damnas, cur non et inquiris? Si non
inquiris, cur non et absoluis? Latronibus uestigandis per uniuersas prouincias
militaris statio sortitur, in reos maiestatis et publicos hostes omnis homo
miles est: Ad socios, ad conscios usque inquisitio extenditur. (9) Solum
Christianum inquiri non licet, offerri licet, quasi aliud esset actura
inquisitio quam oblationem. Damnatis itaque oblatum, quem nemo uoluit
requisitum; qui, puto, iam non ideo meruit poenam, quia nocens est, sed quia non
requirendus inuentus est.
(10) Itaque nec in illo ex forma malorum iudicandorum agitis erga nos, quod
ceteris negantibus tormenta adhibetis ad confitendum, solis Christianis ad
negandum, cum, si malum esset, nos quidem negaremus, uos uero confiteri
tormentis compelleretis. Neque enim ideo non putaretis requirenda quaestionibus
scelera, quia certi essetis admitti ea ex nominis confessione, qui hodie de
confesso homicida, scientes homicidium quid sit, nihilominus ordinem extorquetis
admissi. (11) Quo peruersius, cum praesumatis de sceleribus nostris ex nominis
confessione, cogitis tormentis de confessione decedere, ut negantes nomen
pariter utique negemus et scelera, de quibus ex confessione nominis
praesumpseratis.
(12) Sed, opinor, non uultis nos perire, quos pessimos creditis. Sic enim
soletis dicere homicidae: "Nega", laniari iubere sacrilegum, si confiteri
perseuerauerit. Si non ita agitis circa (nos) nocentes, ergo nos innocentissimos
iudicatis, cum quasi innocentissimos non uultis in ea confessione perseuerare,
quam necessitate, non iustitia damnandam a uobis sciatis. (13) Vociferatur homo:
"Christianus sum." Quod est dicit; tu uis audire quod non est. Veritatis
extorquendae praesides de nobis solis mendacium elaboratis audire. "Hoc sum",
inquit, "quod quaeris an sim. Quid me torques in peruersum? Confiteor et
torques; quid faceres, si negarem?" Plane aliis negantibus non facile fidem
accommodatis: nobis, si negauerimus, statim creditis.
(14) Suspecta sit uobis ista peruersitas, ne qua uis lateat in occulto, quae uos
aduersus formam, aduersus naturam iudicandi, contra ipsas quoque leges
ministret. Nisi fallor enim, leges malos erui iubent, non abscondi, confessos
damnari praescribunt, non absolui. Hoc senatus consulta, hoc principum mandata
definiunt. Hoc imperium, cuius ministri estis, ciuilis, non tyrannica dominatio
est. (15) Apud tyrannos enim tormenta etiam pro poena adhibebantur, apud uos
soli quaestioni temperatur. Vestram illis seruate legem usque ad confessionem
necessariis, et iam, si confessione praeueniantur, uacabunt, sententia opus est;
debito poenae nocens expungendus est, non eximendus. Denique nemo illum gestit
absoluere. (16) Non licet hoc uelle; ideo nec cogitur quisquam negare.
Christianum hominem omnium scelerum reum, deorum, imperatorum, legum, morum,
naturae totius inimicum existimas, et cogis negare, ut absoluas quem non poteris
absoluere, nisi negauerit. (17) Praeuaricaris in leges: Vis ergo neget se
nocentem, ut eum facias innocentem, et quidem inuitum, iam nec de praeterito
reum. Unde ista peruersitas, ut etiam illud non recogitetis, sponte confesso
magis credendum esse quam per uim neganti? Vel ne compulsus negare non ex fide
negarit et absolutus ibidem post tribunal de uestra rideat aemulatione iterum
Christianus?
(18) Cum igitur in omnibus nos aliter disponitis quam ceteros nocentes, ad unum
contendendo, ut de eo nomine excludamur - excludimur enim, si faciamus quae
faciunt non Christiani -, intellegere potestis non scelus aliquod in causa esse,
sed nomen, quod quaedam ratio aemulae operationis insequitur, hoc primum agens,
ut homines nolint scire pro certo, quod se nescire pro certo sciunt. (19) Ideo
et credunt de nobis quae non probantur et nolunt inquiri, ne probentur non esse
quae malunt credidisse, ut nomen illius aemulae rationis inimicum praesumptis,
non probatis criminibus de sua sola confessione damnetur. Ideo torquemur
confitentes et punimur perseuerantes et absoluimur negantes, quia nominis
proelium est.
(20) Denique quid de tabella recitatis illum "Christianum"? Cur non et
"homicidam"? Si homicida Christianus? Cur non et "incestum" uel quodcumque aliud
esse nos creditis? In nobis solis pudet aut piget ipsis nominibus scelerum
pronuntiare? "Christianus" si nullius criminis nomine (reus) est, ualde ineptum,
si solius nominis crimen est.
[3] III. (1) Quid quod ita plerique clausis oculis in odium eius impingunt, ut bonum
alicui testimonium ferentes admisceant nominis exprobrationem? "Bonus uir Gaius
Seius, tantum quod Christianus." Item alius: "Ego <miror Lucium> Titium,
sapientem uirum, repente factum Christianum." Nemo retractat, ne ideo bonus
Gaius et prudens Lucius, quia Christianus, aut ideo Christianus, quia prudens et
bonus. (2) Laudant quae sciunt, uituperant quae ignorant, et id quod sciunt eo
quod ignorant irrumpunt, cum sit iustius occulta de manifestis praeiudicare quam
manifesta de occultis praedamnare. (3) Alii, quos retro ante hoc nomen uagos,
uiles, improbos nouerant, ex ipso denotant, quod laudant: Caecitate odii in
suffragium impingunt: "Quae mulier! Quam lasciua, quam festiua! Qui(s) iuuenis!
Quam lusius, quam amasius! Facti sunt Christiani." Ita nomen emendationi
imputatur. (4) Nonnulli etiam de utilitatibus suis cum odio isto paciscuntur,
contenti iniuria, dum ne domi habeant quod oderunt. Uxorem iam pudicam maritus
iam non zelotypus <eiecit>, filium <iam> subiectum pater retro patiens
abdicauit, seruum iam fidelem dominus olim mitis ab oculis relegauit; ut quisque
hoc nomine emendatur, offendit. Tanti non est bonum, quanti odium Christianorum.
(5) Nunc igitur, si nominis odium est, quis nominum reatus, quae accusatio
uocabulorum, nisi si aut barbarum sonat aliqua uox nominis aut infaustum aut
maledicum aut impudicum? "Christianus" uero, quantum interpretatio est, de
unctione deducitur. Sed et cum perperam "Chrestianus" pronuntiatur a uobis - nam
nec nominis certa est notitia penes uos -, de suauitate uel benignitate
compositum est. Oditur itaque in hominibus innocuis etiam nomen innocuum.
(6) At enim secta oditur in nomine utique sui auctoris. Quid noui, si aliqua
disciplina de magistro cognomentum sectatoribus suis inducit? Nonne philosophi
de auctoribus suis nuncupantur Platonici, Epicurei, Pythagorici? Etiam a locis
conuenticulorum et stationum suarum Stoici, Academici? Aeque medici ab
Erasistrato et grammatici ab Aristarcho, coqui etiam ab Apicio? (7) Nec tamen
quemquam offendit professio nominis cum institutione transmissi ab institutore.
Plane, si qui probabit malam sectam et ita malum et auctorem, is probabit et
nomen malum, dignum odio de reatu sectae et auctoris; ideoque ante odium nominis
competebat prius de auctore sectam recognoscere uel auctorem de secta. (8) At
nunc utriusque inquisitione et agnitione neglecta nomen detinetur, nomen
expugnatur, et ignotam sectam, ignotum et auctorem uox sola praedamnat, quia
nominantur, non quia reuincuntur.
[4] IV. (1) Atque adeo quasi praefatus haec ad suggillandam odii erga nos publici
iniquitatem, iam de causa innocentiae consistam, nec tantum refutabo quae nobis
obiciuntur, sed etiam in ipsos retorquebo, qui obiciunt, ut ex hoc quoque sciant
homines in Christianis non esse quae in se nesciunt esse, simul uti erubescant
accusantes, non dico pessimi optimos, se iam, ut uolunt, compares suos. (2)
Respondebimus ad singula, quae in occulto admittere dicimur - quae illos palam
admittentes inuenimus -, in quibus scelesti, in quibus uani, in quibus damnandi,
in quibus irridendi deputamur.
(3) Sed quoniam, cum ad omnia occurrit ueritas nostra, postremo legum obstruitur
auctoritas aduersus eam, ut aut nihil dicatur retractandum esse post leges aut
ingratis necessitas obsequii praeferatur ueritati, de legibus prius concurram
uobiscum ut cum tutoribus legum.
(4) Iam primum, cum dure definitis dicendo: "Non licet esse uos!" et hoc sine
ullo retractatu humaniore praescribitis, uim profitemini et iniquam ex arce
dominationem, si ideo negatis licere, quia uultis, non quia debuit non licere.
(5) Quodsi, quia non debet, ideo non uultis licere, sine dubio id non debet
licere quod bene fit. Si bonum inuenero esse quod lex tua prohibuit, nonne ex
illo praeiudicio prohibere me non potest, quod, si malum esset, iure prohiberet?
Si lex tua errauit, puto, ab homine concepta est; neque enim de caelo ruit. (6)
Miramini hominem aut errare potuisse in lege condenda aut resipuisse in
reprobanda? Non enim et ipsius Lycurgi leges a Lacedaemoniis emendatae tantum
auctori suo doloris incusserunt, ut in secessu inedia de semet ipso iudicarit?
(7) Nonne et uos cottidie experimentis illuminantibus tenebras antiquitatis
totam illam ueterem et squalentem siluam legum nouis principalium rescriptorum
et edictorum securibus truncatis et caeditis? (8) Nonne uanissimas Papias leges,
quae ante liberos suscipi cogunt quam Iuliae matrimonium contrahi, post tantae
auctoritatis senectutem heri Seuerus, constantissimus principum, exclusit? (9)
Sed et iudicatos in partes secari a creditoribus leges erant; consensu tamen
publico crudelitas postea erasa est, in pudoris notam capitis poena conuersa
est. Bonorum adhibita proscriptio suffundere maluit hominis sanguinem quam
effundere.
(10) Quot adhuc uobis repurgandae latent leges! Quas neque annorum numerus neque
conditorum dignitas commendat, sed aequitas sola, et ideo, cum iniquae
recognoscuntur, merito damnantur, licet damnent. Quomodo iniquas dicimus? (11)
Immo, si nomen puniunt, etiam stultas; si uero facta, cur de solo nomine puniunt
facta, quae in aliis de admisso, non de nomine probata defendunt? Incestus sum:
Cur non requirunt? Infanticida: Cur non extorquent? In deos, in Caesares aliquid
committo: Cur non audior qui habeo quo purger? (12) Nulla lex uetat discuti quod
prohibet admitti, quia neque iudex iuste ulciscitur, nisi cognoscat admissum
esse quod non licet, neque ciuis fideliter legi obsequitur ignorans, quale sit
quod ulciscitur lex. (13) Nulla lex sibi soli conscientiam iustitiae suae debet,
sed eis, a quibus obsequium expectat. Ceterum suspecta lex est, quae probari se
non uult, improba autem, si non probata dominetur.
[5] V. (1) Ut de origine aliquid retractemus eiusmodi legum, uetus erat decretum, ne
qui deus ab imperatore consecraretur nisi a senatu probatus. Scit M. Aemilius de
deo suo Alburno. Facit et hoc ad causam nostram, quod apud uos de humano
arbitratu diuinitas pensitatur. Nisi homini deus placuerit, deus non erit; homo
iam deo propitius esse debebit. (2) Tiberius ergo, cuius tempore nomen
Christianum in saeculum introiuit, adnuntiatum sibi ex Syria Palaestina, quod
illic ueritatem ipsius diuinitatis reuelauerat, detulit ad senatum cum
praerogatiua suffragii sui. Senatus, quia non ipse probauerat, respuit; Caesar
in sententia mansit, comminatus periculum accusatoribus Christianorum. (3)
Consulite commentarios uestros; illic reperietis primum Neronem in hanc sectam
cum maxime Romae orientem Caesariano gladio ferocisse. Sed tali dedicatore
damnationis nostrae etiam gloriamur. Qui enim scit illum, intellegere potest non
nisi grande aliquod bonum a Nerone damnatum. (4) Temptauerat et Domitianus,
portio Neronis de crudelitate; sed, qua et homo, facile coeptum repressit,
restitutis etiam quos relegauerat. Tales semper nobis insecutores, iniusti,
impii, turpes, quos et ipsi damnare consuestis, a quibus damnatos restituere
soliti estis.
(5) Ceterum de tot exinde principibus ad hodiernum diuinum humanumque
sapientibus edite aliquem debellatorem Christianorum! (6) At nos e contrario
edimus protectorem, si litterae Marci Aurelii, grauissimi imperatoris,
requirantur, quibus illam Germanicam sitim Christianorum forte militum
precationibus impetrato imbri discussam contestatur. Sicut non palam ab eiusmodi
hominibus poenam dimouit, ita alio modo palam dispersit, adiecta etiam
accusatoribus damnatione, et quidem taetriore. (7) Quales ergo leges istae, quas
aduersus nos soli exercent impii iniusti, turpes truces, uani dementes, quas
Traianus ex parte frustratus est uetando inquiri Christianos, quas nullus
Hadrianus, quamquam omnium curiositatum explorator, nullus Vespasianus, quamquam
Iudaeorum debellator, nullus Pius, nullus Verus impressit. (8) Facilius utique
pessimi ab optimis quibusque, ut ab aemulis, quam a suis sociis eradicandi
iudicarentur.
[6] VI. (1) Nunc religiosissimi legum et paternorum institutorum protectores et
ultores respondeant uelim de sua fide et honore et obsequio erga maiorum
consulta, si a nullo desciuerunt, si in nullo exorbitauerunt, si non necessaria
et aptissima quaeque disciplinae oblitterauerunt. (2) Quon(i)am illae leges
abierunt sumptum et ambitionem comprimentes, quae centum aera non amplius in
cenam subscribi iubebant, nec amplius quam unam inferri gallinam, et eam non
saginatam, quae patricium, quod decem pondo argenti habuisset, pro magno
ambitionis titulo senatu submouebant, quae theatra stuprandis moribus orientia
statim destruebant, quae dignitatum et honestorum natalium insignia non temere
nec impune usurpari sinebant? (3) Video enim et centenarias cenas a centenis iam
sestertiis dicendas, et in lances - parum est, si senatorum et non libertinorum
uel adhuc flagra rumpentium - argentaria metalla producta. Video et theatra nec
singula satis esse nec nuda. Nam ne uel hieme uoluptas impudica frigeret, primi
Lacedaemonii paenulam ludis excogitauerunt. Video et inter matronas atque
prostibulas nullum de habitu discrimen relictum.
(4) Circa feminas quidem etiam illa maiorum instituta ceciderunt quae modestiae,
quae sobrietati patrocinabantur, cum aurum nulla norat praeter unico digito,
quem sponsus oppignerasset pronubo anulo; cum mulieres usque adeo uino
abstinerentur, ut matronam ob resignatos cellae uinariae loculos sui inedia
necarint, sub Romulo uero quae uinum attigerat impune a Metennio marito
trucidata sit. (5) Idcirco et oscula propinquis offerre etiam necessitas erat,
ut spiritu iudicarentur. (6) Ubi est illa felicitas matrimoniorum de moribus
utique prosperata, qua(e) per annos ferme sescentos ab urbe condita nulla
repudium domus scripsit? At nunc in feminis prae auro nullum leue est membrum,
prae uino nullum liberum est osculum, repudium uero iam et uotum est, quasi
matrimonii fructus.
(7) Etiam circa ipsos deos uestros quae prospecte decreuerant patres uestri,
idem uos obsequentissimi rescidistis. Liberum Patrem cum mysteriis suis consules
senatus auctoritate non modo urbe, sed uniuersa Italia eliminauerunt. (8)
Serapidem et Isidem et Arpocratem cum suo Cynocephalo Capitolio prohibitos
inferri, id est curia deorum pulsos, Piso et Gabinius consules, non utique
Christiani, euersis etiam aris eorum abdicauerunt, turpium et otiosarum
superstitionum uitia cohibentes. His uos restitutis summam maiestatem
contulistis.
(9) Ubi religio, ubi ueneratio maioribus debita a uobis? Habitu, uictu,
instructu, sensu, ipso denique sermone proauis renuntiastis. Laudatis semper
antiquitatem, et noue de die uiuitis. Per quod ostenditur, dum a bonis maiorum
institutis deceditis, ea uos retinere et custodire, quae non debuistis, cum quae
debuistis non custodistis. (10) Adhuc quod uidemini fidelissime tueri a patribus
traditum, in quo principaliter reos transgressionis Christianos destinastis,
studium dico deorum colendorum, de quo maxime errauit antiquitas, licet Serapidi
eam Romano aras restruxeritis, licet Baccho iam Italico furias uestras
immol(ar)etis, suo loco ostendam proinde despici et neglegi et destrui a uobis
aduersus maiorum auctoritatem. (11) Nunc enim ad illam occultorum facinorum
infamiam respondebo, ut uiam mihi ad manifestiora purgem.
[7] VII. (1) Dicimur sceleratissimi de sacramento infanticidii et pabulo inde et
post conuiuium incesto, quod euersores luminum canes, lenones scilicet
tenebrarum, libidinum impiarum in uerecundiam procurent. (2) Dicimur tamen
semper, nec uos quod tamdiu dicimur eruere curatis. Ergo aut eruite, si
creditis, aut nolite credere, qui non eruistis! De uestra uobis dissimulatione
praescribitur non esse quod nec ipsi audetis eruere. Longe aliud munus carnifici
in Christianos imperatis, non ut dicant quae faciunt, sed ut negent quod sunt.
(3) Census istius disciplinae, ut iam edidimus, a Tiberio est. Cum odio sui
coepit ueritas; simul atque apparuit, inimica est. Tot hostes eius quot
extranei, et quidem proprie ex aemulatione Iudaei, ex concussione milites, ex
natura ipsi etiam domestici nostri. (4) Cottidie obsidemur, cottidie prodimur,
in ipsis plurimum coetibus et congregationibus nostris opprimimur. Quis umquam
taliter uagienti infanti superuenit? (5) Quis cruenta, ut inuenerat, Cyclopum et
Sirenum ora iudici reseruauit? Quis uel in uxoribus aliqua immunda uestigia
deprehendit? Quis talia facinora, cum inuenisset, celauit aut uendidit, ipsos
trahens homines?
Si semper latemus, quando proditum est quod admittimus? (6) Immo a quibus prodi
potuit? Ab ipsis enim reis non utique, cum uel ex forma omnibus mysteriis
silentii fides debeatur. Samothracia et Eleusinia reticentur: Quanto magis
talia, quae prodita interim etiam humanam animaduersionem prouocabunt, dum
diuina serua(n)tur! (7) Si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei.
