[3,0] LIBER III.
[3,1] CAPUT PRIMUM : De indole.
3.init. Attingam quasi cunabula quaedam et elementa uirtutis, animique
procedente tempore ad summum gloriae cumulum peruenturi certo cum indolis
experimento datos gustus referam.
3.1.1 Aemilius Lepidus puer etiam tum progressus in aciem hostem interemit,
ciuem seruauit. cuius tam memorabilis operis index est in Capitolio statua
bullata et incincta praetexta senatus consulto posita: iniquum enim putauit eum
honori nondum tempestiuum uideri, qui iam uirtuti maturus fuisset.
praecucurrit igitur Lepidus aetatis stabilimentum fortiter faciendi celeritate
duplicemque laudem e proelio retulit, cuius eum uix spectatorem anni esse
patiebantur: arma enim infesta et destricti gladii et discursus telorum et
aduentantis equitatus fragor et concurrentium exercituum impetus iuuenibus
quoque aliquantum terroris incutit, inter quae gentis Aemiliae pueritia coronam
mereri, spolia rapere ualuit.
3.1.2 Hic spiritus ne M- quidem Catonis pueritiae defuit: nam cum in domo M-
Drusi auunculi sui educaretur, et ad eum tribunum pl- Latini de ciuitate
inpetranda conuenissent, a Q- Poppedio Latii principe, Drusi autem hospite,
rogatus ut socios apud auunculum adiuuaret, constanti uultu non facturum se
respondit. iterum deinde ac saepius interpellatus in proposito perstitit. tunc
Poppedius in excelsam aedium partem leuatum abiecturum inde se, nisi precibus
obtemperaret, minatus est: nec hac re ab incepto moueri potuit. expressa est
itaque illa uox homini: 'gratulemur nobis, Latini et socii, hunc esse tam
paruum, quo senatore ne sperare quidem nobis ciuitatem licuisset'. tenero ergo
animo Cato totius curiae grauitatem percepit perseuerantiaque sua Latinos iura
nostrae ciuitatis adprehendere cupientes reppulit. Idem, cum salutandi gratia
praetextatus ad Sullam uenisset et capita proscriptorum in atrium adlata
uidisset, atrocitate rei commotus paedagogum suum nomine {Sarpedonem}
interrogauit quapropter nemo inueniretur, qui tam crudelem tyrannum occideret:
cumque is non uoluntatem hominibus, sed facultatem deesse, quod salus eius magno
praesidio militum custodiretur, respondisset, ut ferrum sibi daret obsecrauit,
adfirmando perfacile se eum interfecturum, quod in lecto illius considere
soleret. paedagogus et animum Catonis agnouit et propositum exhorruit eumque
postea ad Sullam excussum semper adduxit. nihil hoc admirabilius: puer in
officina crudelitatis deprehensum uictorem non extimuit tum maxime consules,
municipia, legiones, equestris ordinis maiorem partem trucidantem. ipsum Marium
illo loci statuisses, celerius aliquid de sua fuga quam de Sullae nece
cogitasset.
3.1.3 Cuius filium Faustum C- Cassius condiscipulum suum in schola
proscriptionem paternam laudantem ipsumque, cum per aetatem potuisset, idem
facturum minitantem colapho percussit. dignam manum, quae publico parricidio se
non contaminaret.
[3,11] 3.1.ext. 1 Et ut a Graecis aliquid, Alcibiades ille, cuius nescio utrum bona an
uitia patriae perniciosiora fuerint--illis enim ciues suos decepit, his
adflixit--, cum adhuc puer ad Periclen auunculum suum uenisset eumque secreto
tristem sedentem uidisset, interrogauit quid ita tantam in uultu confusionem
gereret. at illo dicente mandatu se ciuitatis propylaea Mineruae, quae sunt
ianuae arcis, aedificasse consumptaque in id opus ingenti pecunia non inuenire
quo pacto ministerii rationem redderet atque ideo conflictari, 'ergo' inquit
'quaere potius quemadmodum rationem non reddas'. itaque uir amplissimus et
prudentissimus suo consilio defectus puerili usus est atque id egit, ut
Athenienses finitimo inplicati bello rationibus exigendis non uacarent. sed
uiderint Athenae utrum Alcibiadem lamententur an glorientur, quoniam adhuc inter
execrationem hominis et admirationem dubio mentis iudicio fluctuatur.
[3,2] CAPUT II : De fortitudine.
3.2.init. Nos quia iam initia procursusque uirtutis patefecimus, actum ipsum
persequemur, cuius ponderosissima uis et efficacissimi lacerti in fortitudine
consistunt. Nec me praeterit, conditor urbis nostrae, Romule, principatum hoc
tibi in genere laudis adsignari oportere. sed patere, obsecro, uno te praecurri
exemplo, cui et ipse aliquantum honoris debes, quia beneficio illius effectum
est ne tam praeclarum opus tuum Roma dilaberetur.
3.2.1 Etruscis in urbem ponte sublicio inrumpentibus Horatius Cocles extremam
eius partem occupauit totumque hostium agmen, donec post tergum suum pons
abrumperetur, infatigabili pugna sustinuit atque, ut patriam periculo inminenti
liberatam uidit, armatus se in Tiberim misit. cuius fortitudinem dii immortales
admirati incolumitatem sinceram ei praestiterunt: nam neque altitudine deiectus
quassatus nec pondere armorum pressus nec ullo uerticis circuitu actus, ne
telis quidem, quae undique congerebantur, laesus tutum natandi euentum habuit.
unus itaque tot ciuium, tot hostium in se oculos conuertit, stupentis illos
admiratione, hos inter laetitiam et metum haesitantis, unusque duos acerrima
pugna consertos exercitus, alterum repellendo, alterum propugnando distraxit.
denique unus urbi nostrae tantum scuto suo quantum Tiberis alueo munimenti
attulit. quapropter discedentes Etrusci dicere potuerunt: Romanos uicimus, ab
Horatio uicti sumus.
3.2.2 Immemorem me propositi mei Cloelia facit, paene eadem tempestate,
certe aduersus eundem hostem et in eodem Tiberi inclytum ausa facinus: inter
ceteras enim uirgines obses Porsennae data hostium nocturno tempore custodiam
egressa equum conscendit celerique traiectu fluminis non solum obsidio se, sed
etiam metu patriam soluit, uiris puella lumen uirtutis praeferendo.
3.2.3 Redeo nunc ad Romulum, qui ab Acrone Caeninensium rege ad dimicandum
prouocatus, quamquam et numero et fortitudine militum superiorem se crederet,
tutiusque erat toto cum exercitu quam solum in aciem descendere, sua potissimum
dextera omen uictoriae corripuit. nec incepto eius fortuna defuit: occiso enim
Acrone fusisque hostibus opima de eo spolia Ioui Feretrio retulit. hactenus
istud, quia publica religione consecrata uirtus nulla priuata laudatione indiget.
3.2.4 Ab Romulo proximus Cornelius Cossus eidem deo spolia consecrauit, cum
magister equitum ducem Fidenatium in acie congressus interemisset. magnus initio
huiusce generis inchoatae gloriae Romulus: Cosso quoque multum adquisitum est,
quod imitari Romulum ualuit.
3.2.5 Ne M- quidem Marcelli memoriam ab his exemplis separare debemus, in quo
tantus uigor animi fuit, ut apud Padum Gallorum regem ingenti exercitu stipatum
cum paucis equitibus inuaderet, quem protinus obtruncatum armis exuit eaque Ioui
Feretrio dicauit.
3.2.6 Eodem et uirtutis et pugnae genere usi sunt T- Manlius Torquatus et
Valerius Coruinus et Aemilianus Scipio. hi etiam ultro prouocatos hostium duces
interemerunt, sed quia sub alienis auspiciis rem gesserant, spolia Ioui Feretrio
non posuerunt consecranda. Idem Scipio Aemilianus, cum in Hispania sub Lucullo
duce militaret atque Intercatia, praeualidum oppidum, circumsederetur, primus
moenia eius conscendit. neque erat in eo exercitu quisquam aut nobilitate aut
animi indole aut futuris actis, cuius magis saluti parci et consuli deberet.sed
tunc clarissimus quisque iuuenum pro amplificanda et tuenda patria plurimum
laboris ac periculi sustinebat, deforme sibi existimans, quos dignitate
praestaret, ab his uirtute superari. ideoque Aemilianus hanc militiam aliis
propter difficultatem uitantibus sibi depoposcit.
3.2.7 Magnum inter haec fortitudinis exemplum antiquitas offert. Romani Gallorum
exercitu pulsi, cum se in Capitolium et in arcem conferrent, inque his collibus
morari omnes non possent, necessarium consilium in plana parte urbis
relinquendorum seniorum ceperunt, quo facilius iuuentus reliquias imperii
tueretur. ceterum ne illo quidem tam misero tamque luctuoso tempore ciuitas
nostra uirtutis suae oblita est: defuncti enim honoribus apertis ianuis in
curulibus sellis cum insignibus magistratuum, quos gesserant, sacerdotiorumque,
quae erant adepti, consederunt, ut et ipsi in occasu suo splendorem et ornamenta
praeteritae uitae retinerent et plebi ad fortius sustinendos casus suos.
uenerabilis eorum aspectus primo hostibus fuit et nouitate rei et magnificentia
cultus et ipso audaciae genere commotis. sed quis dubitaret quin et Galli et
uictores illam admirationem mox in risum et in omne contumeliae genus conuersuri
essent? non expectauit igitur hanc iniuriae maturitatem M- Atilius, uerum barbam
suam permulcenti Gallo scipionem uehementi ictu capiti inflixit eique propter
dolorem ad se occidendum ruenti cupidius corpus obtulit. capi ergo uirtus
nescit, patientiae dedecus ignorat, fortunae succumbere omni fato tristius
ducit, noua et speciosa genera interitus excogitat, si quisquam interit, qui sic
extinguitur.
