[1,0] LIBER I.
Praefatio.
Vrbis Romae exterarumque gentium facta simul ac dicta memoratu digna apud
alios latius diffusa sunt quam ut breuiter cognosci possint, ab inlustribus
electa auctoribus digerere constitui, ut documenta
sumere uolentibus longae inquisitionis labor absit. nec mihi cuncta conplectendi
cupido incessit: quis enim omnis aeui gesta modico uoluminum numero
conprehenderit, aut quis compos mentis domesticae peregrinaeque historiae seriem
felici superiorum stilo conditam uel adtentiore cura uel praestantiore facundia
traditurum se sperauerit? te igitur huic coepto, penes quem hominum deorumque
consensus maris ac terrae regimen esse uoluit, certissima salus patriae, Caesar,
inuoco, cuius caelesti prouidentia uirtutes, de quibus dicturus sum,
benignissime fouentur, uitia seuerissime uindicantur: nam si prisci oratores ab
Ioue optimo maximo bene orsi sunt, si excellentissimi uates a numine aliquo
principia traxerunt, mea paruitas eo iustius ad fauorem tuum decucurrerit, quo
cetera diuinitas opinione colligitur, tua praesenti fide paterno auitoque sideri
par uidetur, quorum eximio fulgore multum caerimoniis nostris inclitae
claritatis accessit: reliquos enim deos accepimus, Caesares dedimus. et quoniam
initium a cultu deorum petere in animo est, de condicione eius summatim
disseram.
[1,1] 1.1.1 Maiores statas sollemnesque caerimonias pontificum scientia, bene
gerendarum rerum auctoritates augurum obseruatione, Apollinis praedictiones
uatum libris, portentorum depulsi<one>s Etrusca disciplina explicari uoluerunt.
prisco etiam instituto rebus diuinis opera datur, cum aliquid conmendandum est,
precatione, cum exposcendum, uoto, cum soluendum, gratulatione, cum inquirendum
uel extis uel sortibus, inpetrito, cum sollemni ritu peragendum, sacrificio, quo
etiam ostentorum ac fulgurum denuntiationes procurantur.
Tantum autem studium antiquis non solum seruandae sed etiam amplificandae
religionis fuit, ut florentissima tum et opulentissima ciuitate decem principum
filii senatus consulto singulis Etruriae populis percipiendae sacrorum
disciplinae gratia traderentur, Cererique, quam more Graeco uenerari
instituerant, sacerdotem a Velia, cum id oppidum nondum ciuitatem accepisset,
nomine Calliphanam peterent (uel, ut alii dicunt, Calliphoenam), ne deae
uetustis ritibus perita deesset antistes.
Cuius cum in urbe pulcherrimum templum haberent, Gracchano tumultu moniti
Sibyllinis libris ut uetustissimam Cererem placarent, Hennam, quoniam sacra eius
inde orta credebant, X uiros ad eam propitiandam miserunt. item Matri deum saepe
numero imperatores nostri conpotes uictoriarum suscepta uota Pessinuntem
profecti soluerunt.
1.1.2 Metellus vero pontifex maximus Postumium consulem eundemque flaminem
Martialem ad bellum gerendum Africam petentem, ne a sacris discederet, multa
dicta urbem egredi passus non est, religionique summum imperium cessit, quo<d>
tuto se Postumius Martio certamini conmissurus non uidebatur caerimoniis Martis
desertis.
1.1.3 Laudabile duodecim fascium religiosum obsequium, laudabilior quattuor et
XX in consimili re oboedientia: a Tiberio enim Graccho ad collegium augurum
litteris ex prouincia missis, quibus significabat se, cum libros ad sacra populi
pertinentes legeret, animaduertisse uitio tabernaculum captum comitiis
consularibus, quae ipse fecisset, eaque re ab auguribus ad senatum relata iussu
eius C- Figulus e Gallia, Scipio Nasica e Corsica Romam redierunt et se
consulatu abdicauerunt.
1.1.4 Consimili ratione P- Cloelius <Siculus>, M- Cornelius Cethegus, C-
Claudius propter exta parum curiose admota (deorum inmortalium <aris> uariis
temporibus bellisque diuersis) flaminio abire iussi sunt coactique etiam.
1.1.5 At <Q-> Sulpicio inter sacrificandum e capite apex prolapsus idem
sacerdotium abstulit, occentusque soricis auditus Fabio Maximo dictaturam, C-
Flaminio magisterium equitum deponendi causam praebuit.
1.1.6 Adiciendum his quod P- Licinio pontifici maximo uirgo Vestalis, quia
quadam nocte parum diligens ignis aeterni custos fuisset, digna uisa est quae
flagro admoneretur.
1.1.7 Maximae uero uirginis Aemiliae discipulam extincto igne tutam ab omni
reprehensione Vestae numen praestitit. qua adorante, cum carbasum, quem optimum
habebat, foculo inposuisset, subito ignis emicuit.
1.1.8 Non mirum igitur, si pro eo imperio augendo custodiendoque pertinax deorum
indulgentia semper excubuit, quo tam scrupulosa cura paruula quoque momenta
religionis examinari uidentur, quia numquam remotos ab exactissimo cultu
caerimoniarum oculos habuisse nostra ciuitas existimanda est. in qua cum <M->
Marcellus quintum consulatum gerens templum Honori et Virtuti Clastidio prius,
deinde Syracusis potitus nuncupatis debitum uotis consecrare uellet, a collegio
pontificum inpeditus est, negante unam cellam duobus diis recte dicari: futurum
enim, si quid prodigii in ea accidisset, ne dinosceretur utri rem diuinam fieri
oporteret, nec duobus nisi certis diis una sacrificari solere. ea pontificum
admonitione effectum est ut Marcellus separatis aedibus Honoris ac Virtutis
simulacra statueret, neque aut collegio pontificum auctoritas amplissimi uiri
aut Marcello adiectio inpensae inpedimento fuit quo minus religionibus suus
tenor suaque obseruatio redderetur.
1.1.9 Obruitur tot et tam inlustribus consularibus L- Furius Bibaculus
exemplique locum uix post Marcellum inuenit, sed pii simul ac religiosi animi
laude fraudandus non est. qui praetor a patre suo collegii Saliorum magistro
iussus sex lictoribus praecedentibus arma ancilia tulit, quamuis uacationem
huius officii honoris beneficio haberet: omnia namque post religionem ponenda
semper nostra ciuitas duxit, etiam in quibus summae maiestatis conspici decus
uoluit. quapropter non dubitauerunt sacris imperia seruire, ita se humanarum
rerum futura regimen existimantia, si diuinae potentiae bene atque constanter
fuissent famulata.
1.1.10 Quod animi iudicium in priuatorum quoque pectoribus uersatum est: urbe
enim a Gallis capta, cum flamen Quirinalis uirginesque Vestales sacra onere
partito ferrent, easque pontem sublicium transgressas et cliuum, qui ducit ad
Ianiculum, ascendere incipientes L- Albanius plaustro coniugem et liberos uehens
aspexisset, propior publicae religioni quam priuatae caritati suis ut plaustro
descenderent inperauit atque in id uirgines et sacra inposita omisso coepto
itinere Caere oppidum peruexit, ubi cum summa ueneratione recepta. grata memoria
ad hoc usque tempus hospitalem humanitatem testatur: inde enim institutum est
sacra caerimonias uocari, quia Caeretani ea infracto rei publicae statu perinde
ac florente sancte coluerunt. quorum agreste illud et sordidius plaustrum
tempestiue capax cuiuslibet fulgentissimi triumphalis currus uel aequauerit
gloriam uel antecesserit.
1.1.11 Eadem rei publicae tempestate C- Fabius Dorsuo memorabile exemplum
seruatae religionis dedit: namque Gallis Capitolium obsidentibus, ne statum
Fabiae gentis sacrificium interrumperetur, gabino ritu cinctus, manibus
umerisque sacra gerens per medias hostium stationes in Quirinalem collem
peruenit. ubi omnibus sollemni more peractis in Capitolium propter diuinam
uenerationem uictricium armorum perinde ac uictor rediit.
1.1.12 Magna conseruandae religionis etiam P- Cornelio Baebio Tamphilo
consulibus apud maiores nostros acta cura est. si quidem in agro L- Petili
scribae sub Ianiculo cultoribus terram altius uersantibus, duabus arcis lapideis
repertis, quarum in altera scriptura indicabat corpus Numae Pompili fuisse, in
altera libri reconditi erant Latini septem de iure pontificum totidemque Graeci
de disciplina sapientiae, Latinos magna diligentia adseruandos curauerunt,
Graecos, quia aliqua ex parte ad soluendam religionem pertinere existimabantur,
Q- Petilius praetor urbanus ex auctoritate senatus per uictimarios facto igni in
conspectu populi cremauit: noluerunt enim prisci uiri quidquam in hac adseruari
ciuitate, quo animi hominum a deorum cultu auocarentur.
1.1.13 Tarquinius autem rex M- Atilium duumuirum, quod librum secreta ri<tu>um
ciuilium sacrorum continentem, custodiae suae conmissum corruptus Petronio
Sabino describendum dedisset, culleo insutum in mare abici iussit, idque
supplicii genus multo post parricidis lege inrogatum est, iustissime quidem,
quia pari uindicta parentum ac deorum uiolatio expianda est.