Et unde extraneis notitia, cum semper etiam (in)piae initiationes arceant
profanos et <ab> arbitris caueant? Nisi si impii minus metuunt.
(8) Natura famae omnibus nota est. Vestrum est: "Fama malum, qua non aliud
uelocius ullum." Cur malum fama? Quia uelox? Quia index? An quia plurimum
mendax? Quae ne tunc quidem, cum aliquid ueri affert, sine mendacii uitio est,
detrahens, adiciens, demutans de ueritate. (9) Quid quod ea illi condicio est,
ut non nisi cum mentitur, perseueret, et tamdiu uiuit, quamdiu non probat?
Siquidem, ubi probauit, cessat esse et quasi officio nuntiandi functa rem
tradit; et exinde res tenetur, res nominatur. (10) Nec quisquam dicit uerbi
gratia: "Hoc Romae aiunt factum", aut: "Fama est illum prouinciam sortitum",
sed: "Sortitus est ille prouinciam", et: "Hoc factum est Romae". (11) Fama,
nomen incerti, locum non habet, ubi certum est. An uero famae credat nisi
inconsideratus? Quia sapiens non credit incerto. Omnium est aestimare,
quantacumque illa ambitione diffusa sit, quantacumque adseueratione constructa,
quod ab uno aliquando principe exorta sit necesse est. (12) Exinde in traduces
linguarum et aurium serpit, et ita modici seminis uitium cetera rumoris
obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacium seminauerit, quod
saepe fit aut ingenio aemulationis aut arbitrio suspicionis aut non noua, sed
ingenita quibusdam mentiendi uoluptate. (13) Bene autem quod omnia tempus
reuelat, testibus etiam uestris prouerbiis atque sententiis, ex dispositione
naturae, quae ita ordinauit, ut nihil diu lateat, etiam quod fama non distulit.
(14) Merito igitur fama tamdiu conscia sola est scelerum Christianorum; hanc
indicem aduersus nos profertis, quae quod aliquando iactauit tantoque spatio in
opinionem corroborauit, usque adhuc probare non ualuit.
[8] VIII. (1) Ut fidem naturae ipsius appellem aduersus eos, qui talia credenda esse
praesumunt, ecce proponimus horum facinorum mercendem: Vitam aeternam
repromittunt. Credite interim! De hoc enim quaero, an et qui credideris tanti
habeas ad eam tali conscientia peruenire. (2) Veni, demerge ferrum in infantem
nullius inimicum, nullius rerum, omnium filium; uel, si alterius officium est,
tu modo adsiste morienti homini, antequam uixit; fugientem animam nouam expecta,
excipe rudem sanguinem, eo panem tuum satia, uescere libenter! (3) Interea
discumbens dinumera loca, ubi mater, ubi soror; nota diligenter, ut, cum
tenebrae ceciderint caninae, non erres! Piaculum enim admiseris, nisi incestum
feceris. (4) Talia initiatus et consignatus uiuis in aeuum. Cupio respondeas, si
tanti aeternitas; aut si non, ideo nec credenda. Etiamsi credideris, nego te
uelle; etiamsi uolueris, nego te posse. Cur ergo alii possint, si uos non
potestis? cur non possitis, si alii possunt? (5) Alia nos, opinor, natura,
Cynopennae aut Sciapodes; alii ordines dentium, alii ad incestam libidinem
nerui. Qui ista credis de homine, potes et facere; homo es et ipse, quod et
Christianus. Qui non potes facere, non debes credere. Homo est enim et
Christianus, et quod et tu.
(6) "Sed ignorantibus subicitur et imponitur. Nihil enim tale de Christianis
adseuerari sciebant, obseruandum utique sibi et omni uigilantia inuestigandum."
(7) Atquin uolentibus initiari moris est, opinor, prius patrem illum sacrorum
adire, quae praeparanda sint describere. Tum ille: "Infans tibi necessarius
adhuc tener, qui nesciat mortem, qui sub cultro tuo rideat; item panis, quo
sanguinis iurulentiam colligas; praeterea candelabra et lucernae et canes aliqui
et offulae, quae illos ad euersionem luminum extendant; ante omnia cum matre et
sorore tua uenire debebis." (8) Quid si noluerint uel nullae fuerint? Quid
denique singulares Christiani? Non erit, opinor, legitimus Christianus nisi
frater aut filius. (9) Quid nunc, et si ista omnia ignaris praeparantur? Certe
postea cognoscunt et sustinent et ignoscunt. "Timent plecti, si proclament." Qui
defendi merebuntur, qui etiam ultro perire malint quam sub tali conscientia
uiuere? Age nunc, timeant; cur etiam perseuerant? Sequitur enim, ne ultra uelis
id te esse quod, si prius scisses, non fuisses.
[9] IX. (1) Haec quo(que) magis refutauerim, a uobis fieri ostendam partim in
aperto, partim in occulto, per quod forsitan et de nobis credidistis.
(2) Infantes penes Africam Saturno immolabantur palam usque ad proconsulatum
Tiberii, qui eosdem sacerdotes in eisdem arboribus templi sui obumbratricibus
scelerum uotiuis crucibus exposuit, teste militia patriae nostrae, quae id ipsum
munus illi proconsuli functa est. (3) Sed et nunc in occulto perseueratur hoc
sacrum facinus. Non soli uos contemnunt Christiani, nec ullum scelus in
perpetuum eradicatur, aut mores suos aliqui deus mutat. (4) Cum propriis filiis
Saturnus non pepercit, extraneis utique non parcendo perseuerabat, quos quidem
ipsi parentes sui offerebant; et libentes respondebant et infantibus
blandiebantur, ne lacrimantes immolarentur. Et tamen multum homicidio
parricidium differt.
(5) Maior aetas apud Gallos Mercurio prosecatur. Remitto fabulas Tauricas
theatris suis. Ecce in illa religiosissima urbe Aeneadarum piorum est Iuppiter
quidam, quem ludis suis humano sanguine proluunt. "Sed bestiarii", inquitis.
Hoc, opinor, minus quam hominis! An hoc turpius, quod mali hominis? certe tamen
de homicidio funditur. O Iouem Christianum et solum patris filium de crudelitate!
(6) Sed quoniam de infanticidio nihil interest, sacro an arbitrio perpetretur,
licet parricidium homicidio intersit, conuertar ad populum. Quot uultis ex his
circumstantibus et in Christianorum sanguinem hiantibus, ex ipsis etiam uobis
iustissimis et seuerissimis in nos praesidibus apud conscientias pulsem, qui
natos sibi liberos enecent? (7) Si quid(em) et de genere necis differt, utique
crudelius in aqua spiritum extorquetis aut frigori et fami et canibus exponitis;
ferro enim mori aetas quoque maior optauerit. (8) Nobis uero semel homicidio
interdicto etiam conceptum utero, dum adhuc sanguis in hominem delib(er)atur,
dissoluere non licet. Homicidii festinatio est prohibere nasci, nec refert,
natam quis eripiat animam an nascentem disturbet. Homo est et qui est futurus;
etiam fructus omnis iam in semine est.
(9) De sanguinis pabulo et eiusmodi tragicis ferculis legite, necubi relatum sit
- est apud Herodotum, opinor - defusum brachiis sanguinem ex alterutro
degustatum nationes quasdam foederi comparasse. Nescio quid et sub Catilina
degustatum est. Aiunt et apud quosdam gentiles Scytharum defunctum quemque a
suis comedi. (10) Longe excurro. Hodie istic Bellonae sacratus sanguis de femore
proscisso in palmulam exceptus et <u>sui datus signat. (11) Item illi, qui
munere in arena noxiorum iugulatorum sanguinem recentem, de iugulo decurrentem
(exceptum), auida siti comitiali morbo medentes hauserunt, ubi sunt? Item illi
qui de arena ferinis obsoniis cenant, qui de apro, qui de ceruo petunt? Aper
ille quem cruentauit colluctando detersit, ceruus ille in gladiatoris sanguine
iacuit. Ipsorum ursorum aluei appetuntur cruditantes adhuc de uisceribus
humanis; ructatur proinde ab homine caro pasta de homine. (12) Haec qui editis,
quantum abestis a conuiuiis Christianorum? Minus autem et illi faciunt, qui
libidine fera humanis membris inhiant, quia uiuos uorant? minus humano sanguine
ad spurcitiam consecrantur, quia futurum sanguinem lambunt? Non edunt infantes
plane, sed magis puberes.
(13) Erubescat error uester Christianis, qui ne animalium quidem sanguinem in
epulis esculentis habemus, qui propterea suffocatis quoque et morticinis
abstinemus, ne quo (modo) sanguine contaminemur uel intra uiscera sepulto. (14)
Denique inter temptamenta Christianorum botulos etiam cruore distensos
admouetis, certissimi scilicet illicitum esse penes illos, per quod exorbitare
eos uultis. Porro quale est, ut quos sanguinem pecoris horrere confiditis,
humano inhiare credatis, nisi forte suauiorem eum experti? (15) Quem quidem et
ipsum proinde examinatorem Christianorum adhiberi oportebat, ut foculum, ut
acerram. Proinde enim probarentur sanguinem humanum appetendo, quemadmodum
sacrificium respuendo; alioquin negandi, si non gustassent, quemadmodum si
immolassent. Et utique non deesset uobis in auditione custodiarum et damnatione
sanguis humanus.
(16) Proinde incesti qui magis quam quos ipse Iuppiter docuit? Persas cum suis
matribus misceri Ctesias refert. Sed et Macedones suspecti, quia, cum primum
Oedipum tragoediam audissent, ridentes incesti dolorem: "g-Ehlaune",
dicebant, "g-eis g-tehn g-mehtera !".
(17) Iam nunc recognitate, quantum liceat erroribus ad
incesta miscenda, suppeditante materias passiuitate luxuriae. Inprimis filios
exponitis suscipiendos ab aliqua praetereunte misericordia extranea, uel
adoptandos melioribus parentibus emancipatis. Alienati generis necesse est
quandoque memoriam dissipari; et simul error impegerit, exinde iam tradux
proficient incesti serpente genere cum scelere. (18) Tunc deinde quocumque in
loco, domi, peregre, trans freta, comes est libido, cuius ubique saltus facile
possunt alicubi ignaris filios pangere uel ex aliqua seminis portione, ut i<t>a
sparsum genus per commercia humana concurrat in memorias suas, neque eas caecus
incesti sangui(ni)s agnoscat. (19) Nos ab isto euentu diligentissima et
fidelissima castitas saepsit, quantumque ab stupris et ab omni post matrimonium
excessu, tantum et ab incesti casu tuti sumus. Quidam multo securiores totam uim
huis erroris uirgine continentia depellunt, senes pueri.
(20) Haec in uobis esse si consideraretis, proinde in Christianis non esse
perspiceretis. Idem oculi renuntiassent utrumque. Sed caecitatis duae species
facile concurrunt, ut qui non uident quae sunt, uidere uideantur quae non sunt.
Sic per omnia ostendam. Nunc de manifestioribus dicam.
[10] X. (1) "Deos", iniquitis, "non colitis et pro imperatoribus sacrificia non
penditis." Sequitur, ut eadem ratione pro aliis non sacrificemus, qu(i)a nec pro
nobis ipsis, semel deos non colendo. Itaque sacrilegii et maiestatis rei
conuenimur. Summa haec causa, immo tota est et utique digna cognosci, si non
praesumptio aut iniquitas iudicet, altera quae desperat, altera quae recusat ueritatem.
(2) Deos uestros colere desinimus, ex quo illos non esse cognoscimus. Hoc igitur
exigere debetis, uti probemus non esse illos deos, et idcirco non colendos, quia
tunc demum coli debuissent, si dei fuissent. Tunc et Christiani puniendi, si,
quos non colerent, quia putarent non esse, constaret illos deos esse. (3) "Sed
nobis", inquitis, "dei sunt." Appellamus et prouocamus a uobis ad conscientiam
uestram; illa nos iudicet, illa nos damnet, si poterit negare omnes istos deos
uestros homines fuisse. (4) Si et ipsa infitias ierit, de suis antiquitatum
instrumentis reuincetur, de quibus eos didicit, testimonium perhibentibus ad
hodiernum et ciuitatibus, in quibus nati sunt, et regionibus, in quibus aliquid
operati uestigia reliquerunt, in quibus etiam sepulti demonstrantur. (5) Nunc
ergo per singulos decurram, tot ac tantos, nouos ueteres, barbaros Graecos,
Romanos peregrinos, captiuos adoptiuos, proprios communes, masculos feminas,
rusticos urbanos, nauticos militares? (6) Otiosum et etiam titulos persequi. Ut
colligam in compendium, et hoc non quo cognoscatis, sed recognoscatis - certe
enim oblitos agitis -, ante Saturnum deus penes uos nemo est; ab illo census
totius uel potioris et notioris diuinitatis. Itaque quod de origine constiterit,
id et de posteritate conueniet. (7) Saturnum itaque, si quantum litterae docent,
neque Diodorus Graecus aut Thallus neque Cassius Seuerus aut Cornelius Nepos
neque ullus commentator eiusmodi antiquitatum aliud quam hominem promulgauerunt;
si quantum rerum argumenta, nusquam inuenio fideliora quam apud ipsam Italiam,
in qua Saturnus post multas expeditiones postque Attica hospitia consedit,
exceptus a Iano, uel Iane, ut Salii uolut. (8) Mons, quem incoluerat, Saturnius
dictus; ciuitas, quam depalauerat, Saturnia usque nunc est, tota denique Italia
post Oenotriam Saturnia cognominabatur. Ab ipso primum tabulae et imagine
signatus nummus, et inde aerario praesidet.
(9) Tamen, si homo Saturnus, utique ex homine, et quia ab homine, non utique de
Caelo et Terra. Sed cuius parentes ignoti erant, facile fuit eorum filium dici,
quorum et omnes possumus uideri. Quis enim non caelum ac terram matrem ac patrem
uenerationis et honoris gratia appellet uel ex consuetudine humana, qua ignoti
uel ex inopinato apparentes de caelo superuenisse dicuntur? (10) Proinde Saturno
repentino ubique caelitem contigit dici; nam et terrae filios uulgus uocat,
quorum genus incertum est. Taceo quod ita rudes adhuc homines agebant, ut
cuiuslibet noui uiri adspectu quasi diuino commouerentur, cum hodie iam politi,
quos ante paucos dies luctu publico mortuos sint confessi, in deos consecrent.
(11) Satis iam de Saturno, licet paucis. Etiam Iouem ostendemus tam hominem quam
ex homine, et deinceps totum generis examen tam mortale quam seminis sui par.
[11] XI. (1) Et quoniam, sicut illos homines fuisse non audetis negare, ita post
mortem deos factos instituistis adseuerare, causas, quae hoc exegerint,
retractemus. (2) Inprimis quidem necesse est concedatis esse aliquem sublimiorem
deum et mancipem quendam diuinitatis, qui ex hominibus deos fecerit. Nam neque
sibi illi sumere potuissent diuinitatem, quam non habebant, nec alius praestare
eam non habentibus, nisi qui proprie possidebat. (3) Ceterum si nemo esset, qui
deos faceret, frustra praesumitis deos factos, auferendo factorem. Certe quidem,
si ipsi se facere potuissent, numquam homines fuissent, possidentes scilicet
condicionis melioris potestatem.
(4) Igitur si est qui faciat deos, reuertor ad causas examinandas faciendorum ex
hominibus deorum, nec ullas inuenio, nisi si ministeria et auxilia officiis
diuinis desiderauit ille magnus deus. Primo indignum est, ut alicuius opera
indegeret, et quidem mortui, cum dignius ab initio deum aliquem fecisset qui
mortui erat operam desideraturus. (5) Sed nec operae locum uideo. Totum enim hoc
mundi corpus, siue innatum et infectum secundum Pythagoram siue natum factumue
secundum Platonem, semel utique in ista constructione dispositum et instructum
et ordinatum cum omni<s> rationis gubernaculo inuentum est. Imperfectum non
potuit esse quod perfecit omnia. (6) Nihil Saturnum et Saturniam gentem
expectabat. Vani erunt homines, nisi certi sint a primordio et pluuias de caelo
ruisse et sidera radiasse et lumina floruisse et tonitrua mugisse et ipsum Iouem
quae in manu eius imponitis fulmina timuisse, item omnem frugem ante Liberum et
Cererem et Mineruam, immo ante illum aliquem principem hominem de terra
exuberasse, quia nihil continendo et sustinendo homini prospectum post hominem
potuit inferri. (7) Denique inuenisse dicuntur necessaria ista uitae, non
instituisse. Quod autem inuenitur, fuit, et quod fuit, non eius deputabitur qui
inuenit, sed eius qui instituit; erat enim antequam inueniretur. (8) Ceterum si
propterea Liber deus, quod uitem demonstrauit, male cum Lucullo actum est, qui
primus cerasia ex Ponto Italiae promulgauit, quod non est propterea consecratus
ut frugis nouae auctor, qui ostensor. (9) Quamobrem, si ab initio et instructa
et certis exercendorum officiorum suorum rationibus dispensata uniuersitas
constitit, uacat ex hac parte causa allegendae humanitatis in diuinitatem, quia
quas illis stationes et potestates distribuistis, tam fuerunt ab initio quam et
fuissent etiamsi deos istos non creassetis.
(10) Sed conuertimini ad causam aliam respondentes collationem diuinitatis
meritorum remunerandorum fuisse rationem. Et hinc conceditis, opinor, illum deum
deificum iustitia praecellere, qui non temere nec indigne nec prodige tantum
praemium dispensarit. (11) Volo igitur merita recensere, an eiusmodi sint, ut
illos in caelum extulerint et non potius in imum Tartarum merserint, quem
carcerem poenarum infernarum, cum uultis, affirmatis. (12) Illuc enim abstrudi
solent impii quique in parentes et incesti in sorores et maritarum adulteri et
uirginum raptores et puerorum contaminatores, et qui saeuiunt, et qui occidunt,
et qui furantur, et qui decipiunt, et quicumque similes sunt alicuius dei
uestri, quem neminem integrum a crimine aut uitio probare poteritis, nisi
hominem negaueritis.
(13) Atquin, ut illos homines fuisse non potestis negare, etiam istae notae
accedunt, quae nec deos postea factos credi permittunt. Si enim uos talibus
puniendis praesidetis, si commercium, colloquium, conuictum malorum et turpium
probi quique respuitis, horum autem pares deus ille maiestatis suae consortio
adsciuit, quid ergo damnatis, quorum collegas adoratis? (14) Suggillatio est in
caelo uestra iustitia. Deos facite criminosissimos quosque, ut placeatis deis
uestis! Illorum est honor consecratio coaequalium.