3.2.8 Reddendus est nunc Romanae iuuentuti debitus gloriae titulus, quae C-
Sempronio Atratino consule cum Volscis apud Verruginem parum prospere dimicante,
ne acies nostra iam inclinata propelleretur, equis delapsa se ipsa {centuriauit
atque in} hostium exercitum inrupit. quo demoto proximum tumulum occupauit
effecitque ut omnis Volscorum conuersus impetus legionibus nostris ad
confirmandos animos salutare laxamentum daret. itaque, cum iam de tropaeis
statuendis cogitarent, proelium nocte dirimente uictoresne an uicti discederent
incerti abierunt.
3.2.9 Strenuus ille quoque flos ordinis equestris, cuius mira uirtute Fabius
Maximus Rullianus magister equitum bello, quod aduersus Samnites gerebatur, male
commissi proelii crimine leuatus est: namque Papirio Cursore propter auspicia
repetenda in urbem proficiscente castris praepositus ac uetitus in aciem
exercitum ducere, nihilo minus manus cum hoste, sed tam infeliciter quam temere
conseruit: procul enim dubio superabatur. ceterum optimae indolis iuuentus
detractis equorum frenis uehementer eos calcaribus stimulatos in aduersos
Samnites egit obstinataque animi praesentia extortam manibus hostium uictoriam
et cum ea spem maximi ciuis patriae restituit.
3.2.10 Qualis deinde roboris illi milites, qui uehementi ictu remorum concitatam
fuga Punicam {classem nantes lubricis pelagi quasi cam}porum firmitate pedites
in litus retraxerunt?
3.2.11 Eiusdem temporis et notae miles, qui Cannensi proelio, quo Hannibal magis
uires Romanorum contudit quam animos fregit, cum ad retinenda arma inutiles
uulneribus manus haberet, spoliare se conantis Numidae ceruicem conplexus os
naribus et auribus corrosis deforme reddidit inque plenis ultionis morsibus
expirauit. sepone iniquum pugnae euentum, quantum interfectore fortior
interfectus! Poenus enim in uictoria obnoxius morienti solacio fuit, Romanus in
ipso fine uitae uindex sui extitit.
3.2.12 Militis hic in aduerso casu tam egregius uirilis animus, quem relaturus
sum imperatoris: P- enim Crassus cum Aristonico bellum in Asia gerens a
Thracibus, quorum is magnum numerum in praesidio habebat, inter Elaeam et
Zmyrnam exceptus, ne in dicionem eius perueniret, dedecus arcessita ratione
mortis effugit: uirgam enim, qua ad regendum equum usus fuerat, in unius barbari
oculum direxit. qui ui doloris accensus latus Crassi sica confodit, dumque se
ulciscitur, Romanum imperatorem maiestatis amissae turpitudine liberauit.
ostendit fortunae Crassus quam indignum uirum tam graui contumelia adficere
uoluisset, quoniam quidem iniectos ab ea libertati suae miserabiles laqueos
prudenter pariter ac fortiter rupit donatumque se iam Aristonico dignitati suae
reddidit.
3.2.13 Eodem mentis proposito usus est Scipio {Metellus}: namque infeliciter Cn-
Pompei generi sui defensis in Africa partibus classe Hispaniam petens, cum
animaduertisset nauem, qua uehebatur, ab hostibus captam, gladio praecordia sua
transuerberauit, ac deinde prostratus in puppi quaerentibus Caesarianis
militibus ubinam esset imperator respondit 'imperator se bene habet', tantumque
eloqui ualuit, quantum ad testandam animi fortitudinem aeternae laudi satis erat.
3.2.14 Tui quoque clarissimi excessus, Cato, Vtica monumentum est, in qua ex
fortissimis uulneribus tuis plus gloriae quam sanguinis manauit: si quidem
constantissime in gladium incumbendo magnum hominibus documentum dedisti, quanto
potior esse debeat probis dignitas sine uita quam uita sine dignitate.
3.2.15 Cuius filia minime muliebris animi. quae, cum Bruti uiri sui consilium,
quod de interficiendo ceperat Caesare, ea nocte, quam dies taeterrimi facti
secutus est, cognosset, egresso cubiculum Bruto cultellum tonsorium quasi
unguium resecandorum causa poposcit eoque uelut forte elapso se uulnerauit.
clamore deinde ancillarum in cubiculum reuocatus Brutus obiurgare eam coepit,
quod tonsoris praeripuisset officium. cui secreto Porcia 'non est hoc' inquit
'temerarium factum meum, sed in tali statu nostro amoris mei erga te certissimum
indicium: experiri enim uolui, si tibi propositum parum ex sententia cessisset,
quam aequo animo me ferro essem interemptura'.
3.2.16 Felicior progenie sua superior Cato, a quo Porciae familiae principia
manarunt. qui cum ab hoste in acie uehementer paruulo peteretur, uagina
gladius eius elapsus decidit. quem subiectum proeliantium globo atque undique
hostilibus pedibus circumdatum postquam abesse sibi animaduertit, adeo constanti
animo in suam potestatem redegit, ut illum non periculo oppressus rapere, sed
metu uacuus sumere uideretur. quo spectaculo adtoniti hostes postero die ad eum
supplices pacem petentes uenerunt.
3.2.17 Togae quoque fortitudo militaribus operibus inserenda est, quia eandem
laudem foro atque castris edita meretur. cum Ti- Gracchus in tribunatu
profusissimis largitionibus fauore populi occupato rem publicam oppressam
teneret palamque dictitaret interempto senatu omnia per plebem agi debere, in
aedem Fidei Publicae conuocati patres conscripti a consule Mucio Scaeuola
quidnam in tali tempestate faciendum esset deliberabant, cunctisque censentibus
ut consul armis rem publicam tueretur, Scaeuola negauit se quicquam ui esse
acturum. tum Scipio Nasica, 'quoniam' inquit 'consul, dum iuris ordinem
sequitur, id agit, ut cum omnibus legibus Romanum imperium corruat, egomet me
priuatus uoluntati uestrae ducem offero', ac deinde laeuam manum ima parte
togae circumdedit sublataque dextra proclamauit: 'qui rem publicam saluam esse
uolunt me sequantur', eaque uoce cunctatione bonorum ciuium discussa Gracchum
cum scelerata factione quas merebatur poenas persoluere coegit.
3.2.18 Item, cum tr. pl- Saturninus et praetor Glaucia et Equitius designatus
tr. pl- maximos in ciuitate nostra seditionum motus excitauissent, nec quisquam
se populo concitato opponeret, primum M- Aemilius Scaurus C- Marium consulatum
sextum gerentem hortatus est ut libertatem legesque manu defenderet protinusque
arma sibi adferri iussit. quibus allatis ultima senectute confectum et paene
dilapsum corpus induit spiculoque innixus ante fores curiae constitit ac
paruulis et extremis spiritus reliquiis ne res publica expiraret effecit:
praesentia enim animi sui senatum et equestrem ordinem ad uindictam exigendam
inpulit.
3.2.19 Sed ut armorum togaeque prius, nunc etiam siderum clarum decus, diuum
Iulium, certissimam uerae uirtutis effigiem, repraesentemus, cum innumerabili
multitudine et feroci impetu Neruiorum inclinari aciem suam uideret, timidius
pugnanti militi scutum detraxit eoque tectus acerrime proeliari coepit. quo
facto fortitudinem per totum exercitum diffudit labentemque belli fortunam
diuino animi ardore restituit. idem alio proelio legionis Martiae aquiliferum
ineundae fugae gratia iam conuersum faucibus conprehensum in contrariam partem
detraxit dexteramque ad hostem tendens 'corsum tu' inquit 'abis? illic sunt cum
quibus dimicamus'. et manibus quidem unum militem, adhortatione uero tam acri
omnium legionum trepidationem correxit uincique paratas uincere docuit.
3.2.20 Ceterum ut humanae uirtutis actum exequamur, cum Hannibal Capuam, in qua
Romanus exercitus erat, obsideret, Vibius Accaus Paelignae cohortis praefectus
uexillum trans Punicum uallum proiecit, se ipsum suosque conmilitones, si signo
hostes potiti essent, execratus, et ad id petendum subsequente cohorte primus
impetum fecit. quod ut Valerius Flaccus tribunus tertiae legionis aspexit,
conuersus ad suos 'spectatores' inquit, 'ut uideo, alienae uirtutis huc uenimus,
sed absit istud dedecus a sanguine nostro, ut Romani gloria cedere Latinis
uelimus. ego certe aut speciosam optans mortem aut felicem audaciae exitum uel
solus procurrere paratus sum'. his auditis Pedanius centurio conuulsum signum
dextra retinens 'iam hoc' inquit 'intra hostile uallum mecum erit: proinde
sequantur qui id capi nolunt', et cum eo in castra Poenorum inrupit totamque
secum traxit legionem. ita trium hominum fortis temeritas Hannibalem, paulo ante
spe sua Capuae potitorem, ne castrorum quidem suorum potentem esse passa est.
