[0] TERTVLLIANI ADVERSUS IUDAEOS.
[1] I. (1) Proxime accidit: disputatio habita est Christiano et proselyto Iudaeo.
Alternis uicibus contentioso fune uterque diem in uesperam traxerunt.
Obstrepentibus quibusdam ex partibus singulorum nubilo quodam ueritas
obumbrabatur. Placuit ergo, (ut) quod per concentum disputationis minus plene
potuit dilucidari, curiosius inspectis lectionibus stilo quaestiones retractatas
terminare. (2) Nam occasio quidem defendendi etiam gentibus (sibi) diuinam
gratiam hinc habuit praerogatiuam, quod sibi uindicare dei legem instituerit
homo ex gentibus nec prosapia Israelitum Iudaeus. (3) Hoc enim sat est, posse
gentes admitti ad dei legem, ne Israel adhuc superbiat, quod gentes uelut
stillicidium de urceo aut puluis ex area deputentur. Quamquam habeamus ipsum
deum idoneum pollicitatorem et fidelem sponsorem qui Abrahae promiserit, quod in
semine eius benedicerentur omnes nationes terrae et quod ex utero Rebeccae duo
populi et duae gentes essent processurae, utique Iudaeorum id est Israelis et
gentium id est noster. (4) Uterque ergo et populus et gens est appellatus, ne de
nominis appellatione priuilegium gratiae sibi quis audeat defendere. Duos etenim
populos et duas gentes processuras ex unius feminae utero deus destinauit, nec
discreuit gratiam in nominis appellatione sed in partus editione, ut qui prior
esset de utero processurus minori subiceretur id est posteriori. Sic namque ad
Rebeccam deus locutus est dicens: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi
de utero tuo diuidentur, et populus populum superabit, et maior seruiet minori.
(5) Itaque cum populus seu gens Iudaeorum anterior sit tempore et maior per
gratiam primae dignationis in lege, noster uero minor aetate temporum
intellegatur utpote in ultimo saeculi spatio adeptus notitiam diuinae
miserationis, procul dubio secundum edictum diuinae elocutionis prior maior
populus id est Iudaicus seruiat necesse est minori et minor populus id est
Christianus superet maiorem. (6) Nam et secundum diuinarum scripturarum memorias
populus Iudaeorum id est antiquior derelicto deo idolis deseruiuit et diuinitate
abrelicta simulacris fuit deditus dicente populo ad Aaron: Fac nobis deos qui
nos antecedant. Quod cum ex monilibus feminarum et anulis uirorum aurum fuisset
igne conflatum et processisset eis bubulum caput, huic figmento uniuersus Israel
abrelicto deo honorem dederunt dicentes: Hi sunt dei qui nos eiecerunt de terra
Aegypti. (7) Sic namque posterioribus temporibus quibus reges eis imperabant et
cum Hieroboam uaccas aureas et lucos colebant et Bahali se mancipabant. Unde
probatur eos semper idololatriae crimine reos designatos ex instrumento
diuinarum scriptuarum. Noster uero populus id est posterior relictis idolis
quibus ante deseruiebat ad eundem deum conuersus est, a quo Israel, ut supra
memorauimus, abscesserat. (8) Sic namque populus minor id est posterior populum
maiorem superauit, dum gratiam diuinae dignationis consequitur, a qua Israel est
repudiatus.
[2] II. (1) Igitur gradum conseramus et summam quaestionis certis lineis terminemus.
Cur etenim deus uniuersitatis conditor mundi totius gubernator hominis plasmator
uniuersarum gentium sator legem per Moysen uni populo dedisse credatur et non
omnibus gentibus adtribuisse dicatur? (2) Nisi enim omnibus eam dedisset, nullo
pacto ad eam etiam proselytos ex gentibus accessum habere permitteret. Sed ut
congruit bonitati dei et aequitati ipsius utpote plasmatoris generis humani,
omnibus gentibus eandem legem dedit, quam certis statutis temporibus obseruari
praecepit, quando uoluit et per quos uoluit et sicut uoluit. Namque in principio
mundi ipsius Adae et Euae legem dedit, ne de fructu arboris plantatae in medio
paradisi ederent; quod si contra fecissent, morte morerentur. Quae lex eis
sufficeret, si esset custodita. (3) In hac enim lege Adae data omnia praecepta
condita recognoscimus quae postea pullulauerunt data per Moysen, id est: Diliges
dominum deum tuum de toto corde tuo et ex tota anima tua, et: Diliges proximum
tibi tamquam te, et: Non occides, non moechaberis, non fraudaberis, falsum
testimonium non dices, honora patrem tuum et matrem, et: Alienum non
concupisces. (4) Primordialis enim lex est data Adae et Euae in paradiso quasi
matrix omnium praeceptorum dei. Denique si dominum deum suum dilexissent, contra
praeceptum eius non fecissent; si proximum diligerent id est semetipsos,
persuasioni serpentis non credidissent atque ita in semetipsos homicidium non
commisissent, excidendo de immortalitate faciendo contra dei praeceptum; (5) a
furto quoque abstinuissent, si de fructu arboris non clam degustassent, nec a
conspectu domini dei sui sub arbore delitescere gestissent, nec falsum
adseueranti diabolo participes efficerentur credendo ei quod similes dei essent
futuri, atque ita nec deum offendissent ut patrem qui eos de limo terrae quasi
ex utero matris figurauerat; si alienum non concupissent, de fructu inlicito non
degustassent. (6) Igitur in hac generali et primordiali dei lege, quam in
arboris fructu obseruari deus sanxerat, omnia praecepta legis posterioris
specialiter indita fuisse cognoscimus, quae suis temporibus edita germinauerunt.
Eiusdem est enim postea superducere legem qui ante praemiserat praeceptum,
quoniam et ipsius est erudire postea qui ante iustos formare instituerat. (7)
Quid enim mirum, si is auget disciplinam qui instituit, si is perficit qui
coepit? Denique ante legem Moysei scriptam in tabulis lapideis legem fuisse
contendo non scriptam, quae naturaliter intellegebatur et a patribus
custodiebatur. Nam unde Noe iustus inuentus, si non illi naturalis legis
iustitia praecedebat? Unde Abraham amicus dei deputatus, si non de aequitate et
iustitia legis naturalis? Unde Melchisedech sacerdos dei summi nuncupatus, si
non ante Leuiticae legis sacerdotium Leuitae fuerunt qui sacrificia deo
offerebant? (8) Sic etenim post supra scriptos patriarchas data lex est Moysi eo
tempore, posteaquam ab Aegypto excesserunt, post (interuallum) multorum temporum
spatia. Denique post quadringentos et triginta annos Abrahae data est lex. (9)
Unde intellegimus dei legem iam ante Moysen nec in Choreb tantum aut in Sina et
in eremo primum, sed antiquiorem primum in paradiso, post deinde patriarchis
atque ita et Iudaeis certis temporibus datam quando uoluit et certis temporibus
reformatam, ut non iam ad Moysi legem ita adtendamus quasi ad principalem legem,
sed ad subsequentem quam certo tempore deus et gentibus exhibuit (et)
repromissam per prophetas et in melius reformauit et praemonuit futurum, ut,
sicuti certo tempore data est lex per Moysen, ita temporaliter obseruata et
custodita credatur.
(10) Nec adimamus hanc dei potestatem pro temporum condicione legis praecepta
reformantem in hominis salutem. Denique qui contendit et sabbatum adhuc
obseruandum quasi salutis medellam et circumcisionem octaui diei propter mortis
comminationem, doceat in praeteritum iustos sabbatizasse aut circumcidisse et
sic amicos dei effectos. (11) Nam si circumcisio purgat hominem, deus Adam
incircumcisum cum faceret, cur eum non circumcidit uel posteaquam deliquit, si
purgat circumcisio? Certe in paradiso constituens eum incircumcisum colonum
paradisi praefecit. (12) Igitur cum neque circumcisum neque sabbatizantem deus
Adam instituerit, consequenter quoque sobolem eius Abel offerentem sibi
sacrificia incircumcisum nec sabbatizantem laudauit, accepto ferens quae
offerebat in simplicitate cordis et reprobans sacrificium fratris eius Cain, qui
quod offerebat non recte diuidebat. (13) Noe quoque incircumcisum deus sed et
non sabbatizantem de diluuio liberauit. Nam et Enoch iustissimum non circumcisum
nec sabbatizantem de hoc mundo transtulit qui necdum mortem gustauit, ut
aeternitatis candidatus iam nobis ostenderet nos quoque sine legis onere Moysis
deo placere posse. (14) Melchisedech quoque summi dei sacerdos incircumcisus et
non sabbatizans ad sacerdotium dei adlectus est. Probat et Loth frater Abrahae,
quod pro meritis iustitiae suae sine legis obseruatione de Sodomitarum incendio
sit liberatus.
[3] III. (1) "Sed Abraham, inquis, circumcisus est." Sed ante deo placuit quam
circumcideretur nec tamen sabbatizauit. Acceperat enim circumcisionem, sed quae
esset in signum temporis illius non in salutis praerogatiuam. Denique sequentes
patriarchae incircumcisi fuerunt ut Melchisedech, qui ipsi Abrahae iam
circumciso reuertenti de proelio panem et uinum obtulit incircumcisus. "Sed et
filius, inquit, Moysi tum ab angelo praefocatus fuisset, si non Seffora mater
eius calculo praeputium infantis circumcidisset. Unde (inquit) occisionis
maximum periculum est, si praeputium carnis quis non circumciderit." (2) Atquin
si salutem circumcisio omnimodo adferret, etiam ipse Moyses in filio suo non
intermisisset, quominus octaua die circumcideret eum, cum constet Sefforam
coactam ab angelo id fecisse in itinete. consideremus itaque, quod non potuerit
unius infantis coacta circumcisio omni populo praescribere et quasi legem huius
praecepti condere in salutem. (3) Nam prouidens deus, quod hanc circumcisionem
in signum non in salutem esset daturus populo Israeli, idcirco filium Moysi
ducis futuri instigat circumcidi, ut cum coepisset per eum populo dare
praeceptum circumcisionis non aspernaretur populus uidens exemplum istud in
ducis filio iam celebratum. (4) Dari enim habebat circumcisio, sed in signum
unde Israel in nouissimo tempore dinosci haberet, quando secundum sua merita in
sanctam ciuitatem ingredi prohiberetur — secundum uerba prophetarum dicentium:
Terra uestra deserta, ciuitates uestrae igni exustae, regionem uestram in
conspectu uestro extranei comedent, et deserta et subuersa a populis extraneis
derelinquetur filia Sion, sicut casa in uinea et sicut custodiarium in
cucumerario et quasi ciuitas quae expugnatur. (5) Cur ita? Quoniam subsequens
sermo prophetae exprobrat eis dicens: Filios genui et exaltaui, ipsi autem
reprobauerunt me, et: Si extenderitis manus, auertam faciem meam a uobis; et si
multiplicaueritis preces, non exaudiant uos; manus enim uestrae sanguine plenae
sunt, et: Vae gens peccatrix, populus plenus delictis, filii scelesti,
dereliquistis dominum et ad indignationem prouocastis sanctum Israelis.