(15) Sed, ut omittam huius indignitatis retractatum, probi et integri et boni
fuerint! Quot tamen potiores uiros apud inferos reliquistis! Aliquem de
sapientia Socratem, de iustitia Aristiden, de militia Themistoclem, de
sublimitate Alexandrum, de felicitate Polycraten, de copia Croesum, de
eloquentia Demosthenen. (16) Quis ex illis deis uestris grauior et sapientior
Catone, iustior et militarior Scipione? quis sublimior Pompeio, felicior Sylla,
copiosior Crasso, eloquentior Tullio? Quanto dignius istos deos ille adsumendos
expectasset, praescius utique potiorum! Properauit, opinor, et caelum semel
clusit et nunc utique melioribus apud inferos mussitantibus erubescit.
[12] XII. (1) Cesso iam de isto, ut qui sciam me ex ipsa ueritate demonstraturum,
quid non sint, cum ostendero, quid sint. Quantum igitur de deis uestris, nomina
solummodo uideo quorundam ueterum mortuorum et fabulas audio et sacra de fabulis
recognosco: (2) quantum autem de simulacris ipsis, nihil aliud reprehendo quam
materias sorores esse uasculorum instrumentorumque communium uel ex isdem
uasculis et instrumentis quasi fatum consecratione mutantes, licentia artis
transfigurante, et quidem contumeliosissime et in ipso opere sacrilege, ut
reuera nobis maxime, qui propter ipsos deos plectimur, solatium poenarum esse
possit, quod eadem et ipsi patiuntur, ut fiant.
(3) Crucibus et stipitibus imponitis Christianos: Quod simulacrum non prius
argilla deformat cruci et stipiti superstructa? in patibulo primum corpus dei
uestri dedicatur. (4) Ungulis deraditis latera Christianorum: At in deos uestros
per omnia membra ualidius incumbunt asciae et runcinae et scobinae. Ceruices
ponimus: Ante plumbum et glutinum et gomphos sine capite sunt dei uestri. Ad
bestias impellimur: Certe quas Libero et Cybele et Caelesti applicatis. (5)
Ignibus urimur: Hoc et illi a prima quidem massa. In metalla damnamur: Inde
censentur dei uestri. In insulis relegamur. Solet et in insula aliqui deus
uester aut nasci aut mori. Si per haec constat diuinitas aliqua, ergo qui
puniuntur consecrantur et numina erunt dicenda supplicia.
(6) Sed plane non sentiunt has iniurias et contumelias fabricationis suae dei
uestri sicut nec obsequia. O impiae uoces, o sacrilega conuicia! Infrendite,
inspumate! Idem estis, qui Senecam aliquem pluribus et amarioribus de uestra
superstitione perorantem <non> ;reprehendistis. (7) Igitur si statuas et
imagines frigidas mortuorum suorum simillimas non adoramus, quas milui et mures
et araneae intellegunt, nonne laudem magis quam poenam merebatur repudium agniti
erroris? Possumus enim uideri laedere eos, quos certi sumus omnino non esse?
Quod non est, nihil ab ullo patitur, quia non est.
[13] XIII. (1) "Sed nobis dei sunt", inquis. Et quomodo uos e contrario impii et
sacrilegi et irreligiosi erga deos uestros deprehendimini, qui quos praesumitis
esse, neglegitis, quos timetis, destruitis, quos etiam uindicatis, illuditis?
(2) Recognoscite, si mentior. Primo qui, cum alii alios colitis, utique quos non
colitis, offenditis. Praelatio alterius sine alterius contumelia non potest
procedere, quia nec electio sine reprobatione. (3) Iam ergo contemnitis quos
reprobatis, quos reprobando offendere non timetis. Nam, ut supra praestrinximus,
status dei cuiusque in senatus aestimatione pendebat. Deus non erat, quem homo
consultus noluisset et nolendo damnasset.
(4) Domesticos deos, quos Lares dicitis, domestica potestate tractatis
pignerando uenditando demutando aliquando in caccabulum de Saturno, aliquando in
trullam de Minerua, ut quisque contritus atque contusus est, dum diu colitur, ut
quisque dominus sanctiorem expertus est domesticam necessitatem. (5) Publicos
aeque publico iure foedatis, quos in hastario uectigales habetis. Sic
Capitolium, sic olitorium forum petitur; sub eadem uoce praeconis, sub eadem
hasta, sub eadem adnotatione quaestoris diuinitas addicta conducitur. (6) Sed
enim agri tributo onusti uiliores, hominum capita stipendio censa ignobiliora
(nam hae sunt notae captiuitatis), dei uero, qui magis tributarii, magis sancti;
immo qui magis sancti, magis tributarii. Maiestas quaestuaria efficitur: Circuit
cauponas religio mendicans; exigitis mercedem pro solo templi, pro aditu sacri.
Non licet deos gratis nosse; uenales sunt.
(7) Quid omnino ad honorandos eos facitis, quod non etiam mortuis uestris
conferatis? Aedes proinde, aras proinde. Idem habitus et insignia in statuis; ut
aetas, ut ars, ut negotium mortui fuit, ita deus est. Quo differt ab epulo Iouis
silicernium, a simpulo obba, ab haruspice pollinctor? Nam et haruspex mortuis
apparet. (8) Sed digne imperatoribus defunctis honorem diuinitatis dicatis,
quibus et uiuentibus eum addicitis. Accepto ferent dei uestri, immo
gratulabuntur, quod pares eis fiant domini sui. (9) Sed cum Larentinam publicum
scortum (uelim saltim Laidem aut Phrynem), inter Iunones et Cereres et Dianas
adoratis; cum Simonem Magum statua et inscriptione Sancti Dei inauguratis; cum
de paedagogiis aulicis nescio quem synodi deum facitis, licet non nobiliores dei
ueteres, tamen contumeliam a uobis deputabunt, hoc et aliis licuisse, quod solis
antiquitas contulit.
[14] XIV. (1) Volo et ritus uestros recensere. Non dico quales sitis in sacrificando,
cum enecta et tabidosa et scabiosa quaeque mactatis, cum de opimis et integris
superuacua quaeque truncatis, capitula et ungulas, quae domi quoque pueris uel
canibus destinassetis, cum de decima Herculis nec tertiam partem in aram eius
imponitis; laudabo magis sapientiam, quod de perdito aliquid eripitis. (2) Sed
conuersus ad litteras uestras, quibus informamini ad prudentiam et liberalia
officia, quanta inuenio ludibria! Deos inter se propter Troianos et Achiuos ut
gladiatorum paria congressos depugnasse; Venerem humana sagitta sauciatam, quod
filium suum Aenean paene interfectum ab eodem Diomede rapere uellet; (3) Martem
tredecim mensibus in uinculis paene consumptum; Iouem, ne eandem uim a ceteris
caelitibus experiretur, opera cuiusdam monstri liberatum, et nunc flentem
Sarpedonis casum, nunc foede subantem in sororem sub commemoratione non ita
dilectarum iampridem amicarum. (4) Exinde quis non poeta ex auctoritate
principis sui dedecorator inuenitur deorum? Hic Apollinem Admeto regi pascendis
pecoribus addicit; ille Neptuni structorias operas Laomedonti locat. (5) Est et
ille de lyricis, Pindarum dico, qui Aesculapium canit auaritiae merito, quia
medicinam nocenter exercebat, fulmine iudicatum. Malus Iuppiter, si fulmen
illius est, impius in nepotem, inuidus in artificem! (6) Haec neque uera prodi
neque falsa confingi apud religiosissimos oportebat. Nec tragici quidem aut
comici parcunt, ut non aerumnas uel errores domus alicuius dei praefentur. (7)
Taceo de philosophis, Socrate contentus, qui in contumeliam deorum quercum et
hircum et canem deierabat. "Sed propterea damnatus est Socrates, quia deos
destruebat." Plane olim, id est semper, ueritas odio est. (8) Tamen cum
paenitentia sententiae Athenienses et criminatores Socratis postea afflixerint
et imaginem eius auream in templo collocarint, rescissa damnatio testimonium
Socrati reddit. (9) Sed et Diogenes nescio quid in Herculem ludit, et Romanus
cynicus Varro trecentos Ioues, siue Iu<p>piteros dicendos, sine capitibus
introducit.
[15] XV. (1) Cetera lasciuiae ingenia etiam uoluptatibus uestris per deorum dedecus
operantur. Dispicite Lentulorum et Hostiliorum uenustates, utrum mimos an deos
uestros in iocis et strophis rideatis: "moechum Anubin" et "masculum Lunam" et
"Dianam flagellatam" et "Iouis mortui testamentum recitatum" et "tres Hercules
famelicos irrisos". (2) Sed et histrionum litterae omnem foeditatem eorum
designant. Luget Sol filium de caelo iactatum laetantibus uobis, et Cybele
pastorum suspirat fastidiosum non erubescentibus uobis, et sustinetis Iouis
elogia cantari, et Iunonem Venerem Mineruam a pastore iudicari. (3) Ipsum quod
imago dei uestri ignominiosum caput et famosum uestit, quod corpus impurum et ad
istam artem effeminatione productum Mineruam aliquam uel Herculem repraesentat,
nonne uiolatur maiestas et diuinitas constupratur laudantibus uobis?
(4) Plane religiosiores estis in cauea, ubi super sanguinem humanum, super
inquinamenta poenarum proinde saltant dei uestri, argumenta et historias noxiis
ministrantes, nisi quod et ipsos deos uestros saepe noxii induunt. (5) Vidimus
aliquando castratum Attin, illum deum ex Pessinunta, et qui uiuus ardebat,
Herculem induerat. Risimus et inter ludicras meridianorum crudelitates Mercurium
mortuos cauterio examinantem; uidimus et Iouis fratrem gladiatorum cadauera cum
malleo deducentem. (6) Singula ista quaeque adhuc inuestigare quis posset, si
honorem inquietant diuinitatis, si maiestatis uestigia obsoletant, de contemptu
utique censentur tam eorum, qui eiusmodi factitant, quam eorum, quibus
factitant.
(7) Sed ludicra ista sint! Ceterum si adiciam, quae non minus conscientiae
omnium recognoscent, in templis adulteria componi, inter aras lenocinia
tractari, in ipsis plerumque aedituorum et sacerdotum tabernaculis, sub isdem
uittis et apicibus et purpuris thure flagrante libidinem expungi, nescio, ne
plus de uobis dei uestri quam de Christianis querantur. Certe sacrilegi de
uestris semper apprehenduntur; Christiani enim templa nec interdiu norunt;
spoliarent forsitan ea et ipsi, si et ipsi ea adorarent.
(8) Quid ergo colunt qui talia non colunt? Iam quidem intellegi subiacet
ueritatis esse cultores qui mendacii non sint, nec errare amplius in eo, in quo
errasse se recognoscendo cessauerunt. Hoc prius capite et omnem hinc sacramenti
nostri ordinem haurite, repercussis ante tamen opinionibus falsis.
[16] XVI. (1) Nam, ut et quidam, somniastis caput asininum esse deum nostrum. Hanc
Cornelius Tacitus suspicionem eiusmodi inseruit. (2) Is enim in quinta
Historiarum suarum bellum Iudaicum exorsus ab origine gentis etiam de ipsa tam
origine quam de nomine et religione gentis quae uoluit argumentatus, Iudaeos
refert Aegypto expeditos siue, ut putauit, extorres uastis Arabiae, in locis
aquarum egentissimis cum siti macerarentur, onagris, qui forte de pastu potum
petituri aestimabantur, indicibus fonti(bu)s usos ob eam gratiam consimilis
bestiae superficiem consecrasse. (3) Atque ita inde praesumptum opinor nos
quoque, ut Iudaicae religionis propinquos, eidem simulacro initiari. At enim
idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus, in eadem Historia
refert Gnaeum Pompeium, cum Hierusalem cepisset proptereaque templum adisset
speculandis Iudaicae religionis arcanis, nullum illic repperisse simulacrum. (4)
Et utique, si id colebatur, quod aliqua effigie repraesentabatur, nusquam magis
quam in sacrario suo exhiberetur, eo magis, quia nec uerebatur extraneos
arbitros quamquam uana cultura. Solis enim sacerdotibus adire licitum; etiam
conspectus ceterorum uelo oppanso interdicebatur. (5) Vos tamen non negabitis et
iumenta omnia et totos cantherios cum sua Epona coli a uobis. Hoc forsitan
improbamur, quod inter cultores omnium pecudum bestiarumque asinarii tantum
sumus.
(6) Sed et qui crucis nos religiosos putat consecraneus erit noster. Cum lignum
aliquod propitiatur, uiderit habitus, cum materiae qualitas eadem sit; uiderit
forma, dum id ipsum dei corpus sit. Et tamen quanto distinguitur a crucis
stipite Pallas Attica, et Ceres Pharia(m), quae sine effigie rudi palo et
informi ligno prostat? (7) Pars crucis est omne robur, quod erecta statione
defigitur. Nos, si forte, integrum et totum deum colimus. Diximus originem
deorum uestrorum a plastis de cruce induci. Sed et Victorias adoratis in
tropaeis, cum cruces intestina sint tropaeorum. (8) Religio Romanorum tota
castrensis signa ueneratur, signa iurat, signa omnibus deis praeponit. Omnes
illi imaginum suggestus in signis monilia crucum sunt; siphara illa uexillorum
et cantabrorum stolae crucum sunt. Laudo diligentiam: Noluistis incultas et
nudas cruces consecrare.
(9) Alii plane humanius et uersimulius solem credunt deum nostrum. Ad Persas, si
forte, deputabimur, licet solem non in linteo depictum adoremus habentes ipsum
ubique in suo clipeo. (10) Denique inde suspicio, quod innotuerit nos ad
orientis regionem precari. Sed et plerique uestrum affectatione aliquando et
caelestia adorandi ad solis ortum labia uibratis. (11) Aeque si diem solis
laetitiae indulgemus, alia longe ratione quam religione solis, secundo loco ab
eis sumus, qui diem Saturni otio et uictui decernunt exorbitantes et ipsi a
Iudaico more, quem ignorant.
(12) Sed noua iam dei nostri in ista proxime ciuitate editio publicata est, ex
quo quidam frustrandis bestiis mercenarius noxius picturam proposuit cum
eiusmodi inscriptione: "Deus Christianorum g-onokoitehs". Is erat auribus
asininis, altero pede ungulatus, librum gestans et togatus. Risimus et nomen et
formam. (13) Sed illi debebant adorare statim biforme numen, qui et canino et
leonino capite commixtos et de capro et de ariete cornutos et a lumbis hircos et
a cruribus serpentes et planta uel tergo alites deos receperunt.
(14) Haec ex abundanti, ne quid rumoris irrepercussum quasi de conscientia
praeterissemus. Quae omnia conuersi iam ad demonstrationem religionis nostrae
repurgabimus.
[17] XVII. (1) Quod colimus deus unus est, qui totam molem istam cum omni instrumento
elementorum corporum spirituum uerbo quo iussit, ratione qua disposuit, uirtute
qua potuit, de nihilo expressit in ornamentum maiestatis suae, unde et Graeci
nomen mundo g-kosmon accommodauerunt.
(2) Inuisibilis est, etsi uideatur;
incomprehensibilis, etsi per gratiam repraesentetur; inaestimabilis, etsi
humanis sensibus aestimetur; ideo uerus et tantus est. Ceterum quod uideri
communiter, quod comprehendi, quod aestimari potest, minus est et oculis, quibus
occupatur, et manibus, quibus contaminatur, et sensibus, quibus inuenitur; quod
uero inmensum est, soli sibi notum est. (3) Hoc est, quod deum aestimari facit,
dum aestimari non capit; ita eum uis magnitudinis et notum hominibus obicit et
ignotum. Et haec est summa delicti nolentium recognoscere, quem ignorare non
possunt.
(4) Vultis ex operibus ipsius tot ac talibus, quibus continemur, quibus
sustinemur, quibus oblectamur, etiam quibus exterremur, uultis ex animae ipsius
testimonio comprobemus? (5) Quae licet carcere corporis pressa, licet
institutionibus prauis circumscripta, licet libidinibus et concupiscentiis
euigorata, licet falsis deis exancillata, cum tamen resipiscit, ut ex crapula,
ut ex somno, ut ex aliqua ualetudine, et sanitatem suam patitur, "deum" nominat,
hoc solo, quia proprie uerus hic unus. "Deus bonus et magnus" et "quod deus
dederit" omnium uox est. (6) Iudicem quoque contestatur illum: "Deus uidet" et
"deo commendo" et "deus mihi reddet". O testimonium animae naturaliter
Christianae! Denique pronuntians haec non ad Capitolium, sed ad caelum respicit.
Nouit enim sedem dei uiui; ab illo, et inde descendit.
[18] XVIII. (1) Sed quo plenius et impressius tam ipsum quam dispositiones eius et
uoluntates adiremus, adiecit instrumentum litteraturae, si qui uelit de deo
inquirere et inquisito inuenire et inuento credere et credito deseruire. (2)
Viros enim iustitiae innocentia dignos deum nosse et ostendere a primordio in
saeculum emisit spiritu diuino inundatos, quo praedicarent deum unicum esse, qui
uniuersa condiderit, qui hominem de humo struxerit - hic enim est uerus
Prometheus -, qui saeculum certis temporum dispositionibus et exitibus
ordinauit, (3) exinde quae signa maiestatis suae iudicantis ediderit per imbres,
per ignes, quas demerendo sibi disciplinas determinauerit, quae ignoratis et
deser(i)tis et obseruatis his praemia destinarit, ut qui prodacto aeuo isto
iudicaturus sit suos cultores in uitae aeternae retributionem, profanos in ignem
aeque perpetem et iugem, suscitatis omnibus ab initio defunctis et reformatis et
recensitis ad utriusque meriti dispunctionem. (4) Haec et nos risimus aliquando.
De uestris sumus: Fiunt, non nascuntur Christiani.
(5) Quos diximus praedicatores prophetae de officio praefandi uocantur. Voces
eorum itemque uirtutes, quas ad fidem diuinitatis edebant, in thesauris
litterarum manent, nec istae latent. Ptolemaeorum eruditissimus, quem
Philadelphum supernominant, et omnis litteraturae sagacissimus, cum studio
bibliothecarum Pisistratum, opinor, aemularetur, inter cetera memoriarum, quibus
aut uetustas aut curiositas aliqua ad famam patrocinabatur, ex suggestu
Demetri<i> Phalerei, grammaticorum tunc probatissimi, cui praefecturam
mandauerat, libros a Iudaeis quoque postulauit, proprias atque uernaculas
litteras, quas soli habebant. (6) Ex ipsis enim et ad ipsos semper prophetae
perorauerant, scilicet ad domesticam dei gentem ex patrum gratia. Hebraei retro,
qui nunc Iudaei; igitur et litterae Hebraeae et eloquium. (7) Sed ne notitia
uacaret, hoc quoque a Iudaeis Ptolemaeo subscriptum est septuaginta et duobus
interpretibus indultis, quos Menedemus quoque philosophus, prouidentiae uindex,
de sententiae communione suspexit. Affirmauit haec uobis etiam Aristaeus. (8)
Ita in Graecum stilum exaperta monumenta reliquit; hodie apud Serapeum Ptolemaei
bibliothecae cum ipsis Hebraicis exhibentur. (9) Sed et Iudaei palam lectitant.