3.2.21 Quorum uirtuti nihil cedit Q- Occius, qui propter fortitudinem Achilles
cognominatus est: nam ut reliqua eius opera non exequar, abunde tamen duobus
factis, quae relaturus sum, quantus bellator fuerit cognoscetur. Q- Metello
consuli legatus in Hispaniam profectus, Celtibericum sub eo bellum gerens,
postquam cognouit a quodam gentis huius iuuene se ad dimicandum prouocari -- erat
autem illi forte prandendi gratia posita mensa --, relicta ea arma sua extra
uallum deferri equumque educi clam iussit, ne a Metello inpediretur, et illum
Celtiberum insolentissime obequitantem consectatus interemit detractasque
corpori eius exuuias ouans laetitia in castra retulit. idem Pyrresum nobilitate
ac uirtute omnes Celtiberos praestantem, cum ab eo in certamen pugnae deuocatus
esset, succumbere sibi coegit. nec erubuit flagrantissimi pectoris iuuenis
gladium ei suum et sagulum utroque exercitu spectante tradere. ille uero etiam
petiit ut hospitii iure inter se iuncti essent, quando inter Romanos et
Celtiberos pax foret restituta.
3.2.22 Ne Acilium quidem praeterire possumus, qui, cum decumae legionis miles
pro C- Caesaris partibus maritima pugna proeliaretur, abscisa dextra, quam
Massiliensium naui iniecerat, laeua puppim adprehendit nec ante dimicare
destitit quam captam profundo mergeret. quod factum parum iusta notitia patet.
at Cynaegirum Atheniensem simili pertinacia in consectandis hostibus usum
uerbosa cantu laudum suarum Graecia omnium saeculorum memoriae litterarum
praeconio inculcauit.
3.2.23 Classicam Acilii gloriam terrestri laude M- Caesius Scaeua eiusdem
imperatoris centurio subsecutus est: cum pro castello enim, cui praepositus
erat, dimicaret, Gnaeique Pompei praefectus Iustuleius summo studio et magno
militum numero ad eum capiendum niteretur, omnes, qui propius accesserant,
interemit ac sine ullo regressu pedis pugnans super ingentem stragem, quam ipse
fecerat, conruit. cuius capite, umero, femine saucio, oculo eruto, scutum C et
XX ictibus perfossum apparuit. talis in ca stris diui Iuli disciplina milites
aluit, quorum alter dextera, alter oculo amisso hostibus inhaesit, ille post
hanc iacturam uictor, hic ne hac quidem iactura uictus. Tuum uero, Scaeui,
inexuperabilem spiritum in utra parte rerum naturae admiratione prosequar
nescio, quoniam excellenti uirtute dubium reliquisti inter undasne pugnam
fortiorem edideris an in terra uocem miseris: bello namque, quo C- Caesar non
contentus opera sua litoribus Oceani claudere Britannicae insulae caelestis
iniecit manus, cum quattuor conmilitonibus rate transuectus in scopulum uicinum
insulae, quam hostium ingentes copiae obtinebant, postquam aestus regressu suo
spatium, quo scopulus et insula diuidebantur, in uadum transitu facile redegit,
ingenti multitudine barbarorum adfluente, ceteris rate ad litus regressis solus
immobilem stationis gradum retinens, undique ruentibus telis et ab omni parte
acri studio ad te inuadendum nitentibus, quinque militum diurno proelio
suffectura pila una dextera hostium corporibus adegisti. ad ultimum destricto
gladio audacissimum quemque modo umbonis inpulsu, modo mucronis ictu depellens
hinc Romanis, illinc Britannicis oculis incredibili, nisi cernereris, spectaculo
fuisti. postquam deinde ira ac pudor cuncta conari fessos coegit, tragula femur
traiectus saxique pondere ora contusus, galea iam ictibus discussa et scuto
crebris foraminibus absumpto, profundo te credidisti ac duabus loricis onustus
inter undas, quas hostili cruore infe ceras, enasti, uisoque imperatore armis
non amissis, sed bene inpensis, cum laudem merereris, ueniam petisti, {quod
sine scuto redisses,} magnus proelio, sed maior disciplinae militaris memoria.
itaque ab optimo uirtutis aestimatore cum facta tum etiam uerba tua
centurionatus honore donata sunt.
3.2.24 Sed quod ad proeliatorum excellentem fortitudinem adtinet, merito L-
Sicci Dentati commemoratio omnia Romana exempla finierit, cuius opera honoresque
operum ultra fidem ueri excedere iudicari possent, nisi ea certi auctores, inter
quos M- Varro, monumentis suis testata esse uoluissent. quem centies et uicies
in aciem descendisse tradunt, eo robore animi atque corporis utentem, ut maiorem
semper uictoriae partem traxisse uideretur: sex et xxx spolia ex hoste
retulisse, quorum in numero octo fuisse {eorum}, cum quibus inspectante utroque
exercitu ex prouocatione dimicasset, xiiii ciues ex media morte raptos seruasse,
v et xl uulnera pectore excepisse, tergo cicatricibus uacuo: nouem triumphales
imperatorum currus secutum, totius ciuitatis oculos in se numerosa donorum pompa
conuertentem: praeferebantur enim aureae coronae octo, ciuicae xiiii, murales
iii, obsidionalis i, torques lxxxiii, armillae clx, hastae xviii, phalerae xxv,
ornamenta etiam legioni, nedum militi satis multa.
[3,21] 3.2.ext.1 Ille quoque ex pluribus corporibus in unum magna cum admiratione
Calibus cruor confusus est. in quo oppido cum Fuluius Flaccus Campanam perfidiam
principes ciuitatis ante tribunal suum capitali supplicio adficiendo uindicaret
litterisque a senatu acceptis finem poenae eorum statuere cogeretur, ultro se ei
T- Iubellius Taurea Campanus obtulit et quam potuit clara uoce 'quoniam' inquit,
'Fului, tanta cupiditate hauriendi sanguinis nostri teneris, quid cessas in me
cruentam securem destringere, ut gloriari possis fortiorem aliquanto uirum quam
ipse es tuo iussu esse interemptum?' eo deinde libenter id se fuisse
facturum, nisi senatus uoluntate inpediretur, adfirmante, 'at me' inquit, 'cui
nihil patres conscripti praeceperunt, aspice, oculis quidem tuis gratum, animo
uero tuo maius opus edentem', protinusque interfecta coniuge ac liberis gladio
incubuit. quem illum uirum putemus fuisse, qui suorum ac sua caede testari
uoluit se Fuluii crudelitatem suggillare quam senatus misericordia uti maluisse?
3.2.ext.2 Age, Darei quantus ardor animi! qui, cum sordida et crudeli magorum
tyrannide Persas liberaret unumque ex his obscuro loco abiectum corporis pondere
urgueret, praeclari operis socio plagam ei inferre dubitanti, ne, dum magum
petit, ipsum uulneraret, 'tu uero' inquit 'nihil est quod respectu mei timidius
gladio utaris: uel per utrumque illum agas licet, dum hic quam celerrime
pereat'.
3.2.ext.3 Hoc loci Leonidas nobilis Spartanus occurrit, cuius proposito, opere,
exitu nihil fortius: nam cum ccc ciuibus apud Thermopylas toti Asiae obiectus
grauem illum et mari et terrae Xerxen, nec hominibus tantum terribilem, sed
Neptuno quoque conpedes et caelo tenebras minitantem, pertinacia uirtutis ad
ultimam desperationem redegit. ceterum perfidia et scelere incolarum eius
regionis loci opportunitate, qua plurimum adiuuabatur, spoliatus occidere
dimicans quam adsignatam sibi a patria stationem deserere maluit adeoque alacri
animo suos ad id proelium, quo perituri erant, cohortatus est, ut diceret 'sic
prandete, conmilitones, tamquam apud inferos cenaturi'. mors erat denuntiata:
Lacedaemonii, perinde ac uictoria esset promissa, dicto intrepidi paruerunt.
3.2.ext.4 Othryadae quoque pugna pariter ac morte speciosa Thyreatium laude
quam spatio latius solum cernitur. qui sanguine suo scriptis litteris dereptam
hostibus uictoriam tantum non post fata sua in sinum patriae cruento tropaei
titulo retulit.
3.2.ext.5 Excellentissimos Spartanae uirtutis prouentus miserabilis lapsus
sequitur. Epaminondas, maxima Thebarum felicitas idemque Lacedaemonis prima
clades, cum uetustam eius urbis gloriam inuictamque ad id tempus publicam
uirtutem apud Leuctram et Mantineam secundis proeliis contudisset, traiectus
hasta, sanguine et spiritu deficiens recreare se cocantes primum an clypeus suus
saluus esset, deinde an penitus fusi hostes forent interrogauit. quae postquam
ex animi sententia conperit, 'non finis' inquit, 'conmilitones, uitae meae, sed
melius et athius initium aduenit: nunc enim uester Epaminondas nascitur, quia
sic moritur. Thebas ductu et auspiciis meis caput Graeciae factas uideo, et
fortis et animosa ciuitas Spartana iacet armis nostris abiecta: amara
dominatione Graecia liberata est. orbus quoque, non tamen sine liberis morior,
quoniam mirificas filias Leuctram et Mantineam relinquo'. e corpore deinde suo
hastam educi iussit eoque uultu expirauit, quo, si eum di inmortales uictoriis
suis perfrui passi essent, sospes patriae moenia intrasset.
3.2.ext.6 Ac ne Theramenis quidem Atheniensis in publica custodia mori coacti
parua mentis constantia, in qua XXX tyrannorum iussu porrectam ueneni potionem
non dubitanter hausit quodque ex ea superfuerat iocabundus inlisum humo clarum
edere sonum coegit renidensque seruo publico, qui eam tradiderat, 'Critiae'
inquit 'propino: uide igitur ut hoc poculum ad eum continuo perferas'. erat
autem is ex XXX tyrannis crudelissimus. profecto supplicio est se liberare tam
facile supplicium perpeti. itaque Theramenes perinde atque in domestico lectulo
moriens uita excessit, inimicorum existimatione punitus, suo iudicio finitus.