(6) Haec igitur dei prouidentia fuit, dandi circumcisionem in signum unde
dinosci possent, cum adueniret tempus cum pro meritis suis supradictis in
Hierusalem admitti prohiberentur; quod et quia futurum erat nuntiabatur, et quia
factum uidemus recognoscimus. (7) Sicut enim circumcisio carnalis quae
temporalis erat imbuta est in signum populo contumaci, ita spiritalis data est
in salutem populo obaudienti dicente Hieremia: Innouate uobis nouitatem et ne
seminaueritis in spinis; circumcidimini deo et circumcidite praeputium cordis
uestri. Et alio loco dicit: Ecce enim dies ueniunt, dicit dominus, et disponam
domui Iudae et domui Iacob testamentum nouum, non tale quale dedi patribus eorum
in die quo eos eduxi de terra Aegypti. (8) Unde intellegimus et priorem
circumcisionem tunc datam cessaturam et nouam legem, non talem qualem iam
dederat patribus, processuram adnuntiari, sicut Esaias praedicabat dicens, quod
in nouissimis diebus manifestus futurus esset mons domini et domus dei super
uertices montium. Et exaltabitur, inquit, super colles et uenient super illum
omnes gentes et ambulabunt multl et dicent: uenite, ascendamus in montem domini
et in domum dei Iacob, non in Esau prioris filii, sed Iacob sequentis id est
populi nostri, cuius mons Christus, sine manibus concidentium praecisus implens
omnem terram apud Danielem ostensus. (9) Denique ex hac domo dei Iacob etiam
legem nouam processuram sequentibus uerbis adnuntiat Esaias dicens: Ex Sion enim
exiet lex et uerbum domini ex Hierusalem, et iudicabit inter gentes, id est
inter nos qui ex gentibus sumus uocati; et concident, inquit, gladios suos in
aratra et lanceas suas in falces, et non accipiet gens super gentem gladium, et
iam non discent pugnare. (10) Qui igitur intelleguntur alii quam nos qui in noua
lege edocti ista obseruamus obliterata ueteri lege cuius abolitionem futuram
actus ipse demonstrat? Nam et uetus lex ultione gladii se uindicabat et oculum
pro oculo eruebat et uindicta iniuriam retribuebat, noua autem lex clementiam
designabat et pristinam ferocitatem gladiorum et lancearum ad tranquillitatem
conuertebat et belli pristinam in aemulos et hostes executionem in pacificos
actus arandae et colendae terrae reformabat. (11) Igitur sicuti supra
ostendimus, quod uetus lex et circumcisio carnalis cessatura pronuntiata est,
ita et nouae legis et spiritalis circumcisionis obseruantia in pacis obsequio
eluxit. Populus enim (inquit) quem non noueram seruiuit mihi, in obauditu auris
obauaiuit mihi prophetae adnuntiauerunt. (12) Quis autem populus qui deum
ignorabat, nisi noster qui retro deum nesciebamus, et quis in auditu auris
obaudiuit ei, nisi nos qui relictis idolis ad deum conuersi sumus? (13) Nam
Israel, qui deo fuerat cognitus quique ab eo in Aegypto exaltatus fuerat et per
Erythraeum pelagum transuectus quique in eremo manna cibatus XL annis ad instar
aeternitatis redactus nec humanis passionibus contaminatus aut saeculi huius
cibis pastus sed angelorum panibus (manna) cibatus satisque beneficiis deo
obligatus, domini et dei sui oblitus est dicens ad Aaron: Fac nobis deos qui nos
antecedant; Moyses enim ille qui nos eiecit de terra Aegypti dereliquit nos, et
quid illi acciderit nescimus. Et ideo nos, qui non populus dei retro, facti
sumus populus eius accipiendo nouam legem supra dictam et nouam circumcisionem
ante praedictam.
[4] IV. (1) Sequitur itaque ut, quatenus circumcisionis carnalis et legis ueteris
abolitio expuncta suis temporibus demonstratur, ita(que) sabbati quoque
obseruatio temporaria fuisse demonstretur. Dicunt enim Iudaei, quod a primordio
sanctificauerit deus diem septimum requiescendo in eo ab omnibus operibus suis
quae fecit, et inde etiam Moysen dixisse ad populum: Mementote diem sabbatorum,
sanctificare eum; omne opus seruile non facietis in eo, praeterquam quod ad
animam pertinet. (2) Unde nos intellegimus magis sabbatizare nos ab omni opere
seruili semper debere et non tantrum septimo quoque die sed per omne tempus. Ac
per hoc quaerendum nobis, quod sabbatum nos deus uelit custodire. Nam sabbatum
aeternum et sabbatum temporale scripturae designant. Dicit enim Esaias propheta:
Sabbata uestra odit anima mea. Et alio loco dicit: Sabbata mea profanastis. (3)
Unde dinoscimus sabbatum temporale esse humanum et sabbatum aeternum censeri
diuinum, de quo per Esaiam praedicat: Et erit, inquit, mensis ex mense et dies
de die et sabbatum de sabbato, et ueniet omnis caro adorare in Hierusalem, dicit
dominus. (4) Quod intellegimus adimpletum temporibus Christi, quando omnis caro
id est omnis gens adorare in Hierusalem uenit deum patrem per Iesum Christum
filium eius, sicut per prophetas praedicatum est: Ecce proselyti per me ad te
ibunt. (5) Sic igitur ante hoc sabbatum temporale erat et sabbatum aeternum
praeostensum et praeindictum, quomodo et ante circumcisionem carnalem fuit et
spiritalis circumcisio praeostensa. (6) Denique doceant, sicuti iam praelocuti
sumus, Adam sabbatizasse aut Abel hostiam deo sanctam offerentem sabbati
religione placuisse aut Enoch translatum sabbati cultorem fuisse aut Noe arcae
fabricatorem propter diluuium imminens sabbatum obseruasse aut Abraham in
obseruatione sabbati Isaac filium suum obtulisse aut Melchisedech in suo
sacerdotio legem sabbati accepisse. (7) Sed dicturi sunt Iudaei, ex quo hoc
praeceptum datum est per Moysen, exinde obseruandum fuisse. Manifestum est
itaque non aeternum sed temporale fuisse praeceptum quod quandoque cessaret. (8)
Denique adeo non in uacatione septimi diei haec sollemnitas celebranda est, ut
Iesus Naue eo tempore quo Hiericho ciuitatem debellabat praeceptum sibi a deo
diceret, uti populo mandaret, ut sacerdotes arcam testamend dei septem diebus
circumferrent in circuitu ciuitatis, atque ita septimi diei circuitu peracto
sponte ruerent muri ciuitatis. (9) Quod ita factum est, et finito spatio diei
septimi, sicut praedictum erat, ruerunt muri ciuitatis. Ex quo manifeste
ostenditur in numero istorum dierum septem incurrisse diem sabbati — septem enim
dies, undecumque initium acceperint, sabbati diem secum concludant necesse est
—, quo die non tantum sacerdotes sint operati, sed et in ore gladii praeda facta
sit ciuitatis ab omni populo Israele; (10) nec dubium est opus seruile eos
operatos, cum praedas belli agerent ex dei praecepto. Nam et temporibus
Machabaeorum sabbatis pugnando fortiter fecerunt et hostes allophylos
expugnauerunt legemque paternam ad pristinum uitae statum pugnando sabbatis
reuocauerunt; (11) nec putem aliam legem eos defendisse nisi in qua de die
sabbatorum meminerant esse praescriptum. Unde manifestum est ad tempus et
praesentis causae necessitatem huiusmodi praecepta conualuisse et non ad
perpetui temporis obseruationem huiusmodi legem eis deum ante dedisse.
[5] V. (1) Sic et sacrificia terrenarum oblationum et spiritalium (sacrificiorum)
praedicata ostendimus, et quidem a primordio maioris filii id est Israelis
terrena fuisse in Cain praeostensa sacrificia, sed minotis filii (Abel) id est
populi nostri sacrificia diuersa demonstrata. (2) Namque maior natu Cain de
fructu terrae obtulit munera deo, minor uero filius Abel de fructu ouium suarum.
Et respexit deus in Abel et in munera eius, in Cain autem et in munera eius non
respexit. Et dixit deus ad Cain: quare concidit uultus tuus? Nonne, si recte
quidem offeras non recte autem diuidas, peccasti? Quiesce; ad te enim conuersio
eius et tu dominaberis eius. Et tunc dixit Cain ad Abel fratrem suum: eamus in
campum. Et abiit cum eo illic et interfecit eum. Et tunc dixit deus ad Cain: ubi
est Abel frater tuus? et dixit: nescio; numquid custos fratris mei sum ego? cui
deus dixit: uox sanguinis fratris tui proclamat ad me de terra. Propter quod
maledicta terra quae aperuit os suum ad excipiendum sanguinem fratris tui. Et
gemens et tremens eris super terram, et omnis qui te inuenerit occidet te. (3)
Ex hoc igitur actu duplicia duorum populorum sacrificia praeostensa iam tunc a
primordio animaduertimus. Denique cum per Moysen in Leuitico lex sacerdotalis
conscriberetur, inuenimus praescriptum populo Israeli, ut sacrificia nullo alio
in loco offerrentur deo quam in terra promissionis, quam dominus deus daturus
esset patribus eorum, ut introducto Israele illic celebrarentur sacrificia et
holocausta tam pro peccatis quam pro animabus et nusquam alibi nisi in terra
sancta. (4) Cur itaque postea per prophetas praedicat spiritus futurum, ut in
omni loco et in omni terra offerantur sacrificia deo? Sicuti per Malachiam unum
ex duodecim prophetis dicit: Non recipiam sacrificium de manibus uestris,
quoniam ab oriente sole usque in occidentem nomen meum clarificatum est in
omnibus gentibus, dicit dominus omnipotens, et in omni loco offeruntur
sacrificia munda nomini meo. Item in psalmis Dauid: Adferte deo, patriae
gentium, indubitate quod in omnem terram exire habebat praedicatio apostolorum,
adferte deo claritatem et honorem, adferte deo sacrificium nominis eius; tollite
hostiam et introite in atria eius. (5) Namque quod non terrenis sacrificiis sed
spiritalibus deo litandum sit, ita legimus ut scriptum est: Cor contribulatum et
humiliatum hostia deo est, et alibi: Sacrifica deo sacrificium laudis et redde
altissimo uota tua. Sic itaque sacrificia spiritalia laudis designantur et cor
contribulatum acceptabile sacrificium deo demonstratur. (6) Itaque quomodo
carnalia sacrificia reprobata intelleguntur — de quibus et Esaias loquitur
dicens: Quo mihi multitudinem sacrificiorum uestrorum, dicit dominus, quoniam et
si adtuleritis mihi, inquit, similam, uanum supplicamentum execramentum mihi
est, et adhuc dicit: Holocaustomata et sacrificia uestra et adipem hircorum et
sanguinem taurorum nolo, nec si ueniatis uideri mihi; quis enim exquisiuit ista
de manibus uestris? —, ita sacrificia spiritalia accepta praedicantur, ut
prophetae adnuntiant. (7) Carnalia uero sacrificia, de quibus praedicatum est:
Non est mihi uoluntas in uobis, dicit dominus, sacrificia non accipiam de
manibus uestris, quoniam ab oriente sole usque in occidentem nomen meum
clarificatum est in omnibus gentibus, dicit dominus. De spiritalibus uero
sacrificiis addit dicens: Et in omni loco sacrificia munda offerunt nomini meo,
dicit dominus.