Vectigalis libertas; uulgo aditur sabbatis omnibus. Qui audierit, inueniet deum;
qui etiam studuerit intellegere, cogetur et credere.
[19] XIX. (1) Primam instrumentis istis auctoritatem summa antiquitas uindicat; apud
uos quoque religionis est instar fidem de temporibus adserere.
- - -
(2) Omnes itaque substantias omnesque materias origines ordines uenas ueterani
cuiusque stili uestri, gentes etiam plerasque et urbes insignes historiarum et
canas memoriarum, ipsas denique effigies litterarum, indices custodesque rerum,
et - puto adhuc minus dicimus - ipsos, inquam, deos uestros, ipsa templa et
oracula et sacra unius interim prophetae scrinium saeculis uincit, in quo
uidetur thesaurus collocatus totius Iudaici sacramenti et inde iam nostri. (3)
Si quem audistis interim Moysen, Argiuo Inacho pariter aetate est; quadringentis
paene annis - nam et septem minus - Danaum, et ipsum apud uos uetustissimum,
praeuenit; mille circiter cladem Priami antecedit; possem etiam dicere
quingentis amplius et Homerum, habens quos sequar. (4) Ceteri quoque prophetae
etsi Moysi postumant, extremissimi tamen eorum non retrosiores reprehenduntur
primoribus uestris sapientibus et legiferis et historicis?
(5) Haec quibus ordinibus probari possint, non tam difficile est nobis exponere
quam enorme, nec arduum, sed interim longum. Multis instrumentis cum digitorum
supputariis gesticulis adsidendum est; reseranda antiquissimarum etiam gentium
archiua, Aegyptiorum Chaldaeorum Phoenicum; (6) aduocandi municipes eorum, per
quos notitia subministrata est, ali(o)qui(n) Manethon Aegyptius et Berosus
Chaldaeus, sed et Hieromus Phoenix, Tyri(i) rex; sectatores quoque ipsorum
Mendesius Ptolemaeus et Menander Ephesius et Demetrius Phalereus et rex Iuba et
Apion et Thallus et, si quis istos aut probat aut reuincit, Iudaeus Iosephus,
antiquitatum Iudaicarum uernaculus uindex; (7) Graecorum etiam censuales
conferendi, et quae quando sint gesta, (a)ut concatenationes temporum
aperiantur, per quae luceant annalium numeri; peregrinandum est in historias et
litteras orbis. Et tamen quasi partem iam probationis intulimus, cum per quae
probari possint, adspersimus. (8) Verum differre praestat, uel ne minus
persequamur festinando uel diutius euagemur persequendo.
[20] XX. (1) Plus iam offerimus pro ista dilatione: Maiestatem scripturarum, si non
uetustate diuinas probamus, si dubitatur antiquitas. Nec hoc tardius aut aliunde
discendum; coram sunt quae docebunt: Mundus et saeculum et exitus. (2) Quicquid
agitur, praenuntiabatur; quicquid uidetur, audiebatur. Quod terrae uorant urbes,
quod insulas maria fraudant, quod externa atque interna bella dilaniant, quod
regnis regna compulsant, quod fames et lues et locales quaeque clades et
frequentiae plerumque mortium uastant, quod humiles sublimitate, sublimes
humilitate mutantur, (3) quod iustitia rarescit, iniquitas increbrescit, bonarum
omnium disciplinarum cura torpescit, quod etiam officia temporum et elementorum
munia exorbitant, quod et monstris et portentis naturalium forma turbatur,
prouidenter scripta sunt. Dum patimur, leguntur; dum recognoscimus, probantur.
Idoneum, opinor, testimonium diuinitatis ueritas diuinationis. (4) Hinc igitur
apud nos futurorum quoque fides tuta est, iam scilicet probatorum, quia cum
illis, quae cottidie probantur, praedicebantur: Eaedem uoces sonant, eaedem
litterae notant, idem spiritus pulsat, unum tempus est diuinationi futura
praefanti; (5) apud homines, si forte, distinguitur, dum expungitur, dum ex
futuro praesens, dehinc ex praesenti praeteritum deputatur. Quid delinquimus,
oro uos, futura quoque credentes, qui iam didicimus illi per duos gradus
credere?
[21] XXI. (1) Sed quoniam edidimus antiquissimis Iudaeorum instrumentis sectam istam
esse suffultam, quam aliquanto nouellam, ut Tiberiani temporis, plerique sciunt
profitentibus nobis quoque, fortasse an hoc nomine de statu eius retractetur,
quasi sub umbraculo insignissimae religionis, certe licitae, aliquid propriae
praesumptionis abscondat, (2) uel quia praeter aetatem neque de uictus
exceptionibus neque de solemnitatibus dierum neque de ipso signaculo corporis
neque de consortio nominis cum Iudaeis agimus, quod utique oporteret, si eidem
deo manciparemur. (3) Sed et uulgus iam scit Christum ut hominum aliquem, qualem
Iudaei indicauerunt: quo facilius quis nos hominis cultores existimauerit. Verum
neque de Christo erubescimus, cum sub nomine eius deputari et damnari iuuat,
neque de deo aliter praesumimus. Necesse est igitur pauca de Christo ut deo.
(4) Totum Iudaeis erat apud deum gratia, ubi et insignis iustitia et fides
originalium auctorum. Unde illis et generis magnitudo et regni sublimitas
floruit et tanta felicitas, ut de dei uocibus, quibus edocebantur, de promerendo
deo et non offendendo praemonerentur. (5) Sed quanta deliquerint, fiducia patrum
inflati ad declinandum, deriuantes a disciplina in profanum modum, etsi ipsi non
confiterentur, probaret exitus hodiernus ipsorum. Dispersi, palabundi, et soli
et caeli sui extorres uagantur per orbem sine homine, sine deo rege, quibus nec
aduenarum iure terram patriam saltim uestigio salutare conceditur. (6) Cum haec
illis sanctae uoces praeminarentur, eadem semper omnes ingerebant fore, uti sub
extimis curriculis saeculi ex omni iam gente et populo et loco cultores sibi
allegeret deus multo fideliores, in quos gratiam transferret, pleniorem quidem
ob disciplinae auctioris capacitatem.
(7) Venit igitur qui ad reformandam et illuminandam eam uenturus a deo
praenuntia<ba>tur, Christus ille filius dei. Huius igitur gratiae disciplinaeque
arbiter et magister, illuminator atque deductor generis humani filius dei
adnuntiabatur - non quidem ita genitus, ut erubescat in filii nomine aut de
patris semine. (8) Non de sororis incesto nec de stupro filiae aut coniugis
alienae deum patrem passus est squamatum aut cornutum aut plumatum, amatorem in
auro conuersum Danaidis. Iouis ista sunt numina uestra. (9) Ceterum dei filius
nullam de impudicitia habet matrem; etiam quam uidetur habere, non nupserat. Sed
prius substantiam edisseram, et ita natiuitatis qualitas intellegetur.
(10) Iam ediximus deum uniuersitatem hanc mundi uerbo et ratione et uirtute
molitum. Apud uestros quoque sapientes g-logon
id est sermonem atque rationem,
constat artificem uideri uniuersitatis. Hunc enim Zeno determinat factitatorem,
qui cuncta in dispositione formauerit; eundem et fatum uocari et deum et animum
Iouis et necessitatem omnium rerum. Haec Cleanthes in spiritum congerit, quem
permeatorem uniuersitatis affirmat. (11) Et nos autem sermoni atque rationi
itemque uirtuti, per quae omnia molitum deum ediximus, propriam substantiam
spiritum inscribimus, cui et sermo insit pronuntianti et ratio adsit disponenti
et uirtus praesit perficienti. Hunc ex deo prolatum didicimus et prolatione
generatum et idcirco filium dei et deum dictum ex unitate substantiae; nam et
deus spiritus. (12) Et cum radius ex sole porrigitur, portio ex summa; sed sol
erit in radio, quia solis est radius nec separatur substantia sed extenditur,
(ita de spiritu spiritus et de deo deus) ut lumen de lumine accensum. Manet
integra et indefecta materia(e) matrix, etsi plures inde traduces qualitatis
mutueris. (13) Ita et quod de deo profectum est, deus et dei filius et unus
ambo; ita et de spiritu spiritus et de deo deus modulo alter(num), numerum
gradu, non statu fecit, et a matrice non recessit, sed excessit. (14) Iste
igitur dei radius, ut retro semper praedicabatur, delapsus in uirginem quandam
et in utero eius caro figuratus nascitur homo deo mixtus. Caro spiritu instructa
nutritur adolescit affatur docet operatur et Christus est. Recipite interim hanc
fabulam - similis est uestris -, dum ostendimus, quomodo Christus probetur et
qui penes uos eiusmodi fabulas aemulas ad destructionem ueritatis istius (modi)
praeministrauerint.
(15) Sciebant et Iudaei uenturum esse Christum, scilicet quibus prophetae
loquebantur. Nam et nunc aduentum eius expectant, nec alia magis inter nos et
illos compulsatio est, quam quod iam uenisse non credunt. Duobus enim aduentibus
eius significatis, primo, qui iam expunctus est in humilitate condicionis
humanae, secundo, qui concludendo saeculo imminet in sublimitate diuinitatis
exsertae, primum non intellegendo secundum, quem manifestius praedicatum
sperant, unum existimauerunt. (16) Ne enim intellegerent pristinum, credituri,
si intellexissent, et consecuturi salutem, si credidissent, meritum fuit
delictorum. Ipsi legunt ita scriptum multatos se sapientia et intellegentia et
oculorum et aurium fruge.
(17) Quem igitur hominem solummodo praesumpserant de humilitate, sequebatur, uti
magum aestimarent de potestate, cum ille uerbo daemonia de hominibus excuteret,
caecos reluminaret, leprosos purgaret, paralyticos restringeret, mortuos denique
uerbo redderet uitae, elementa ipsa famularet compescens procellas et freta
ingrediens, ostendens se esse uerbum dei id est LOGON illud primordiale,
primogenitum, uirtute et ratione comitatum et spiritu fultum, eundem qui uerbo
omnia et faceret et fecisset. (18) Ad doctrinam uero eius, qua reuincebantur,
magistri primoresque Iudaeorum ita exasperabantur, maxime quod ingens ad eum
multitudo deflecteret, ut postremo oblatum Pontio Pilato, Syriam tunc ex parte
Romana procuranti, uiolentia suffragiorum in crucem (Iesum) dedi sibi
extorserint. Praedixerat et ipse ita facturos; parum, si non et prophetae retro.
(19) Et tamen suffixus multa mortis illius propria ostendit insignia. Nam
spiritum cum uerbo sponte dimisit praeuento carnificis officio. Eodem momento
dies medium orbem signante sole subducta est. Deliquium utique putauerunt qui id
quoque super Christo praedicatum non scierunt. Et tamen eum mundi casum relatum
in arcanis uestris habetis. (20) Tunc Iudaei detractum et sepulcro conditum
magna etiam militari manu custodiae diligentia circumsederunt, ne, quia
praedixerat tertia die resurrecturum se a morte, discipuli furto amoliti cadauer
fallerent suspectos. (21) Sed ecce tertia die concussa repente terra et mole
reuoluta, quae obstruxerat sepulcrum, et custodia pauore disiecta, nullis
apparentibus discipulis, nihil in sepulcro repertum est praeterquam exuuiae
sepulti. (22) Nihilominus tamen primores, quorum intererat et scelus diuulgare
et populum uectigalem et famularem sibi a fide reuocare, subreptum a discipulis
iactitauerunt. Nam nec ille se in uulgus eduxit, ne impii errore liberarentur,
ut et fides, non mediocri praemio destinata, difficultate constaret. (23) Cum
discipulis autem quibusdam apud Galilaeam, Iudaeae regionem, ad quadraginta dies
egit docens eos quae docerent. Dehinc ordinatis eis ad officium praedicandi per
orbem circumfusa nube in caelum est receptus multo uerius quam apud uos
adseuerare de Romulo Proculi solent.
(24) Ea omnia super Christo Pilatus, et ipse iam pro sua conscientia
Christianus, Caesari tunc Tiberio nuntiauit - sed et Caesares credidissent super
Christo, si aut Caesares non essent necessarii saeculo, aut si et Christiani
potuissent esse Caesares. (25) Discipuli quoque diffusi per orbem ex praecepto
magistri dei paruerunt, qui et ipsi a Iudaeis insequentibus multa perpessi
utique pro fiducia ueritatis libenter Romae postremo per Neronis saeuitiam
sanguinem Christianum seminauerunt.
(26) Sed monstrabimus uobis idoneos testes Christi ipsos illos, quos adoratis.
Multum est, si eos adhibeam, ut credatis Christianis, propter quos non creditis
Christianis. (27) Interim hic est ordo nostrae institutionis, hunc edidimus et
sectae et nominis censum cum suo auctore. Nemo iam infamiam incutiat, nemo aliud
existimet, quia nec fas est ulli de sua religione mentiri. Ex eo enim, quod
aliud a se coli dicit quam colit, negat quod colit, et culturam et honorem in
alterum transfert et transferendo iam non colit, quod negauit. (28) Dicimus et
palam dicimus et uobis torquentibus lacerati et cruenti uociferamur: "Deum
colimus per Christum". Illum hominem putate; per eum et in eo se cognosci et
coli deus uult.
(29) Ut Iudaeis respondeamus, et ipsi deum per hominem Moysen colere didicerunt;
ut Graecis occurram, Orpheus Pieriae, Musaeus Athenis, Melamp(h)us Argis,
Trophonius Boeotiae initiationibus homines obligauerunt; ut ad uos quoque
dominatores gentium adspiciam, homo fuit Pompilius Numa, qui Romanos
operosissimis superstitionibus onerauit. (30) Licuerit et Christo commentari
diuinitatem, rem propriam, non qua rupices et adhuc feros homines multitudini
tot numinum demerendorum attonitos efficiendo ad humanitatem temperaret, quod
Numa, sed qu(i)a iam expolitos et ipsa urbanitate deceptos in agnitionem
ueritatis ocularet. (31) Quaerite igitur, si uera est ista diuinitas Christi, si
ea est, qua cognita ad bonum quis reformatur, sequitur ut falsae renuntietur,
comperta inprimis illa omni ratione, quae delitiscens sub nominibus et
imaginibus mortuorum quibusdam signis et miraculis et oraculis fidem diuinitatis
operatur.
[22] XXII. (1) Atque adeo dicimus esse substantias quasdam spiritales. Nec nouum
nomen est; sciunt daemones philosophi Socrate ipso ad daemonii arbitrium
exspectante. Quidni? Cum et ipsi daemonium a pueritia adhaesisse dicatur,
dehortatorium plane a bono. (2) Omnes sciunt poetae; etiam uulgus indoctum in
usu<m> maledicti frequentat. Nam et Satanan, principem huius mali generis,
proinde de propria conscientia animae eadem exsecramenti uoce pronuntiat.
Angelos quoque etiam Plato non negauit. Utriusque nominis testes esse uel magi
adsunt. (3) Sed quomodo de angelis quibusdam sua sponte corruptis corruptior
gens daemonum euaserit, damnata a deo cum generis auctoribus et cum eo, quem
diximus, principe, apud litteras sanctas ordo cognoscitur. (4) Nunc de
operatione eorum satis erit exponere.
Operatio eorum est hominis euersio; sic malitia spiritalis a primordio auspicata
est in hominis exitium. Itaque corporibus quidem et ualetudines infligunt et
aliquos casus acerbos, animae uero repentinos et extraordinarios per uim
excessus. (5) Suppetit illis ad utramque substantiam hominis adeundam subtilitas
et tenuitas sua. Multum spiritalibus uiribus licet, ut inuisibiles et
insensibiles in effectu potius quam in actu suo appareant, si poma, si fruges
nescio quod aurae latens uitium in flore praecipitat, in germine exanimat, in
pubertate conuulnerat, ac si caeca ratione temptatus aer pestilentes haustus
suos offundit. (6) Eadem igitur obscuritate contagionis adspiratio daemonum et
angelorum mentis quoque corruptelas agit furoribus et amentiis foedis aut saeuis
libidinibus cum erroribus uariis, quorum iste potissimus, quo deos istos captis
et circumscriptis hominum mentibus commendat, ut et sibi pabula propria nidoris
et sanguinis procuret simulacris imaginibus oblata. (7) Et quae illi accuratior
pascua est, quam <ut> hominem e cogitatu uerae diuinitatis auertat praestigiis
falsis? Quas et ipsas quomodo (ut) operetur expediam.
(8) Omnis spiritus ales est: hoc angeli et daemones. Igitur momento ubique sunt.
Totus orbis illis locus unus est; quid ubi geratur tam facile sciunt quam
adnuntiant. Velocitas diuinitas creditur, quia substantia ignoratur. Sic et
auctores interdum uideri uolunt eorum, quae adnuntiant; et sunt plane malorum
nonnumquam, bonorum tamen numquam. (9) Dispositiones etiam dei et tunc prophetis
contionantibus excerpunt et nunc lectionibus resonantibus carpunt. Ita et hinc
sumentes quasdam temporum sortes aemulantur diuinitatem, dum furantur
diuinationem. (10) In oraculis autem quo ingenio ambiguitates temperent in
euentus, sciunt Croesi, sciunt Pyrrhi. Ceterum testudinem decoqui cum carnibus
pecudis Pythius eo modo renuntiauit, quo supra diximus: momento apud Lydiam
fuerat. Habentes de incolatu aeris et de uicinia siderum et de commercio nubium
caelestes sapere paraturas, ut et pluuias, quas iam sentiunt, repromittant. (11)
Benefici plane et circa curas ualetudinum. Laedunt enim primo, dehinc remedia
praecipiunt ad miraculum noua siue contraria; post quae desinunt laedere, et
curasse creduntur.
(12) Quid ergo de ceteris ingeniis uel etiam uiribus fallaciae spiritalis
edisseram, phantasmata Castorum et aquam cribro gestatam et nauem cingulo
promotam et barbam tactu irrufatam, ut numina lapides crederentur, ut deus uerus
non quaereretur?
[23] XXIII. (1) Porro si et magi phantasmata edunt et iam defunctorum infamant
animas, si pueros in eloquium oraculi elidunt, si multa miracula circulatoriis
praestigiis ludunt, si et somnia immittunt, habentes semel inuitatorum angelorum
et daemonum adsistentem sibi potestatem, per quos et caprae et mensae diuinare
consuerunt: quanto magis ea potestas de suo arbitrio et pro suo negotio studeat
totis uiribus operari quod alienae praestat negotiationi! (2) Aut si eadem et
angeli et daemones operantur, quae et dei uestri, ubi est ergo praecellentia
diuinitatis, quam utique superiorem omni potestate credendum est? Non ergo
dignius praesumetur ipsos esse, qui se deos faciant, cum eadem edant, quae
faciant deos credi, quam pares angelis et daemonibus deos esse? (3) Locorum
differentia distinguitur, opinor, ut a templis deos existimetis, quos alibi deos
non dicitis, ut aliter dementire uideatur qui sacras turres peruolat, aliter qui
tecta uiciniae transilit, et alia uis pronuntietur in eo, qui genitalia uel
lacertos, alia <in eo>, qui sibi gulam prosecat. Compar(a) exitus furoris et una
ratio est instigationis.