1.1.14 Sed quae ad custodiam religionis adtinent, nescio an omnes M- Atilius
Regulus praecesserit, qui ex uictore speciosissimo insidiis Hasdrubalis et
Xantippi Lacedaemonii ducis ad miserabilem captiui fortunam deductus ac missus
ad senatum populumque Romanum legatus, ut (ex) se et uno et sene conplures
Poenorum iuuenes pensarentur, in contrarium dato consilio Carthaginem petiit,
non quidem ignarus ad quam crudeles quamque merito sibi infestos (deos)
reuerteretur, uerum quia his iurauerat, si captiui eorum redditi non forent, ad
eos sese rediturum. potuerunt profecto dii inmortales efferatam mitigare
saeuitiam. ceterum, quo clarior esset Atilii gloria, Carthaginienses moribus
suis uti passi sunt, tertio Punico bello religiosissimi spiritus tam crudeliter
uexati urbis eorum interitu iusta exacturi piacula.
1.1.15 Quanto nostrae ciuitatis senatus uenerabilior in deos! qui post Cannensem
cladem decreuit ne matronae ultra tricesimum diem luctus suos extenderent, uti
ab his sacra Cereris peragi possent, quia maiore paene Romanarum uirium parte in
execrabili ac diro solo iacente nullius penates maeroris expertes erant. itaque
matres ac filiae coniugesque et sorores nuper interfectorum abstersis lacrimis
depositisque doloris insignibus candidam induere uestem et aris tura dare
coactae sunt. qua quidem constantia optinendae religionis magnus caelestibus
iniectus est rubor ulterius aduersus eam saeuiendi gentem, quae ne iniuriarum
quidem acerbitate ab eorum cultu absterreri potuerit.
1.1.16 Creditum est Varronem consulem apud Cannas cum Carthaginiensibus tam
infeliciter dimicasse ob iram Iunonis, quod, cum ludos circenses aedilis
faceret, in Iouis optimi maximi tensa eximia facie puerum histrionem ad exuuias
tenendas posuisset. quod factum, post aliquot annos memoria repetitum,
sacrificiis expiatum est.
1.1.17 Hercules quoque detractae religionis suae et grauem et manifestam poenam
exegisse traditur: nam cum Potitii sacrorum eius ritum, quem pro dono genti
eorum ab ipso adsignatum uelut hereditarium optinuerant, auctore Appio censore
ad humile seruorum <publicorum> ministerium transtulissent, omnes, qui erant
numero super XXX, puberes intra annum extincti sunt nomenque Potitium in XII
familias diuisum ~ prope interiit, Appius uero luminibus captus est.
1.1.18 Acer etiam sui numinis uindex Apollo, qui Carthagine a Romanis oppressa
ueste aurea nudatus id egit ut sacrilegae manus inter fragmenta eius abscisae
inuenirentur.
1.1.19 Nec minus efficax ultor contemptae religionis filius quoque eius
Aesculapius, qui (consecratum templo suo lucum a Turullio praefecto Antonii ad
naues ei faciendas magna ex parte succisum dolens) inter ipsum nefarium
ministerium, deuictis partibus Antonii, imperio Caesaris morti destinatum
Turullium manifestis numinis sui uiribus in eum locum, quem uiolauerat, traxit
effecitque ut ibi potissimum a militibus Caesarianis occisus eodem exitio et
euersis iam arboribus poenas lueret et adhuc superantibus inmunitatem consimilis
iniuriae pareret suamque uenerationem, quam apud colentes maximam semper
habuerat, deus multiplicauit.
1.1.20 Q- autem Fuluius Flaccus inpune non tulit, quod in censura tegulas
marmoreas ex Iunonis Laciniae templo in aedem Fortunae equestris, quam Romae
faciebat, transtulit: negatur enim post hoc factum mente constitisse. quin etiam
per summam aegritudinem animi expirauit, cum ex duobus filiis in Illyrico
militantibus alterum decessisse, alterum grauiter audisset adfectum. cuius casu
motus senatus tegulas Locros reportandas curauit decretique circumspectissima
sanctitate inpium opus censoris retexuit.
1.1.21 tam me hercule quam Plemini legati Scipionis in thesauro Proserpinae
spoliando sceleratam auaritiam iusta animaduersione uindicauit: cum enim eum
uinctum Romam pertrahi iussisset, ~ qui ante causae dictionem in carcere
taeterrimo genere morbi consumptus est, pecuniam dea eiusdem senatus imperio et
quidem summam duplicando recuperauit.
1.1.ext.1 Quae, quod ad Plemini facinus pertinuit, bene a patribus conscriptis
uindicata, quod ad uiolentas regis Pyrri sordes attinuerat, se ipsa potenter
atque efficaciter defendit: coactis enim Locrensibus ex thesauro eius magnam
illi pecuniam dare, cum onustus nefaria praeda nauigaret, ui subitae tempestatis
tota cum classe uicinis deae litoribus inlisus est, in quibus pecunia incolumis
reperta sanctissimi thesauri custodiae restituta est.
1.1.ext.2 At non similiter Masinissa rex. cuius cum praefectus classis Melitam
appulisset et aeque ex fano Iunonis dentes eburneos eximiae magnitudinis
sublatos ad eum pro dono adtulisset, ut conperit unde essent aduecti,
quinqueremi reportandos Melitam inque templo Iunonis conlocandos curauit,
insculptos gentis suae litteris significantibus regem ignorantem eos accepisse,
libenter deae reddidisse. factum Masinissae animo quam Punico sanguini
conueniens! Quamquam quid attinet mores natione perpendi? in media barbaria ortus
sacrilegium alienum rescidit alienum.
1.1.ext.3 Syracusis genitus Dionysius tot sacrilegia sua,
quot iam recognoscemus, iocosis dictis prosequi uoluptatis loco duxit: fano enim
Proserpinae spoliato Locris, cum per altum secundo uento classe ueheretur,
ridens amicis 'uidetisne' ait 'quam bona nauigatio ab ipsis dis inmortalibus
sacrilegis tribuatur?' detracto etiam Ioui Olympio magni ponderis aureo amiculo,
quo eum tyrannus Gelo e manubiis Carthaginiensium ornauerat, iniectoque ei laneo
pallio dixit aestate graue esse aureum amiculum, hieme frigidum, laneum autem ad
utrumque tempus anni aptius. idem Epidauri Aesculapio barbam auream demi iussit,
quod adfirmaret non conuenire patrem Apollinem inberbem, ipsum barbatum
conspici. idem mensas argenteas atque aureas e fanis sustulit, quodque in his
more Graeciae scriptum erat bonorum deorum eas esse, uti se bonitate eorum
praedicauit. idem Victorias aureas et pateras et coronas, quae simulacrorum
porrectis manibus sustinebantur, tollebat et eas se accipere, non auferre
dicebat, perquam stultum esse argumentando, a quibus bona precamur, ab his
porrigentibus nolle sumere. qui, tametsi debita supplicia non exsoluit, dedecore
tamen fili mortuus poenas pependit, quas uiuus effugerat: lento enim gradu ad
uindictam sui diuina procedit ira tarditatemque supplicii grauitate pensat.
1.1.ext.4 In quam ne incideret Timasitheus Liparitanorum princeps ~ consilio
sibi aliter atque uniuersae patriae utili prouidit exemplo: excepta namque in
freto a ciuibus suis piraticam exercentibus magni ponderis aurea cratera, quam
Romani Pythio Apollini decimarum nomine dicatam, manibus uenundantium
ereptam deo Delphos perferendam curauit.
1.1.5. Milesia Ceres, Mileto ab Alexandro capta,
milites, qui templum spoliaturi irruperant, flamma obiecta
priuauit oculis.
1.1.6. Persæ mille nauium numero Delum compulsi
templo Apollinis religiosas potius manus quam rapaces
adhibuerunt.
1.1.7. Athenienses Protagoram philosophum pepulerunt,
quia scribere ausus fuerat, primum ignorare se
an dii essent; deinde, si sint, quales sint. Iidem Socratem
damnauerunt, quod nouam religionem introducere uidebatur.
Iidem Phidiam tulerunt, quandiu is marmore
potius quam ebore Mineruam fieri debere dicebat, quod
diutius nitor esset mansurus; sed ut adiecit, et uilius
stare, tacere iusserunt.
1.1.8. Diomedon, unus ex decem ducibus, quibus
Arginusae eadem pugna et uictoriam et damnationem
pepererunt, cum ad immeritum supplicium duceretur,
nihil aliud locutus est quam ut uota pro incolumitate
exercitus ab ipso nuncupata soluerentur.
[1,2] CAPUT II - De religione simulata
DE RELIGIONE SIMULATA A ROMANIS.
2.1. Numa Pompilius, ut populum Romanum
sacris obligaret, uolebat uideri sibi cum dea Egeria congressus
esse nocturnos, eiusque monitu se, quae acceptissima
diis immortalibus sacra forent, instituere.
2.2. Scipio Africanus non ante ad negotia publica
uel priuata ibat quam in cella Iouis Capitolini moratus
esset, et ideo Ioue genitus credebatur.
2.3. L- Sulla, quoties proelium committere destinabat,
paruum Apollinis signum Delphis sublatum in
conspectu militum complexus, orabat uti promissa maturaret.
2.4. Q- Sertorius per asperos Lusitaniae colles
ceruam albam trahebat, ab ea se quaenam aut agenda
aut uitanda essent praedicans admoneri.
DE RELIGIONE SIMULATA AB EXTERNIS
2.ext.1. Minos, Cretensium rex, nono quoque anno in
quoddam praealtum et uetusta religione consecratum
specus secedere solebat : et in eo moratus, tamquam a
Ioue, quo se ortum ferebat, traditas sibi leges perrogabat.