3.2.ext.7 Sed Theramenes a litteris et doctrina uirilitatem traxit, Numantino
uero Rhoetogeni ad consimilem uirtutem capessendam quasi magistra gentis suae
ferocitas extitit: perditis namque et adflictis rebus Numantinorum, cum omnes
ciues nobilitate, pecunia, honoribus praestaret, uicum suum, qui in ea urbe
speciosissimus erat, contractis undique nutrimentis ignis incendit protinusque
strictum gladium in medio posuit ac binos inter se dimicare iussit, ut uictus
incisa ceruice ardentibus tectis superiaceretur. qui, cum tam forti lege mortis
omnis absumpsisset, ad ultimum se ipse flammis inmersit.
3.2.ext.8 Verum ut aeque populo Romano inimicae urbis excidium referam,
Karthagine capta uxor Hasdrubalis exprobrata ei impietate, quod a Scipione soli
sibi impetrare uitam contentus fuisset, dextra laeuaque communes filios mortem
non recusantis trahens incendio se flagrantis patriae obiecit.
3.2.ext.9 Mulieris fortitudinis exemplo aeque fortem duarum puellarum casum
adiciam. cum pestifera seditione Syracusarum tota regis Gelonis stirps
euidentissimis exhausta cladibus ad unicam filiam Harmoniam uirginem esset
redacta et in eam certatim ab inimicis impetus fieret, nutrix eius aequalem illi
puellam regio cultu ornatam hostilibus gladiis subiecit, quae, ne cum ferro
quidem trucidaretur, cuius esset condicionis ediceret proclamauit. admirata
illius animum Harmonia tantae fidei superesse non sustinuit reuocatosque
interfectores professa quaenam esset in caedem suam conuertit. ita alteri tectum
mendacium, alteri ueritas aperta finis uitae fuit.
[3,3] CAPUT III : De patientia.
3.3.init. Egregiis uirorum pariter ac feminarum operibus fortitudo se oculis
hominum subiecit patientiamque in medium procedere hortata est, non sane
infirmioribus radicibus stabilitam aut minus generoso spiritu abundantem, sed
ita similitudine iunctam, ut cum ea uel ex ea nata uideri possit.
3.3.1 quid enim his, quae supra retuli, facto Mucii conuenientius? cum a
Porsenna rege Etruscorum urbem nostram graui ac diutino bello urgueri aegre
ferret, castra eius clam ferro cinctus intrauit immolantemque ante altaria
conatus occidere est. ceterum inter molitionem pii pariter ac fortis propositi
oppressus nec causam aduentus texit et tormenta quantopere contemneret mira
patientia ostendit: perosus enim, credo, dexteram suam, quod eius ministerio in
caede regis uti nequisset, iniectam foculo exuri passus est. nullum profecto di
inmortales admotum aris cultum adtentioribus oculis uiderunt. ipsum quoque
Porsennam oblitum periculi sui ultionem suam uertere in admirationem coegit: nam
'reuertere' inquit 'ad tuos, Muci, et eis refer te, cum uitam meam petieris, a
me uita donatum'. cuius clementiam non adulatus Mucius tristior Porsennae salute
quam sua laetior urbi se cum aeternae gloriae cognomine Scaeuolae reddidit.
3.3.2 Pompei etiam probabilis uirtus, qui, dum legationis officio fungitur, a
rege Gentio interceptus, cum senatus consilia prodere iuberetur, ardenti
lucernae admotum digitum cremandum praebuit eaque patientia regi simul et
desperationem tormentis quicquam ex se cognoscendi incussit et expetendae populi
Romani amicitiae magnam cupiditatem ingenerauit. ac ne plura huiusce generis
exempla domi scrutando saepius ad ciuilium bellorum detestandam memoriam
progredi cogar, duobus Romanis exemplis contentus, quae ut clarissimarum
familiarum commendationem, ita nullum publicum maerorem continent, externa
subnectam.
[3,31] 3.3.ext.1 Vetusto Macedoniae more regi Alexandro nobilissimi pueri praesto erant
sacrificanti. e quibus unus turibulo arrepto ante ipsum adstitit. in cuius
brachium carbo ardens delapsus est. quo etsi ita urebatur, ut adusti corporis
eius odor ad circumstantium nares perueniret, tamen et dolorem silentio pressit
et brachium inmobile tenuit, ne sacrificium Alexandri aut concusso turibulo
impediret aut edito gemitu religione aspergeret. rex, quo patientia pueri
magis delectatus est, hoc certius perseuerantiae experimentum sumere uoluit:
consulto enim sacrificauit diutius nec hac re eum proposito repulit. si huic
miraculo Dareus inseruisset oculos, scisset eius stirpis milites uinci non
posse, cuius infirmam aetatem tanto robore praeditam animaduertisset. Est et
illa uehemens et constans animi militia, litteris pollens, uenerabilium
doctrinae sacrorum antistes, philosophia. quae ubi pectore recepta est, omni
inhonesto atque inutili adfectu dispulso, totum solidae uirtutis munimento
confirmat potentiusque metu facit ac dolore.
3.3.ext.2 Incipiam autem {a} Zenone Eleate. qui cum esset in dispicienda rerum
natura maximae prudentiae inque excitandis ad uigorem iuuenum animis
promptissimus, praeceptorum fidem exemplo uirtutis suae publicauit: patriam enim
egressus, in qua frui secura libertate poterat, Agrigentum miserabili seruitute
obrutum petiit, tanta fiducia ingenii ac morum suorum fretus, ut sperauerit et
tyranno et Phalari uaesanae mentis feritatem a se deripi posse. postquam deinde
apud illum plus consuetudinem dominationis quam consilii salubritatem ualere
animaduertit, nobilissimos eius ciuitatis adulescentes cupiditate liberandae
patriae inflammauit. cuius rei cum indicium ad tyrannum manasset, conuocato in
forum populo torquere eum uario cruciatus genere coepit subinde quaerens quosnam
consilii participes haberet. at ille neque eorum {quemquam} nominauit et
proximum quemque ac fidissimum tyranno suspectum reddidit increpitansque
Agrigentinis ignauiam ac timiditatem effecit ut subito mentis inpulsu concitati
Phalarim lapidibus prosternerent. senis ergo unius eculeo inpositi non supplex
uox nec miserabilis eiulatus, sed fortis cohortatio totius urbis animum
fortunamque mutauit.
3.3.ext.3 Eiusdem nominis philosophus, cum {a} Nearcho tyranno, de cuius nece
consilium inierat, torqueretur supplicii pariter atque indicandorum gratia
consciorum, doloris uictor, sed ultionis cupidus, esse dixit quod secreto audire
eum admodum expediret, laxatoque eculeo, postquam insidiis opportunum
animaduertit, aurem eius morsu corripuit nec ante dimisit quam et ipse uita et
ille parte corporis priuaretur.
3.3.ext.4 Talis patientiae aemulus Anaxarchus, cum a tyranno Cypriorum
Nicocreonte torqueretur nec ulla ui inhiberi posset quo minus eum amarissimorum
maledictorum uerberibus inuicem ipse torqueret, ad ultimum amputationem linguae
minitanti 'non erit' inquit, 'effeminate adulescens, haec quoque pars corporis
mei tuae dicionis', protinusque dentibus abscisam et conmanducatam linguam in os
eius ira patens expuit. multorum aures illa lingua et in primis Alexandri regis
admiratione sui adtonitas habuerat, dum terrae condicionem, habitum maris,
siderum motus, totius denique mundi naturam prudentissime et facundissime
expromit. paene tamen occidit gloriosius quam uiguit, quia tam forti fine
inlustrem professionis actum conprobauit, Anaxarchique non uitam modo
deseruit, sed mortem reddidit clariorem.
3.3.ext.5 In Theodoto quoque uiro grauissimo Hieronymus tyrannus tortorum manus
frustra fatigauit: rupit enim uerbera, fidiculas laxauit, soluit eculeum,
lamminas extinxit prius quam efficere potuit ut tyrannicidii conscios indicaret.
quin etiam satellitem, in quo totius dominationis summa quasi quodam cardine
uersabatur, falsa criminatione inquinando fidum lateri eius custodem eripuit
beneficioque patientiae non solum quae occulta fuerunt texit, sed etiam tormenta
sua ultus est. quibus Hieronymus, dum inimicum cupide lacerat, amicum temere
perdidit.
3.3.ext.6 Apud Indos uero patientiae meditatio tam obstinate usurpari creditur,
ut sint qui omne uitae tempus nudi exigant, modo Caucasi montis gelido rigore
corpora sua durantes, modo flammis sine ullo gemitu obicientes. atque his haud
parua gloria contemptu doloris adquiritur titulusque sapientiae datur.
3.3.ext.7 Haec e pectoribus altis et eruditis orta sunt, illud tamen non minus
admirabile seruilis animus cepit. seruus barbarus Hasdrubalem, quod dominum suum
occidisset grauiter ferens, subito adgressus interemit, cumque conprehensus omni
modo cruciaretur, laetitiam tamen, quam ex uindicta ceperat, in ore
constantissime retinuit. non ergo fastidioso aditu uirtus: excitata uiuida
ingenia ad se penetrare patitur neque haustum sui cum aliquo personarum
discrimine largum malignumue praebet, sed omnibus aequaliter exposita quid
cupiditatis potius quam quid dignitatis attuleris aestimat inque captu bonorum
suorum tibi ipsi pondus examinandum relinquit, ut quantum subire animo
sustinueris, tantum tecum auferas.
[3,4] CAPUT IV : De his qui humili loco nati clari euaserunt.
3.4.init. quo euenit ut et humili loco nati ad summam dignitatem consurgant et
generosissimarum imaginum fetus in aliquod reuoluti dedecus acceptam a maioribus
lucem in tenebras conuertant. quae quidem planiora suis exemplis reddentur, ac
prius de his ordiar, quorum in meliorem statum facta mutatio splendidam relatu
praebet materiam.