(4) Sed hactenus uerba; iam hinc demonstratio rei ipsius, qua(m) ostendemus unam
esse utriusque nominis qualitatem. Edatur hic aliqui ibidem sub tribunalibus
uestris, quem daemone agi constet; iussus a quolibet Christiano loqui spiritus
ille tam se daemonem confitebitur de uero quam alibi deum de falso. (5) Aeque
producatur aliquis ex his, qui de deo pati existimantur, qui aris inhalantes
numen de nidore concipiunt, qui ructando curantur, qui anhelando praefantur. (6)
Ista ipsa Virgo Caelestis, pluuiarum pollicitatrix, ipse iste Aesculapius,
medicinarum demonstrator, alia die morituris socordio et t<h>anatio et
asclepiodoto <uitae> subministrator, nisi se daemones confessi fuerint,
Christiano mentiri non audentes, ibidem illius Christiani procacissimi sanguinem
fundite!
(7) Quid isto opere manifestius? Quid hac probatione fidelius? Simplicitas
ueritatis in medio est; uirtus illi sua adsistit; nihil suspicari licebit. Magia
aut aliqua eiusmodi fallacia fieri (dictis non) dicetis, si oculi uestri et
aures permiserint uobis. (8) Quid autem inici potest aduersus id, quod
ostenditur nuda sinceritate? Si altera parte uere dei sunt, cur sese daemonia
mentiuntur? An ut nobis obsequantur? Iam ergo subiecta est Christianis diuinitas
uestra; nec diuinitas deputanda est, quae subdita est homini et, si quid ad
dedecus facit, aemulis suis. (9) Si altera parte daemones sunt uel angeli, cur
se alibi pro deis agere respondent? Nam sicut illi, qui dei habentur, daemones
se dicere noluissent, si uere dei essent, scilicet ne se de maiestate
deponerent, ita et isti, quos directo daemonas nostis, non auderent alibi pro
deis agere, si aliqui omnino dei essent, quorum nominibus utuntur; uererentur
enim abuti maiestatem superiorum sine dubio et timendorum. (10) Adeo nulla est
diuinitas ista, quam tenetis, quia, si esset, neque a daemoniis affectaretur in
confessione neque a deis negaretur. Cum ergo utraque pars concurrit in
confessionem deos esse <se> negans, agnoscite unum genus esse, id est daemonas
(uerum) utrobique.
(11) Iam deos quaerite; quos enim praesumpseratis, daemonas esse cognoscitis.
Eadem uero opera nostra ab eisdem deis uestris non tantum hoc detegentibus, quod
neque ispi dei sint neque ulli alii, etiam illud in continenti cognoscitis,
qui(d) sit uere deus, et an ille et an unicus, quem Christiani profitemur, et an
ita credendus colendusque, ut fides, ut disciplina disposita est Christianorum.
(12) Dicent ibidem et quis ille "Christus cum sua fabula", si homo communis
condicionis, si magus, si post mortem de sepulchro a discipulis subreptus, si
nunc denique penes inferos, si non in caelis potius et inde uenturus cum totius
mundi motu, cum orbis horrore, cum planctu omnium, sed non Christianorum, ut dei
uirtus et dei spiritus et sermo et sapientia et ratio, et dei filius. (13)
Quodcumque ridetis, rideant et illi uobiscum; negent Christum omnem ab aeuo
animam restituto corpore iudicaturum, dicant hoc pro tribunali, si forte, Minoen
et Rhadamanthum secundum consensum Platonis et poetarum hoc esse sortitos. (14)
Suae saltim ignominiae et damnationis notam refutent: Renu(nti)ant se immundos
spiritus esse, quod uel ex pabulis eorum, sanguine et fumo et putidis rogis
pecorum, et impuratissimis linguis ipsorum uatum intellegi debuit; renuant ob
malitiam praedamnatos se in eundem iudicii diem cum omnibus cultoribus et
operationibus suis.
(15) Atquin omnis haec nostra in illos dominatio et potestas de nominatione
Christi ualet et de commemoratione eorum, quae sibi a deo per arbitrum Christum
imminentia exspectant. Christum timentes in deo et deum in Christo subiciuntur
seruis dei et Christi. (16) Ita de contactu deque afflatu nostro, contemplatione
et repraesentatione ignis illius correpti etiam de corporibus nostro imperio
excedunt inuiti et dolentes et uobis praesentibus erubescentes. (17) Credite
illis, cum uerum de se loquuntur, qui mentientibus creditis! Nemo ad suum
dedecus mentitur, quin potius ad honorem. Magis fides proxima est aduersus
semetipsos confitentes quam pro semetipsis negantes. (18) Haec denique
testimonia deorum uestrorum Christianos facere consuerunt; quam plurimum illis
credendo in Christo deum credimus. Ipsi litterarum nostrarum fidem accendunt,
ipsi spei nostrae fidentiam aedificant. (19) Colitis illos, quod sciam, etiam de
sanguine Christianorum. Nollent itaque uos tam fructuosos, tam officiosos sibi
amittere, uel ne a uobis quandoque (a) Christianis, fugentur, si illis sub
Christiano uolente uobis ueritatem probare, mentiri liceret.
[24] XXIV. (1) Omnis ista confessio illorum, qua se deos negant esse quaque non alium
deum respondent praeter unum, cui nos mancipamur, satis idonea est ad
depellendum crimen laesae maxime Romanae religionis. Si enim non sunt dei pro
certo, nec religio pro certo est; si religio non est, quia nec dei, pro certo,
nec nos pro certo rei sumus laesae religionis. (2) At e contrario in uos
exprobratio resultabit, qui mendacium colentes ueram religionem ueri dei non
modo neglegendo, quin insuper expugnando, in uerum committitis crimen uerae
irreligiositatis.
(3) Nunc ut constaret illos deos esse, nonne conceditis de aestimatione communi
aliquem esse sublimiorem et potentiorem, uelut principem mundi perfectae
(peritiae) maiestatis? Nam et sic plerique disponunt diuinitatem, ut imperium
summae dominationis esse penes unum, officia eius penes multos uelint, ut Plato
Iouem magnum in caelo comitatum exercitu describit deorum pariter et daemonum;
itaque oportere et procurantes et praefectos et praesides pariter suspici. (4)
Et tamen quod facinus admittit, qui magis ad Caesarem promerendum et opera<m> et
spem suam transfert nec appellationem dei, ita ut imperatoris, in ali<o> quam
principe confitetur, cum capitale esse iudicetur alium praeter Caesarem et
dicere et audire? (5) Colat alius deum, alius Iouem; alius ad caelum manus
supplices tendat, alius ad aram Fidei manus; alius (si hoc putatis) nubes
numeret orans, alius lacunaria; alius suam animam deo suo uoueat, alius hirci.
(6) Videte enim, ne et hoc ad irreligiositatis elogium concurrat, adimere
libertatem religionis et interdicere optionem diuinitatis, ut non liceat mihi
colere quem uelim, sed cogar colere quem nolim. Nemo se ab inuito coli uolet, ne
homo quidem.
(7) Atque adeo et Aegyptiis permissa est tam uanae superstitionis potestas
auibus et bestiis consecrandis et capite damnandi qui aliquem huiusmodi deum
occideri<n>t. (8) Unicuique etiam prouinciae et ciuitati suus deus est, ut
Syriae Atargatis, ut Arabiae Dusares, ut Norici<s> Belenus, ut Africae
Caelestis, ut Mauritaniae reguli sui. Romanas, ut opinor, prouincias edidi, nec
tamen Romanos deos earum, quia Romae non magis coluntur quam qui per ipsam
quoque Italiam municipali consecratione censentur: Casi(a)niensium Deluentinus,
Narnensium Visidianus, A(e)sculanorum Ancharia, Volsiniensium Nortia,
Ocriculanorum Valentia, Sutrinorum Hostia; Faliscorum in honorem patris Curris
et accepit cognomen Iuno. (9) Sed nos soli arcemur a religionis proprietate.
Laedimus Romanos nec Romani habemur, qui non Romanorum deum colimus. (10) Bene
quod omnium deus est, cuius, uelimus ac nolimus, omnes sumus. Sed apud uos
quoduis colere ius est praeter deum uerum, quasi non hic magis omnium sit deus,
cuius omnes sumus.
[25] XXV. (1) Satis quidem mihi uideor probasse de falsa et uera diuinitate, cum
demonstraui, quemadmodum probatio consistat, non modo disputationibus, nec
argumentationibus, sed ipsorum etiam testimoniis, quos deos creditis, ut nihil
iam ad hanc causam sit retractandum. (2) Quoniam tamen Romani nominis proprie
menti<o> occurrit, non omittam congressionem, quam prouocat illa praesumptio
dicentium Romanos pro merito religiositatis diligentissimae in tantum
sublimitatis elatos, ut orbem occuparint, et adeo deos esse, ut praeter ceteros
floreant qui illis officium praeter ceteros faciant. (3) Scilicet ista merces
Romano nomini a Romanis deis pro gratia expensa est: Sterculus et Mutunus et
Larentina prouexit imperium. Peregrinos enim deos non putem extraneae genti
magis fa<cgt;tum uoluisse quam suae et patrium solum, in quo nati, adulti,
nobilitati sepultique sunt, transfretanis dedisse.
(4) Viderit Cybele, si urbem Romanam ut memoriam Troiani generis adamauit,
uernaculi sui scilicet, aduersus Achiuorum arma protecti, si ad ultores transire
prospexit, quo<s> sciebat Graeciam Phrygiae debellatorem subacturos. (5) Itaque
maiestatis suae in urbem collatae grande documentum nostra etiam aetate
proposuit, cum M. Aurelio apud Sirmium rei publicae exempto die sexto decimo
Kalendarum Aprilium archigallus ille sanctissimus die nono Kalendarum earundem,
quo sanguinem impurum lacertos quoque castrando libabat, pro salute imperatoris
Marci iam intercepti solita aeque imperia mandauit. (6) O nuntios tardos, o
somniculosa diplomata, quorum uitio excessum imperatoris non ante Cybele
cognouit, ne deam talem riderent Christiani!
(7) Sed non statim et Iuppiter Cretam suam Romanis fascibus concuti sineret,
oblitus antrum illud Idaeum et aera Corybantia et iocundissimum illic nutricis
suae odorem. Nonne omni Capitolio tumulum illum suum praeposuisset, ut ea potius
orbi terra(e) praecelleret, quae cineres Iouis texit? (8) Vellet <et> Iuno
Punicam urbem "posthabita Samo" dilectam ab Aeneadarum utique gente deleri? Quod
sciam: hic illius arma,
hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,
si qua fata sinant, iam tum tenditque fouetque.
Misera illa "coniu<n>x Iouis et soror" aduersus fata non ualuit! Plane "fato
stat Iuppiter ipse". (9) Nec tantum tamen honoris fatis Romani dicauerunt
dedentibus sibi Carthaginem aduersus destinatum uotumque Iunonis, quantum
prostitutissimae lupae La(u)rentinae.
(10) Plures deos uestros regnasse certum est. Igitur si conferendi imperii
tenent potestatem - cum ipsi regnarent, a quibus acceperant eam gratiam? Quem
coluerat Saturnus et Iuppiter? Aliquem, opinor, Sterculum. Sed postea Romani cum
indigitamentis suis. (11) Etiam si qui non regnauerunt, tamen regnabantur ab
aliis nondum cultoribus suis, ut qui nondum dei habebantur. Ergo aliorum est
regnum dare, quia regnabatur multo ante quam isti dei inciderentur.
(12) Sed quam uanum est fastigium Romani nominis religiositatis meritis
deputare, cum post imperium siue adhuc regnum religio profecerit, age iam, rebus
religio profecerit. Nam, etsi a Numa concepta est curiositas superstitiosa,
nondum tamen aut simulacris aut templis res diuina apud Romanos constabat. (13)
Frugi religio et pauperes ritus et nulla Capitolia certantia ad caelum, sed
temeraria de caespite altaria, et uasa adhuc Samia, et nidor exil(l)is et deus
ipse nusquam. Nondum enim tunc ingenia Graecorum atque Tuscorum fingendis
simulacris urbem inundauerant. Ergo non ante religiosi Romani quam magni,
ideoque non ob hoc magni, quia religiosi.
(14) Atquin quomodo ob religionem magni, quibus magnitudo de irreligiositate
prouenit? Ni fallor enim, omne regnum uel imperium bellis quaeritur et uictoriis
propagatur. Porro bella et uictoriae captis et euersis plurimum urbibus
constant. Id negotium sine deorum iniuria non est; eaedem strages moenium et
templorum, pares caedes ciuium et sacerdotum nec dissimiles rapinae sacrarum
diuitiarum et profanarum. (15) Tot igitur sacrilegia Romanorum quot tropaea, tot
<de> deis quot de gentibus triumphi, tot manubiae quot manent adhuc simulacra
captiuorum deorum. (16) Et ab hostibus ergo suis sustinent adorari et illis
"imperium sine fine" decernunt, quorum magis iniurias quam adulationes
remunerasse debuerant. Sed qui nihil sentiunt, tam impune laeduntur quam frustra
coluntur. (17) Certe non potest fidei conuenire, ut religionis meritis
excreuisse uideantur qui, ut suggessimus, religionem aut laedendo creuerunt aut
crescendo laeserunt. Etiam illi, quorum regna conflata sunt in imperii Romanii
summam, cum ea amitterent, sine religionibus non fuerunt.
[26] XXVI. (1) Videte igitur, ne ille regna dispenset cuius est et orbis qui regnatur
et homo ipse qui regnat; ne ille uices dominationum ipsis temporibus in saeculo
ordinarit, qui ante omne tempus fuit et saeculum corpus temporum fecit; ne ille
ciuitates extollat aut deprimat, sub quo fuit sine ciuitatibus aliquando gens
hominum! (2) Quid erratis? Prior est quibusdam deis suis siluestris Roma; ante
regnauit quam tantum ambitum Capitolii extrueret(ur). Regnauerant et Babylonii
ante pontifices et Medi ante quindecimuiros et Aegyptii ante Salios et Assyrii
ante Lupercos et Amazones ante uirgines Vestales. (3) Postremo si Romanae
religiones regna praestant, numquam retro Iudaea regnasset despectrix communium
istarum diuinitatum, cuius et deum uictimis et templum donis et gentem
foederibus aliquamdiu, Romani, honorastis, numquam dominaturi eius, si non
deliquisset ultimo in Christum.
[27] XXVII. (1) Satis haec aduersus intentationem laesae diuinitatis, quo non
uideamur laedere eam, quam ostendimus non esse. Igitur prouocati ad
sacrificandum obstruimus gradum pro fide conscientiae nostrae, qua certi sumus,
ad quos ista perueniant officia sub imaginum prostitutione et humanorum nominum
consecratione. (2) Sed quidam dementiam existimant, quod, cum possimus et
sacrificare in praesenti et illaesi abire manente apud animum proposito,
obstinationem saluti praeferamus. (3) Datis scilicet consilium, quo uobis
abutamur; sed agnoscimus, unde talia suggerantur, quis totum hoc agitet, et
quomodo nunc astutia suadendi, nunc duritia saeuiendi ad constantiam nostram
deiciendam operetur: (4) Ille scilicet spiritus daemonicae et angelicae
paraturae, qui noster ob diuortium aemulus et ob dei gratiam inuidus, de
mentibus uestris aduersus nos proeliatur occulta inspiratione modulatis et
subornatis ad omnem, quam in primordio exorsi sumus, et iudicandi peruersitatem
et saeuiendi iniquitatem.
(5) Nam licet subiecta sit nobis tota uis daemonum et eiusmodi spirituum, ut
nequam tamen (et) serui metu nonnumquam contumaciam miscent et laedere gestiunt
quos alias uerentur; odium enim etiam timor spirat, (6) praeterquam et desperata
condicio eorum ex praedamnatione solatium reputat fruendae interim malignitatis
de poenae mora. Et tamen apprehensi subiguntur et condicioni suae succidunt, et
quos de longinquo oppugnant, de proximo obsecrant. (7) Itaque, cum uice
rebellantium ergastulorum siue carcerum uel metallorum uel hoc genus poenalis
seruitutis erumpunt aduersus nos, in quorum potestate sunt, certi et impares se
esse et hoc magis perditos, ingratis resistimus ut aequales et repugnamus
perseuerantes in eo, quod oppugnant et illos numquam magis detriumphamus quam
cum pro fideli obstinatione damnamur.
[28] XXVIII. (1) Quoniam autem facile iniquum uideretur liberos homines inuitos
urgeri ad sacrificandum - nam et alias diuinae rei faciundae libens animus
indicitur -, certe ineptum existimaretur, si quis ab alio cogeretur ad honorem
deorum, quos ultro sui causa placare deberet, ne prae manu esset iure libertatis
dicere: "Nolo mihi Iouem propitium; tu quis es? Me conueniat Ianus iratus ex qua
uelit fronte; quid tibi mecum est?" (2) Formati estis ab isdem utique
spiritibus, uti nos pro salute imperatoris sacrificare cogatis, et imposita est
tam uobis necessitas cogendi quam nobis obligatio periclitandi.
(3) Ventum est igitur ad secundum titulum laesae augustioris maiestatis,
siquidem maiore formidine et callidiore timiditate Caesarem obseruatis quam
ipsum de Olympo Iouem. Et merito, si sciatis. Quis enim ex uiuentibus quilibet
non mortuo potior? (4) Sed nec hoc uos ratione facitis potius quam respectu
praesentaneae potestatis; adeo et in isto irreligiosi erga deos uestros
deprehendemini, cum plus timoris humano dominio dicatis. Citius denique apud uos
per omnes deos quam per unum genium Caesaris peieratur.
[29] XXIX. (1) Constet igitur prius, si isti, quibus sacrificatur, salutem
imperatoribus uel cuilibet homini impertire possunt, et ita nos crimini
maiestatis addicite, si angeli aut daemones substantia pessimi spiritus
beneficium aliquod operantur, si perditi conseruant, si damnati liberant, si
denique, quod in conscientia uestra est, mortui uiuos tuentur. (2) Nam utique
suas primo statuas et imagines et aedes tuerentur, quae, ut opinor, Caesarum
milites excubiis salua praestant. Puto autem, eae ipsae materiae de metallis
Caesarum ueniunt, et tota templa de nutu Caesaris constant. (3) Multi denique
dei habuerunt Caesarem iratum; facit ad causam, si et propitium, cum illis
aliquid liberalitatis aut priuilegii confert. Ita qui sunt in Caesaris
potestate, cuius et toti sunt, quomodo habebunt salutem Caesaris in potestate,
ut eam praestare posse uideantur, quam facilius ipsi a Caesare consequantur?