[6] VI. (1) Igitur cum manifestum sit et sabbatum temporale ostensum et sabbatum
aeternum praedicatum, circumcisionem quoque carnalem praedictam et
circumcisionem spiritalem praeindicatam, legem quoque temporalem et legem
aeternalem denuntiatam, sacrificia carnalia et sacrificia spiritalia
praeostensa, sequitur ut praecedenti tempore datis omnibus istis praeceptis
carnaliter populo Israeli superueniret tempus, quo legis antiquae et
caeremoniarum ueterutn praecepta cessarent et nouae legis promissio et
spiritalium sacrificiorum agnitio et noui testamenti pollicitatio superueniret
fulgente nobis lumine ex alto qui sedebamus in tenebris et inumbra mortis
detinebamur. (2) Itaque necessitas nobis incumbit ut, quoniam praedicatam nouam
legem a prophetis praediximus et non talem, qualis iam data esset patribus eorum
eo tempore quo eos de terra Aegypti produxit, ostendere et probare debeamus tam
illam legem ueterem cessasse quam legem nouam promissam nunc operari: et quidem
primum quaerendum, an expectetur nouae legis lator et noui testamenti heres et
nouorum sacrificiorum sacerdos et nouae circumcisionis purgator et aeterni
sabbati cultor, qui legem ueterem compescat et nouum testamentum statuat et noua
sacrificia offerat et caeremonias antiquas reprimat et circumcisionem ueterem
cum suo sabbato compescat et nouum regnum quod non corrumpatur adnuntiet. (3)
Nam etiam nouae legislator sabbati spiritalis cultor sacrifiorum aeternorum
antistes regni aeterni dominator quaerendum an uenerit an necne, ut si iam uenit
seruiendum sit illi, si necdum uenit sustinendus sit, dummodo manifestum sit
aduentu eius comprimi legis ueteris praecepta et oriri debere nouae legis
exordia. (4) Et in primis definiendum est non potuisse cessare legem antiquam et
prophetas, nisi uenisset is qui per eandem legem et per eosdem prophetas
uenturus adnuntiabatur.
[7] VII. (1) Igitur in isto gradum conseramus, an qui uenturus Christus
adnuntiabatur iam uenerit an uenturus adhuc speretur. Quod ipsum ut probari
possit, etiam tempora sunt nobis requirenda quando uenturum Christum prophetae
nuntiauerint, ut, si intra ista tempora recognouerimus uenisse eum, sine dubio
ipsum esse credamus quem prophetae uenturum canebant, in quem nos, gentes
scilicet, credituri adnuntiabamur, et cum constiterit uenisse indubitate etiam
legem nouam ab ipso datam esse credamus et testamentum nouum in ipso et per
ipsum nobis dispositum non diffiteamur. (2) Venturum enim Christum et Iudaeos
non refutare scimus, utpote qui in aduentum eius spem suam porrigant. Nec de
isto pluribus quaerendum, cum retro omnes prophetae de eo praedicauerunt, ut
Esaias: Sic dicit dominus deus Christo meo domino: cuius tenui dexteram, ut
exaudiant illum gentes; fortitudines regum disrumpam, aperiam ante illum portas,
et ciuitates non cludentur illi. Quod ipsum adimpletum iam uidemus. (3) Cui
etenim tenet dexteram pater deus nisi Christo filio suo, quem et exaudierunt
omnes gentes, id est cui omnes gentes crediderunt, cuius et praedicatores
apostoli in psalmis Dauid ostenduntur: In uniuersam, inquit, terram exiuit sonus
eorum et ad terminos terrae uerba eorum ? (4) In quem enim alium uniuersae
gentes crediderunt nisi in Christum qui iam uenit? Cui etenim crediderunt
gentes, Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam Armeniam
Phrygiam Cappadociam, incolentes Pontum et Asiam Pamphyliam, immorantes Aegypto
et regiones Africae quae est trans Cyrenen inhabitantes, Romani et incolae, tunc
et in Hierusalem Iudaei et ceterae gentes, ut iam Gaetulorum uarietates et
Maurorum multi fines, Hispaniarum omnes termini et Galliarum diuersae nationes
et Britannorum inaccessa Romanis loca Christo uero subdita et Sarmatarum et
Dacorum et Germanorum et Scytharum et abditarum multarum gentium et prouinciarum
et insularum multarum nobis ignotarum et quae enumerare minus possumus? (5) In
quibus omnibus locis Christi nomen qui iam uenit regnat, utpote ante quem omnium
ciuitatium portae sunt apertae et cui nullae sunt clausae, abante quem ferreae
serae sunt comminutae et ualuae aereae sunt apertae. (6) Quamquam ista et
spiritaliter sint intellegenda, quod praecordia singulorum uariis modis a
diabolo obsessa fide Christi sint reserata, attamen etiam perspicue sunt
adimpleta, utpote in quibus omnibus locis populus nominis Christi inhabitet.
Quis enim omnibus gentibus regnare potuisset, nisi Christus dei filius qui
omnibus regnaturus in aeternum nuntiabatur? (7) Nam si Solomon regnauit, sed in
finibus Iudaeae tantum: a Bersabee usque Dan termini regni eius signantur; si
uero Babyloniis et Parthis regnauit Darius, ulterius ultra fines regni sui non
habuit potestatem in omnibus gentibus; si Aegyptiis Pharao uel quisque ei in
hereditario regno successit, illic tantum potitus est regni sui dominium; si
Nabuchodonosor cum suis regulis, ab India usque Aethiopiam habuit regni sui
terminos; si Alexander Macedo, non amplius quam Asiam uniuersam et ceteras
regiones quas postea deuicerat tenuit; (8) si Germani, adhuc usque limites suos
transgredi non sinuntur. Britanni intra oceani sui ambitum clausi sunt, Maurorum
gentes et Gaetulorum barbariae a Romanis obsidentur, ne regionum suarum fines
excedant. Quid de ipsis Romanis dicam, qui legionum suarum praesidiis imperium
suum muniunt nec trans istas gentes porrigere uires regni sui possunt? (9)
Christi autem nomen ubique porrigitur, ubique creditur, ab omnibus gentibus
supra enumeratis colitur, ubique regnat, ubique adoratur; omnibus ubique
tribuitur aequaliter; non regis apud illum maior gratia, non barbari alicuius
inferior laetitia; non dignitatum uel natalium cuiusquam discreta merita;
omnibus aequalis, omnibus rex, omnibus iudex, omnibus deus et dominus est. Nec
dubites credere quod adseueramus, cum uideas fieri.
[8] VIII. (1) Itaque requirenda tempora praedicta et futurae natiuitatis Christi et
passionis eius et exterminii ciuitatis Hierusalem id est uastationis eius. Dicit
enim Daniel et ciuitatem sanctam et sanctum exterminari cum duce uenturo et
destrui pinnaculum usque ad interitum. (2) Venturi itaque Christi ducis sunt
tempora requirenda, quae inuestigabimus in Danielo; quibus computatis probabimus
uenisse eum etiam ex temporibus praescriptis et ex signis competentibus et ex
operationibus eius; quae proba<bi>mus et ex consequentibus quae post aduentum
eius futura adnuntiabantur, uti iam adimpleta omnia praecepta credamus. (3) Sic
igitur de eo Daniel praedicauit, ut quando et quo in tempore gentes esset
liberaturus ostenderet et quoniam post passionem ipsa ciuitas exterminari
haberet. (4) Dicit enim sic: In primo anno sub Dario filio Assueri a semine
Medorum qui regnauit super regnum Chaldaeorum ego Daniel intellexi in libris
numerum annorum. Et adhuc me loquente in oratione ecce uir Gabriel quem uidi in
uisione in principio uolans et tetigit me quasi hora sacrificii uespertini et
intellegere fecit me et locutus est mecum et dixit: Daniel, nunc exiui imbuere
te intellegentia, in principio obsecrationis tuae exiuit sermo. (5) Et ego ueni
ut adnuntiem tibi, quia uir desideriorum tu es, et cogita in uerbo et intellege
in uisione: septuaginta ebdomades breuiatae sunt super plebem tuam et super
ciuitatem sanctam, quoadusque inueteretur delictum et signentur peccata et
exorentur iniustitiae et inducatur iustitia aeterna et (ut) signetur uisio et
prophetes et unguatur sanctus sanctorum. Et scies et percipies et intelleges: a
profectione sermonis in integrando et aedificando Hierusalem usque ad Christum
ducem ebdomades <septem et dimidia et ebdomades> sexaginta et duae et dimidia;
et conuertet et aedificabitur in latitudinem et conuallationem et innouabuntur
tempora. (6) Et post ebdomadas has sexaginta et duas <et dimidiam>
exterminabitur unctio et non erit, et ciuitatem et sanctum exterminabit cum duce
adueniente, et concidentur quomodo in cataclysmo usque in finem belli quod
concidetur usque ad interitum. Et confirmabit testamentum in multis; ebdomada
una et dimidia ebdomadis auferetur meum sacrificium et libatio, et in sancto
exsecratio uastationis, et usque ad finem temporis consummatio dabitur super
hanc uastationem. (7) Animaduertamus igitur, terminum quomodo in uero praedicit
LXX ebdomadas futuras; in quibus si reciperent eum, aedificabitur in latitudinem
et longitudinem et innouabuntur tempora. (8) Prouidens autem deus quid esset
futurum, quoniam non tantum non recipient eum uerum et insequentur et tradent
eum morti, et recapitulauit et dixit intra LX et II et dimidiam ebdomadas nasci
illum et ungui sanctum sanctorum, ebdomades autem VII et dimidia cum
implerentur, pati habere et ciuitatem exterminari post I et dimidiam ebdomadam,
quo scilicet VII et dimidia ebdomades completae sunt. Dicit enim sic: et
ciuitatem et sanctum exterminari cum duce uenturo (et concidentur sicut in
cataclysmo) et destrui pinnaculum usque ad interitum.