3.4.1 Incunabula Tulli Hostili agreste tugurium cepit: eiusdem adulescentia in
pecore pascendo fuit occupata: ualidior aetas imperium Romanum rexit et
duplicauit: senectus excellentissimis decoribus decorata in altissimo maiestatis
fastigio fulsit.
3.4.2 Verum Tullus etsi magnum admirabilis incrementi, domesticum tamen exemplum
est: Tarquinium autem ad Romanum imperium occupandum fortuna in urbem nostram
aduexit, alienum, quod exactu, alieniorem, quod ortum Corintho, fastidiendum,
quod mercatore genitum, erubescendum, quod etiam exule Demarato natum patre.
ceterum tam prosperum condicionis suae euentum industria sua pro inuidioso
gloriosum reddidit: dilatauit enim fines, cultum deorum nouis sacerdotiis auxit,
numerum senatus amplificauit, equestrem ordinem uberiorem reliquit, quaeque
laudum eius consummatio est, praeclaris uirtutibus effecit ne haec ciuitas
paenitentiam ageret, quod regem a finitimis potius mutuata esset quam de suis
legisset.
3.4.3 In Tullio uero fortuna praecipue uires suas ostendit, uernam huic urbi
natum regem dando. cui quidem diutissime imperium obtinere, quater lustrum
condere, ter triumphare contigit. ad summam autem unde processerit et quo
peruenerit statuae ipsius titulus abunde testatur seruili cognomine et regia
appellationeperplexis.
3.4.4 Miro gradu Varro quoque ad consulatum macellaria patris taberna
conscendit. et quidem fortuna parum duxit sordidissimae mercis capturis alito
duodecim fasces largiri, nisi etiam L- Aemilium Paulum dedisset collegam. atque
ita se in eius sinum infudit ut, cum apud Cannas culpa sua uires populi Romani
exhausisset, Paulum, qui proelium committere noluerat, occidere pateretur, illum
in urbem incolumem reduceret. quin etiam senatum gratias ei agentem, quod redire
uoluisset, ante portas eduxit extuditque ut grauissimae cladis auctori dictatura
deferretur.
3.4.5 Non paruus consulatus rubor M- Perpenna est, utpote quam consul ante
quam ciuis, sed in bello gerendo utilior aliquanto rei publicae Varrone
imperator: regem enim Aristonicum cepit Crassianaeque stragis punitor extitit,
cum interim, cuius uita trium phauit, mors Papia lege damnata est: namque patrem
illius, nihil ad se pertinentia ciuis Romani iura conplexum Sabelli iudicio
petitum redire in pristinas sedes coegerunt. ita M- Perpennae nomen adumbratum,
falsus consulatus, caliginis simile imperium, caducus triumphus, aliena in
urbe inprobe peregrinatus est.
3.4.6 M- uero Porci Catonis incrementa publicis uotis expetenda fuerunt, qui
nomen suum Tusculi ignobile Romae nobilissimum reddidit: ornata sunt enim ab eo
litterarum Latinarum monumenta, adiuta disciplina militaris, aucta maiestas
senatus, prorogata familia, in qua maximum decus posterior ortus est Cato.
[3,41] 3.4.ext.1 Sed ut Romanis externa iungamus, Socrates, non solum hominum consensu,
uerum etiam Apollinis oraculo sapientissimus iudicatus, Phaenarete matre
obstetrice et Sophronisco patre marmorario genitus ad clarissimum gloriae lumen
excessit. neque immerito: nam cum eruditissimorum uirorum ingenia in
disputatione caeca uagarentur mensurasque solis ac lunae et ceterorum siderum
loquacibus magis quam certis argumentis explicare conarentur, totius etiam mundi
habitum conplecti auderent, primus ab his indoctis erroribus abductum animum
suum intima condicionis humanae et in secessu pectoris repositos adfectus
scrutari coegit, si uirtus per se ipsa aestimetur, uitae magister optimus.
3.4.ext.2 Quem patrem Euripides aut quam matrem Demosthenes habuerit ipsorum
quoque saeculo ignotum fuit. alterius autem matrem {holera, alterius patrem}
cultellos uenditasse omnium paene doctorum litterae locuntur. sed quid aut
illius tragica aut huius oratoria ui clarius?
[3,5] CAPUT V : Qui a parentibus claris degenerauerunt.
3.5.init. Sequitur duplicis promissi pars adopertis inlustrium uirorum
imaginibus reddenda, quoniam quidem sunt referendi qui ab earum splendore
degenerauerunt, taeterrimis ignauiae ac nequitiae sordibus inbuta nobilia
portenta.
3.5.1 Quid enim monstro similius quam superioris Africani filius Scipio, qui in
tanta domestica gloria ortus a paruulo admodum regis Antiochi praesidio capi
sustinuit, cum ei uoluntaria morte absumi satius fuerit quam inter duo
fulgentissima cognomina patris et patrui, altero maiori oppressa Africa iam
parto, altero maiore ex parte recuperata Asia surgere incipiente, manus
uinciendas hosti tradere eiusque beneficio precarium spiritum obtinere, de quo
mox L- Scipio speciosissimum deorum hominumque oculis subiecturus erat
triumphum. Idem praeturae petitor candidam togam adeo turpitudinis maculis
obsolefactam in campum detulit, ut, nisi gratia Cicerei, qui patris eius scriba
fuerat, adiutus esset, honorem a populo impetraturus non uideretur. quamquam
quid interfuit utrum repulsam an sic adeptam praeturam domum referret? quam cum
propinqui ab eo pollui animaduerterent, id egerunt, ne aut sellam ponere aut ius
dicere auderet, insuperque e manu eius anulum, in quo caput Africani sculptum
erat, detraxerunt. dii boni, quas tenebras e quo fulmine nasci passi estis!
3.5.2 Age Q- Fabi Maximi Allobrogici et ciuis et imperatoris clarissimi filius
Q- Fabius Maximus quam perditam luxuria uitam egit! cuius ut cetera flagitia
obliterentur, tamen abunde illo dedecore mores nudari possunt, quod ei Q-
Pompeius praetor urbanus paternis bonis interdixit, neque in tanta ciuitate qui
illud decretum reprehenderet inuentus est: dolenter enim homines ferebant
pecuniam, quae Fabiae gentis splendori seruire debebat, flagitiis dissici. ergo
quem nimia patris indulgentia heredem reliquerat publica seueritas exheredauit.
3.5.3 Possedit fauorem plebis Clodius Pulcher adhaerensque Fuluianae stolae
pugio militare decus muliebri imperio subiectum habuit. quorum filius Pulcher,
praeterquam quod eneruem et frigidam iuuentam egit, perdito etiam amore
uulgatissimae meretricis infamis fuit mortisque erubescendo genere consumptus
est: auide enim abdomine deuorato foedae ac sordidae intemperantiae spiritum
redditit.
3.5.4 Nam Q- quidem Hortensi, qui in maximo et ingeniosorum ciuium et
amplissimorum prouentu summum auctoritatis atque eloquentiae gradum obtinuit,
nepos Hortensius Corbio omnibus scortis abiectiorem et obsceniorem uitam exegit,
ad ultimumque lingua eius tam libidini cunctorum inter lupanaria prostitit quam
aui pro salute ciuium in foro excubuerat.
[3,6] CAPUT VI : De illustribus uiris qui in ueste aut cetero cultu licentius sibi indulserunt.
3.6.init Animaduerto in quam periculosum iter processerim. itaque me ipse
reuocabo, ne, si reliqua eiusdem generis naufragia consectari perseuerauero,
aliqua inutili relatione inplicer. referam igitur pedem deformesque umbras in
imo gurgite turpitudinis suae iacere patiar: satius est enim narrare qui
inlustres uiri in cultu ceteroque uitae ritu aliqua ex parte nouando sibi
indulserint.
3.6.1 P- Scipio, cum in Sicilia augendo traiciendoque {exercitu} in Africam
opportunum quaerendo gradum Karthaginis ruinam animo uolueret, inter consilia ac
molitiones tantae rei operam gymnasio dedit pallioque et crepidis usus {est}.
nec hac re segniores Punicis exercitibus manus intulit, sed nescio an ideo
alacriores, quia uegeta et strenua ingenia, quo plus recessus sumunt, hoc
uehementiores impetus edunt. crediderim etiam fauorem eum sociorum uberiorem se
adepturum existimasse, si uictum eorum et sollemnes exercitationes conprobasset.
ad quas tamen ueniebat, cum multum ac diu fatigasset umeros et cetera
membra {ac} militari agitatione firmitatem suam probare coegisset,
consistebatque in his labor eius, in illis remissio laboris.
3.6.2 L- uero Scipionis statuam chlamydatam et crepidatam in Capitolio cernimus.
quo habitu uidelicet, quia aliquando usus erat, effigiem suam formatam poni
uoluit.
3.6.3 L- quoque Sulla, cum imperator esset, chlamydato sibi et crepidato Neapoli
ambulare deforme non duxit.
3.6.4 C- autem Duellius, qui primus naualem triumphum ex Poenis retulit,
quotienscumque {publice} epulatus erat, ad funalem cereum praeeunte tibicine et
fidicine a cena domum reuerti solitus est, insignem bellicae rei successum
nocturna celebratione testando.
3.6.5 Nam Papirius quidem Masso, cum bene gesta re publica triumphum a senatu
non inpetrauisset, in Albano monte triumphandi et ipse initium fecit et ceteris
postea exemplum praebuit proque laurea corona, cum alicui spectaculo interesset,
myrtea usus est.
3.6.6 Iam C- Marii paene insolens factum: nam post Iugurthinum Cimbricumque et
Teutonicum triumphum cantharo semper potauit, quod Liber pater Indicum ex Asia
deducens triumphum hoc usus poculi genere ferebatur, {ut} inter ipsum haustum
uini uictoriae eius suas uictorias conpararet.