(4) Ideo ergo committimus in maiestatem imperatorum, quia illos non subicimus
rebus suis, quia non ludimus de officio salutis ipsorum, qui eam non putamus in
manibus esse plumbatis! (5) Sed uos irreligiosi, qui eam quaeritis ubi non est,
petitis a quibus dari non potest, praeterito eo, in cuius est potestate, insuper
eos debellatis, qui eam sciunt petere, qui etiam possunt impetrare, dum sciunt petere!
[30] XXX. (1) Nos enim pro salute imperatorum deum inuocamus aeternum, deum uerum,
deum uiuum, quem et ipsi imperatores propitium sibi praeter ceteros malunt.
Sciunt, quis illis dederit imperium; sciunt, qua homines, quis et animam;
sentiunt eum esse deum solum, in cuius solius potestate sint, a quo sint
secundi, post quem primi, ante omnes et super omnes deos. Quidni? Cum super
omnes homines, qui utique uiuunt et mortuis antistant. (2) Recogitant quousque
uires imperii sui ualeant, et ita deum intellegunt; aduersus quem ualere non
possunt, per eum ualere se cognoscunt. Caelum denique debellet imperator, caelum
captiuum triumpho suo inuehat, caelo mittat excubias, caelo uectigalia imponat!
Non potest. (3) Ideo magnus est, quia caelo minor est; illius enim est ipse,
cuius et caelum est et omnis creatura. Inde est imperator, unde et homo antequam
imperator; inde potestas illi, unde et spiritus. (4) Illuc suspicientes
Christiani manibus expansis, quia innocuis, capite nudo, quia non erubescimus,
denique sine monitore, quia de pectore oramus, precantes sumus semper pro
omnibus imperatoribus uitam illis prolixam, imperium securum, domum tutam,
exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum, orbem quietum, quaecumque
hominis et Caesaris uota sunt. (5) Haec ab alio orare non possum quam a quo me
scio consecuturum, quoniam et ipse est, qui solus praestat, et ego sum, cui
impetrare debetur, famulus eius, qui eum solus obseruo, qui propter disciplinam
eius occidor, qui ei offero opimam et maiorem hostiam, quam ipse mandauit,
orationem de carne pudica, de anima innocenti, de spiritu sancto profectam, (6)
non grana turis unius assis, Arabicae arboris lacrimas, nec duas meri guttas,
nec sanguinem reprobi bouis mori optantis, et post omnia inquinamenta etiam
conscientiam spurcam: ut mirer, cum hostiae probantur penes uos a uitiosissimis
sacerdotibus, cur (quibus) praecordia potius uictimarum quam ipsorum
sacrificantium examinentur.
(7) Sic itaque nos ad deum expansos ungulae fodiant, cruces suspendant, ignes
lambant, gladii guttura detruncent, bestiae insiliant: paratus est ad omne
supplicium ipse habitus orantis Christiani. Hoc agite, boni praesides,
extorquete animam deo supplicantem pro imperatore! Hic erit crimen, ubi ueritas
et dei deuotio est!
[31] XXXI. (1) Adolati nunc sumus imperatori et mentiti uota, quae diximus, ad
euadendam scilicet uim? Plane proficit ista fallacia; admittitis nos enim
probare quodcumque defendimus. Qui ergo putaueris nihil nos de salute Caesarum
curare, inspice dei uoces, litteras nostras, quas neque ipsi supprimimus et
plerique casus ad extraneos transferunt. (2) Scitote ex illis praeceptum esse
nobis ad redundantiam benignitatis etiam pro inimicis deum orare et
persecutoribus nostris bona precari. Qui magis inimici et persecutores
Christianorum quam de quorum maiestate conuenimur in crimen? (3) Sed etiam
nominatim atque manifeste: "Orate", inquit, "pro regibus et pro principibus et
potestatibus, ut omnia tranquilla sint uobis!" Cum enim concutitur imperium,
concussis etiam ceteris membris eius, utique et nos, licet extranei a turbis
aestimemur, in aliquo loco casus inuenimur.
[32] XXXII. (1) Est et alia maior necessitas nobis orandi pro imperatoribus, etiam
pro omni statu imperii rebusque Romanis, qui uim maximam uniuerso orbi
imminentem ipsamque clausulam saeculi acerbitates horrendas comminantem Romani
imperii commeatu scimus retardari. Itaque nolumus experiri et, dum precamur
differri, Romanae diuturnitati fauemus.
(2) Sed et iuramus sicut non per genios Caesarum, ita per salutem eorum, quae
est augustior omnibus geniis. Nescitis genios daemonas dici et inde diminutiua
uoce daemonia? Nos iudicium dei suspicimus in imperatoribus, qui gentibus illos
praefecit. (3) Id in eis scimus esse, quod deus uoluit, ideoque et saluum
uolumus esse quod deus uoluit, et pro magno id iuramento habemus. Certerum
daemonas, id est genios, adiurare consueuimus, ut illos de hominibus exigamus,
non deierare, ut eis honorem diuinitatis conferamus.
[33] XXXIII. (1) Sed quid ego amplius de religione atque pietate Christiana in
imperatore<m>? quem necesse est suspiciamus ut eum, quem dominus noster elegit,
ut merito dixerim: "Noster est magis Caesar, a nostro deo constitutus." (2)
Itaque ut meo plus ego illi operor in salutem, si quidem non solum ab eo postulo
eam, qui potest praestare, aut quod talis postulo, qui merear impetrare, sed
etiam quod temperans maiestatem Caesaris infra deum magis illum commendo deo,
cui soli subicio; subicio autem, cui non adaequo. (3) Non enim deum imperatorem
dicam, uel quia mentiri nescio, uel quia illum deridere non audeo, uel quia nec
ipse se deum uolet dici. Si homo sit, interest homini deo cedere; satis habeat
appellari imperator; grande et hoc nomen est, quod a deo traditur. Negat illum
imperatorem qui deum dicit; nisi homo sit, non est imperator. (4) Hominem se
esse etiam triumphans in illo sublimissimo curru admonetur; suggeritur enim ei a
tergo: "Respice post te! Hominem te memento!" Et utique hoc magis gaudet tanta
se gloria coruscare, ut illi admonitio condicionis suae sit necessaria. Minor
erat, si tunc deus diceretur, quia non uere diceretur. Maior est qui reuocatur,
ne se deum existimet.
[34] XXXIV. (1) Augustus, imperii formator, ne dominum quidem dici se uolebat. Et hoc
enim dei est cognomen. Dicam plane imperatorem dominum, sed more communi, sed
quando non cogor, ut dominum dei uice dicam. Ceterum liber sum illi; dominus
enim meus unus est, deus omnipotens, aeternus, idem qui et ipsius. (2) Qui pater
patriae est, quomodo dominus est? Sed et gratius est nomen pietatis quam
potestatis; etiam familiae magis patres quam domini uocantur.
(3) Tanto abest, ut imperator deus debeat dici, quod non potest credi - non modo
turpissima, sed et perniciosa adulatione. Tamquam si habens imperatorem alterum
appelles, nonne maximam et inexorabilem offensam contrahes eius, quem habuisti,
etiam ipsi timendam, quem appellasti? Esto religiosus in deum, qui uis illum
propitium imperatori! Desine alium deum credere atque ita et hunc deum dicere,
cui deo opus est! (4) Si non de mendacio erubescit adulatio eiusmodi hominem
deum appellans, timeat saltim de infausto: Maledictum est ante apotheosin deum
Caesarem nuncupari.
[35] XXXV. (1) Propterea igitur publici hostes Christiani, quia imperatoribus neque
uanos neque mentientes neque temerarios honores dicant, quia uerae religionis
homines etiam solemnia eorum conscientia potius quam lasciuia celebrant. (2)
Grande uidelicet officium focos et toros in publicum educere, uicatim epulari,
ciuitatem tabernae habitu abolefacere, uino lutum cogere, cateruatim cursitare
ad iniurias, ad impudentias, ad libidinis illecebras! Sicine exprimitur publicum
gaudium per dedecus publicum? Haecine solemnes dies principum decent, quae alios
dies non decent? (3) Qui obseruant disciplinam de Caesaris respectu, hi eam
propter Caesarem deserunt, et malorum morum licentia pietas erit, occasio
luxuriae religio deputabitur! (4) O nos merito damnandos! Cur enim uota et
gaudia Caesarum casti et sobrii et probi expungimus? cur die laeto non laureis
postes obumbramus nec lucernis diem infringimus? Honesta res est solemnitate
publica exigente induere domui tuae habitum alicuius noui lupanaris!
(5) Velim tamen in hac quoque religione secundae maiestatis, de qua in secundum
sacrilegium conuenimur Christiani non celebrando uobiscum solemnia Caesarum, quo
more celebrari nec modestia nec uerecundia nec pudicitia permittunt, sed occasio
uoluptatis magis quam digna ratio persuasit, fidem et ueritatem uestram
demonstrare, ne forte et istic deteriores Christianis deprehendantur qui nos
nolunt Romanos haberi, sed ut hostes principum Romanorum. (6) Ipsos Quirites,
ipsam uernaculam septem collium plebem conuenio, an alicui Caesari suo parcat
illa lingua Romana: Testis est Tiberis, et scholae bestiarum. (7) Iam si
pectoribus ad translucendum quandam specularem materiam natura obduxisset, cuius
non praecordia insculpta appare<re>nt noui ac noui Caesaris scaenam congiario
diuidundo praesidentis, etiam illa hora, qua acclamant: "de nostris annis augeat
tibi Iuppiter annos!" Haec Christianus tam enuntiare non nouit quam de nouo
Caesare optare.
(8) "Sed uulgus", inquis. Ut uulgus, tamen Romani, nec ulli magis depostulatores
Christianorum quam uulgus. Plane ceteri ordines pro auctoritate religiosi ex
fide; nihil hosticum de ipso senatu, de equite, de castris, de palatiis ipsis
spira(n)t! (9) Unde Cassii et Nigri et Albini? Unde qui inter duas laurus
obsident Caesarem? Unde qui faucibus eius exprimendis palaestricam exercent?
Unde qui armati palatium irrumpunt, omnibus tot Sigeriis atque Partheniis
audaciores? De Romanis, nisi fallor, id est de non Christianis. (10) Atque adeo
omnes illi sub ipsa usque impietatis eruptione et sacra faciebant pro salute
imperatoris et genium eius deierabant, alii foris, alii intus, et utique
publicorum hostium nomen Christianis dabant. (11) Sed et qui nunc scelestarum
partium socii aut plausores cottidie reuelantur, post uindemiam parricidarum
racematio superstes, quam recentissimis et ramosissimis laureis postes
praestruebant, quam elatissimis et clarissimis lucernis uestibula nebulabant,
quam cultissimis et superbissimis toris forum sibi diuidebant, non ut gaudia
publica celebrarent, sed ut uota propria iam ediscerent in aliena sollemnitate
et exemplum atque imaginem spei suae inaugurarent nomen principis in corde
mutantes.
(12) Eadem officia dependunt et qui astrologos et haruspices et augures et magos
de Caesarum capite consultant, quas artes ut ab angelis desertoribus proditas et
a deo interdictas ne suis quidem causis adhibent Christiani. (13) Cui autem opus
est perscrutari super Caesaris salute, nisi a quo aliquid aduersus illam
cogitatur uel optatur, aut post illam speratur et sustinetur? Non enim ea mente
de caris consulitur qua de dominis. Aliter curiosa est sollicitudo sanguinis,
aliter seruitutis.
[36] XXXVI. (1) Si haec ita sunt, ut hostes deprehendantur qui Romani uocabantur, cur
nos, qui hostes existimamur, Romani negamur? Non possumus et Romani non esse et
hostes esse, cum hostes reperiantur qui Romani habebantur.
(2) Adeo pietas et religio et fides imperatoribus debita non in huiusmodi
officiis consistit, quibus et hostilitas magis ad uelamentum sui potest fungi,
sed in his moribus, quibus diuinitas imperat tam uere, quam circa omnes necesse
habet, exhiberi. (3) Neque enim haec opera bonae mentis solis imperatoribus
debentur a nobis. Nullum bonum sub exceptione personarum administramus, quia
nobis praestamus, qui non ab homine aut laudis aut praemii expensum captamus,
sed a deo exactore et remuneratore indifferentis benignitatis. (4) Iidem sumus
imperatoribus, qui et uicinis nostris. Male enim uelle, male facere, male
dicere, male cogitare de quoquam ex aequo uetamur. Quodcumque non licet in
imperatorem, id nec in quemquam; quod in neminem, eo forsitan magis nec in
ipsum, qui per deum tantus est.
[37] XXXVII. (1) Si inimicos, ut supra diximus, iubemur diligere, quem habemus
odisse? Item, si laesi uicem referre prohibemur, ne de facto pares simus, quem
possumus laedere? (2) Nam de isto ipsi recognoscite! Quotiens enim in
Christianos desaeuitis, partim animis propriis, partim legibus obsequentes!
Quotiens etiam praeteritis uobis suo iure nos inimicum uulgus inuadit lapidibus
et incendiis! Ipsis Bacchanalium furiis nec mortuis parcunt Christianis, quin
illos de requie sepulturae, de asylo quodam mortis, iam alios, iam nec totos
auellant, dissecent, distrahant. (3) Quid tamen de tam conspiratis umquam
denotatis, de tam animatis ad mortem usque pro iniuria repensatis, quando uel
una nox pauculis faculis largiter ultionis posset operari, si malum malo
dispungi penes nos liceret? Sed absit, ut aut igni humano uindicetur diuina
secta aut doleat pati, in quo probatur!
(4) Si enim et hostes exsertos, non tantum uindices occultos agere uellemus,
deesset nobis uis numerorum et copiarum? Plures nimirum Mauri et Marcomanni
ipsique Parthi, uel quantaecumque unius tamen loci et suorum finium gentes quam
totius orbis. Hesterni sumus, et uestra omnia impleuimus, urbes insulas castella
municipia conciliabula castra ipsa tribus decurias palatium senatum forum; sola
uobis reliquimus templa. (5) Cui bello non idonei, non prompti fuissemus etiam
impares copiis, qui tam libenter trucidamur, si non apud istam disciplinam magis
occidi liceret quam occidere?
(6) Potuimus et inermes nec rebelles, sed tantummodo discordes, solius diuortii
inuidia aduersus uos dimicasse. Si enim tanta uis hominum in aliquem orbis
remoti sinum abrupissemus a uobis, suffudisset utique dominationem uestram tot
quali<um>cumque ciuium amissio, immo etiam et ipsa destitutione punisset. (7)
Procul dubio expauissetis ad solitudinem uestram, ad silentium rerum et stuporem
quendam quasi mortui orbis; quaesissetis quibus imperaretis; plures hostes quam
ciues uobis remansissent. (8) Nunc enim pauciores hostes habetis prae
multitudine Christianorum, paene omnium ciui<tat>um paene omnes ciues
Christianos habendo. Sed hostes maluistis uocare generis humani potius quam
erroris humani.
(9) Quis autem uos ab illis occultis et usquequaque uastantibus mentes et
ualetudines uestras hostibus raperet, a daemoniorum incursibus dico, quae de
uobis sine praemio, sine mercede depellimus? Suffecisset hoc solum nostrae
ultioni, quod uacua exinde possessio immundis spiritibus pateret<is>. (10) Porro
nec tanti praesidii compensationem cogitantes non modo non molestum uobis genus,
uerum etiam necessarium hostes iudicare maluistis, qui(a) sumus plane, non
generis humani tamen, sed potius erroris.
[38] XXXVIII. (1) Proinde nec paulo lenius inter <il>licitas factiones sectam istam
deputari oportebat, a qua nihil tale committitur, quale de illicitis factionibus
timeri solet. (2) Nisi fallor enim, prohibendarum factionum causa de prouidentia
constat modestiae publicae, ne ciuitas in partes scinderetur, quae res facile
comitia concilia curias contiones, spectacula etiam aemulis studiorum
compulsationibus inquietaret, cum iam et in quaestu habere coepissent uenalem et
mercenariam homines uiolentiae suae operam. (3) At enim nobis ab omni gloriae et
dignitatis ardore frigentibus nulla est necessitas coetus nec ulla magis res
aliena quam publica. Unam omnium rem publicam agnoscimus, mundum. (4) Aeque
spectaculis uestris in tantum renuntiamus, in quantum originibus eorum, quas
scimus de superstitione conceptas, cum et ipsis rebus, de quibus transiguntur,
praetersumus. Nihil est nobis dictu uisu auditu cum insania circi, cum
impudicitia theatri, cum atrocitate arenae, cum xysti uanitate. (5) Licuit
Epicureis aliam decernere uoluptatis ueritatem, id est animi aequitatem: In quo
uos offendimus, si alias praesumimus uoluptates? Si oblectari nouiss<im>e
nolumus, nostra iniuria est, si forte, non uestra. Sed reprobamus, quae placent
uobis. Nec uos nostra delectant.
[39] XXXIX. (1) Edam iam nunc ego ipse negotia Christianae factionis, ut, qui mala
refutauerim, bona ostendam. Corpus sumus de conscientia religionis et
disciplinae unitate et spei foedere. (2) Coimus in coetum et congregationem, ut
ad deum quasi manu facta precationibus ambiamus orantes. Haec uis deo grata est.
Oramus etiam pro imperatoribus, pro ministris eorum et potestatibus, pro statu
saeculi, pro rerum quiete, pro mora finis. (3) Coimus ad litterarum diuinarum
commemorationem, si quid praesentium temporum qualitas aut praemonere cogit aut
recognoscere. Certe fidem sanctis uocibus pascimus, spem erigimus, fiduciam
figimus, disciplinam praeceptorum nihilominus inculcationibus densamus. (4)
Ibidem etiam exhortationes, castigationes et censura diuina. Nam et iudicatur
magno cum pondere, ut apud certos de dei conspectu, summumque futuri iudicii
praeiudicium est, si quis ita deliquerit, ut a communicatione orationis et
conuentus et omnis sancti commercii relegetur. (5) Praesident probati quique
seniores, honorem istum non pretio, sed testimonio adepti, neque enim pretio
ulla res dei constat. Etiam, si quod arcae genus est, non de honoraria summa
quasi redemptae religionis congregatur. Modicam unusquisque stipem menstrua die,
uel cum uelit et si modo uelit et si modo possit, apponit. Nam nemo compellitur,
sed sponte confert. (6) Haec quasi deposita pietatis sunt. Nam inde non epulis
nec potaculis nec ingratis uoratrinis dispensatur, sed egenis alendis
humandisque et pueris ac puellis re ac parentibus destitutis iamque domesticis
senibus, item naufragis et si qui in metallis et si qui in insulis uel in
custodiis, dumtaxat ex causa dei sectae, alumni confessionis suae fiunt. (7) Sed
eiusmodi uel maxime dilectionis operatio notam nobis inurit penes quosdam.