(9) Unde igitur ostendimus, quoniam uenit Christus intra LX et II et dimidiam
ebdomadas? Numerabimus autem a primo anno Darii, quoniam in ipso tempore Danieli
uisio ostenditur. Dicit enim: et intellege et conice a profectione sermonis
respondere me tibi haec. Unde a primo anno Darii debemus computare, quando hanc
uidit uisionem Daniel. (10) Videamus igitur, anni quomodo implentur usque ad
aduentum Christi: Darius enim regnauit annis XVIIII; Artaxerxes annis XL et I;
deinde rex Ochus qui et Cyrus annis XX et IIII; Argus anno I; alius Darius qui
et Melas nominatus est annis XX et I; Alexander Macedo annis XII; deinde post
Alexandrum, qui et Medis et Persis regnauerat quos deuicerat et in Alexandria
regnum suum firmauerat, quando et nomine suo eam appellauit, — post eum regnauit
illic in Alexandria Soter annis XXX et V; cui succedit Philadelphus regnans
annis XXX et VIII; huic succedit Euergetes annis XX et V; deinde Philopator
annis XVII; post hunc Epiphanes annis XX et IIII; item alius Euergetes annis XX
et VII; item alius Soter annis XXX et VIII; Ptolemaeus annis XXX et VII;
Cleopatra annis XX et II mensibus V; item adhuc Cleopatra conregnauit Augusto
annis XIII; post Cleopatram Augustus aliis annis XL et III imperauit — nam omnes
anni imperii Augusti fuerunt L et VI — (11) uidemus autem, quoniam in
quadragesimo et primo anno imperii Augusti, quo post mortem Cleopatrae uicesimo
et octauo anno imperauit, nascitur Christus. Et superuixit idem Augustus ex quo
natus est Christus annis XV et erunt reliqua tempora annorum (in diem
natiuitatis Christi, in annutn Augusti quadragesimum et primum, qui post mortem
Cleopatrae uicesimus et octauus Augusto): efficiuntur anni CCCCXXX et VII menses
V in die natiuitatis Christi. (12) Et manifestata est iustitia aeterna et unctus
est sanctus sanctorum id est Christus et signata est uisio et prophetes et
dimissa sunt peccata, — quae per fidem nominis Christi omnibus in eum
credentibus tribuuntur. Quid est autem quod dicit signari uisum et prophetiam?
Quoniam omnes prophetae nuntiabant de illo, quod esset uenturus et pati haberet,
igitur quoniam adimpleta est prophetia per aduentum eius, propterea signari
uisionem et prophetiam dicebat, quoniam ipse est signaculum omnium prophetarum
adimplens omnia quae retro de eo nuntiauerant. (13) Post enim aduentum eius et
passionem ipsius iam non uisio neque prophetes qui Christum nuntiet uenturum.
Denique si non hoc ita est, exhibeant Iudaei prophetarum post Christum aliqua
uolumina, angelorum aliquorum uisibilia miracula, quae retro patriarchae
uiderunt usque ad aduentum Christi qui iam uenit. (14) Ex quo signata est uisio
et prophetia id est statuta, et merito euangelista: Lex et prophetae usque ad
Iohannem baptizatorem. Baptizato enim Christo id est sanctificante aquas in suo
baptismate omnis plenitudo spiritalium retro charismatum in Christo cesserunt
signante uisiones et prophetias omnes quas aduentu suo adimpleuit. (15) Unde
firmissime dicit aduentum eius signare uisum et prophetiam.
Itaque ostendentes et numerum annorum et tempus LX et II et dimidiae ebdomadarum
adimpleta, quibus completis uenisse Christum id est natum, uideamus, quid aliae
VII et dimidia ebdomades quae sunt subdiuisae in abscisione priorum ebdomadarum,
in quo actu sint adimpletae. (16) Post enim Augustum, qui superuixit post
natiuitatem Christi annis XV, efficiuntur: cui succedit Tiberius Caesar et
imperium habuit annis XX et II mensibus VII diebus XX et VIII — huius
quintodecimo anno imperii patitur Christus annos habens quasi XXX cum pateretur
—; item Caius Caesar qui et Caligula annis III mensibus VIII diebus XIII; Nero
annis XI mensibus IX diebus XIII; Galba mensibus VII diebus VI; Otho mensibus
III diebus V; Vitellius mensibus VIII diebus XX et VIII. Vespasianus anno primo
imperii sui debellat Iudaeos et fiunt anni L et II menses VI — nam imperauit
annis XII —, atque ita in die suae expugnationis Iudaei impleuerunt ebdomadas
LXX praedictas in Danielo.
(17) Igitur expletis his quoque temporibus et debellatis Iudaeis postea
cessauerunt illic libamina et sacrificia quae exinde illic celebrari non
potuerunt. Nam et unctio illic exterminata est post passionem Christi; erat enim
praedictum exterminari illic unctionem, sicut in psalmis erat prophetatum:
Exterminauerunt manus meas et pedes. (18) Quae passio Christi (huius
exterminium) intra tempora LXX ebdomadarum perfecta est sub Tiberio Caesare,
consulibus Rubellio Gemino et Rufio Gemino mense Martio temporibus paschae, die
octauo Kalendarum Aprilium, die primo azymorum quo agnum occiderunt ad uesperam,
sicut a Moyse fuerat praeceptum. Itaque omnis synagoga filiorum Israelis eum
interfecit dicentes ad Pilatum, cum eum uellet dimittere: Sanguis huius super
nos et super filios nostros, et: Si hunc dimiseris, non es amicus Caesaris, ut
adimpleri omnia possent quae de eo fuerant scripta.
[9] IX. (1) Incipiamus igitur probare natiuitatem Christi a prophetis esse
nuntiatam, sicut Esaias praedicat: Audite domus Dauid! Non pusillum uobis
certamen cum hominibus, quoniam deus praestat agonem; propter hoc ipse deus
dabit uobis signum: ecce uirgo concipiet et pariet filium et uocabitur nomen
eius Emmanuel, quod interpretatur nobiscum deus; butyrum et mel manducabit,
quoniam priusquam cognoscat infans uocare patrem aut matrem accipiet uirtutem
Damasci et spolia Samariae aduersus regem Assyriorum. "Itaque, dicunt Iudaei,
prouocemus istam praedicationem Esaiae et faciamus comparationem, an Christus
qui iam uenit, competat illi primo nomen quod Esaias praedicauit et signa eius
quae de eo nuntiauit; et quidem Esaias praedicat eum Emmanuel uocitari oportere,
dehinc uirtutem sumpturum Damasci et spolia Samariae aduersus regem Assyriorum.
(2) Porro iste, dicunt, qui uenit neque sub eiusmodi nomine est dictus neque re
bellica functus." At nos e contrario admonendos eos existimamus, cohaerentia
quoque huius capituli recognoscant. Subiuncta est enim interpretatio Emmanuel
'nobiscum deus', uti non solum sonum nominis spectes sed et sensum. Sonus enim
Hebraicus quod est Emmanuel interpretationem habet quod est nobiscum deus. (3)
Quaere ergo, an ista uox 'nobiscum deus' quod est Emmanuel exinde quod Christus
inluxit agitetur in Christo, et, puto, non negabis. Nam qui ex Iudaismo credunt
in Christum, ex quo in eum credunt, Emmanuel, cum uolent dicere nobiscum deum
esse, significant, atque ita constat iam uenisse illum qui praedicabatur
Emmanuel, quia quod significat Emmanuel uenit id est nobiscum deus. (4) Aeque
sono nominis inducuntur, cum uirtutem Damasci et spolia Samariae et regnum
Assyriorum sic accipiunt, quasi bellatorem portendant Christum, non
animaduertentes quia scriptura praemittat: Quoniam priusquam cognoscat puer
uocare patrem aut matrem accipiet uirtutem Damasci et spolia Samariae aduersus
regem Assyriorum. (5) Ante est enim inspicias aetatis demonstrationem, an uirum
iam Christum exhibere ista aetas posset nedum imperatorem; scilicet uagitu ad
arma esset conuocaturus infans et signum belli non tuba sed crepitaculo daturus
nec ex equo uel de muro sed de nutricis aut gerulae suae dorso siue collo hostem
designaturus atque ita Damascum et Samariam pro mammis subacturus. (6) Aliud
est, si penes uos infantes in proelia erumpunt, credo, ad solem uncti prius
dehinc pannis armati et butyro stipendiati, qui ante norint lanciare quam
lancinare. Enimuero si nusquam hoc natura concedit, ante militare quam uirum
facere, ante uirtutem Damasci sumere quam patrem nosse, sequitur ut figurate
pronuntiatum uideatur.
(7) "Sed et uirginem, dicunt, parere natura non patitur et tamen credendum est
prophetae." Et merito; praestruxit enim fidem incredibili rei dicendo quod
signum esset futurum: Propterea, inquit, dabitur uobis signum: ecce uirgo
concipiet in utero et pariet filium. Signum autem a deo, nisi nouitas aliqua
monstruosa fuisset, signum non uideretur. (8) Denique si, quando ad deiciendos
aliquos ab hac diuina praedicatione uel conuertere simplices quosque gestitis,
mentiri audetis, quasi non uirginem sed iuuenculam concepturam et parituram
scriptura contineat, hinc quoque reuincimini, quod nihil signi uideri possit res
cotidiana, iuuenculae scilicet praegnatus et partus. In signum ergo nobis posita
uirgo mater merito creditur, infans uero bellator non aeque. (9) Neque enim et
hic signi ratio uersaretur, sed signo natiuitatis nouae adscripto exinde post
signum alius iam ordo infantis edicitur, mel et butyrum manducaturum. Nec hoc
utique in signum; est infantiae. "Sed accepturum uirtutem Damasci et spolia
Samariae aduersus regem Assyriorum, hoc est mirabile signum." (10) Seruate modum
aetatis et quaerite sensum praedicationis, immo reddite ueritati quae credere
non uultis,et intellegitur prophetia quae renuntiatur expuncta. credantur
orientales illi magi infantiam Christi regem auro et ture munerantes, et accepit
infans uirtutem Damasci sine proelio et armis. (11) Nam praeter quod omnibus
notum est orientis uirtutem id est enim uires auro et odoribus pollere solitam,
certe est diuinis scripturis uirtutem ceteram quoque gentium aurum constituere,
sicut per Zachariam dicit: Et Iudas praetendet apud Hierusalem et congregabit
omnem ualentiam populorum per circuitum, aurum et argentum. (12) Nam de hoc auri
munere etiam Dauid dicit: Et dabitur illi ex auro Arabiae, et rursus: Reges
Arabum et Saba dona adferent illi. Et magos reges fere habuit oriens et Damascus
Arabiae retro deputabatur, antequam transscripta esset in Syrophoenicen ex
distinctione Syriarum. Cuius tunc uirtutem Christus accepit accipiendo insignia
eius, aurum scilicet et odores, spolia autem Samariae ipsos magos, qui, cum
illum cognouissent et muneribus honorassent et genu posito adorassent qua
dominum et regem sub testimonio indicis et ducis stellae, spolia sunt facti
Samariae id est idololatriae, credentes uidelicet in Christum. (13) Idololatriam
enim Samariae nomine notauit, ut ignominiosae ob idololatriam quae desciuerat
tunc a deo sub rege Hieroboam. Nec hoc enim nouum scripturis diuinis, figurate
uti translatione nominum ex comparatione criminum. (14) Nam archontas Sodomorum
appellat archontas uestros et populum uestrum populum Gomorrae uocat, cum iam
essent istae ciuitates olim extinctae. Et alibi per prophetam ad populum
Israelem: Pater, inquit, tuus Amorraeus et mater tua Cethaea, quorum ex genere
procreati non sunt, sed ob consimilem impietatem, quos aliquando etiam filios
suos dixerat: Filios genui et exaltaui. (15) Sic et Aegyptus nonnumquam totus
orbis intellegitur apud illum superstitionis elogio; sic et Babylon apud
Iohannem nostrum Romae urbis figura est proinde et magnae et regno superbae et
sanctorum debellatricis. Hoc itaque modo magos quoque Samaritanorum appellatione
titulauit dispoliatos quod habuerant cum Samaritanis, ut diximus, idololatria
aduersus dominum. (16) Aduersus regem autem Assyriorum aduersus diabolum, qui
adhuc se regnare putat, si sanctos a religione dei deturbet.