3.6.7 M- autem Cato praetor M- Scauri ceterorumque reorum iudicia nulla indutus
tunica, sed tantum modo praetexta amictus egit.
[3,7] CAPUT VII : De fiducia sui.
3.7.init Sed haec atque his similia uirtutis aliquid sibi in consuetudine
nouanda licentiae sumentis indicia sunt: illis autem, quae deinceps subnectam,
quantam sui fiduciam habere soleat cognoscetur.
3.7.1 Publio et Gnaeo Scipionibus in Hispania cum maiore parte exercitus acie
Punica oppressis omnibusque prouinciae eius nationibus Karthaginiensium
amicitiam secutis, nullo ducum nostrorum illuc ad corrigendam rem proficisci
audente, {P-} Scipio quartum et uicesimum agens annum iturum se pollicitus est.
qua quidem fiducia populo Romano salutis ac uictoriae spem dedit.
Eademque in ipsa Hispania usus est: nam cum oppidum Badiam circumsederet,
tribunal suum adeuntis in aedem, quae intra moenia hostium erat, uadimonia in
posterum diem facere iussit continuoque urbe potitus et tempore et loco, quo
praedixerat, sella posita ius eis dixit. nihil hac fiducia generosius, nihil
praedictione uerius, nihil celeritate efficacius, nihil etiam dignitate dignius.
Nec minus animosus minusue prosperus illius in Africam transitus, in quam ex
Sicilia exercitum senatu uetante transduxit, quia, nisi plus in ea re suo quam
patrum conscriptorum consilio credidisset, secundi Punici belli finis inuentus
non esset.
Cui facto par illa fiducia, quod, postquam Africam attigit, speculatores
Hannibalis in castris deprehensos et ad se perductos nec supplicio adfecit nec
de consiliis ac uiribus Poenorum percontatus est, sed circa omnis manipulos
diligentissime ducendos curauit interrogatosque an satis ea considerassent, quae
speculari iussi erant, prandio dato ipsis iumentisque eorum incolumes dimisit.
quo tam pleno fiduciae spiritu prius animos hostium quam arma contudit.
Verum ut ad domestica eius eximiae fiduciae acta ueniamus, cum a L- Scipione ex
Antiochensi pecunia sestertii quadragies ratio in curia reposceretur, prolatum
ab eo librum, quo acceptae et expensae summae continebantur refellique
inimicorum accusatio poterat, discerpsit, indignatus de ea re dubitari, quae sub
ipso legato administrata fuerat. quin etiam in hunc modum egit: 'non reddo,
patres conscripti, aerario uestro sestertii quadragies rationem, alieni imperii
minister, quod meo ductu meisque auspiciis bis milies sestertio uberius feci:
neque enim huc puto malignitatis uentum, ut de mea innocentia quaerendum
sit: nam cum Africam totam potestati uestrae subiecerim, nihil ex ea, quod meum
diceretur, praeter cognomen retuli. non me igitur Punicae, non fratrem meum
Asiaticae gazae auarum reddiderunt, sed uterque nostrum inuidia magis quam
pecunia locupletior est'. tam constantem defensionem Scipionis uniuersus senatus
conprobauit, sicut illud factum, quod, cum ad necessarium rei publicae usum
pecuniam ex aerario promi opus esset, idque quaestores, quia lex obstare
uideretur, aperire non auderent, priuatus claues poposcit patefactoque aerario
legem utilitati cedere coegit. quam quidem ei fiduciam conscientia illa dedit,
qua meminerat omnes leges a se esse seruatas.
Non fatigabor eiusdem facta identidem referendo, quoniam ne ille quidem in
consimili genere uirtutes edendo fatigatus est. diem illi ad populum M- Naeuius
tr- pl- aut, {ut} quidam memorant, duo Petilii dixerant. quo ingenti frequentia
in forum deductus rostra conscendit capitique suo corona triumphali inposita
'hoc ego' inquit, 'Quirites, die Karthaginem magna spirantem leges nostras
accipere iussi: proinde aecum est uos mecum ire in Capitolium supplicatum'.
speciosissimam deinde eius uocem aeque clarus euentus {secutus} est, si quidem
et senatum totum et uniuersum equestrem ordinem et cunctam plebem Iouis optimi
maximi puluinaria petens comitem habuit. restabat ut tribunus apud populum sine
populo ageret desertusque in foro cum magno calumniae suae ludibrio solus
moraretur. cuius deuitandi ruboris causa in Capitolium processit deque
accusatore Scipionis uenerator factus est.
3.7.2 Auiti spiritus egregius successor Scipio Aemilianus, cum urbem praeualidam
obsideret, suadentibus quibusdam ut circa moenia eius ferreos murices spargeret
omniaque uada plumbatis tabulis consterneret habentibus clauorum cacumina, ne
subita eruptione hostes in praesidia nostra impetum facere possent, respondit
non esse eiusdem et capere aliquos uelle et timere.
3.7.3 In quamcumque memorabilium partem exemplorum conuertor, uelim nolimue, in
cognomine Scipionum haeream necesse est: qui enim licet hoc loci Nasicam
praeterire, fidentis animi dicti clarissimum auctorem? annonae caritate
increscente C- Curiatius tribunus plebis productos in contionem consules conpellebat ut
de frumento emendo adque id negotium explicandum mittendis legatis in curia
referrent. cuius instituti minime utilis interpellandi gratia Nasica contrariam
actionem ordiri coepit. obstrepente deinde plebe 'tacete, quaeso, Quirites',
inquit: 'plus ego enim quam uos quid rei publicae expediat intellego'. qua uoce
audita omnes pleno uenerationis silentio maiorem auctoritatis eiusquam suorum
alimentorum respectum egerunt.
3.7.4 Liui quoque Salinatoris aeternae memoriae tradendus animus. qui cum
Hasdrubalem exercitumque Poenorum in Vmbria delesset et ei diceretur Gallos ac
Ligures ex acie sine ducibus et signis sparsos ac palantes parua manu opprimi
posse, respondit in hoc eis oportere parci, ne hostibus tantae cladis domestici
nuntii deessent.
3.7.5 Bellica haec praestantia animi, togata illa, sed {non} minus laudabilis,
quam P- Furius Philus consul in senatu exhibuit: Q- enim Metellum Quintumque
Pompeium consulares uiros, uehementes inimicos suos, cupidam sibi profectionem
in prouinciam Hispaniam, quam sortitus erat, identidem exprobrantis, legatos
secum illuc ire coegit: fiduciam non solum fortem, sed paene etiam temerariam,
quae duobus acerrimis odiis latera sua cingere ausa est usumque ministerii uix
tutum in amicis e sinu inimicorum petere sustinuit!
3.7.6 Cuius factum si cui placet, necesse est L- etiam Crassi, qui apud maiores
eloquentia clarissimus fuit, propositum non displiceat: nam cum ex consulatu
prouinciam Galliam obtineret atque in eam C- Carbo, cuius patrem damnauerat, ad
speculanda acta sua uenisset, non solum eum inde non summouit, sed insuper locum
ei in tribunali adsignauit nec ulla de re nisi eo in consilium adhibito
cognouit. itaque acer et uehemens Carbo nihil aliud Gallica peregrinatione
consecutus est quam ut animaduerteret sontem patrem suum ab integerrimo uiro in
exilium missum.
3.7.7 Cato uero superior saepe numero ab inimicis ad causae dictionem uocatus
nec ullo umquam crimine conuictus ad ultimum tantum fiduciae in sua innocentia
reposuit, ut ab his in quaestionem publicam deductus Ti- Gracchum, a quo in
administratione rei publicae ad multum odium dissidebat, iudicem deposceret. qua
quidem animi praestantia pertinaciam eorum insectandi se inhibuit.
3.7.8 Eadem M- Scauri fortuna, aeque senectus longa ac robusta, idem animus. qui
cum pro rostris accusaretur, quod ab rege Mitridate ob rem publicam prodendam
pecuniam accepisset, causam suam ita egit: 'est enim inicum, Quirites, cum inter
alios uixerim, apud alios me rationem uitae reddere, sed tamen audebo uos,
quorum maior pars honoribus et actis meis interesse non potuit, interrogare:
Varius Seuerus Sucronensis Aemilium Scaurum regia mercede corruptum imperium
populi Romani prodidisse ait, Aemilius Scaurus huic se adfinem esse culpae
negat: utri creditis'? cuius admiratione populus conmotus Varium ab illa
dementissima actione pertinaci clamore depulit.
3.7.9 Contra M- Antonius ille disertus--non enim respuendo, sed amplectendo
causae dictionem quam innocens esset testatus est--quaestor proficiscens in
Asiam, Brundisium iam peruenerat, ubi litteris certior incesti se postulatum
apud L- Cassium praetorem, cuius tribunal propter nimiam seueritatem scopulus
reorum dicebatur, cum id uitare beneficio legis Memmiae liceret, quae eorum, qui
rei publicae causa abessent, recipi nomina uetabat, in urbem tamen recurrit. quo
tam pleno fiduciae bonae consilio cum absolutionem celerem tum profectionem
honestiorem consecutus est.
3.7.10 Sunt et illa speciosa fiduciae publicae exempla: nam cum eo bello, quod
aduersus Pyrrum gerebatur, Karthaginienses c ac xxx nauium classem in praesidium
Romanis Ostiam ultro misissent, senatui placuit legatos ad ducem eorum ire, qui
dicerent populum Romanum bella suscipere solere, quae suo milite gerere posset:
proinde classem Karthaginem reducerent.