2.ext.2. Pisistratus in recuperanda tyrannide, quam
amiserat, simulatione reducentis se in arcem Mineruae
est usus, cum per ostentationem ignotae mulieris, que
Phye uocabatur, formatae ad habitum deae, Athenienses
deciperet.
2.ext.3. Lycurgus consilio Apollinis grauissime Lacedaemoniorum
ciuitati leges compositas ferre se persuasit.
2.ext.4. Zaleucus sub nomine Mineruae apud Locrenses
prudentissimus habitus est.
[1,3] CAPUT III - De peregrina religione reiecta.
3.1. Bacchanalium sacrorum mos nouus institutus,
cum ad perniciosam uesaniam iretur, sublatus est.
3.2. Lutatius Cerco qui primum punicum bellum
confecit, a senatu prohibitus est sortes Fortunae Praenestinae
adire : auspiciis enim patriis, non alienigenis,
rempublicam administrari oportere iudicabant.
3.3. C- Cornelius Hispalus, pretor peregrinus,
M- Popilio Laenate, L- Calpurnio coss-, edicto Chaldaeos
citra decimum diem abire ex urbe atque Italia iussit,
leuibus et ineptis ingeniis, fallaci siderum interpretatione,
quaestuosam mendaciis suis caliginem iniicientes. Idem
Iudaeos, qui Sabazi Iouis cultu mores Romanos inficere
conati sunt, domos suas repetere coegit.
3.4. L- AEmilius Paulus consul, cum senatus Isidis
et Serapis fana diruenda censuisset, eaque nemo opificum
attingere auderet, posita praetexta securim arripuit
templique eius foribus inflixit.
[1,4] CAPUT IV - De auspiciis
DE AUSPICIIS QUAE CEPERE ROMANI.
4.1. L- Tarquinius rex centuriis equitum, quas
Romulus auspicato conscripserat, alias adiicere cupiens,
cum ab Atto Nauio augure prohiberetur, offensus
interrogauit, possetne fieri, quod ipse mente conceperat.
Eo, augurio capto, posse fieri dicente, iussit nouacula
cotem discindi. Qua Attus allata, administrato incredibili
facto, effectum suae professionis oculis regis subiecit.
4.2. Ti- Gracchus, cum ad res nouas properaret,
auspicia domi prima luce petiit : quae perquam tristia
responderunt. Nam ianua egressus ita pedem offendit ut
digitus ei decuteretur. Tres deinde corui, in eum aduersum
occinentes, partem tegule decussam ante ipsum
propulerunt. Quibus ominibus contemptis, a Scipione
Nasica pontifice maximo decussus Capitolio fragmento
subsellii ictus procubuit.
4.3. P- Claudius bello punico primo, cum proelium
nauale committere uellet auspiciaque more maiorum
petiisset et pullarius non exire cauea pullos nuntiasset,
abiici eos in mare iussit dicens : « Quia esse nolunt,
bibant. » Et L- Iunius, P- Claudii collega, neglectis auspiciis,
classem tempestate amisit damnationisque ignominiam
uoluntaria morte praeuenit.
4.4. Cum Metellus pontifex maximus Tusculanum
peteret, corui duo in os eius aduersum ueluti iter impedientes
aduolauerunt uixque extuderunt ut domum
rediret. Insequenti nocte aedes Vestae arsit : quo incendio,
Metellus inter ipsos ignes raptum Palladium incolume
seruauit.
4.5. M- Ciceroni mors imminens auspicio praedicta
est : cum enim in uilla Caietana esset, coruus in conspectu
eius horologii ferrum loco motum excussit et protinus
ad ipsum tetendit ac laciniam togae eo usque morsu
tenuit donec seruus ad occidendum eum milites uenisse
nuntiaret.
4.6. M- Brutus cum reliquias exercitus sui aduersus
Caesarem et Antonium eduxisset, duae aquilae ex
diuersis castris aduolauerunt et edita inter se pugna
ea qun a parte Bruti adfuerat, male mulcata fugit.
DE AUSPICIIS QUAE CEPERE EXTERNI
4.ext.1. Cum rex Alexander urbem in AEgypto constituere
uellet, architectus Dinocrates, cum cretam non
haberet polentaque futurae urbis lineamenta deduxisset,
ingens auium multitudo proximo lacu emersa polentam
depasta est : quod sacerdotes Ægyptiorum interpretati
sunt, conuenarum frequentiæ alimentis suffecturam urbem.
4.ext.2. Deiotaro uero regi omnia fere auspicato gerenti
salutaris aquilae conspectus fuit : qua uisa abstinuit se
ab eius tecti usu, quod nocte insequenti ruina solo aequatum est.
[1,5] 1.5.init. Ominum etiam obseruatio aliquo contactu religioni innexa est, quoniam
non fortuito motu, sed diuina prouidentia constare creduntur.
1.5.1 Quae effecit ut urbe a Gallis disiecta, deliberantibus patribus
conscriptis utrum Veios migrarent an sua moenia restituerent, forte eo tempore
praesidio cohortibus redeuntibus centurio in comitio exclamaret 'signifer,
statue signum, hic optime manebimus': ea enim uoce audita senatus accipere se
omen respondit e uestigioque Veios transeundi consilium omisit. quam paucis
uerbis de domicilio futuri summi imperii confirmata est condicio! credo indignum
diis existimantibus prosperrimis auspiciis Romanum nomen ortum Veientanae urbis
appellatione mutari inclitaeque uictoriae decus modo abiectae urbis ruinis infundi.
1.5.2 Huius tam praeclari operis auctor Camillus, cum esset precatus ut, si cui
deorum nimia felicitas populi Romani uideretur, eius inuidia suo aliquo
incommodo satiaretur, subito lapsu decidit. quod omen ad damnationem, qua postea
oppressus est, pertinuisse uisum est. merito autem de laude inter se uictoria et
pia precatio amplissimi uiri certauerint: aeque enim uirtutis est et bona
patriae auxisse et mala in se transferri uoluisse.
1.5.3 Quid illud, quod L- Paulo consuli euenit, quam memorabile! cum ei sorte
obuenisset ut bellum cum rege Perse gereret et domum e curia regressus filiolam
suam nomine Tertiam, quae tum erat admodum paruula, osculatus tristem
animaduerteret, interrogauit quid ita eo uultu esset. quae respondit Persam
perisse. decesserat autem catellus, quem puella in deliciis habuerat, nomine
Persa. arripuit igitur omen Paulus exque fortuito dicto quasi certam spem
clarissimi triumphi animo praesumpsit.
1.5.4 At Caecilia Metelli, dum sororis filiae, adultae aetatis uirgini, more
prisco nocte concubia nuptiale petit omen, ipsa fecit: nam cum in sacello quodam
eius rei gratia aliquamdiu persedisset nec (aliqua) ulla uox proposito congruens
esset audita, fessa longa standi mora puella rogauit materteram ut sibi
paulisper locum residendi adcommodaret. cui illa 'ego uero' inquit 'libenter
tibi mea sede cedo'. quod dictum ab indulgentia profectum ad certi ominis
processit euentum, quoniam Metellus non ita multo post mortua Caecilia uirginem,
de qua loquor, in matrimonium duxit.
1.5.5 C- autem Mario obseruatio ominis procul dubio saluti fuit, quo tempore
hostis a senatu iudicatus in domum Fanniae Minturnis custodiae causa deductus
est. animaduertit enim asellum, cum ei pabulum obiceretur, neglecto eo ad aquam
procurrentem. quo spectaculo deorum prouidentia quod sequeretur oblatum ratus,
alioquin etiam interpretandarum religionum peritissimus, a multitudine, quae ad
opem illi ferendam confluxerat, inpetrauit ut ad mare perduceretur ac protinus
nauiculam conscendit eaque in Africam peruectus arma Sullae uictricia effugit.
1.5.6 Pompeius uero Magnus in acie Pharsalica uictus a Caesare, fuga quaerens
salutem cursum in insulam Cyprum, ut aliquid in ea uirium contraheret, classe
direxit adpellensque ad oppidum Paphum conspexit in litore speciosum aedificium
gubernatoremque interrogauit quod ei nomen esset. qui respondit g-Katohbasileia
uocari. quae uox spem eius (quae) quantulamcumque (restabat) conminuit, neque id
dissimulanter tulit: auertit enim oculos ab illis tectis ac dolorem, quem ex
diro omine ceperat, gemitu patefecit.
1.5.7 M- etiam Bruti dignus admisso parricidio euentus omine designatus est, si
quidem post illud nefarium opus natalem suum celebrans, cum Graecum uersum
expromere uellet, ad illud potissimum Homericum referendum animo tetendit:
g-Alla g-me g-Moir' g-oloeh g-kai g-Lehtous g-ektanen g-huios,
qui deus Philippensi acie a Caesare et Antonio signo datus in eum tela conuertit.
1.5.8 Consentaneo uocis iactu C- Cassii aurem fortuna peruellit, quem orantibus
Rhodiis ne ab eo cunctis deorum simulacris spoliarentur, Solem a se relinqui
respondere uoluit, ut rapacissimi uictoris insolentiam dicti tumore protraheret
abiectumque Macedonica pugna non effigiem Solis, quam tantummodo supplicibus
cesserat, sed ipsum solem re uera relinquere cogeret.
1.5.9 Adnotatu dignum illud quoque omen, sub quo Petilius consul in Liguria
bellum gerens occiderit: nam cum montem, cui Leto cognomen erat, oppugnaret
interque adhortationem militum dixisset 'hodie ego Letum utique capiam',
inconsideratius proeliando fortuitum iactum uocis leto suo confirmauit.