Adiuuabitur haec nostra interpretatio, dum et alibi bellatorem Christum
scripturae designant ob armorum quorundam uocabula et eiusmodi uerba, sed ex
reliquorum sensuum comparatione conuincentur Iudaei. Accingere, inquit Dauid,
ense super femur. (17) Sed quid supra legis de Christo? Tempestiuus decore super
filios hominum, effusa est gratia in labiis tuis. Valde autem absurdum est, si,
quem ad bellum ense cingebat, ei de tempestiuitate decoris et labiorum gratia
blandiebatur. De quo subiungens dicebat: Extende et prospera procede et regna,
et adicit: Propter lenitatem et iustitiam tuam. Quis ense operabitur et non
contraria lenitati et iustitiae exercet, id est dolum et asperitatem et
iniustitiam propriam scilicet negotii proeliorum? (18) Videamus ergo, an alius
sit ensis ille cuius est alius actus, id est dei sermo diuinus bis acutus, ut
duobus testamentis legis antiquae et legis nouae, acutus sapientiae aequitate,
reddens unicuique secundum actum suum. (19) Licuit ergo et Christo dei in
psalmis sine bellicis rebus ense sermonis dei praecingi figurato, cui praedicta
tempestiuitas congruat cum gratia labiorum, quem tunc cingebatur super femur
apud Dauid, quando uenturus in terris ex dei patris decreto nuntiabatur: Deducet
te, inquit, magnifice dextera tua, uirtus scilicet gratiae spiritalis de qua
Christi agnitio deducitur; sagittae tuae, inquit, acutae — peruolantia ubique
dei praecepta — minantes traductionem uniuscuiusque cordis et compungentes et
transfigentes conscientiam quamque; populi sub te cadent, utique adorantes. (20)
Sic bellipotens et armiger Christus est, sic accipiet spolia non solius Samariae
uerum et omnium gentium. Agnosce et spolia figurata, cuius et arma allegorica
didicisti, atque ita in tantum Christus qui uenit non fuit bellator, quia non
talis ab Esaia praedicabatur. "Sed si Christus, inquiunt, qui uenturus creditur
non Iesus dicitur, quare is qui uenit Iesus Christus appellatur?" (21) Constabit
autem utrumque nomen in Christo dei, in quo inuenitur etiam Iesus appellatus.
Disce et erroris tui morem: dum Moysi successor destinaretur Auses filius Naue,
transfertur certe de pristino nomine et incipit uocari Iesus. "Certe", inquis.
Hanc prius dicimus figuram futuri fuisse. (22) Nam quia Iesus Christus secundum
populum, quod sumus nos nationes in saeculi deserto commorantes ante,
introducturus esset in terram repromissionis melle et lacte manantem, id est in
uitae aeternae possessionem qua nihil dulcius, idque non per Moysen id est non
per legis disciplinam, sed per Iesum id est per nouae legis gratiam prouenire
habebat circumcisis nobis petrina acie id est Christi praeceptis — petra enim
Christus multis modis et figuris praedicatus est —, ideo is uir qui in huius
sacramenti imagines parabatrur etiam nominis dominici inauguratus est figura, ut
Iesus nominaretur. Nam qui ad Moysen loquebatur, ipse erat dei filius qui et
semper uidebatur; deum enim patrem nemo umquam uidit et uixit. (23) Et ideo
constat ipsum dei filium Moyseo esse locutum et dixisse ad populum: Ecce ego
mitto angelum meum ante faciem tuam, id est populi, qui te custodiat in itinere
et introducat te in terram quam praeparaui tibi. Intendite illi et audite eum et
ne inobaudiens fueris ei; non enim celabit te, quoniam nomen meum super illum
est, populum enim introducturus erat Iesus in terram repromissionis, non Moyses.
Angelum quidem dixit eum ob magnitudinem uirtutum quas erat editurus — quas
uirtutes fecisset Iesus Naue, et ipsi legistis — et ob officium prophetae
nuntiantis scilicet diuinam uoluntatem, sicuti et praecursorem Christi Iohannem
futurum angelum appellat per prophetam spiritus dicens ex persona patris: Ecce
ego mitto angelum meum ante faciem tuam, id est Christi, qui praeparabit uiam
tuam ante te. Nec nouum est spiritui sancto angelos appellare eos quos ministros
suae uirtutis deus praeficit. (24) Idem enim Iohannes non tantum angelus Christi
uocatus est sed et lucerna lucens ante Christum. Paraui enim lucernam Christo
meo Dauid praedicat. + quem + ipse Christus ueniens adimplere prophetas dicit ad
Iudaeos: Ille fuit, inquit, lucerna ardens et lucens, utpote qui non tantum uias
eius parabat in eremo sed et agnum dei demonstrando inluminabat mentes hominum
praeconio suo, ut eum esse intellegerent agnum quem Moyses passumm nuntiabat.
(25) Sic et Iesus ob nominis sui futurum sacramentum. Id enim nomen suum
confirmauit quod ipse ei indiderat, quia non angelum nec Ausen sed Iesum eum
iusserat exinde uocari. Sic igitur utrumque nomen competit Christo dei, ut et
Iesus appellaretur.
(26) Et quoniam ex semine Dauid genus trahere deberet uirgo ex qua nasci
oportuit Christus, ut supra memorauimus, euidenter propheta in sequentibus
dicit: Et nascetur, inquit, uirga de radice Iesse, quod est Maria, et flos de
radice ascendet et requiescet in illum spiritus dei: spiritus sapientiae et
intellectus, spiritus agnitionis et pietatis, spiritus consilii et uirtutis,
spiritus timoris dei implebit illum. (27) Neque enim ulli hominum uniuersitas
spiritalium documentorum competebat nisi Christo, flori quidem ad gloriam ob
gratiam adaequato, ex stirpe autem Iesse deputato per Mariam, scilicet inde
censendam. Fuit enim de patria Bethleem et de domo Dauid, sicuti apud Romanos in
censu descripta est Maria ex qua nascitur Christus. Expostulo etiam, (ut) qui a
prophetis praedicabatur ex Iesse genere uenturus et omnem humilitatem et
patientiam et tranquillitatem (esset) exhibiturus an uenerit, (28) atque ita is
homo qui talis ostenditur ipse erit Christus qui uenit. De hoc enim propheta
dicit: Homo in plaga positus et sciens ferre imbecillitatem, qui tamquam ouis ad
uictimam ductus est et tamquam agnus coram tondente se non aperuit os suum. Si
neque contendit neque clamauit neque audita est foris uox eius, qui arundinem
contusam, Israelis fidem, non comminuit, qui linum ardens, id est momentaneum
ardorem gentium, non restinxit, sed lucere magis fecit ortu luminis sui, non
potest alius esse quam qui praedicabatur. (29) Oportet itaque actum Christi eius
qui uenit ad scripturarum regulam recognosci; duplici enim, nisi fallor,
operatione distinctum eum legimus, praedicationis et uirtutis.
Sed de utroque titulo sic <sit> dispositum. Itaque specialiter dispungamus
ordinem coeptum docentes praedicatorem adnuntiatum Christum, ut per Esaiam: (30)
Exclama, inquit, in uigore et ne peperceris, exalta ut tuba uocem tuam et
adnuntia plebi meae facinora ipsorum et domui Iacob delicta eorum. Me de die in
diem quaerunt et cognoscere uias meas cupiunt, quasi populus qui iustitiam
fecerit et iudicium dei non reliquerit et reliqua — uirtutes autem facturum a
patre: Ecce deus noster iudicium retribuet, ipse ueniet et saluos faciet nos;
tunc infirmi curabuntur et oculi caecorum uidebunt et aures surdorum audient et
mutorum linguae soluentur et claudus saliet uelut ceruus et cetera. (31) Quae
operatum Christum nec uos diffitemini, utpote qui dicebatis, quod non propter
opera eum lapidaretis, sed quoniam ista sabbatis faciebat.
[10] X. (1) De exitu plane passionis eius ambigitis negantes passionem crucis in
Christum praedicatam et argumentantes insuper non esse credendum, ut ad id genus
mortis exposuerit deus filium suum, quod ipse dixit: Maledictus omnis qui
pependerit in ligno. Sed huius maledictionis sensum antecedit rerum ratio. (2)
Dicit enim in Deuteronomio: Si autem fuerit in aliquo delictum ad iudicium
mortis et morietur et suspendetis in ligno, non manebit corpus eius in ligno,
sed sepultura sepelietis eum ipsa die, quoniam maledictus a deo est omnis qui
suspensus fuerit in ligno, et non inquinabitis terram quam dominus deus tuus
dabit tibi in sortem. (3) Igitur non in hanc passionem Christum maledixit, sed
distinctionem fecit, ut, qui in aliquo delicto iudicium mortis habuissetet
moreretur suspensus in ligno, hic maledictus a deo esset, qui propter merita
delictorum suorum suspenderetur in ligno. (4) Alioquin Christus qui dolum de ore
suo locutus non est quique omnem iustitiam et humilitatem exhibuit, et ut supra
de eo praedictum memorauimus, non pro meritis suis in id genus mortis expositus
est, sed ut ea quae praedicata sunt a prophetis per uos ei obuentura
implerentur, sicut in psalmis ipse spiritus Christi iam canebat dicens:
Retribuebant mihi mala pro bonis, et: Quae non rapueram tunc exsoluebam, et:
Exterminauerunt manus meas et pedes, et: Miserunt in potum meum fel et in siti
mea potauerunt me aceto, et: Super uestem meam miserunt sortem, sicuti cetera
quae in illum commissuri essetis praedicta sunt. (5) Quae quidem omnia ipsa
perpessus non pro actu suo aliquo malo passus est, sed ut scripturae implerentur
de ore prophetarum. Et utique sacramentum passionis ipsius figurari in
praedicationibus oportuerat, quantoque incredibile, tanto magis scandalum
futuram si nude praedicaretur, quantoque magnificum, tanto magis obumbrandum, ut
difficultas intellectus gratiam a deo quaereret.