Idem post aliquot annos Cannensi clade exhaustis Romani imperii uiribus
supplementum in Hispaniam exercitu mittere ausus fecit ne locus hostilium
castrorum tum maxime Capenam portam armis Hannibale pulsante minoris ueniret
quam si illum Poeni non obtinerent. ita se gerere in aduersis rebus quid aliud
est quam saeuientem fortunam in adiutorium sui pudore uictam conuertere?
3.7.11 Magno spatio diuisus est a senatu ad poetam Accium transitus. ceterum ut
ab eo decentius ad externa transeamus, producatur in medium. is Iulio Caesari
amplissimo ac florentissimo uiro in conlegium poetarum uenienti numquam
adsurrexit, non maiestatis eius inmemor, sed quod in conparatione communium
studiorum aliquanto se superiorem esse confideret. quapropter insolentiae
crimine caruit, quia ibi uoluminum, non imaginum certamina exercebantur.
[3,71] 3.7.ext.1 Ne Euripides quidem Athenis arrogans uisus est, cum postulante ui
populo ut ex tragoedia quandam sententiam tolleret progressus in scaenam dixit
se, ut eum doceret, non ut ab eo disceret, fabulas conponere solere. laudanda
profecto fiducia est, quae aestimationem sui certo pondere examinat, tantum sibi
adrogans, quantum a contemptu et insolentia distare satis est. itaque etiam quod
Alcestidi tragico poetae respondit probabile. apud quem cum quereretur quod eo
triduo non ultra tres uersus maximo inpenso labore deducere potuisset, atque is
se centum perfacile scripsisse gloriaretur, 'sed hoc' inquit 'interest, quod tui
in triduum tantum modo, mei uero in omne tempus sufficient': alterius enim
fecundi cursus scripta intra primas memoriae metas conruerunt, alterius
cunctante stilo elucubratum opus per omne aeui tempus plenis gloriae uelis
feretur.
3.7.ext.2 Adiciam scaenae eiusdem exemplum. Antigenidas tibicen discipulo suo
magni profectus, sed parum feliciter populo se adprobanti cunctis audientibus
dixit 'mihi cane et Musis', quia uidelicet perfecta ars fortunae lenocinio
defecta iusta fiducia non exuitur, quamque se scit laudem mereri, eam si eam
ab aliis non impetrat, domestico tamen acceptam iudicio refert.
3.7.ext.3 Zeuxis autem, cum Helenam pinxisset, quid de eo opere homines sensuri
essent expectandum non putauit, sed protinus hos uersus adiecit:
g-Ou g-nemesis g-Trohas g-te g-kai g-euknehmidas g-Achaious
g-Toieh g-d' g-amphi g-gunaiki g-polun g-chronon g-algea g-paschein.
adeone dextrae suae multum pictor adrogauit, ut ea tantum formae conprehensum crederet,
quantum aut Leda caelesti partu edere aut Homerus diuino ingenio exprimere potuit?
3.7.ext.4 Phidias quoque Homeri uersibus egregio dicto adlusit: simulacro enim
Iouis Olympii perfecto, quo nullum praestantius aut admirabilius humanae
fabricae manus, interrogatus ab amico quonam mentem suam dirigens uultum Iouis
propemodum ex ipso caelo petitum eboris liniamentis esset amplexus, illis se
uersibus quasi magistro usum respondit,
g-Eh, g-kai g-kuaneehsin g-ep' g- ophrusi g-neuse h-Kroniohn.
g-Ambrosiai g-d' g-ara g-chaitai g-eperrohsanto g-anaktos
g-Kratos g-ap' g-athanatoio g-megan g-d' g-elelixen g-Olumpon.
3.7.ext.5 Non patiuntur me tenuioribus exemplis diutius insistere fortissimi
duces. si quidem Epaminondas, cum ei ciues irati sternendarum in oppido uiarum
contumeliae causa curam mandarent, -- erat enim illud ministerium apud eos
sordidissimum -- sine ulla cunctatione id recepit daturumque se operam ut breui
speciosissimum fieret adseuerauit. mirifica deinde procuratione abiectissimum
negotium pro amplissimo ornamento expetendum Thebis reddidit.
3.7.ext.6 Hannibal uero, cum apud regem Prusiam exularet auctorque ei
conmittendi proelii esset, atque is non idem sibi extis portendi diceret, 'ain
tu'? inquit, 'uitulinae carunculae quam imperatori ueteri mauis credere'? si
uerba numeres, breuiter et abscise, si sensum aestimes, copiose et ualenter:
Hispanias enim dereptas populo Romano et Galliarum ac Liguriae uires in suam
redactas potestatem et nouo transitu Alpium iuga patefacta et Trasimennum lacum
dira inustum memoria et Cannas, Punicae uictoriae clarissimum monumentum, et
Capuam possessam et Italiam laceratam ante pedes hominis effudit uniusque
hostiae iocineri longo experimento testatam gloriam suam postponi aequo animo
non tulit. et sane, quod ad exploranda bellica artificia aestimandosque
militaris ductus adtinebat, omnis foculos, omnis aras Bithyniae Marte ipso
iudice pectus Hannibalis praegrauasset.
3.7.ext.7 Capax generosi spiritus illud quoque dictum regis Cotyis: ut enim ab
Atheniensibus ciuitatem sibi datam cognouit, 'et ego' inquit 'illis meae gentis
ius dabo'. aequauit Athenis Thraciam, ne uicissitudini talis beneficii imparem
iudicando humilius de origine sua sentire existimaretur.
3.7.ext.8 Nobiliter etiam uterque Spartanus, et qui increpitus a quodam, quod in
aciem claudus descenderet, pugnare, non sibi fugere propositum esse respondit,
et qui referente quodam sagittis Persarum solem obscurari solere, 'bene narras'
inquit: 'in umbra enim proeliabimur'. eiusdem uir urbis atque animi hospiti suo
patriae muros excelsos latosque ostendenti dixit, 'si mulieribus istos
conparastis, recte, si uiris, turpiter'.
[3,8] CAPUT VIII : De constantia.
3.8.init Apertum et animosum bonae fiduciae pectus emenso quasi debitum opus
superest constantiae repraesentatio: natura enim sic conparatum est ut, quisquis
se aliquid ordine ac recte mente complexum confidit, uel iam gestum, si
obtrectetur, acriter tueatur, uel nondum editum, si interpelletur, sine ulla
cunctatione ad effectum perducat.
3.8.1 Sed dum exempla propositae rei persequor, latius mihi circumspicienti ante
omnia se Fului Flacci constantia offert. Capuam fallacibus Hannibalis promissis
Italiae regnum nefaria defectione pacisci persuasam armis occupauerat. tam
deinde culpae hostium iustus aestimator quam speciosus uictor Campanum senatum
impii decreti auctorem funditus delere constituit. itaque catenis onustum in
duas custodias, Teanam Calenamque diuisit consilium executurus, cum ea
peregisset, quorum administrandorum citerior esse necessitas uidebatur. rumore
autem de senatus mitiore sententia orto, ne debitam poenam scelerati effugerent,
nocte admisso equo Teanum contendit interfectisque qui ibi adseruabantur e
uestigio Cales {est} transgressus perseuerantiae suae opus executurus et iam
deligatis ad palum hostibus litteras a patribus conscriptis nequiquam salutaris
Campanis accepit: in sinistra enim eas manu, sicut erant traditae, reposuit ac
iusso lictore lege agere tum demum aperuit, postquam illis obtemperari non
poterat. qua constantia uictoriae quoque gloriam antecessit, quia, si eum intra
se ipsam partita laude aestimes, maiorem punita Capua quam capta reperias.
3.8.2 Atque ista quidem seueritatis, illa uero pietatis constantia admirabilis,
quam Q- Fabius Maximus infatigabilem patriae praestitit. pecuniam pro captiuis
Hannibali numerauerat, fraudatus ea publice tacuit: dictatori ei magistrum
equitum Minucium iure imperii senatus aequauerat, silentium egit: conpluribus
praeterea iniuriis lacessitus in eodem animi habitu mansit nec umquam sibi rei
publicae permisit irasci. tam perseuerans in amore ciuium: quid? in bello
gerendo nonne par eius constantia? imperium Romanum Cannensi proelio paene
destructum uix sufficere ad exercitus conparandos uidebatur. itaque frustrari et
eludere Poenorum impetus quam manum cum his tota acie conserere melius ratus,
plurimis conminationibus Hannibalis inritatus, saepe etiam specie bene gerendae
rei oblata numquam a consilii salubritate ne parui quidem certaminis discrimine
recessit, quodque est difficillimum, ubique ira ac spe superior apparuit. ergo
ut Scipio pugnando, ita hic non dimicando maxime ciuitati nostrae succurrisse
uisus est: alter enim celeritate sua Karthaginem oppressit, alter cunctatione id
egit, ne Roma opprimi posset.
3.8.3 C- etiam Pisonem mirifice et constanter turbulento rei publicae statu
egisse consulem narratione insequenti patebit. M- Palicani seditiosissimi
hominis pestiferis blanditiis praereptus populi fauor consularibus comitiis
summum dedecus admittere conabatur amplissimum ei deferre imperium cupiens,
cuius taeterrimis actis exquisitum potius supplicium quam ullus honos debebatur.
nec deerat consternatae multitudini furialis fax tribunicia, quae temeritatem
eius et ruentem comitaretur et languentem actionibus suis inflammaret. in hoc
miserando pariter atque erubescendo statu ciuitatis tantum non manibus
tribunorum pro rostris Piso conlocatus, cum hinc atque illinc ambissent ac
Palicanum num suffragiis populi consulem creatum renuntiaturus esset
interrogaretur, primo respondit non existimare se tantis tenebris offusam esse
rem publicam, ut huc indignitatis ueniretur. deinde, cum perseueranter instarent
ac dicerent 'age, si uentum fuerit?' 'non renuntiabo' inquit. quo quidem tam
absciso responso consulatum Palicano prius quam illum adipisceretur eripuit.
multa et terribilia Piso contempsit, dum speciosum mentis suae flecti non uolt
rigorem.