1.5.ext.1 Adici nostris duo eiusdem generis alienigena exempla non absurde
possunt. Sami Prienensibus auxilium aduersus Caras inplorantibus adrogantia
instincti pro classe et exercitu sibullam eis derisus gratia miserunt. quam illi
uelut diuinitus datum praesidium interpretati libenter receptam uera fatorum
praedictione uictoriae ducem habuerunt.
1.5.ext.2 Ne Apolloniatae quidem paenitentiam egerunt, quod, cum bello Illyrico
pressi Epidamnios ut sibi opem ferrent orassent atque illi flumen uicinum
moenibus suis nomine Aeantem in adiutorium eorum sese mittere dixissent,
'accipimus quod datur' responderunt eique primum in acie locum perinde ac duci
adsignarunt: ex insperato enim superatis hostibus successum suum omini acceptum
referentes et tunc Aeanti ut deo immolauerunt et deinceps omnibus proeliis duce
uti instituerunt.
[1,6] 1.6.1 Prodigiorum quoque, quae aut secunda aut ad uersa acciderunt, debita
proposito nostro relatio est.
Seruio Tullio etiam tum puerulo dormienti circa caput flammam emicuisse
domestico<rum> oculi adnotauerunt. quod prodigium Anci regis Marci uxor Tanaquil
admirata, serua natum in modum filii educauit et ad regium fastigium euexit.
1.6.2 Aeque felicis euentus illa flamma, quae ex L- Marci ducis duorum
exercituum, quos interitus Publi et Gnaei Scipionum in Hispania debilitauerat,
capite contionantis eluxit: namque eius aspectu pauidi adhuc milites pristinam
recuperare fortitudinem admoniti VIII et XXX milibus hostium caesis magnoque
numero in potestatem redacto bina castra Punicis opibus referta ceperunt.
1.6.3 Item, cum bello acri et diutino Veientes a Romanis intra moenia conpulsi
capi non possent, eaque mora non minus obsidentibus quam obsessis intolerabilis
uideretur, exoptatae uictoriae iter miro prodigio di inmortales patefecerunt:
subito enim Albanus lacus neque caelestibus auctus imbribus neque inundatione
ullius amnis adiutus solitum stagni modum excessit. cuius rei explorandae gratia
legati ad Delphicum oraculum missi rettulerunt praecipi sortibus ut aquam eius
lacus emissam per agros diffunderent: sic enim Veios <uenturos> in potestatem
populi Romani. quod prius quam legati renuntiarent, aruspex Veientium a milite
nostro, quia domestici interpretes deerant, raptus et in castra perlatus futurum
dixerat. ergo senatus duplici praedictione monitus eodem paene tempore et
religioni paruit et hostium urbe potitus est.
1.6.4 Nec parum prosperi successus quod sequitur. L- Sulla consul sociali bello,
cum in agro Nolano ante praetorium immolaret, subito ab ima parte arae prolapsam
anguem prospexit. qua uisa Postumi aruspicis hortatu continuo exercitum in
expeditionem eduxit ac fortissima Samnitium castra cepit. quae uictoria
futurae eius amplissimae potentiae gradus et fundamentum extitit.
1.6.5 Praecipuae admirationis etiam illa prodigia, quae C- Volumnio Ser-
Sulpicio consulibus in urbe nostra inter initia motusque bellorum acciderunt:
bos namque mugitu suo in sermonem humanum conuerso nouitate monstri audientium
animos exterruit. carnis quoque in modum nimbi dissipatae partes ceciderunt,
quarum maiorem numerum praepetes diripuerunt aues, reliquum humi per aliquot
dies neque odore taetro neque deformi aspectu mutatum iacuit. Eiusdem generis
monstra alio tumultu credita sunt: puerum infantem semenstrem in foro boario
triumphum <clamasse>, alium cum elephantino capite natum, in Piceno lapidibus
pluisse, in Gallia lupum uigili e uagina gladium abstulisse, in Sardinia scuta
duo sanguinem sudasse, Antii metentibus cruentas spicas in corbem decidisse,
Caerites aquas sanguine mixtas fluxisse. bello etiam Punico secundo constitit
Cn- Domiti bouem dixisse 'caue tibi, Roma'.
1.6.6 C- autem Flaminius inauspicato consul creatus cum apud lacum Trasimennum
cum Hannibale conflicturus conuelli signa iussisset, lapso equo super caput eius
humi prostratus est nihilque eo prodigio inhibitus, signiferis negantibus signa
moueri sua sede posse, malum, ni ea continuo effodissent, minatus est. uerum
huius temeritatis utinam sua tantum, non etiam populi Romani maxima clade poenas
pependisset! in ea namque acie XV Romanorum caesa, VI capta, X fugata sunt.
consulis obtruncati corpus ad funerandum ab Hannibale quaesitum, qui, quantum in
ipso fuerat, Romanum sepelierat imperium.
1.6.7 Flamini autem praecipitem audaciam C- Hostilius Mancinus uaesana
perseuerantia subsequitur. cui consuli in Hispaniam ituro haec prodigia
acciderunt: cum Lauinii sacrificium facere uellet, pulli cauea emissi in
proximam siluam fugerunt summaque diligentia quaesiti reperiri nequiuerunt. cum
ab Herculis portu, quo pedibus peruenerat, nauem conscenderet, talis uox sine
ullo auctore ad aures eius peruenit, 'Mancine, mane'. qua territus, cum itinere
conuerso Genuam petisset et ibi scapham esset ingressus, anguis eximiae
magnitudinis uisus e conspectu abiit. ergo prodigiorum <numerum> numero
calamitatium aequauit, infelici pugna, turpi foedere, deditione funesta.
1.6.8 Minus miram in homine parum considerato temeritatem Ti- Gracchi grauissimi
ciuis tristis exitus et prodigio denuntiatus nec euitatus consilio facit: consul
enim cum in Lucanis sacrificaret, angues duae ex occulto prolapsae repente
hostiae, quam immolauerat, adeso iocinore in easdem se latebras retulerunt. ob
id deinde factum instaurato sacrificio idem prodigii euenit. tertia quoque caesa
uictima diligentiusque adseruatis extis neque adlapsus serpentium arceri neque
fuga inpediri potuit. quod quamuis aruspices ad salutem imperatoris pertinere
dixissent, Gracchus tamen non cauit ne perfidi hospitis sui Flaui insidiis in
eum locum deductus, in quo Poenorum dux Mago cum armata manu delituerat, inermis
occideretur.
1.6.9 Et consulatus collegium et erroris societas et par genus mortis a Ti-
Graccho ad <M-> Marcelli memoriam me trahit. is captarum Syracusarum et
Hannibalis ante Nolana moenia a se primum fugere coacti gloria inflammatus, cum
summo studio niteretur ut Poenorum exercitum aut in Italia prosterneret aut
Italia pelleret, sollemnique sacrificio uoluntates deorum exploraret, quae prima
hostia ante foculum cecidit, eius iecur sine capite inuentum est, proxima caput
iocinoris duplex habuit. quibus inspectis aruspex tristi uultu non placere sibi
exta, quia secundum truncata laeta apparuissent, respondit. ita monitus M-
Marcellus ne quid temere conaretur, insequenti nocte speculandi gratia cum
paucis egredi ausus, a multitudine hostium in Bruttis circumuentus aeque magnum
dolorem ac detrimentum patriae interitu suo attulit.
1.6.10 Nam Octauius consul dirum omen quemadmodum timuit, ita uitare non potuit:
e simulacro enim Apollinis per se abrupto capite et ita infixo humi, ut auelli
nequiret, armis cum collega suo dissidens Cinna praesumpsit animo ea re
significari exi tium suum in quem metuens augurium tristi fine uitae incidit, ac
tum demum immobile dei caput terra refigi potuit.
1.6.11 Non sinit nos M- Crassus, inter grauissimas Romani imperii iacturas
numerandus, hoc loco de se silentium agere, plurimis et euidentissimis ante
tantam ruinam monstrorum pulsatus ictibus. ducturus erat a Carris aduersus
Parthos exercitum. pullum ei traditum est paludamentum, cum in proelium
exeuntibus album aut purpureum dari soleat. maesti et taciti milites ad
principia conuenerunt, qui uetere instituto cum clamore alacri adcurrere
debebant. aquilarum altera uix conuelli a primo pilo potuit, altera aegerrime
extracta in contrariam ac ferebatur partem se ipsa conuertit. magna haec
prodigia, sed (et) illae clades aliquanto maiores, tot pulcherrimarum legionum
interitus, tam multa signa hosti<li>bus intercepta manibus, tantum Romanae
militiae decus barbarorum obtritum equitatu, optimae indolis filii cruore
paterni respersi oculi, corpus imperatoris inter promiscuas cadauerum strues
auium ferarumque laniatibus obiectum. uellem quidem placidius, sed quod relatu
uerum est. sic deorum spreti monitus excandescunt, sic humana consilia
castigantur, ubi se caelestibus praeferunt.