(6) Itaque imprimis Isaac, cum a patre hostia duceretur lignum(que) ipse sibi
portans, Christi exitum iam tunc denotabat in uictimam concessi a patre lignum
passionis suae baiulantis. Ioseph et ipse Christum figuratus uel hoc solo, ne
cursum demorer, quod persecutionem a fratribus passus est et uenumdatus in
Aegyptum ob dei gratiam, sicut et Christus ab Israele, carnaliter a fratribus
uenumdatus, a Iuda cum traditur. (7) Nam et benedicitur a patre in haec uerba
Ioseph: Tauri decor eius, cornua unicornis cornua eius; in eis nationes
uentilabit pariter ad summum usque terrae. Non utique rhinoceros destinabatur
unicornis nec minotaurus bicornis, sed Christus in illo significabatur, taurus
ob utramque dispositionem, aliis ferus ut iudex aliis mansuetus ut saluator,
cuius cornua essent crucis extima — nam et in antemna nauis quae crucis pars est
hoc extremitates eius uocantur —, unicornis autem medio stipite palus. (8) Hac
denique uirtute crucis et hoc more cornutus uniuersas gentes et nunc uentilat
per fidem auferens a terra in caelum et tunc uentilabit per iudicium deiciens de
caelo in terram. Idem erit et alibi taurus apud eandem scripturam. Cum Iacob in
Simeonem et Leui porrexit benedictionem, de scribis et pharisaeis prophetat; ex
illis enim deducitur census illorum. (9) Interpretatur enim spiritaliter sic:
Simeon et Leui perfecerunt iniquitatem ex sua secta, qua scilicet Christum sunt
persecuti; in concilium eorum ne ueniat anima mea et in statiomm eorum ne
incubuerint uiscera mea, quoniam in indignatione sua interfecerunt homines, id
est prophetas, et in concupiscentia sua subneruauerunt taurum, id est Christum
quem post necem prophetarum interfecerunt et neruos eius suffigendo clauis
desaeuierunt. (10) Ceterum uanum, si post homicidia iam ab eis commissa + aliis
et non ipsis + exprobrat carnificinam. Iam uero Moyses quid utique tunc tantum,
cum Iesus aduersus Amelech proeliabatur, expansis manibus orabat residens,
quando in rebus tam attonitis magis utique genibus positis et manibus
caedentibus pectus et facie humi uolutante orationem commendare debuisset, nisi
quia illic, ubi nomen domini Iesu dicebat dimicaturi quandoque aduersus
diabolum, crucis habitus quoque erat necessarius, per quam Iesus uictoriam esset
relaturus? Idem rursus Moyses post interdictam omnis rei similitudinem cur
aereum serpentem ligno impositum pendentis habitu in spectaculum Israeli
salutare proposuit eo tempore quo a serpentibus post idololatriam
exterminabantur, nisi quod hic dominicam crucem intentabat, qua serpens diabolus
designabatur et laesus quisque ab eiusmodi colubris id est angelis eius a
delictorum peccantia ad crucis istius sacramenta intentus saluus efficiebatur?
nam qui in illam tunc respiciebat a morsu serpentium liberabatur.
(11) Age nunc, si legisti penes prophetam in psalmis: Dominus regnauit a ligno,
expecto quid intellegas, ne forte lignarium aliquem regem significari putetis et
non Christum qui exinde a passione ligni superata morte regnauit. Proinde et
Esaias: Quoniam puer, inquit, natus est uobis et datus est uobis filius; quid
nouum, si non de filio dei dicit? — Et datus est uobis cuius imperium (initium)
factum est super humerum ipsius. (12) Quis omnino regum insigne potestatis suae
humero praefert et non aut capite diadema aut manu sceptrum aut + aliqua
proprietate usus noua +? Sed solus nouus rex aeuorum Christus Iesus nouam
gloriam et potestatem et sublimitatem suam in humero extulit, crucem scilicet,
ut secundum superiorem prophetiam exinde dominus regnaret a ligno. De hoc enim
ligno etiam deus per Hieremiam insinuat quod essetis dicturi: Venite, immittamus
in pane eius lignum et conteramus eum a terra uiuorum et nomen illius non
memorabitur amplius. Utique in corpus eius lignum missum est. Sic enim Christus
reuelauit panem corpus suum appellans, cuius retro corpus in pane prophetes
nuntiauit. (13) Si adhuc quaeris dominicae crucis praedicationes, satis iam
poterit tibi facere uicesimus primus psalmus totam Christi continens passionem
canentis iam tunc gloriam suam: Foderunt, inquit, manus meas et pedes, quae
propria est atrocitas crucis. Et rursus, cum auxilium patris implorat: Saluum me
fac, inquit, ex ore leonis, utique mortis, et de cornibus unicornuorum
humilitatem meam, de apicibus scilicet crucis, ut supra ostendimus. (14) Quam
crucem nec ipse Dauid passus est nec ullus regum Iudaeorum, ne putetis alterius
alicuius prophetari passionem quam eius qui solus a populo tam insigniter
crucifixus est.
Nunc si omnes istas interpretationes respuerit et inriserit duritia cordis
uestri, probabimus sufficere posse mortem Christi prophetatam, ut ex hoc quod
non esset edicta qualis mors intellegatur per crucem euenisse nec alii
deputandam fuisse passionem crucis quam cuius mors praedicabatur. (15) Nam
mortem eius et passionem et sepulturam una uoce Esaiae uolo ostendere: A
facinoribus, inquit, populi mei perductus est ad mortem et dabo malos pro
sepultura eius et diuites pro morte eius, quia scelus non fecit nec dolus in ore
eius inuentus est; et deus uoluit eximere a morte animam eius et cetera. (16)
Dicit etiam adhuc: Sepultura eius sublata est e medio. Nec sepultus enim est
nisi mortuus nec sepultura eius sublata est e medio nisi per resurrectionem
eius. Denique subiungit: Propterea ipse multos in hereditatem habebit et
multorum diuidet spolia — quis alius nisi qui + natus + est, ut supra
ostendimus? — pro eo quod tradita est in mortem anima eius. Ostensa enim causa
gratiae eius, pro iniuria scilicet mortis repensandae, pariter ostensum est haec
illum propter mortem consecuturum post mortem, utique post resurrectionem,
consecuturum. (17) Nam quod in passione eius accidit, ut media dies
tenebresceret, Amos propheta adnuntiat dicens: Et erit, inquit, in die illa,
dicit dominus: occidet sol media die et tenebrescet super terram dies luminis et
conuertam dies festos uestros in luctum et omnia cantica uestra in lamentationem
et imponam super lumbos uestros saccum et super omne caput caluitium et ponam
eum quasi luctum dilecti et eos qui cum illo quasi diem maeroris. (18) Hoc enim
et Moyses initio primi mensis nouorum facturos uos prophetauit, cum omne uulgus
filiorum Israelis ad uesperam agnum esset immolaturum, et hanc sollemnitatem
diei huius id est paschae azymorum cum amaritudine manducaturos praecanebat et
adiecit pascha esse domini id est passionem Christi, quod ita quoque adimpletum
est, ut prima die azymorum interficeretis Christum. (19) Et ut prophetiae
implerentur, properauit dies uesperam facere id est tenebras efficere, quae
media die factae sunt, atque ita dies festos uestros conuertit deus in luctum et
cantica uestra in lamentationem. Post enim passionem Christi etiam captiuitas
uobis et dispersio obuenit praedicata ante per spiritum sanctum.
[11] XI. (1) Nam et pro istis meritis uestris cladem uestram futuram Ezechiel
nuntiat, et non solum in isto saeculo quae iam euenit, sed in die retributionis
quae subsequetur. Qua clade nemo liberabitur, nisi qui passionem Christi quem
respuitis fuerit obsignatus. (2) Sic enim scriptum est: Et dixit ad me: fili
hominis, uidisti quae seniores Israelis faciunt, unusquisque eorum in tenebris,
unusquisque in cubiculo absconso? Quoniam dixerunt: non uidet nos dominus,
dereliquit dominus terram. Et dixit ad me: adhuc conuersus uidebis facinora
maiora quae isti faciunt. (3) Et introduxit me ad limina ianuae domus domini
quae aspicit ad aquilonem, et ecce illic mulieres sedentes et plangentes Thamuz.
Et dixit dominus ad me: fili hominis, uidisti? Numquid modica domus Iuda, ut
faciant facinora quae fecerunt? Et adhuc uisurus es adfectiones maiores eorum.
(4) Et introduxit me in aedem domus domini interiorem, et ecce in liminibus
templi domini inter medium elam et inter medium altaris quasi uiginti et quinque
uiri: posteriora sua dederunt ad templum domini et facies suas contra orientem;
hi adorabant solem. (5) Et dixit ad me: uides, fili hominis? Numquid pusilla
domus Iuda, ut faciant facinora quae fecerunt hic? Quoniam impleuerunt
impietates suas, et ecce ipsi quasi subsannantes, et ego faciam cum indignatione
mea; non parcet oculus meus, sed neque miserebor; et clamabunt ad aures meas
uoce magna et non exaudiam eos, sed neque miserebor. (6) Et exclamauit in aures
meas uoce magna dicens: adproximauit uindicta ciuitatis huius. Et unusquisque
habuit uasa exterminii in manu sua, et ecce sex uiri ueniebant a uia portae
altae quae aspiciebat ad aquilonem, et uniuscuiusque bipennis dispersionis erat
in manu eius. (7) Et unus uir in medio eorum indutus podere et zona saphiri
circa lumbos eius, et introierunt et steterunt proximi altaris aerei, et
claritas dei Israelis ascendit a Cherubin quae fuit super ea in subdiual domus.