3.8.4 Metellus autem Numidicus propter consimile perseuerantiae genus excepit
quoque indignam maiestate ac moribus suis procellam: cum enim animaduerteret quo
tenderent Saturnini tribuni pl- funesti conatus quantoque malo rei publicae,
nisi his occurreretur, erupturi essent, in exilium quam in legem eius ire
maluit. potest aliquis hoc uiro dici constantior, qui, ne sententia sua
pelleretur, patria, in qua summum dignitatis gradum obtinebat, carere sustinuit?
3.8.5 Ceterum ut neminem ei praetulerim, ita Q- Scaeuolam augurem merito
conparauerim. dispulsis prostratisque inimicorum partibus Sulla occupata urbe
senatum armatus coegerat ac summa cupiditate ferebatur ut C- Marius quam
celerrime hostis iudicaretur. cuius uoluntati nullo obuiam ire audente solus
Scaeuola de hac re interrogatus sententiam dicere noluit. quin etiam
truculentius sibi instanti Sullae 'licet' inquit 'mihi agmina militum, quibus
curiam circumsedisti, ostentes, licet mortem identidem miniteris, numquam tamen
efficies ut propter exiguum senilemque sanguinem meum Marium, a quo urbs et
Italia conseruata est, hostem iudicem'.
3.8.6 Quid feminae cum contione? si patrius mos seruetur, nihil: sed ubi
domestica quies seditionum agitata fluctibus est, priscae consuetudinis
auctoritas conuellitur, plusque ualet quod uiolentia cogit quam quod suadet et
praecipit uerecundia. itaque te, Sempronia, Ti- et C- Gracchorum soror, uxor
Scipionis Aemiliani, non ut absurde {te} grauissimis uirorum operibus
inserentem, maligna relatione conprehendam, sed quia ab tribuno plebei producta
ad populum in maxima confusione nihil a tuorum amplitudine degenerasti, honorata
memoria prosequar. coacta es eo loci consistere, ubi principum ciuitatis
perturbari frons solebat, instabat tibi toruo uultu minas profundens amplissima
potestas, clamore imperitae multitudinis obstrepens totum forum acer rimo studio
nitebatur ut Equitio, cui Semproniae gentis falsum ius quaerebatur, tamquam
filio Tiberii fratris tui osculum dares. tu tamen illum, nescio quibus tenebris
protractum portentum, execrabili audacia ad usurpandam alienam propinquitatem
tendentem reppulisti.
3.8.7 Non indignabuntur lumina nostrae urbis, si inter eorum eximium fulgorem
centurionum quoque uirtus spectandam se obtulerit: nam ut humilitas amplitudinem
uenerari debet, ita nobilitati fouenda magis quam spernenda bonae indolis
nouitas est. an abigi debet Titius ab horum exemplorum contextu? qui pro
Caesaris partibus excubans, Scipionis praesidio interceptus, cum uno modo salus
ab eo daretur, si se futurum Cn- Pompei generi ipsius militem adfirmasset, ita
respondere non dubitauit: 'tibi quidem, Scipio, gratias ago, sed mihi uti ista
condicione uitae non est opus'. sine ullis imaginibus nobilem animum!
3.8.8 Idem constantiae propositum secutus Maeuius centurio diui Augusti, cum
Antoniano bello saepe numero excellentes pugnas edidisset, inprouisis hostium
insidiis circumuentus et ad Antonium Alexandriam perductus interrogatusque
quidnam de eo statui deberet, 'iugulari me' inquit 'iube, quia non salutis
beneficio neque mortis supplicio adduci possum ut aut Caesaris miles {esse}
desinam aut tuus incipiam. ceterum quo constantius uitam contempsit, eo facilius
impetrauit: Antonius enim uirtuti eius incolumitatem tribuit.
[3,81] 3.8.ext.1 Conplura huiusce notae Romana exempla supersunt, sed satietas modo
uitanda est. itaque stilo meo ad externa iam delabi permittam. quorum
principatum teneat Blassius, cuius constantia nihil pertinacius: Salapiam enim
patriam suam praesidio Punico occupatam Romanis cupiens restituere Dasium
acerrimo studio secum in administratione rei publicae dissidentem et alioquin
toto animo Hannibalis amicitiae uacantem, sine quo propositum consilium peragi
non poterat, ad idem opus adgrediendum maiore cupiditate quam spe certiore
temptare ausus est. qui protinus sermonem eius, adiectis quae et ipsum
commendatiorem et inimicum inuisiorem factura uidebantur, Hannibali retulit. a
quo adesse iussi sunt, ut alter crimen probaret, alter defenderet. ceterum,
{cum} pro tribunali res gereretur et quaestioni illi omnium oculi essent
intenti, dum aliud forte citerioris curae negotium tractatur, Blassius uultu
dissimulante ac uoce summissa monere Dasium coepit ut Romanorum potius quam
Karthaginiensium partes foueret. enimuero tunc ille proclamat se in conspectu
ducis aduersus eum sollicitari. quod quia et incredibile existimabatur et ad
unius tantum auris penetrauerat et iactabatur ab inimico, ueritatis fide
caruit. sed non ita multo post Blasii mira constantia Dasium ad se traxit
Marcelloque et Salapiam et quingentos Numidas, qui in ea custodiae causa erant, tradidit.
3.8.ext.2 Phocion uero, cum Athenienses rem aliter atque ipse suaserat prospere
administrassent, adeo perseuerans sententiae suae propugnator extitit, ut in
contione laetari quidem se successu eorum, sed consilium tamen suum aliquanto
melius fuisse diceret: non enim damnauit quod recte uiderat, quia quod alius
male consuluerat bene cesserat, felicius illud existimans, hoc sapientius. et
sane blandum animum temeritati casus facit, ubi prauo consilio propitius
aspirat, quoque uehementius noceat, insperatius prodest. placidi et
misericordes et liberales omnique suauitate temperati mores Phocionis, quos
optime profecto consensus omnium bonitatis cognomine decorandos censuit. itaque
constantia, quae natura rigidior uidetur, lenis e mansueto pectore fluxit:
3.8.ext.3 Socratis autem uirilitatis robore uallatus animus aliquanto
praefractius perseuerantiae exemplum edidit.
Vniuersa ciuitas Atheniensium iniquissimo ac truculentissimo furore instincta de
capite decem praetorum, qui apud Arginussas Lacedaemoniam classem deleuerant,
tristem sententiam tulerat. forte tunc eius potestatis Socrates, cuius arbitrio
plebei scita ordinarentur, indignum iudicans tot et tam bene meritos
indigna causa impetu inuidiae abripi, temeritati multitudinis constantiam suam
obiecit maximoque contionis fragore et incitatissimis minis conpulsus non est ut
se publicae dementiae auctorem ascriberet. quae oppositu eius legitima grassari
uia prohibita iniusto praetorum cruore manus suas contaminare perseuerauit. nec
timuit Socrates ne consternatae patriae undecimus furor mors ipsius existeret.
3.8.ext.4 Proximum, etsi non eiusdem splendoris est, at aeque certum constantiae
haberi potest experimentum. efficacis operae forensis, fidei non latentis
Athenis Ephialtes accusare publice iussus et inter ceteros Demostrati nomen
deferre coactus est, cuius filius erat Demochares excellentis formae puer, animo
eius flagrantissimo inhaerens amore. itaque communis officii sorte truculentus
accusator, priuati adfectus condicione miserabilis reus, puerum ad se exorandum
quo parcius patris criminibus insisteret uenientem neque repellere neque
supplicem genibus suis aduolutum intueri sustinuit, sed operto capite flens et
gemens preces expromere passus est nihilominusque sincera fide accusatum
Demostratum damnauit. uictoriam nescio laude an tormento maiore partam, quoniam
prius quam sontem opprimeret se ipsum uicit Ephialtes.
3.8.ext.5 Quem Syracusanus Dio seueritate exempli praegrauat. quibusdam
monentibus ut aduersus Heraclidem et Callippum, quorum fidei plurimum credebat,
tamquam insidias ei nectentis cautior esset respondit uita se malle excedere
quam metu uiolentae mortis amicos inimicis iuxta ponere.
3.8.ext.6 Quod sequitur et rei ipsius admiratione et claritate auctoris
inlustre. Alexander Macedonum rex incluta iam pugna excellentissimis opibus
Darei contusis aestu et itineris feruore in Cilicia percalefactus Cydno, qui
aquae liquore conspicuus Tarson interfluit, corpus suum inmersit. subito deinde
ex nimio haustu frigoris obstupefactis neruis ac torpore hebetatis artubus
maxima cum exanimatione totius exercitus in oppidum castris propinquum defertur.
iacebat aeger Tarsi, inque ualitudine eius aduersa instantis uictoriae spes
fluctuabat. itaque conuocati medici adtentissimo consilio salutis remedia
circumspiciebant. quorum cum ad unam potionem {se} sententiae direxissent, atque
eam Philippus medicus suis manibus temperatam Alexandro -- erat autem ipsius
amicus et comes -- porrexisset, a Parmenione missae litterae superueniunt
admonentes ut rex insidias Philippi perinde ac pecunia corrupti a Dareo caueret.
quas cum legisset, sine ulla cunctatione medicamentum hausit ac tum legendas
Philippo tradidit. pro quo tam constanti erga amicum iudicio dignissimam a dis
inmortalibus mercedem recepit, qui incolumitatis eius praesidium falso
interpellari indicio noluerunt.
|