1.6.12 Cn- etiam Pompeium Iuppiter omnipotens abunde monuerat ne cum C- Caesare
ultimam belli fortunam experiri contenderet, egresso a Dyrrachio aduersa agmini
eius fulmina iaciens, examinibus apium signa obscurando, subita tristitia
implicatis militum animis, nocturnis totius exercitus terroribus, ab ipsis
altaribus hostiarum fuga. sed inuictae leges necessitudinis pectus alioquin
procul amentia remotum prodigia ista iusta aestimatione perpendere passae non
sunt. itaque, dum illa eleuat, auctoritatem amplissimam et opes priuato fastigio
excelsiores omniaque ornamenta, quae ab ineunte adulescentia ad inuidiam usque
contraxerat, spatio unius diei confregit. quo constat in delubris deum sua
sponte signa conuersa, militarem clamorem strepitumque armorum adeo magnum
Antiochiae et Ptolemaide auditum, ut in muros concurreretur, sonum tympanorum
Pergami abditis delubri editum, palmam uiridem Trallibus in aede Victoriae sub
Caesaris statua inter coagmenta lapidum iustae magnitudinis enatam. quibus
apparet caelestium numen et Caesaris gloriae fauisse et Pompei errorem inhibere
uoluisse.
1.6.13 Tuas aras tuaque sanctissima templa, diue Iuli, ueneratus oro ut propitio
ac fauenti numine tantorum casus uirorum sub tui exempli praesidio ac tutela
delitescere patiaris: te enim accepimus eo die, quo purpurea ueste uelatus aurea
in sella consedisti, ne maximo studio senatus exquisitum et delatum honorem
spreuisse uidereris, priusquam exoptatum ciuium oculis conspectum tui offerres,
cultui religionis, in quam mox eras transiturus, uacasse mactatoque opimo boue
cor in extis non repperisse, ac responsum tibi ab Spurinna aruspice pertinere id
signum ad uitam et consilium tuum, quod utraque haec corde continerentur. erupit
deinde eorum parricidium, qui, dum te hominum numero subtrahere uolunt, deorum
concilio adiecerunt.
1.6.ext.1 Claudatur hoc exemplo talium ostentorum domestica relatio, ne, si
ulterius Romana adprehendero, e caelesti templo ad priuatas domos non ~
consentaneos usus transtulisse uidear. adtingam igitur externa, quae Latinis
litteris inserta, ut auctoritatis minus habent, ita aliquid gratae uarietatis
adferre possunt. In exercitu Xerxis, quem ad peruincendum Graeciam
contraxerat, equae partu leporem editum constat. quo genere monstri tanti
apparatus significatus est euentus: nam qui mare classibus, terram pedestri operuerat
exercitu, ut fugax animal pauido regressu regnum suum repetere est coactus. Eidem montem
Athon uix tandem transgresso, priusquam Athenas deleret, Lacedaemonis inuadendae
consilium agitanti admirabile inter cenam prodigium incidit: infusum namque
paterae eius uinum in sanguinem, nec semel sed iterum et tertio conuersum est.
qua de re consulti magi monuerunt ut se ab incepto proposito abstineret: et si
quod uestigium in uaecordi pectore sensus fuisset, abstinuisset, ante de Leonida et
Spartanis abunde monitus.
1.6.ext.2 Midae uero, cuius imperio Phrygia fuit subiecta, puero dormienti
formicae in os grana tritici congesserunt. parentibus deinde eius corsus
prodigium tenderet explorantibus augures responderunt omnium illum mortalium
futurum ditissimum. nec uana praedictio extitit: nam Midas cunctorum paene regum
opes abundantia pecuniae antecessit infantiaeque incunabula uili deorum munere
donata onustis auro atque argento gazis pensauit.
1.6.ext.3 Formicis Midae iure meritoque apes Platonis praetulerim: illae enim
caducae ac fragilis, hae solidae et aeternae felicitatis indices extiterunt,
dormientis in cunis paruuli labellis mel inserendo. qua re audita prodigiorum
interpretes singularem eloquii suauitatem ore eius emanaturam dixerunt. ac mihi
quidem illae apes non montem Hymettium tymi flore redolentem, sed Musarum
Heliconios colles omni genere doctrinae uirentis dearum instinctu depastae
maximo ingenio dulcissima summae eloquentiae instillasse uidentur alimenta.
[1,7] 1.7.1 Sed quoniam diuitem Midae disertumque Platonis somnum adtigi, referam quam
certis imaginibus multorum quies adumbrata sit. quem locum unde potius ordiar
quam a diui Augusti sacratissima memoria? eius medico Artorio somnum capienti
nocte, quam dies insecutus est, quo in campis Philippiis Romani inter se
exercitus concurrerunt, Mineruae species oborta praecepit ut illum graui morbo
implicitum moneret ne propter aduersam ualitudinem proximo proelio non
interesset. quod cum Caesar audisset, lectica se in aciem deferri iussit. ubi
dum supra uires corporis pro adipiscenda uictoria excubat, castra eius a Bruto
capta sunt. quid ergo aliud putamus quam diuino numine effectum ne destinatum
iam immortalitati caput indignam caelesti spiritu fortunae uiolentiam sentiret?
1.7.2 Augustum uero praeter naturalem animi in omnibus rebus subtiliter
perspiciendis uigorem etiam recens et domesticum exemplum ut Artori somnio
obtemperaret admonuit: audiuerat enim diui Iuli patris sui uxorem Calpurniam
nocte, quam is ultimam in terris egit, in quiete uidisse multis eum confectum
uulneribus in suo sinu iacentem, somnique atrocitate uehementer exterritam
rogare non destitisse ut proximo die curia se abstineret. at illum, ne muliebri
somnio motus id fecisse existimaretur, senatum, in quo ei parricidarum manus
adlatae sunt, habere contendisse. non est inter patrem et filium ullius rei
conparationem fieri praesertim diuinitatis fastigio iunctos, sed iam alter
operibus suis aditum sibi ad caelum struxerat, alteri longus adhuc terrestrium
uirtutum orbis restabat. quapropter ab hoc tantummodo <im>pendentem mutationem
status cognosci, ab illo etiam differri dii immortales uoluerunt, ut aliud caelo
decus daretur, aliud promitteretur.
1.7.3 Illud etiam somnium et magnae admirationis et clari exitus, quod eadem
nocte duo consules P- Decius Mus et T- Manlius Torquatus Latino bello graui ac
periculoso non procul a Vesuui montis radicibus positis castris uiderunt:
utrique enim quaedam per quietem species praedixit ex altera acie imperatorem,
ex altera exercitum diis Manibus matrique Terrae deberi: utrius autem dux copias
hostium superque eas sese ipsum deuouisset, uictricem abituram. id luce proxima
consulibus sacrificio uel expiaturis, si posset auerti, uel, si certum deorum
etiam monitu uisum foret, exsecuturis hostiarum exta somnio congruerunt,
conuenitque inter eos, cuius cornu prius laborare coepisset, ut is capite suo
fata patriae lueret. quae neutro reformidante Decium depoposcerunt.
1.7.4 Sequitur aeque ad publicam religionem pertinens somnium. cum plebeis
quidam ludis pater familias per circum Flaminium, prius quam pompa induceretur,
seruum suum uerberibus mulcatum sub furca ad supplicium egisset, <T>- Latinio
homini ex plebe Iuppiter in quiete praecepit ut consulibus diceret sibi
praesultorem ludis circensibus proximis non placuisse: quae res nisi adtenta
ludorum instauratione expiata esset, secuturum non mediocre urbis periculum.
ille ueritus ne cum aliquo incommodo suo religione summum implicaret imperium,
silentium egit, e uestigioque filius eius subita ui morbi correptus interiit.
ipse etiam per quietem ab eodem deo interrogatus an satis magnam poenam neglecti
imperii sui pependisset, in proposito perseuerans debilitate corporis solutus
est ac tum demum ex consilio amicorum lecticula ad tribunal consulum et inde ad
senatum perlatus ordine totius casus sui exposito magna cum omnium admiratione
recuperata membrorum firmitate pedibus domum rediit.
1.7.5 Ac ne illud quidem inuoluendum silentio. inimicorum conspiratione urbe
pulsus M- Cicero, cum in uilla quadam campi Atinatis deuersaretur, animo in
somnum profuso per loca deserta et inuias regiones uaganti sibi C- Marium
consulatus ornatum insignibus putauit obuium factum, interrogantem eum quid ita
tam tristi uultu incerto itinere ferretur. audito deinde casu, quo
conflictabatur, conprehendisse dexteram suam ac se proximo lictori in monumentum
ipsius ducendum tradidisse, quod diceret ibi esse ei laetioris status spem
repositam. nec aliter euenit: nam in aede Iouis Mariana senatus consultum de
reditu est eius factum.
1.7.6 C- autem Graccho inminentis casus atrocitas palam atque aperte per quietem
denuntiata est: somno enim pressus Tiberii (Gracchi) fratris effigiem uidit
dicentis sibi nulla ratione eum uitare posse ne eo fato (non) periret, quo ipse
occidisset. id ex Graccho prius quam tribunatum, in quo fraternum exitum habuit,
iniret multi audierunt. Caelius etiam certus Romanae historiae auctor sermonem
de ea re ad suas aures illo adhuc uiuo peruenisse scribit.
1.7.7 Vincit huiusce somni dirum aspectum quod insequitur. apud Actium M-
Antonii fractis opibus Cassius Parmensis, qui partes eius secutus fuerat,
Athenas confugit. ubi concubia nocte cum sollicitudinibus et curis mente sopita
in lectulo iaceret, existimauit ad se uenire hominem ingentis magnitudinis,
coloris nigri, squalidum barba et capillo inmisso, interrogatumque quisnam esset
respondisse g-kakon g-daimona. perterritus deinde taetro uisu et nomine horrendo
seruos inclamauit sciscitatusque est ecquem talis habitus aut intrantem
cubiculum aut exeuntem uidissent. quibus adfirmantibus neminem illuc accessisse,
iterum se quieti et somno dedit, atque eadem animo eius obuersata species est.
itaque fugato somno lumen intro ferri iussit puerosque a se discedere uetuit.
inter hanc noctem et supplicium capitis, quo eum Caesar adfecit, paruulum
admodum temporis intercessit.