"Vide", inquiunt, "ut inuicem se diligant" - ipsi enim inuicem oderunt - "et ut
pro alterutro mori sint parati"; ipsi enim ad occidendum alterutrum paratiores erunt.
(8) Sed et quod fratres nos uocamus, non alias, opinor, insaniunt, quam quod
apud ipsos omne sanguinis nomen de affectione simulatum est. Fratres autem etiam
uestri sumus iure naturae matris unius, etsi uos parum homines, quia mali
fratres. (9) At quanto dignius fratres et dicuntur et habentur, qui unum patrem
deum agnouerint, qui unum spiritum biberint sanctitatis, qui de uno utero
ignorantiae eiusdem ad unam lucem expauerint ueritatis! (10) Sed eo fortasse
minus legitimi existimamur, quia nulla de nostra fraternitate tragoedia
exclamat, uel quia ex substantia familiari fratres sumus, quae penes uos fere
dirimit fraternitatem. (11) Itaque qui animo animaque miscemur, nihil de rei
communicatione dubitamus. Omnia indiscreta sunt apud nos praeter uxores. (12) In
isto loco consortium soluimus, in quo solo ceteri homines consortium exercent,
qui non amicorum solummodo matrimonia usurpant, sed et sua amicis patientissime
subministrant - ex illa, credo, maiorum et sapientissimorum disciplina, Graeci
Socratis et Romani Catonis, qui uxores suas amicis communicauerunt, quas in
matrimonium duxerant liberorum causa et alibi creandorum, nescio quidem an
inuitas; (13) quid enim de castitate curarent, quam mariti tam facile
donauerant? O sapientiae Atticae, o Romanae grauitatis exemplum: leno(n) est
philosophus et censor!
(14) Quid ergo mirum, si tanta caritas conuiuatur? Nam et cenulas nostras,
praeterquam sceleris infames, ut prodigas quoque suggillatis. De nobis scilicet
Diogenis dictum est: "Megarenses obsonant quasi crastina die morituri,
aedificant uero quasi numquam morituri." (15) Sed stipulam quis in alieno oculo
facilius perspicit quam in suo trabem. Tot tribubus et curiis et decuriis
ructantibus acescit aer; Saliis cenaturis creditor erit necessarius;
Herculanarum decimanarum et polluctorum sumptus tabularii supputabunt;
Apaturiis, Dionysiis, mysteriis Atticis cocorum dilectus indicitur; ad fumum
cenae Serapiacae sparteoli excitabuntur - de solo triclinio Christianorum retractatur.
(16) Cena nostra de nomine rationem sui ostendit: Id uocatur quod dilectio penes
Graecos. Quantiscumque sumptibus constet, lucrum est pietatis nomine facere
sumptum, siquidem inopes quosque refrigerio isto iuuamus, non qua penes uos
parasiti affectant ad gloriam famulandae libertatis sub auctoramento uentris
inter contumelias saginandi, sed qua penes deum maior est contemplatio
mediocrium. (17) Si honesta causa est conuiuii, reliquum ordinem disciplinae de
causa aestimate! Quod sit de religionis officio, nihil uilitatis, nihil
immodestiae admittit. Non prius discumbitur quam oratio ad deum praegustetur;
editur quantum esurientes capiunt; bibitur quantum pudicis utile est. (18) Ita
saturantur, ut qui meminerint, etiam per noctem adorandum deum sibi esse; ita
fabulantur, ut qui sciant dominum audire. Post aquam manualem et lumina, ut
quisque de scripturis sanctis uel de proprio ingenio potest, prouocatur in
medium deo canere; hinc probatur quomodo biberit. Aeque oratio conuiuium
dirimit. (19) Inde disceditur non in cateruas caesionum nec in classes
discursationum nec in eruptiones lasciuiarum, sed ad eandem curam modestiae et
pudicitiae, ut qui non tam cenam cenauerint quam disciplinam.
(20) Haec coitio Christianorum merito sane illicita, si illicitis par, merito
damnanda, si quis de ea queritur eo titulo, quo de factionibus querela est. (21)
In cuius perniciem aliquando conuenimus? Hoc sumus congregati, quod et dispersi,
hoc uniuersi, quod et singuli: Neminem laedentes, neminem contristantes. Cum
probi, cum boni coeunt, cum pii, cum casti congregantur, non est factio dicenda,
sed curia.
[40] XL. (1) At e contrario illis nomen factionis accommodandum est, qui in odium
bonorum et proborum conspirant, qui aduersum sanguinem innocentium conclamant,
praetexentes sane ad odii defensionem illam quoque uanitatem, quod existiment
omnis publicae cladis, omnis popularis incommodi Christianos esse in causa(m).
(2) Si Tiberis ascendit in moenia, si Nilus non ascendit in arua, si caelum
stetit, si terra mouit, si fames, si lues, statim: "Christianos ad leonem!"
acclamatur. Tantos ad unum?
(3) Oro uos, ante Tiberium, id est ante Christi aduentum, quantae clades orbem
et urbes ceciderunt! Legimus Hieran, Anaphen et Delon et Rhodon et Co insulas
multis cum milibus hominum pessum abisse. (4) Memorat et Plato maiorem Asiae uel
Africae terram Atlantico mari ereptam. Sed et mare Corinthium terrae motus
ebibit, et uis undarum Lucaniam abscisam in Siciliae nomen relegauit. Haec
utique non sine iniuria incolentium accidere potuerunt. (5) Ubi uero tunc, non
dicam deorum uestrorum contemptores Christiani, sed ipsi dei uestri, cum totum
orbem cataclysmus aboleuit uel, ut Plato putauit, campestre solummodo? (6)
Posteriores enim illos clade diluuii contestantur ipsae urbes, in quibus nati
mortuique sunt, etiam quas condiderunt; neque enim alias hodiernum manerent nisi
et ipsae postumae cladis illius. (7) Nondum Iudaeum ab Aegypto examen Palaestina
susceperat, nec iam illic Christianae sectae origo consederat, cum regiones
adfines eius, Sodoma et Gomorra, igneus imber exussit. Olet adhuc incendio
terra, et si qua illic arborum poma, conantur oculis tenus, ceterum contacta
cinerescunt. (8) Sed nec Tuscia iam tunc atque Campania de Christianis
querebantur, cum Vulsinios de caelo, Pompeios de suo monte perfudit ignis. Nemo
adhuc Romae deum uerum adorabat, cum Hannibal apud Cannas per Romanos anulos
caedes suas modio metiebatur. Omnes dei uestri ab omnibus colebantur, cum ipsum
Capitolium Senones occupauerant. (9) Et bene quod, si quid aduersi urbibus
accidit, eaedem clades templorum quae et moenium fuerunt, ut iam hoc reuincam
non ab eis euenire, quia et ipsis euenit.
(10) Semper humana gens male de deo meruit, primo quidem ut inofficiosa eius,
quem cum intellegeret ex parte, non requisiuit, sed et alios insuper sibi
commentata, quos coleret; dehinc quod non inquirendo innocentiae magistrum et
nocentiae iudicem et exactorem omnibus uitiis et criminibus inoleuit. (11)
Ceterum si requisisset, sequebatur, ut cognosceret requisitum et recognitum
obseruaret et obseruatum propitium magis experiretur quam iratum. (12) Eundem
igitur nunc quoque scire debet iratum, quem et retro semper, priusquam
Christiani nominarentur. Cuius bonis utebatur ante editis quam sibi deos
fingeret, cur non ab eo etiam mala intellegat euenire, cuius bona esse non
sensit? Illius rea est, cuius et ingrata.
(13) Et tamen pristinas clades comparemus, leuiora nunc accidunt, ex quo
Christianos a deo orbis accepit. Ex eo enim et innocentia saeculi iniquitates
temperauit et deprecatores dei esse coeperunt. (14) Denique cum ab imbribus
aestiua hiberna suspendunt et annus in cura est, uos quidem cottidie pasti
statimque pransuri balneis et cauponis et lupanaribus operantibus aquilicia Ioui
immolatis, nudipedalia populo denuntiatis, caelum apud Capitolium quaeritis,
nubila de laquearibus exspectatis, auersi ab ipso et deo et caelo. (15) Nos uero
ieiuniis aridi et omni continentia expressi, ab omni uitae fruge dilati, in
sacco et cinere uolutantes inuidia caelum tundimus, deum tangimus et, cum
misericordiam extorserimus - Iuppiter honoratur.
[41] XLI. (1) Vos igitur importuni rebus humanis, uos rei, publicorum incommodorum
illices semper, apud quos deus spernitur, statuae adorantur. Etenim credibilius
haberi debet eum irasci, qui neglegatur quam qui coluntur; (2) aut ne illi
iniquissimi, si propter Christianos etiam cultores suos laedunt, quos separare
deberent a meritis Christianorum! "Hoc", inquitis, "et in deum uestrum
repercutere est, si quod et ipse pati(a)tur, propter profanos etiam suos
cultores laedi." Admittite prius dispositiones eius, et non retorquebitis. (3)
Qui enim semel aeternum iudicium destinauit post saeculi finem, non praecipitat
discretionem, quae est condicio iudicii, ante saeculi finem. Aequalis est
interim super omne hominum genus, et indulgens et increpans; communia uoluit
esse et commoda profanis et incommoda suis, ut pari consortio omnes et lenitatem
eius et seueritatem experiremur. (4) Quia haec ita didicimus apud ipsum,
diligimus lenitatem, metuimus seueritatem; uos contra utramque despicitis; et
sequitur, ut omnes saeculi plagae nobis, si forte, in admonitionem, uobis in
castigationem a deo obueniant. (5) Atquin nos nullo modo laedimur; inprimis quia
nihil nostra refert in hoc aeuo nisi de eo quam celeriter excedere; dehinc quia,
si quid aduersi infligitur, uestris meritis deputatur. Sed et si aliqua nos
quoque praestringunt ut uobis cohaerentes, laetamur magis recognitione diuinarum
praedicationum, confirmantium scilicet fiduciam et fidem spei nostrae. Sin uero
ab eis, quos colitis, omnia uobis mala eueniunt nostri causa, quid colere
perseueratis tam ingratos, tam iniustos, qui magis uos in dolore Christianorum
iuuare et adserere debuerant (quos separare deberent a meritis Christianorum)?
[42] XLII. (1) Sed alio quoque iniuriarum titulo postulamur: et infructuosi (in)
negotiis dicimur. Quo pacto homines uobiscum degentes, eiusdem uictus habitus
instructus, eiusdem ad uitam necessitatis? Neque enim Brachmanae aut Indorum
gymnosophistae sumus, siluicolae et exules uitae. (2) Meminimus gratiam debere
nos deo domino creatori; nullum fructum operum eius repudiamus, plane
temperamus, ne(c) ultra modum aut perperam utamur. Itaque non sine foro, non
sine macello, non sine balneis tabernis officinis stabulis nundinis uestris
ceterisque commerciis cohabitamus in hoc saeculo. (3) Nauigamus et nos uobiscum
et militamus et rusticamur et mercatus proinde miscemus, artes, opera nostra
publicamus usui uestro. Quomodo infructuosi uidemur negotiis uestris, cum quibus
et de quibus uiuimus, non scio.
(4) Sed si caerimonias tuas non frequento, attamen et illa die homo sum. Non
lauor diluculo Saturnalibus, ne et noctem et diem perdam; attamen lauor honesta
hora et salubri, quae mihi et calorem et sanguinem seruet; rigere et pallere
post lauacrum mortuus possum. (5) Non in publico Liberalibus discumbo, quod
bestiariis supremam cenantibus mos est; attamen ubi, de copiis tuis ceno. (6)
Non emo capiti coronam; quid tua interest, emptis nihilominus floribus quomodo
utar? Puto gratius esse liberis et solutis et undique uagis; sed et si in
coronam coactis, nos coronam naribus nouimus; uiderint qui per capillum
odorantur! (7) Spectaculis non conuenimus; quae tamen apud illos coetus
uenditantur si desiderauero, liberius de propriis locis sumam. Tur<a> plane non
emimus; si Arabiae queruntur, sciant Sabaei plures et cariores suas merces
Christianis sepeliendis profligari quam deis fumigandis.
(8) "Certe", inquitis, "templorum uectigalia cottidie decoquunt; stipes
quotusquisque iam iactat?" Non enim sufficimus et hominibus et deis uestris
mendicantibus opem ferre, nec putamus aliis quam petentibus impertiendum.
Denique porrigat manum Iuppiter et accipiat, cum interim plus nostra
misericordia insumit uicatim quam uestra religio templatim.
(9) Sed cetera uectigalia gratias Christianis agent ex fide dependetibus
debitum, qua alieno fraudando abstinemus, ut, si ineatur, quantum uectigalibus
pereat fraude et mendacio uestrarum professionum, facile ratio haberi possit,
unius speciei querela compensata pro commodo ceterarum rationum.
[43] XLIII. (1) Plane confitebor, quinam, si forte, uere de sterilitate Christianorum
conqueri possint. Primi erunt lenones perductores aquarioli, tum sicarii
uenenarii magi, item haruspices harioli mathematici. (2) His infructuosos esse
magnus est fructus.
Et tamen, quodcumque dispendium est rei uestrae per hanc sectam, cum aliquo
praesidio compensari potest. Quanti habetis, non dico iam qui de uobis daemonia
excutiant, non dico iam qui pro uobis quoque uero deo preces sternant, quia
forte non creditis, sed a quibus nihil timere possitis?
[44] XLIV. (1) At enim illud detrimentum rei publicae tam grande quam uerum nemo
circumspicit, illam iniuriam ciuitatis nullus expendit, cum tot iusti
impendimur, cum tot innocentes erogamur. (2) Vestros enim iam contestamur actus,
qui cottidie iudicandis custodiis praesidetis, qui sententiis elogia
dispungitis. Tot a uobis nocentes uariis criminum elogiis recensentur: quis
illic sicarius, quis manticularius, quis sacrilegus aut corruptor aut lauantium
praedo, quis ex illis etiam Christianus adscribitur? aut cum Christiani suo
titulo offeruntur, quis ex illis etiam talis quales tot nocentes? (3) De uestris
semper aestuat carcer, de uestris semper metalla suspirant, de uestris semper
bestiae saginantur, de uestris semper munerarii noxiorum greges pascunt. Nemo
illic Christianus, nisi plane tantum Christianus; aut, si et aliud, iam non
Christianus.
[45] XLV. (1) Nos ergo soli innocentes! Quid mirum, si necesse est? Enimuero necesse
est. Innocentiam a deo edocti et perfecte eam nouimus, ut a perfecto magistro
reuelatam, et fideliter custodimus, ut ab incontemptibili dispectore mandatam.
(2) Vobis autem humana aestimatio innocentiam tradidit, humana item dominatio
imperauit; inde nec plenae nec adeo timendae estis disciplinae ad innocentiae
ueritatem. Tanta est prudentia hominis ad demonstrandum bonum quanta auctoritas
ad exigendum; tam illa falli facilis quam ista contemni. (3) Atque adeo quid
plenius, dicere: "Non occides" an docere: "Ne irascaris quidem"? Quid
perfectius, prohibere adulterium an etiam ab oculorum solitaria concupiscentia
arcere? Quid eruditius, de maleficio an et de maliloquio interdicere? Quid
instructius, iniuriam non permittere an nec uicem iniuriae sinere? (4) Dum tamen
sciatis ipsas leges quoque uestras, quae uidentur ad innocentiam pergere, de
diuina lege ut antiquiore forma mutuatas. Diximus iam de Moysi aetate.
(5) Sed quanta auctoritas legum humanarum, cum illas et euadere homini contingat
(et) plerumque in admissis delitiscenti, et aliquando contemnere ex uoluntate
uel necessitate deliquenti? (6) Recogitate ea etiam pro breuitate supplicii
cuiuslibet non tamen ultra mortem remansuri. Sic et Epicurus omnem cruciatum
doloremque depretiat, modicum quidem contemptibilem pronuntiando, magnum uero
non diuturnum. (7) Enimuero nos, qui sub deo omnium speculatore dispungimur
quique aeternam ab eo poenam prouidemus, merito soli innocentiae occurrimus et
pro scientiae plenitudine et pro latebrarum difficultate et pro magnitudine
cruciatus, non diuturni, uerum sempiterni, eum timentes, quem timere debebit et
ipse, qui timentes iudicat, deum, non proconsulem timentes.
[46] XLVI. (1) Constitimus, ut opinor, aduersus omnium criminum intentationem, quae
Christianorum sanguinem flagitat; ostendimus totum statum nostrum, et quibus
modis probare possimus ita esse sicut ostendimus, ex fide scilicet et
antiquitate diuinarum litterarum, item ex confessione spiritualium potestatum.
Qui nos reuincere audebit, non arte uerborum, sed eadem forma, qua probationem
constituimus, de ueritate? (2) Sed dum unicuique manifestatur ueritas nostra,
interim incredulitas, dum de bono sectae huius obducitur, quod usu(i) iam et de
commercio innotuit, non utique diuinum negotium existimat, sed magis
philosophiae genus. "Eadem", inquit, "et philosophi monent atque profitentur,
innocentiam iustitiam patientiam sobrietatem pudicitiam." (3) Cur ergo quibus
comparamur de disciplina, non proinde illis adaequamur ad licentiam
impunitatemque disciplinae? uel cur et illi, ut pares nostri, non urgentur ad
officia, quae nos non obeuntes periclitamur? (4) Quis enim philosophum
sacrificare aut deierare aut lucernas meridie uanas proferre compellit? Quin
immo et deos uestros palam destruunt et superstitiones uestras commentariis
quoque accusant laudantibus uobis. Plerique etiam in principes latrant
sustinentibus uobis, et facilius statuis et salariis remunerantur quam ad
bestias pronuntiantur.
(5) Sed merito; philosophi enim, non Christiani cognominantur. Nomen hoc
philosophorum daemonia non fugat. Quidni? Cum secundum deos philosophi daemonas
deputent. Socratis uox est: "Si daemonium permittat." Idem et cum aliquid de
ueritate sapiebat deos negans, Aesculapio tamen gallinaceum prosecari iam in
fine iubebat, credo, ob honorem patris eius, quia Socratem Apollo sapientissimum
omnium cecinit. O Apollinem inconsideratum! Sapientiae testimonium reddidit ei
uiro, qui negabat deos esse. (6) In quantum odium flagrat ueritas, in tantum qui
eam ex fide praestat offendit; qui autem adulterat et affectat, hoc maxime
nomine gratiam pangit apud insectatores ueritatis. (7) Quam illusores et
corruptores inimice philosophi affectant ueritatem et affectando corrumpunt, ut
qui gloriam captant, Christiani et necessario appetunt et integre praestant, ut
qui saluti suae curant.