(8) Et uocauit hominem qui indutus erat podere, qui habuit super lumbos suos
zonam, et dixit ad eum dominus: transi mediam Hierusalem et scribe signum in
frontibus uirorum qui gemunt et dolent super omnia facinora quae fiunt in medio
eorum, et in his dixit ad <me> audientem: ite post eum in ciuitatem et concidite
et nolite parcere oculis uestris, et ne misereamini senioris aut iuuenis aut
uirginis, et paruulos et mulieres interficite omnes ut perdeleantur, ad omnes
autem super quos est (Tau) signum ne accesseritis, et a sanctis meis incipite.
(9) Huius autem signi sacramentum, uariis modis praedicatum, est in quo uita
hominibus praestruebatur, in quod Iudaei non essent credituri, sicut Moyses ante
nuntiabat in Exodo dicens: Eiciemini de terra in qua introibitis, et in
nationibus illis non eritis in requiem, et erit instabilitas uestigii pedis tui,
et dabit tibi deus cor taedians et tabescentem animam et oculos deficientes ut
non uideant, et erit uita tua pendens in ligno ante oculos tuos et non credes
uitae tuae.
(10) Itaque quoniam impletae prophetiae per aduentum eius id est per natiuitatem
quam supra memorauimus et passionem quam euidenter ediximus, propterea et Daniel
signari uisionem et propheten dicebat, quoniam Christus est signaculum omnium
prophetatum adimplens omnia quae retro erant de eo nuntiata; post enim aduentum
eius et passionem ipsius iam non uisio neque prophetes. Unde firmissime dicit
aduentum eius signare uisum et prophetiam. (11) Itaque ostendentes et numerum
annorum et tempus LX et II et dimidiae ebdomadarum adimpletarum probauimus tunc
uenisse Christum id est natum, et septem et dimidiae ebdomadarum, quae sunt
subdiuisae in abscisione priorum ebdomadarum, — intra quae tempora passum
ostendimus Christum atque ita LXX ebdomadibus conclusis et ciuitate exterminata
et sacrificium et unctionem exinde cessare.
Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quod talis
probatur qualis adnuntiabatur (ut) iam ex ista consonantia scripturarum, qua ex
praeiudicio maioris partis aduersus Iudaeos elocuti sumus; neque enim in dubium
deducant uel negent quae scripta proferimus, ut ex hoc quoque paria esse
scripturis diuinis negare non possint, ut quae post Christum futura
praecanebantur adimpleta cognoscantur. (12) Neque, nisi ille uenisset post quem
habebant expungi quae nuntiabantur, quae completa sunt etiam probarentur.
[12] XII.
(1) Aspice uniuersas nationes de uoragine erroris humani exinde emergentes ad
dominum deum creatorem et Christum eius, et, si audes negare prophetatum, statim
tibi promissio patris occurrit in psalmis dicens: Filius meus es tu, ego hodie
genui te; pete a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam
terminos terrae. (2) Nec poteris alium dei filium dicere quam Christum aut
terminos terrae Dauid potius promissos qui intra unicam Iudaeam regnauit quam
Christo qui totum iam orbem euangelii sui fide cepit, sicut per Esaiam dicit:
Ecce dedi te in dispositionem generis mei, in lucem gentium, aperire oculos
caecorum, utique errantium, soluere de uinculis uinctos, id est de delictis
liberare, et de domo carceris, id est mortis, sedentes in tenebris, ignorantiae
scilicet. Quae si per Christum eueniunt, non in alium erunt prophetata quam per
quem expuncta consideramus.
[13] XIII. (1) Igitur quoniam filii Israelis adfirmant nos errare recipiendo Christum
qui iam uenit, praescribamus eis ex ipsis scripturis iam uenisse Christum qui
praedicabatur, quamuis ex temporibus Danielis praedicantis probauerimus iam
uenisse Christum qui nuntiabatur. Nasci enim eum oportuit in Bethleem Iudae. (2)
Sic enim scriptum est in propheta: Et tu, Bethleem, non minima es in ducibus
Iudae; ex te enim exiet dux qui pascet populum meum Israelem. Si autem adhuc
natus non est, qui processurus dux de tribu Iuda ex Bethleem nuntiabatur? (3)
Oportebat enim eum de tribu Iuda et a Bethleem procedere. Animaduertimus autem
nunc neminem de genere Israelis in ciuitate Bethleem remansisse exinde quo
interdictum est, ne in confinio ipsius regionis demoretur quisquam Iudaeorum, ut
hoc quoque esset adimpletum, id est propheta: (4) Terra uestra deserta,
ciuitates uestrae igni exustae — id est quod belli tempore eis euenerit —,
regionem uestram in conspectu uestro exteri comedent, et deserta et subuersa
erit a populis alienis, id est a Romanis. Et alio loco sic propheta dicit: Regem
cum claritate uidebitis, id est Christum facientem uirtutes in gloriam dei
patris, et oculi uestri uidebunt terram de longinquo, quod uobis pro meritis
uestris post expugnationem Hierusalem prohibitis ingredi in terram uestram de
longinquo eam oculis tantum uidere permissum est; anima, inquit, uestra
meditabitur timorem, scilicet quod tempore excidii sui passi sunt. (5) Quomodo
igitur nascetur dux de Iuda et quatenus procedet de Bethleem, sicuti diuina
prophetarum uolumina nuntiant, cum nullus omnino sit illic in hodiernum
derelictus ex Israele, cuius ex stirpe possit nasci Christus? Si enim secundum
Iudaeos adhuc non uenit, cum uenire coeperit unde unguetur? (6) Lex enim
praecepit in captiuitate non licere unctionem chrismatis regalis confici. Si
autem iam nec unctio est illic, ut Daniel prophetauit — dicit enim
exterminabitur —, ergo iam non est illic unctio, quia nec templum ubi erat cornu
de quo reges unguebantur. (7) Si ergo non est unctio, unde unguetur dux qui
nascetur in Bethleem aut quomodo procedet de Bethleem, cum de semine Israelis
nullus omnino sit in Bethleem?
(8) Iterato denique ostendamus et uenisse iam Christum secundum prophetas et
passum et in caelis iam receptum et inde uenturum secundum praedicationes
prophetarum. (9) Nam post aduentum eius secundum Danielem quod ipsa ciuitas
exterminari haberet, legimus et ita factum recognoscimus. Dicit enim scriptura
sic: ciuitatem et sanctum simul exterminari cum duce. Quo duce? Indubitate qui
de Bethleem et de tribu Iuda esset processurus. (10) Unde et manifestum est,
quod ciuitas simul eo tempore exterminari deberet, cum ducator eius in ea pati
haberet secundum scripturas prophetarum dicentium: Expandi manus meas tota die
ad populum contumacem et contradicentem mihi, qui ambulant uia non bona sed post
peccata sua. Item in psalmis: Exterminauerunt manus meas et pedes,
dinumerauerunt omnia ossa mea; ipsi autem contemplati sunt et uiderunt me, et:
In siti mea potauerunt me aceto. (11) Haec Dauid passus non est, ut de se merito
dixisse uideatur, sed Christus qui crucifixus est: manus et pedes non
exterminantur nisi eius qui in ligno suspenditur. Unde et ipse Dauid regnaturum
ex ligno dominum dicebat; nam et alibi propheta ligni huius fructum praedicat
dicens: Terra dedit benedictiones suas, utique illa terra uirgo nondum pluuiis
irrigata nec imbribus fecundata, ex qua homo tunc primum plasmatus est, ex qua
nunc Christus secundum carnem ex uirgine natus est; et lignum, inquit, tulit
fructum suum, non illud lignum in paradiso quod mortem dedit protoplastis, sed
lignum passionis Christi unde uita pendens a uobis credita non est. (12) Hoc
enim lignum tunc in sacramento, cum Moyses aquam amaram indulcauit unde populus
qui siti periebat in eremo bibendo reuixit, sicuti nos qui de saeculi
calamitatibus extracti in quo commorabamur siti pereuntes, id est uerbo diuino
probati, ligno passionis Christi per aquam baptismatis potantes fidem quae est
in eum reuiximus. (13) A qua fide Israel excidit secundum Hieremiam prophetam
dicentem: Mittite, interrogate nimis, si facta sunt talia, si mutabunt gentes
deos suos et isti non sunt dii; populus autem meus mutauit gloriam suam, ex quo
nihil proderit eis; expauit caelum super isto. Et quando expauit? Indubitate
quando passus est Christus. (14) Et horruit, inquit, plurimum nimis. Et quando
horruit nimis nisi in passione Christi, cum terra quoque contremuit et sol media
die tenebricauit et uelum templi scissum est et monumenta dirapta sunt? Quoniam,
inquit, duo haec nequam fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae uitae
et foderunt sibi lacus contritos qui non poterunt aquam continere. (15)
Indubitate non recipiendo Christum fontem aquae uitae lacus contritos coeperunt
habere, id est synagogas in dispersiones gentium, in quibus iam spititus sanctus
non immoratur, ut in praeteritum in templo commorabatur ante aduentum Christi
qui est uerum dei templum. (16) Nam et istam sitim diuini spiritus eos passuros
praedicat propheta dicens: Ecce qui seruiunt mihi manducabunt, uos autem
esurietis; seruientes mihi potabuntur, uos autem sitietis et a contribulatione
spiritus ululabitis; remittetis enim nomen uestrum in satietatem electis meis,
uos autem interficiet dominus; eis autem qui seruiunt mihi nomen nominabitur
nouum quod benedicetur in terris.
(17) Adhuc huius ligni sacramentum etiam in Regnorum legimus celebratum. Nam cum
filii prophetarum super flumen Iordanem lignum securibus caederent, exsiliit
ferrum et mersum est in flumine, atque ita Helisaeo propheta superueniente
petunt ab eo filii prophetarum, uti ferrum flumini quod immersum fuerat erueret.