1.7.8 Propioribus tamen, ut ita dicam, lineis Haterii Rufi equitis Romani
somnium certo euentu admotum est. qui, cum gladiatorium munus Syracusis
ederetur, inter quietem retiari se manu confodi uidit idque postero die in
spectaculo consessoribus narrauit. incidit deinde ut proximo ab equite loco
retiarius cum murmillone introduceretur. cuius cum faciem uidisset, isdem dixit
ab illo retiario trucidari putasse protinusque inde discedere uoluit. illi
sermone suo metu eius discusso causam exitii misero attulerunt: retiarius enim
in eum locum conpulso murmillone et abiecto, dum iacentem ferire conatur,
traiectum gladio Haterium interemit.
1.7.ext.1 Hannibalis quoque ut detestandum Romano sanguini, ita certae
praedictionis somnium, cuius non uigiliae tantum sed etiam ipsa quies hostilis
imperio nostro fuit: hausit enim proposito et uotis suis conuenientem imaginem
existimauitque missum sibi ab Ioue mortali specie excelsiorem iuuenem inuadendae
Italiae ducem. cuius monitu primo uestigia nullam in partem <deflexis> secutus
oculis, mox humani ingenii prona uoluntate uetita scrutandi pone respiciens
animaduertit inmensae magnitudinis serpentem concitato impetu omne, quidquid
obuium fuerat, proterentem postque eam magno cum caeli fragore erumpentes nimbos
lucemque caliginosis inuolutam tenebris. adtonitus deinde quidnam <id> esset
monstri et quid portenderet interrogauit. hic dux 'Italiae uides' inquit
'uastitatem: proinde sile et cetera tacitis permitte fatis'.
1.7.ext.2 Quam bene Macedoniae rex Alexander per quietem uisa imagine
praemonitus erat ut uitae suae custos esset diligentior, si eum cauendi etiam
periculi consilio fortuna instruere uoluisset: namque Cassandri pestiferam sibi
dexteram somnio prius cognouit quam exitu sensit: existimauit enim ab illo se
interfici, cum eum numquam uidisset. interposito deinde tempore postquam in
conspectum uenit, nocturni metus patefacta imagine, ut Antipatri filium esse
cognouit, adiecto uersu Graeco, qui fidem somniorum eleuat, praeparati iam
aduersus caput suum ueneficii, quo occidisse Cassandri manu creditur,
suspicionem animo repulit.
1.7.ext.3 Longe indulgentius dii in poeta Simonide, cuius salutarem inter
quietem admonitionem consilii firmitate roborarunt: is enim, cum ad litus nauem
appulisset inhumatumque corpus iacens sepulturae mandasset, admonitus ab eo ne
proximo die nauigaret, in terra remansit. qui inde soluerant, fluctibus et
procellis in conspectu eius obruti sunt: ipse laetatus est, quod uitam suam
somnio quam naui credere maluisset. memor autem beneficii elegantissimo carmine
eius auctorem aeternitati consecrauit, melius illi et diuturnius in animis hominum
sepulcrum constituens quam in desertis et ignotis harenis struxerat.
1.7.ext.4 Efficax et illa quietis imago, quae Croesi regis animum maximo prius
metu, deinde etiam dolore confecit: nam e duobus filiis et ingeni agilitate et
corporis dotibus praestantiorem imperiique successioni destinatum Atym
existimauit ferro sibi ereptum. itaque quidquid ad euitandam denuntiatae cladis
acerbitatem pertinebat, nulla ex parte patria cura cessauit aduertere. solitus
erat iuuenis ad bella gerenda mitti, domi retentus est: habebat armamentarium
omnis generis telorum copia refertum, id quoque amoueri iussum: gladio cinctis
comitibus utebatur, uetiti sunt propius accedere. necessitas tamen aditum luctui
dedit: cum enim ingentis magnitudinis aper Olympi montis culta crebra cum
agrestium strage uastaret inusitatoque malo regium inploratum esset auxilium,
filius a patre extorsit ut ad eum opprimendum mitteretur, eo quidem facilius,
quod non dentis sed ferri saeuitia in metu reponebatur. uerum dum acri studio
interficiendi suem omnes sunt intenti, pertinax casus inminentis uiolentia
lanceam petendae ferae gratia missam in eum detorsit et quidem eam potissimum
dextram nefariae caedis crimine uoluit aspergi, cui tutela filii a patre mandata
erat, quamque Croesus inprudentis homicidii sanguine uiolatam hospitalis ueritus
deos supplicem sacrificio expiauerat.
1.7.ext.5 Ne Cyrus quidem superior inuictae fatorum necessitatis paruulum
argumentum est. cuius ortus ad imperium totius Asiae spectantis maternus auus
Astyages duo praenuntios somnii frustra discutere temptauit, Mandanen filiam
suam, quod in quiete uiderat urinam eius omnes Asiaticas gentes inundasse, non
Medorum excellentissimo, ne in eius familiam regni decus transferretur, sed
Persarum modicae fortunae uiro conlocando natumque Cyrum exponi iubendo, quia
similiter quietis temporibus existimauerat genitali parte Mandanes <e>natam
uitem eo usque creuisse, donec cunctas dominationis suae partes inumbraret:
frustratus est enim se ipse nepotis felicitatem caelestium iudicio destinatam
humanis consiliis inpedire conando.
1.7.ext.6 Intra priuatum autem habitum Dionysio Syracusano adhuc se continente
Himerae quaedam non obscuri generis femina inter quietem opinione sua caelum
conscendit atque ibi(dem) deorum omnium lustratis sedibus animaduertit
praeualentem uirum flaui coloris, lentiginosi oris, ferreis catenis uinctum,
Iouis solio pedibusque subiectum, interrogatoque iuuene, quo considerandi caeli
duce fuerat usa, quisnam esset, audiit illum Siciliae atque Italiae dirum esse
fatum solutumque uinculis multis urbibus exitio futurum. quod somnium postero
die sermone uulgauit. postquam deinde Dionysium inimica Syracusarum libertati
capitibusque insontium infesta fortuna caelesti custodia libertatum uelut fulmen
aliquod otio ac tranquillitati iniecit, Himeraeorum moenia inter effusam ad
officium et spectaculum eius turbam intrantem ut aspexit, hunc esse, quem in
quiete uiderat, uociferata est. id cognitum tyranno causam tollendae mulieris
dedit.
1.7.ext.7 Tutioris somni mater eiusdem Dionysi. quae, cum eum conceptum utero
haberet, parere uisa est Satyriscum consultoque prodigiorum interprete
clarissimum ac potentissimum Grai sanguinis futurum certo cum euentu cognouit.
1.7.ext.8 At Carthaginiensium dux Hamilcar, cum obsideret Syracusas, inter
somnum exaudisse uocem credidit nuntiantem futurum ut proximo die in ea urbe
cenaret. laetus igitur perinde ac diuinitus promissa uictoria exercitum pugnae
conparabat. in quo inter Siculos et Poenos orta dissensione, castris eius
Syracusani subita inruptione oppressis ipsum intra moenia sua uinctum
pertraxerunt. ita magis spe quam somnio deceptus cenauit Syracusis captiuus,
non, ut animo praesumpserat, uictor.
1.7.ext.9 Alcibiades quoque miserabilem exitum suum haud fallaci nocturna
imagine speculatus est: quo enim pallio amicae suae dormiens opertum se uiderat,
interfectus et insepultus iacens contectus est.
1.7.ext.10 Proximum somnium etsi paulo est longius, propter nimiam tamen
euidentiam ne omittatur impetrat. duo familiares Arcades iter una facientes
Megaram uenerunt, quorum alter se ad hospitem contulit, alter in tabernam
meritoriam deuertit. is, qui in hospitio erat, uidit in somnis comitem suum
orantem ut sibi coponis insidiis circumuento subueniret: posse enim celeri eius
adcursu se inminenti periculo subtrahi. quo uiso excitatus prosiluit
tabernamque, in qua is deuersabatur, petere conatus est. pestifero deinde fato
eius humanissimum propositum tamquam superuacuum damnauit et lectum ac somnum
repetiit. tunc idem ei saucius oblatus obsecrauit ut, quoniam uitae suae
auxilium ferre neglexisset, neci saltem ultionem non negaret: corpus enim suum a
caupone trucidatum tum maxime plaustro ferri ad portam stercore coopertum. tam
constantibus familiaris precibus conpulsus protinus ad portam cucurrit et
plaustrum, quod in quiete demonstratum erat, conprehendit cauponemque ad
capitale supplicium perduxit.
[1,8] 1.8.init. Multa etiam interdiu et uigilantibus acciderunt perinde ac tenebrarum
somnique nube inuoluta. quae, quia unde manauerint aut qua ratione constiterint
dinoscere arduum est, merito miracula uocentur. quorum e magno aceruo in primis
illud occurrit.
1.8.1 Cum apud lacum Regillum A- Postumius dictator et Tusculanorum dux Mamilius
Octauius magnis uiribus inter se concurrerent ac neutra acies aliquamdiu pedem
referret, Castor ac Pollux Romanarum partium propugnatores uisi hostiles copias
penitus fuderunt.