(8) Adeo neque de scientia neque de disciplina, ut putatis, aequamur. Quid enim
Thales, ille princeps physicorum, sciscitanti Croeso de diuinitate certum
renuntiauit, commeatus deliberandi saepe frustratus? (9) Deum quilibet opifex
Christianus et inuenit et ostendit et exinde totum, quod in deum quaeritur, re
quoque adsignat, licet Plato affirmet factitatorem uniuersitatis neque inueniri
facilem et inuentum enarrari in omnes difficilem. (10) Ceterum si de pudicitia
prouocemur, lego partem sententiae Atticae, in Socratem corruptorem
adolescentium pronuntiatum. Sexum nec femineum mutat Christianus. Noui et
Phrynen meretricem Diogenis supra recumbentis ardore(m) subantem; audio et
quendam Speusippum de Platonis schola in adulterio perisse. Christianus uxori
suae soli masculus nascitur. (11) Democritus excaecando semetipsum, quod
mulieres sine concupiscentia adspicere non posset et doleret, si non esset
potitus, incontinentiam emendatione profitetur. At Christianus saluis oculis
feminas non uidet; animo aduersus libidinem caecus est. (12) Si de probitate
defendam, ecce lutulentis pedibus Diogenes superbos Platonis toros alia superbia
deculcat; Christianus nec in pauperem superbit. (13) Si de modestia certem, ecce
Pythagoras apud Thurios, Zenon apud Prienenses tyrannidem affectant; Christianus
uero nec aedilitatem. (14) Si de aequanimitate congrediar, Lycurgus
apocarteresin optauit, quod leges eius Lacones emendassent; Christianus etiam
damnatus gratias agit. Si de fide comparem, Anaxagoras depositum hos<pi>tibus
denegauit; Christianus et extra fidelis uocatur. (15) Si de simplicitate
consistam, Aristoteles familiarem suum Hermian turpiter loco excedere fecit;
Christianus nec inimicum suum laedit. Idem Aristoteles tam turpiter Alexandro,
regendo potius, adulatur, quam Plato a Dionysio uentris gratia uenditatur. (16)
Aristippus in purpura sub magna grauitatis superficie nepotatur, Icthy(di)as,
dum ciuitati insidias disponit, occiditur. Hoc pro suis omni atrocitate
dissipatis nemo umquam temptauit Christianus.
(17) Sed dicet aliquis etiam de nostris excidere quosdam a regula disciplinae.
Desinunt tamen Christiani haberi penes nos; philosophi uero illi cum talibus
factis in nomine et honore sapientiae perseuerant.
(18) Adeo quid simile philosophus et Christianus, Graeciae discipulus et caeli,
famae negotiator et uitae, uerborum et factorum operator, et rerum aedificator
et destructor, amicus et inimicus erroris, ueritatis interpolator et integrator
et expressor, et furator eius et custos?
[47] XLVII. (1) Antiquior omnibus ueritas, nisi fallor: et hoc mihi proficit
antiquitas praestructa diuinae litteraturae, quo facile credatur thesaurum eam
fuisse posteriori cuique sapientiae. Et si non onus iam uoluminis temperarem,
excurrerem in hanc quoque probationem. (2) Quis poetarum, quis sophistarum, qui
non omnino de prophetarum fonte potauerit? Inde igitur philosophi sitim ingenii
sui rigauerunt, ut quae de nostris habent, ea nos comparent illis. Inde, opinor,
et a quibusdam philosophia quoque eiecta est, a Thebaeis dico et a Spartiatis et
Argiuis. (3) Dum ad nostra conantur et homines gloriae, ut diximus, et
eloquentiae solius libidinosi, si quid in sanctis (scripturis) offenderunt
digestis (ex) pro instituto curiositatis, ad propria opera uerterunt, neque
satis credentes diuina esse, quo minus interpolarent, neque satis intellegentes,
ut adhuc tunc subnubila, etiam ipsis Iudaeis obumbrata, quorum propria
uidebantur. (4) Nam et si qua simplicitas erat ueritatis, eo magis scrupulositas
humana fidem aspernata nutabat, per quod <in> incertum miscuerunt etiam quod
inuenerant certum. (5) Inuentum enim solummodo deum non ut inuenerant
disputauerunt, ut et de qualitate et de natura eius et de sede disceptent. (6)
Alii incorporalem adseuerant, alii corporalem, ut tam Platonici quam Stoici;
alii ex atomis, alii ex numeris, qua Epicurus et Pythagoras; alius ex igni, qua
Heraclito uisum est; et Platonici quidem curantem rerum, contra Epicurei otiosum
et inexercitum et, ut ita dixerim, neminem humanis rebus; (7) positum uero extra
mundum Stoici, qui figuli modo extrinsecus torqueat molem hanc; intra mundum
Platonici, qui gubernatoris exemplo intra id maneat, quod regat. (8) Sic et de
ipso mundo, natus innatusue sit, decessurus mansurusue sit, uariant; sic et de
animae statu, quam alii diuinam et aeternam, alii dissolubilem contendunt; ut
quis sensit, ita et intulit aut reformauit.
(9) Nec mirum, si uetus instrumentum ingenia philosophorum interuerterunt. Ex
horum semine etiam nostram hanc nouiciolam paraturam uiri quidam suis
opinionibus ad philosophicas sententias adulterauerunt et de una uia obliquos
multos et inexplicabiles tramites sciderunt. Quod ideo suggesserim, ne cui nota
uarietas sectae huius in hoc quoque nos philosophis adaequare uideatur et ex
uarietate defensionum iudicet ueritatem. (10) Expedite autem praescribimus
adulteris nostris illam esse regulam ueritatis, quae ueniat a Christo transmissa
per comites ipsius, quibus aliquanto posteriores diuersi isti commentatores
probabuntur.
(11) Omnia aduersus ueritatem de ipsa ueritate constructa sunt, operantibus
aemulationem istam spiritibus erroris. Ab his adulteria huiusmodi salutaris
disciplinae subornata, ab his quaedam etiam fabulae immissae, quae de
similitudine fidem infirmarent ueritatis uel eam sibi potius euincerent, ut quis
ideo non putet Christianis credendum, quia nec poetis nec philosophis, uel ideo
magis poetis et philosophis existimet credendum, quia non Christianis. (12)
Itaque ridemur praedicantes deum iudicaturum. Sic enim et poetae et philosophi
tribunal apud inferos ponunt. Et gehennam si comminemur, quae est ignis arcani
subterraneam ad poenam thesaurus, proinde decachinnamur. Sic enim et
Pyriphlegethon apud mortuos amnis est. (13) Et si paradisum nominemus, locum
diuinae amoenitatis recipiendis sanctorum spiritibus destinatum, maceria quadam
igneae illius zonae a notitia orbis communis segregatum, Elysii campi fidem
occupauerunt.
(14) Unde haec, oro uos, philosophis aut poetis tam consimilia? Non nisi de
nostris sacramentis. Si de nostris sacramentis, ut de prioribus, ergo fideliora
sunt nostra magisque credenda, quorum imagines quoque fidem inueniunt. Si de
suis sensibus, iam ergo sacramenta nostra imagines posteriorum habebuntur, quod
rerum forma non sustinet; numquam enim corpus umbra aut ueritatem imago
praecedit.
[48] XLVIII. (1) Age iam, si qui philosophus adfirmet, ut ait Laberius de sententia
Pythagorae, hominem fieri ex mulo, colubram ex muliere, et in eam opinionem
omnia argumenta eloquii uirtute distorserit, nonne consensum mouebit et fidem
infiget? Etiam ab animalibus abstinendi propterea persuasum quis habeat, ne
forte bubulam de aliquo proauo suo obsonet? At enim Christianus si de homine
hominem ipsumque de Gaio Gaium reducem repromittat, lapidibus magis nec saltem
coetibus a populo exigetur.
(2) Si quaecumque ratio praeest animarum humanarum reciprocandarum in corpora,
cur non in eandem substantiam redeant, cum hoc sit restitui: Id esse, quod
fuerat? Iam non ipsae sunt, quae fuerant, quia non potuerunt esse quod non
erant, nisi desinant esse quod fuerant. (3) Multis etiam locis ex otio opus
erit, si uelimus ad hanc partem lasciuire, quis in quam bestiam reformari
uideretur. Sed de nostra magis defensione, qui proponimus multo utique dignius
credi hominem ex homine rediturum, quemlibet pro quolibet, dum hominem, ut eadem
qualitas animae in eandem restau(ra)retur condicionem, etsi non effigiem. (4)
Certe quia ratio restitutionis destinatio iudicii est, necessario idem ipse, qui
fuerat, exhibebitur, ut boni seu contrarii meriti iudicium a deo referat.
Ideoque repraesentabuntur et corpora, quia neque pati quicquam potest anima sola
sine materia stabili, id est carne, et, quod omnino de iudicio dei pati debent
animae, non sine carne meruerunt, intra quam omnia egerunt.
(5) "Sed quomodo", inquis, "dissoluta materia exhiberi potest?" Considera
temetipsum, o homo, et fidem rei inuenies. Recogita, quid fueris antequam esses.
Utique nihil; meminisses enim, si quid fuisses. Qui ergo nihil fueras priusquam
esses, idem nihil factus cum esse desieris, cur non possis rursus esse de nihilo
eiusdem ipsius auctoris uoluntate, qui te uoluit esse de nihilo? Quid noui tibi
eueniet? (6) Qui non eras, factus es; cum iterum non eris, fies. Redde, si
potes, rationem qua factus es, et tunc require, qua fies! Et tamen facilius
utique fies quod fuisti aliquando, quia aeque non difficile factus es, quod
numquam fuisti aliquando.
(7) Dubitabitur, credo, de dei uiribus, qui tantum corpus hoc mundi de eo, quod
non fuerat, non minus quam de morte uacationis et inanitatis imposuit, animatum
spiritu omnium animarum animatore, signatum et ipsum humanae resurrectionis
exemplum in testimonium uobis. (8) Lux cottidie interfecta resplendet et
tenebrae pari uice decedendo succedunt, sidera defuncta uiuescunt, tempora ubi
finiuntur incipiunt; fructus consummantur et redeunt, certe semina non nisi
corrupta et dissoluta fecundius surgunt; omnia pereundo seruantur, omnia de
interitu reformantur. (9) Tu homo, tantum nomen, si intellegas te, uel de titulo
Pythiae discens, dominus omnium morientium et resurgentium, ad hoc morieris, ut
pereas? Ubicumque resolutus fueris, quaecumque te materia destruxerit, hauserit,
aboleuerit, in nihilum prodegerit, reddet te. Eius est nihilum ipsum, cuius et totum.
(10) "Ergo", inquitis, "semper moriendum erit et semper resurgendum?" Si ita
rerum dominus destinasset, ingratis experireris conditionis tuae legem. At nunc
non aliter destinauit quam praedicauit. (11) Quae ratio uniuersitatem ex
diuersitate composuit, ut omnia aemulis substantiis sub unitate constarent, ex
uacuo et solido, ex animali et inanimali, ex comprehensibili et
incomprehensibili, ex luce et tenebris, ex ipsa uita et morte, eadem aeuum
quoque ita destinata <et> distincta conditione conseruit, ut prima haec pars, ab
exordio rerum quam incolimus, temporali aetate ad finem defluat, sequens uero,
quam expectamus, in infinitam aeternitatem propagetur.
(12) Cum ergo finis et limes, medius qui interhiat, adfuerit, ut etiam ipsius
mundi species transferatur aeque temporalis, quae illi dispositioni aeternitatis
aulaei uice oppansa est, tunc restituetur omne humanum genus ad expungendum,
quod in isto aeuo boni seu mali meruit, et exinde pendendum in immensam
aeternitatis perpetuitatem. (13) Ideoque nec mors iam, nec rursus ac rursus
resurrectio, sed erimus idem qui nunc, nec alii post, dei quidem cultores apud
deum semper, superinduti substantia propria aeternitatis; profani uero et qui
non integre ad deum, in poena aeque iugis ignis, habentes ex ipsa natura eius
diuina(m) scilicet, subministrationem incorruptibilitatis. (14) Nouerunt et
philosophi diuersitatem arcani et publici ignis. Ita longe alius est, qui usui
humano, alius qui iudicio dei apparet, siue de caelo fulmina stringens, siue de
terra per uertices montium eructans; non enim absumit quod exurit, sed dum
erogat, reparat. (15) Adeo manent montes semper ardentes, et qui de caelo
tangitur, saluus est, ut nullo iam igni decinerescat. Et hoc erit testimonium
ignis aeterni, hoc exemplum iugis iudicii poenam nutrientis: Montes uruntur et
durant. Quid nocentes et dei hostes?
[49] XLIX. (1) Hae<c> sunt, quae in nobis solis praesumptiones uocantur, in
philosophis et poetis summae scientiae et insignia ingenia. Illi prudentes, nos
inepti; illi honorandi, nos irridendi, immo eo amplius et puniendi. (2) Falsa
nunc sint quae tuentur et merito praesumptio, attamen necessaria; inepta,
attamen utilia, siquidem meliores fieri coguntur qui eis credunt, metu aeterni
supplicii et spe aeterni refrigerii. Itaque non expedit falsa dici nec inepta
haberi quae expedit uera praesumi. Nullo titulo damnari licet omnino quae
prosunt. In uobis itaque praesumptio est haec ipsa, quae damnat utilia. Proinde
nec inepta esse possunt. (3) Certe, etsi falsa et inepta, nulli tamen noxia. Nam
et multis aliis similia, quibus nullas poenas inrogatis, uanis et fabulosis,
inaccusatis et impunitis, ut innoxiis. Sed in eiusmodi enim, si utique, inrisui
iudicandum est, non gladiis et ignibus et crucibus et bestiis.
(4) De qua iniquitate saeuitiae non modo caecum hoc uulgus exsultat et insultat,
sed et quidam uestrum, quibus fauor uulgi de iniquitate captatur, gloriantur;
quasi non totum, quod in nos potestis, nostrum sit arbitrium. (5) Certe, si
uelim, Christianus sum. Tunc ergo me damnabis, si damnari uelim. Cum uero quod
in me potes, nisi uelim, non potes, iam meae uoluntatis est quod potes, non tuae
potestatis. Proinde et uulgus uane de nostra uexatione gaudet. (6) Proinde enim
nostrum est gaudium, quod sibi uindicat, qui malumus damnari quam a deo
excidere. Contra illi, qui nos oderunt, dolere, non gaudere debebant, consecutis
nobis quod elegimus.
[50] L. (1) "Ergo", inquitis, "cur querimini, quod uos insequamur, si pati uultis,
cum diligere debeatis per quos patimini quod uultis?" Plane uolumus pati, uerum
eo more, quo et bellum miles. Nemo quidem libens patitur, cum et trepidare et
periclitari sit necesse; (2) tamen et proeliatur omnibus uiribus et uincens in
proelio gaudet qui de proelio querebatur, quia et gloriam consequitur et
praedam. Proelium est nobis, quod prouocamur ad tribunalia, ut illic sub
discrimine capitis pro ueritate certemus. Victoria est autem, pro quo
certaueris, obtinere. Ea uictoria habet et gloriam placendi deo et praedam
uiuendi in aeternum. (3) Sed obducimur. Certe, cum obtinuimus. Ergo uicimus, cum
occidimur, denique euadimus, cum obducimur. Licet nunc sarmenticios et semaxios
appelletis, quia ad stipitem dimidii axis reuincti sarmentorum ambitu exurimur,
hic est habitus uictoriae nostrae, haec palmata uestis, tali curru triumphamus.
(4) Merito itaque uictis non placemus; propterea enim desperati et perditi
existimamur. Sed haec desperatio atque perditio penes uos in causa gloriae et
famae uexillum uirtutis extollunt. (5) Mucius dexteram suam libens in ara
reliquit: O sublimitas animi! Empedocles totum sese (Atheniensium) Aetnaeis
incendiis donauit: O uigor mentis! Aliqua Carthaginis conditrix rogo (se)
secundum matrimonium dedit: O praeconium castitatis! (6) Regulus, ne unus pro
multis hostibus uiueret, toto corpore cruces patitur: O uirum fortem et in
captiuitate uictorem! Anaxarchus cum in exitum ptisanae pilo contunderetur:
"Tunde, tunde", aiebat, "Anaxarchi follem; Anaxarchum enim non tundis!" O
philosophi magnanimitatem, qui de tali exitu suo etiam iocabatur! (7) Omitto
eos, qui cum gladio proprio uel alio genere mortis mitiore de laude pepigerunt.
Ecce enim et tormentorum certamina coronantur a uobis. (8) Attica meretrix
carnifice iam fatigato postremo linguam suam comesam in faciem tyranni
saeuientis exspellit, ut exspueret et uocem, ne coniuratos confiteri posset, si
etiam uicta uoluisset. (9) Zeno Eleates consultus a Dionysio, quidnam
philosophia praestaret, cum respondisset: "Contemptum mortis", impassibilis
flagellis tyranni obiectus sententiam suam ad mortem usque signabat. Certe
Laconum flagella sub oculis etiam hortantium propinquorum acerbata tantum
honorem tolerantiae domui conferunt, quantum sanguinis fuderint.
(10) O gloriam licitam, quia humanam, cui nec praesumptio perdita nec persuasio
desperata reputatur in contemptu mortis et atrocitatis omnimodae, cui tantum pro
patria, pro imperio, pro amicitia pati permissum est, quantum pro deo non licet!
(11) Et tamen illis omnibus et statuas defunditis et imagines inscribitis et
titulos inciditis in aeternitatem. Quantum de monumentis potestis scilicet,
praestatis et ipsi quodammodo mortuis resurrectionem. Hanc qui ueram a deo
sperat, si pro deo patiatur, insanus est!
(12) Sed hoc agite, boni praesides, meliores multo apud populum, si illis
Christianos immolaueritis, cruciate, torquete, damnate, atterite nos: probatio
est enim innocentiae nostrae iniquitas uestra. Ideo nos haec pati deus patitur.
Nam et proxime ad lenonem damnando Christianam potius quam ad leonem, confessi
estis labem pudicitiae apud nos atrociorem omni poena et omni morte reputari.
(13) Nec quicquam tamen proficit exquisitior quaeque crudelitas uestra;
illecebra est magis sectae. Plures efficimur, quotiens metimur a uobis: semen
est sanguis Christianorum. (14) Multi apud uos ad tolerantiam doloris et mortis
hortantur, ut Cicero in Tusculanis, ut Seneca in Fortuitis, ut Diogenes, ut
Pyrrhon, ut Callinicus; nec tamen tantos inueniunt uerba discipulos, quantos
Christiani factis docendo. (15) Illa ipsa obstinatio, quam exprobratis, magistra
est. Quis enim non contemplatione eius concutitur ad requirendum, quid intus in
re sit? Quis non, ubi requisiuit, accedit, ubi accessit, pati exoptat, ut totam
dei gratiam redimat, ut omnem ueniam ab eo compensatione sanguinis sui expediat?
(16) Omnia enim huic operi delicta donantur. Inde est, quod ibidem sententiis
uestris gratias agimus. Ut est aemulatio diuinae rei et humanae, cum damnamur a
uobis, a deo absoluimur.
|