(18) Atque ita (Helisaeus) accepto ligno et misso in eum locum ubi submersum
fuerat, ferrum statim supernatauit, quod receperunt filii prophetarum, et lignum
mersum est. Ex quo intellexerunt, quod Heliae spiritus in eum sit
repraesentatus. (19) Quid manifestius huius ligni sacramento, quod duritia huius
saeculi mersa in profundo erroris et a ligno Christi id est passionis eius in
baptismo liberatur, ut quod perierat olim per lignum in Adam id restitueretur
per lignum Christi, nobis scilicet qui successimus in loco prophetarum ea
sustinentes hodie in saeculo quae semper passi prophetae propter diuinam
religionem; (20) alios enim lapidauerunt, alios fugauerunt, plures uero ad necem
tradiderunt, quod negare non possunt. Hoc lignum sibi et Isaac filius Abrahae ad
sacrificium ipse portabat, cum sibi eum deus hostiam fieri praecepisset. (21)
Sed quoniam haec fuerant sacramenta quae temporibus Christi perficienda
seruabantur, et Isaac cum ligno seruatus est ariete oblato in uepre cornibus
haerente et Christus suis temporibus lignum humeris suis portauit inhaerens
cornibus crucis corona spinea capiti eius circumdata. Hunc enim oportebat pro
omnibus gentibus fieri sacrificium qui tamquam ouis ad uictimam ductus est et
uelut agnus coram tondente se sine uoce sic non aperuit os suum. (22) Hic enim
Pilato interroganti nihil locutus est; in humilitate enim iudicium eius sublatum
est. Natiuitatem autem eius quis enarrabit? Quare? Quia nullus omnino hominum
natiuitatis Christi fuit conscius in conceptu, cum uirgo Maria a uerbo dei
praegnans inueniretur, et quia tolleretur a terra uita eius. (23) Cur ita? Quia
post resurrectionem eius a mortuis quae die tertia effecta est caeli eum
receperunt secundum prophetiam emissam huiusmodi: Ante lucem surgent ad me
dicentes: eamus et reuertamur ad dominum deum nostrum, quoniam ipse eripiet et
liberabit nos post biduum die tertia, quae est resurrectio eius gloriosa, cuius
neque natiuitatem neque passionem Iudaei agnouerunt: de terra in caelos eum
recepit, unde et uenerat ipse spiritus ad uirginem.
(24) Igitur quoniam adhuc contendunt Iudaei necdum uenisse Christum quem tot
modis adprobauimus uenisse, recognoscant (Iudaei) exitum suum quem post aduentum
Christi relaturi praedicabantur ob impietatem qua eum et despexerunt et
interfecerunt. Primo enim ex qua die secundum dictum Esaiae proiecit homo
abominamenta sua aurea et argentea quae fecerunt adorare uanis et nociuis, id
est ex quo gentes nos dilucidati pectora per Christi ueritatem proiecimus idola,
uident Iudaei et quod sequitur expunctum. (25) Tulit enim dominus Sabaoth a
Iudaeis et ab Hierusalem inter cetera et sapientem architectum qui aedificat
ecclesiam, dei templum et ciuitatem sanctam et domum domini. Nam exinde destitit
apud illos dei gratia et mandatum est nubibus, ne pluerent imbrem super uineam
Sorech, id est caelestibus beneficiis, ne prouenirent domui Israelis. (26)
Fecerat enim spinas ex quibus Christum coronauerat et non iustitiam sed clamorem
quo in crucem eum extorserat. Et ita subtractis charismatis prioribus lex et
prophetae usque ad Iohannem fuerunt et piscina Bethsaida usque ad aduentum
Christi: (ualetudines ab Israele curare) desiit a beneficiis deinde, cum ex
perseuerantia furoris sui nomen domini per ipsos blasphemaretur, sicut scriptum
est: Propter uos nomen domini blasphematur in gentibus. Ab illis enim incepit
infamia, et tempus medium a Tiberio usque ad Vespasianum. Qui cum ista
commisissent nec intellexissent Christum in tempore suae uisitationis uenientem,
facta est terra eorum deserta et ciuitates eorum igni exustae; regionem ipsorum
sub eorum conspectu extraneis deuorantibus derelicta est filia Sion tamquam
specula in uinea, uelut in cucumerario casula, ex quo scilicet Israel dominum
non cognouit et populus eum non intellexit, sed dereliquit magis et ad
indignationem prouocauit sanctum Israelis. (27) Sic et machaerae condicionalis
comminatio: Si nolueritis nec obaudieritis, gladius uos comedet. Ex quo probamus
machaeram Christum fuisse, quem non audiendo perierunt, qui et in psalmo
dispersionem eis postulat a patre dicens: Disperge eos in uirtute tua. Qui et
rursus per Esaiam in exustionem eorum perorans: Propter me, inquit, haec facta
sunt uobis; in anxietate dormietis. (28) Haec igitur cum pati praedicarentur
Iudaei propter Christum et passos eos inueniamus et in dispersionem demorari
cernamus, manifestum est propter Christum Iudaeis ista accidisse conspirante
sensu scripturarum cum exitu rerum et ordine temporum. (29) Aut si nondum uenit
Christus propter quem haec passuri praedicabantur, cum uenerit ergo patientur.
Et ubi tunc filia Sion relinquenda quae in Iudaea hodie <non> est? Ubi ciuitates
exurendae quae iam in tumulis? Ubi dispersio gentis quae iam extorris est? Redde
statum Iudaeae quem Christus inueniat et alium contende uenire.
[14] XIV. (1) Discite nunc ex abundantia erroris uestri ducatum. Duos dicimus Christi
habitus a prophetis demonstratos, totidem aduentus eius praenotatos: unum in
humilitate, utique primum, cum tamquam ouis ad uictimam deduci habebat et
tamquam agnus ante tondentem sine uoce sic non aperiens os, ne aspectu quidem
honestus. (2) Adnuntiauimus enim, inquit, de illo: sicut puerulus, sicut radix
in terra sitienti, et non erat ei species neque gloria, et uidimus eum et non
habebat speciem neque decorem, sed species eius inhonorata, deficiens citra
filios hominum, homo in plaga positus et sciens ferre infirmitatem, scilicet ut
positus a patre in lapidem offensionis et minoratus ab eo modicum citra
angelos,uermem se pronuntians et non hominem, ignominiam hominis et abiectionem
populi. (3) Quae ignobilitatis argumenta primo aduentui competunt sicut
sublimitatis secundo, cum fiet iam non lapis offensionis nec petra scandali, sed
lapis summus angularis post reprobationem adsumptus et sublimatus in
consummationem et petra sane illa apud Danielem de monte praecisa quae imaginem
saecularium regnorum comminuet et conteret. (4) De quo secundo aduentu eius
prophetes: Et ecce cum nubibus caeli tamquam filius hominis ueniens uenit usque
ad ueterem dierum et aderat in conspectu eius et qui adsistebant adduxerunt
illum; et data est ei potestas regia et omnes nationes terrae secundum genus et
omnis gloria seruiens illi et potestas illius aeterna quae non auferetur et
regnum eius quod non corrumpetur. (5) Tunc scilicet speciem honorabilem et
decorem habiturus est indeficientem supra filios hominum — tempestiuus enim
decore ultra filios hominum; effusa est gratia (inquit) in labiis tuis,
propterea benedixit te deus in saecula; accingere ensem tuum circa femur tuum,
potentissime tempestiuitate et pulchritudine tua —, cum et pater, posteaquam
diminuit illum modicum quid citra angelos, gloria et honore coronauit illum et
subiecit omnia sub pedibus eius. (6) Et tunc cognoscent eum quem pupugerunt et
caedent pectora sua tribus ad tribum, utique quod retro non agnouerint eum in
humilitate condicionis humanae constitutum. Et homo est, inquit Hieremias, et
quis cognoscet illum, quia et natiuitatem eius, inquit Esaias, quis enarrabit?
(7) Sic et apud Zachariam (ait) in persona Iesu, immo et in ipsius nominis
sacramento uerissimus sacerdos patris Christus ipsius duplici habitu in duos
aduentus deliniatur: primo sordibus indutus id est carnis passibilis et mortalis
indignitate, cum et diabolus aduersabatur ei, auctor scilicet Iudae traditoris
qui eum etiam post baptismum temptauerat, dehinc spoliatus pristinas sordes,
exornatus podere et mitra et cidari munda id est secundi aduentus, quoniam
gloriam et honorem adeptus demonstratur. (8) Nec poteritis eum Iosedech filium
dicere qui nulla omnino ueste sordida sed semper sacerdotali fuit exornatus nec
umquam sacerdotali munere priuatus, sed Iesus iste Christus dei patris summi
sacerdos qui primo aduentu suo humanae formae et passibilis uenit in humilitate
usque ad passionem, ipse effectus etiam hostia per omnia pro omnibus nobis, qui
post resurrectionem suam indutus podere sacerdos in aeternum dei patris
nuncupatur. (9) Sic enim et duorum hircorum qui ieiunio offerebantur faciam
interpretationem. Nonne et illi utrumque ordinem Christi qui iam uenit
ostendunt, pares quidem atque consimiles propter eundem domini conspectum, quia
non in alia uenturus est forma, ut qui agnosci habet a quibus et laesus est;
unus autem eorum circumdatus coccino maledictus et consputatus et conuulsus et
compunctus a populo extra ciuitatem abiciebatur in perditionem, manifestis
notatus insignibus Christi passionis qui coccinea circumdatus ueste et
consputatus et omnibus contumeliis adflictus extra ciuitatem crucifixus est;
alter uero pro delictis oblatus et sacerdotibus tantum templi in pabulum datus
secundae repraesentationis argumenta signabat, quia delictis omnibus expiatis
sacerdotes templi spiritalis id est ecclesiae dominicae gratiae quasi
uisceratione quadam fruerentur ieiunantibus ceteris a salute. (10) Igitur
quoniam primus aduentus et plurimis figuris obscuratus et omni inhonestate
prostratus canebatur, secundus uero et manifestus et deo dignus, idcirco quem
facile et intellegere et credere potuerunt eum solum intuentes id est secundum
qui est in honore et gloria non inmerito decepti sunt circa obscuriorem certe
indigniorem id est primum. Atque ita in hodiernum negant uenisse Christum suum,
quia non in sublimitate uenerit, dum ignorant in humilitate primum fuisse
uenturum.
(11) Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quo talis
probatur qualis adnuntiabatur, ut iam ex ista consonantia scripturarum diuinarum
(intellegamus) et quae post Christum futura praedicabantur ex dispositione
diuina credantur expuncta. Nisi enim ille uenisset post quem habebant expungi,
nullo modo euenissent quae in aduentu eius futura praedicabantur. (12) Igitur si
uniuersas nationes de profundo erroris humani exinde emergentes ad deum
creatorem et Christum eius cernitis, — quod prophetatum non audetis negare, quia
et si negaretis statim uobis in psalmis, sicuti iam praelocuti sumus, promissio
patris occurreret dicentis: Filius meus es tu, ego hodie genui te; pete a me et
dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Nec
poteritis in istam praedicationem magis Dauid filium Solomonem uindicare quam
Christum dei filium nec terminos terrae Dauid filio promissos qui intra unicam
Iudaeam regnauit quam Christo filio dei qui totum iam orbem euangelii sui radiis
inluminauit. (13) Denique et thronus in aeuum magis Christo dei filio competit
quam Solomoni, temporali scilicet regi qui solo Israeli regnauit. Christum enim
hodie inuocant nationes quae eum non sciebant et populi hodie ad Christum
confugiunt quem retro ignorabant. Non potes futurum contendere quod uides fieri.
(14) Haec aut prophetata nega, cum coram uidentur, aut adimpleta, cum leguntur;
aut si non negas utrumque, in eo erunt adimpleta in quem sunt prophetata.
|