Item bello Macedonico P- Vatinius Reatinae praefecturae uir noctu urbem petens
existimauit duos iuuenes excellentis formae albis equis residentes obuios sibi
factos nuntiare die, qui praeterierat, Persen regem a Paulo captum. quod cum
senatui indicasset, tamquam maiestatis eius et amplitudinis uano sermone
contemptor in carcerem coniectus, postquam Pauli litteris illo die Persen captum
apparuit, et custodia liberatus et insuper agro ac uacatione donatus est.
Castorem uero et Pollucem etiam illo tempore pro imperio populi Romani
excubuisse cognitum est, quo ad lacum Iuturnae suum equorumque sudorem abluentis
uisi sunt, iunctaque fonti aedis eorum nullius hominum manu reserata patuit.
1.8.2 Sed ut ceterorum quoque deorum propensum huic urbi numen exequamur,
triennio continuo uexata pestilentia ciuitas nostra, cum finem tanti et tam
diutini mali neque diuina misericordia neque humano auxilio inponi uideret, cura
sacerdotum inspectis Sibyllinis libris animaduertit non aliter pristinam
recuperari salubritatem posse quam si ab Epidauro Aesculapius esset accersitus.
itaque eo legatis missis unicam fatalis remedii opem auctoritate sua, quae iam
in terris erat amplissima, impetraturam se credidit. neque eam opinio decepit:
pari namque studio petitum ac promissum est praesidium, e uestigioque Epidauri
Romanorum legatos in templum Aesculapii, quod ab eorum urbe v passuum distat,
perductos ut quidquid inde salubre patriae laturos se existimassent pro suo iure
sumerent benignissime inuitauerunt. quorum tam promtam indulgentiam numen ipsius
dei subsecutum uerba mortalium caelesti obsequio conprobauit: si quidem is
anguis, quem Epidauri raro, sed numquam sine magno ipsorum bono uisum in modum
Aesculapii uenerati fuerant, per urbis celeberrimas partes mitibus oculis et
leni tractu labi coepit triduoque inter religiosam omnium admirationem
conspectus haud dubiam prae se adpetitae clarioris sedis alacritatem ferens ad
triremem Romanam perrexit pauentibusque inusitato spectaculo nautis eo
conscendit, ubi Q- Ogulni legati tabernaculum erat, inque multiplicem orbem per
summam quietem est conuolutus. tum legati perinde atque exoptatae rei conpotes
expleta gratiarum actione cultuque anguis a peritis excepto laeti inde
soluerunt, ac prosperam emensi nauigationem postquam Antium appulerunt, anguis,
qui ubique in nauigio remanserat, prolapsus in uestibulo aedis Aesculapii murto
frequentibus ramis diffusae superimminentem excelsae altitudinis palmam
circumdedit perque tres dies, positis quibus uesci solebat, non sine magno metu
legatorum ne inde in triremem reuerti nollet, Antiensis templi hospitio usus,
urbi se nostrae aduehendum restituit atque in ripam Tiberis egressis legatis in
insulam, ubi templum dicatum est, tranauit aduentuque suo tempestatem, cui
remedio quaesitus erat, dispulit.
1.8.3 Nec minus uoluntarius in urbem nostram Iunonis transitus.
captis a Furio Camillo Veis milites iussu imperatoris simulacrum Iunonis Monetae,
quod ibi praecipua religione cultum erat, in urbem translaturi sede sua mouere conabantur.
quorum ab uno per iocum interrogata dea an Romam migrare uellet, uelle se respondit.
hac uoce audita lusus in admirationem uersus est, iamque non simulacrum, sed ipsam
caelo Iunonem petitam portare se credentes laeti in ea parte montis Auentini, in qua nunc
templum eius cernimus, collocauerunt.
1.8.4 Fortunae etiam Muliebris simulacrum, quod est Latina uia ad quartum
miliarium, eo tempore cum aede sua consecratum, quo Coriolanum ab excidio urbis
maternae preces reppulerunt, non semel sed bis locutum constitit prius his
uerbis: 'rite me, matronae, dedistis riteque dedicastis'.
1.8.5 Valerio autem Publicola consule, qui post exactos reges bellum cum
Veientibus <et> Etruscis gessit, illis Tarquinio pristinum imperium restituere,
Romanis nuper partam libertatem retinere cupientibus, Etruscis et Tarquinio in
cornu dextro proelio superioribus tantus terror subito incessit, ut non solum
uictores ipsi profugerent, sed etiam pauoris sui consortes secum Veientes
traherent. cuius rei pro argumento miraculum adicitur, ingens repente uox e
proxima silua Arsia, quae ore Siluani in hunc paene modum missa traditur: 'uno
plus e Tuscis cadent, Romanus exercitus uictor abibit'. miram dicti fidem
digesta numero cadauera exhibuere.
1.8.6 Quid? Martis auxilium, quo uictoriam Romanorum adiuuit, nonne memoria
celebrandum est? cum Bruttii atque Lucani odio incitatissimo maximisque uiribus
Thurinae urbis peterent excidium ac praecipuo studio incolumitatem C- Fabricius
Luscinus consul protegeret, resque ancipiti euentu conlatis unum in locum
utriusque partis copiis gereretur, non audentibus Romanis proelium ingredi
eximiae magnitudinis iuuenis primum eos hortari ad capessendam fortitudinem
coepit. deinde, ubi tardiores animaduertit, arreptis scalis per mediam hostium
aciem ad contraria castra euasit et admotis uallum conscendit. inde uoce ingenti
clamitans factum uictoriae gradum et nostros ad aliena castra capienda et
Lucanos Bruttiosque ad sua defendenda illuc traxit, ubi conferti dubio certamine
terebantur. sed idem inpulsu armorum suorum prostratos hostes iugulandos
capiendosque Romanis tradidit: XX enim milia caesa, quinque cum Statio Statilio
duce utriusque gentis et tribus atque XX militaribus signis capta sunt. postero
die cum consul inter honorandos, quorum strenua opera fuerat usus, uallarem
coronam ei se seruare dixisset, a quo castra erant oppressa, nec inueniretur qui
id praemium peteret, cognitum pariter atque creditum est Martem patrem tunc
populo suo adfuisse. inter cetera huiusce rei manifesta indicia galea quoque
duabus distincta pinnis, qua caeleste caput tectum fuerat, argumentum praebuit.
itaque Fabricii edicto supplicatio Marti est habita et a laureatis militibus
magna cum animorum laetitia oblati auxilii testimonium ei est redditum.
1.8.7 Referam nunc quod suo saeculo cognitum manauit ad posteros, penetrales
deos Aeneam Troia aduectos Lauini conlocasse: inde ab Ascanio filio eius Albam,
quam ipse condiderat, translatos pristinum sacrarium repetisse, et quia id
humana manu factum existimari poterat, relatos Albam uoluntatem suam altero
transitu significasse. nec me praeterit de motu et uoce deorum inmortalium
humanis oculis auribusque percepto quam in ancipiti opinione aestimatio
uersetur, sed quia non noua dicuntur, sed tradita repetuntur, fidem auctores
uindicent: nostrum est inclitis litterarum monumentis consecrata perinde ac uera
non refugisse.
1.8.8 Facta mentione urbis, e qua primordia ciuitas nostra traxit, diuus Iulius
fausta proles eius se nobis offert. quem C- Cassius numquam sine praefatione
publici parricidii nominandus, cum <in> acie Philippensi ardentissimo animo
perstaret, uidit humano habitu augustiorem, purpureo paludamento amictum, minaci
uultu et concitato equo in se impetum facientem. quo aspectu perterritus tergum
hosti dedit uoce illa prius emissa: 'quid enim amplius agam, si occidisse parum
est?' non occideras tu quidem, Cassi, Caesarem, neque enim ulla extingui
diuinitas potest, sed mortali adhuc corpore utentem uiolando meruisti ut tam
infestum haberes deum.
1.8.9 Iam quod L- Lentulus litus praenauigans, in quo Cn- Pompei Magni perfidia
Ptolomaei regis interempti corpus concisae scaphae lignis conburebatur, ignarus
casus eius, cum ipsi Fortunae erubescendum rogum uidisset, conmilitonibus dixit
'qui scimus an hac flamma Cn- Pompeius cremetur?' diuinitus missae uocis
miraculum est.
1.8.10 Atque hoc quidem hominis et casu, illud tantum non ore ipsius Apollinis
editum, quo Appii interitum ueridica Pythicae uaticinationis fides praecucurrit.
is bello ciuili, quo se Cn- Pompeius a Caesaris concordia pestifero sibi nec rei
publicae utili consilio abruperat, euentum grauissimi motus explorare cupiens,
uiribus imperii (namque Achaiae praeerat) antistitem Delphicae cortinae in
intimam sacri specus partem descendere coegit, unde ut certae consulentibus
sortes petuntur, ita nimius diuini spiritus haustus reddentibus pestifer
existit. igitur inpulsu capti numinis instincta uirgo horrendo sono uocis Appio
inter obscuras uerborum ambages fata cecinit: 'nihil' enim inquit 'ad te hoc,
Romane, bellum: Euboeae coela obtinebis'. at is ratus consiliis se Apollinis
moneri ne illi discrimini interesset, in eam regionem secessit, quae inter
Rhamnunta, nobilem Attici soli partem, Carystumque Chalcidico freto uicinam
interiacens Coelae Euboeae nomen obtinet, ubi ante Pharsalicum certamen morbo
consumptus praedictum a deo locum sepultura possedit.
1.8.11 Sunt et illa miraculorum loco, quod deusto sacrario Saliorum nihil in eo
praeter lituum Romuli integrum repertum est: quod Serui Tulli statua, <cum aedis
Fortunae conflagrasset, inuiolata mansit: quod Quintae Claudiae statua> in
uestibulo templi Matris deum posita bis ea aede incendio consumpta, prius P-
Nasica Scipione (et) L- Bestia, ite<ru>m M- Seruilio L- Lamia consulibus, in sua
basi flammis intacta stetit.
1.8.12 Aliquid admirationis ciuitati nostrae Acilii etiam Auiolae rogus adtulit,
qui et a medicis et a domesticis mortuus creditus, cum aliquamdiu domi
iacuisset, elatus, postquam corpus eius ignis corripuit, uiuere se proclamauit
auxiliumque paedagogi sui (nam is solus ibi remanserat) inuocauit, sed iam
flammis circumdatus fato subtrahi non potuit. L- quoque Lamiae praetorio uiro
aeque uocem fuisse super rogum constitit.
1.8.ext.1 Quae minus admirabilia fere Eris Pamphyli casus facit, quem Plato
scribit inter eos, qui in acie ceciderant, X diebus iacuisse, biduoque post quam
inde sublatus esset, inpositum rogo reuixisse ac mira quaedam tempore mortis
uisa narrasse.
1.8.ext.2 Et quoniam ad externa transgressi sumus, quidam Athenis uir
eruditissimus, cum ictum lapidis capite excepisset, cetera omnia tenacissima
memoria retinens litterarum tantum modo, quibus praecipue inseruierat, oblitus
est. dirum malignumque uulnus in animo percussi quasi de industria scrutatis
sensibus in eum potissimum, quo maxime laetabatur, (et) acerbitate nocendi
erupit, singularem doctrinam hominis pleno inuidiae funere efferendo. cui si
talibus studiis perfrui fas non erat, utilius aliquando fuit ad illa aditum non
impetrasse quam iam percepta eorum dulcedine caruisse.
1.8.ext.3 Miserabilior tamen sequentis casus narratio: Nausimenis enim
Atheniensis uxor, cum fili ac filiae suae stupro interuenisset, inopinati
monstri perculsa conspectu et in praesens tempus ad indignandum et in posterum
ad loquendum obmutuit. illi nefarium concubitum uoluntaria morte pensarunt.
1.8.ext.4 Hoc modo fortuna saeuiens uocem ademit, illo propitia dona<ui>t.
Echecles Samius athleta mutus, cum ei uictoriae, quam adeptus erat, titulus et
praemium eriperetur, indignatione accensus uocalis euasit.
1.8.ext.5 Gorgiae quoque Epirotae fortis et clari uiri origo <admirabilis fuit>,
quod in funere matris suae utero elapsus inopinato uagitu suo lectum ferentes
consistere coegit nouumque spectaculum patriae praebuit, tantum non ex ipso
genetricis rogo lucem et cunas adsecutus: eodem enim momento temporis altera iam
fato functa <pe>perit, alter ante elatus quam natus est.
1.8.ext.6 Diuinae fortunae uulnus Pheraeo Iasoni quidam exitii eius cupidus intulit: nam cum
inter insidias gladio eum percussisset, uomicam, quae a nullo medicorum sanari
potuerat, ita rupit, ut hominem pestifero malo liberaret.
1.8.ext.7 Aeque dis inmortalibus acceptus Simonides, cuius salus ab inminenti ~
officio defensa ruinae quoque subtracta est: cenanti enim apud Scopam Crannone,
quod est in Thessalia oppidum, nuntiatum est duos iuuenes ad ianuam uenisse
magnopere rogantes ut ad eos continuo prodiret. ad quos egressus neminem
repperit ibi. ceterum eo momento temporis triclinium, in quo Scopas epulabatur,
conlapsum et ipsum et omnes conuiuas oppressit. quid hac felicitate locupletius,
quam nec mare nec terra saeuiens extinguere ualuit!
1.8.ext.8 Non inuitus huic subnecto Daphniten, ne quis ignoret quantum
interfuerit cecinisse deorum laudes et numen obtrectasse. hic, cum eius studii
esset, cuius professores sophistae uocantur, ineptae et mordacis opinationis,
Apollinem Delphis inridendi causa consuluit an equum inuenire posset, cum omnino
nullum habuisset. cuius ex oraculo reddita uox est, inuenturum equum, sed ut eo
proturbatus periret. inde cum iocabundus quasi delusa sacrarum sortium fide
reuerte<re>tur, incidit in regem Attalum saepe numero a se contumeliosis dictis
absentem lacessitum, eiusque iussu saxo, cui nomen erat Equi, praecipitatus ad
deos usque cauillandos dementis animi iusta supplicia pependit.
1.8.ext.9 Eodem oraculo Macedonum rex Philippus admonitus ut a quadrigae
uiolentia salutem suam custodiret, toto regno disiungi currus iussit eumque
locum, qui in Boeotia Quadriga uocatur, semper uitauit. nec tamen denuntiatum
periculi genus effugit: nam Pausanias in capulo gladii, quo eum occidit,
quadrigam habuit caelatam.
1.8.ext.10 Quae tam pertinax necessitas in patre filio Alexandro consimilis
apparuit: si quidem Callanus Indus sua sponte se ardenti rogo superiecturus,
interpellatus ab eo ecquid aut mandaret aut dicere uellet, 'breui te' inquit
'uidebo': nec id sine causa, quia uoluntarium eius e uita excessum rapida mors
Alexandri subsecuta est.
1.8.ext.11 Regios interitus magnitudine miraculi remigis casus aequat, quem in
hexere Tyriorum sentinam haurientem cum e naui fluctus abiecisset, altero latere
repercussum contrarius fluctus in nauem retulit. itaque miseri simul ac felicis
conplorationi permixta fuit gratulatio.
1.8.ext.12 Quid? illa nonne ludibria naturae in corporibus humanis fuisse
credenda sunt, tolerabilia quidem, quia saeuitia caruerunt, ceterum et ipsa
miraculis adnumeranda? nam et Prusiae regis Bith<yn>iae filius eodem nomine quo
pater pro superiore ordine dentium unum os aequaliter extentum habuit nec ad
speciem deforme neque ad usum ulla ex parte incommodum.
1.8.ext.13 Mitridatis uero regis filia Drypetine, Laodice regina nata, duplici
ordine dentium deformis admodum comes fugae patris a Pompeio deuicti fuit.
1.8.ext.14 Ne illius quidem paruae admirationis <Strabonis> oculi, quem constat
tam certa acie luminum usum esse, ut a Lilybaeo portum Carthaginiensium
egredientes classes intueretur.
1.8.ext.15 Oculis eius admirabilius Aristomenis Messeni cor, quod Athenienses ob
eximiam calliditatem exectum pilis refertum inuenerunt, cum eum aliquotiens
captum et astutia elapsum cepissent.
1.8.ext.16 Et poeta Antipater Sidonius omnibus annis uno tantum modo die, quo
genitus erat, febri inplicabatur, cumque ad ultimam aetatem peruenisset, natali
suo certo illo circuitu morbi consumptus est.
1.8.ext.17 Hoc loco apte referuntur Polystratus et Hippoclides philosophi, eodem
die nati, eiusdem praeceptoris Epicuri sectam secuti, patrimonii etiam
possidendi habendaeque scholae communione coniuncti eodemque momento temporis
ultima senectute extincti. tantam <et tam> aequalem fortunae pariter atque
amicitiae societatem quis non ipsius caelestis Concordiae sinu genitam, nutritam
et finitam putet?
1.8.ext.18 Quapropter haec potissimum aut in liberis potentissimorum regum aut
in rege clarissimo aut in uate ingenii florentis aut in uiris eruditissimis aut
in homine sortis ignotae euenerint, ne ipsa quidem, omnis bonae malaeque materiae
fecunda artifex, rationem rerum natura reddiderit: non magis quam quid ita
siluestres capreas Cretae genitas tantopere dilexerit, quas sagittis confixas ad
salutare auxilium herbae dictamni tantum non suis manibus deducit efficitque ut
comesta ea continuo et tela et uim ueneni uulneribus respuant: aut in Cephalania
insula, cum omnia ubique pecora haustu aquae cotidie recreentur, capras maiore
ex parte anni ore aperto ex alto uentos recipientes sitim suam sedare
instituerit: aut quapropter Crotonae in templo Iunonis Laciniae aram ad omnes
uentos inmobili cinere donauerit: potissimumue quare alteram in Macedonia,
alteram in Caleno agro aquam proprietatem uini, qua homines inebrientur,
possidere uoluerit. non admiratione ista, sed memoria prosequi debemus, cum
sciamus recte ab ea plurimum licentiae uindicari, penes quam infinitus cuncta
gignendi labor consistit.
1.8.ext.19 Quae quia supra usitatam rationem excedentia attigimus, serpentis
quoque a T- Liuio curiose pariter ac facunde relatae fiat mentio: is enim ait in
Africa apud Bagradam flumen tantae magnitudinis fuisse, ut Atilii Reguli
exercitum usu amnis prohiberet, multisque militibus ingenti ore correptis,
conpluribus caudae uoluminibus elisis, cum telorum iactu perforari nequiret, ad
ultimum ballistarum tormentis undique petitam silicum crebris et ponderosis
uerberibus procubuisse omnibusque et cohortibus et legionibus ipsa Carthagine
uisam terribiliorem, atque etiam cruore suo gurgitibus inbutis corporisque
iacentis pestifero adflatu uicina regione polluta Romana inde summouisse castra.
adicit beluae corium centum et uiginti pedum in urbem missum.
|