[6,0] LIBER VI
6.1.init. Vnde te uirorum pariter ac feminarum praecipuum firmamentum,
Pudicitia, inuocem? tu enim prisca religione consecratos Vestae focos incolis,
tu Capitolinae Iunonis puluinaribus incubas, tu Palatii columen augustos penates
sanctissimumque Iuliae genialem torum adsidua statione celebras, tuo praesidio
puerilis aetatis insignia munita sunt, tui numinis respectu sincerus iuuentae
flos permanet, te custode matronalis stola censetur: ades igitur et <re>cognosce
quae fieri ipsa uoluisti.
6.1.1 Dux Romanae pudicitiae Lucretia, cuius uirilis animus maligno errore
fortunae muliebre corpus sortitus est, a Sex- Tarquinio regis Superbi filio
per uim stuprum pati coacta, cum grauissimis uerbis iniuriam suam in concilio
necessariorum deplorasset, ferro se, quod ueste tectum adtulerat, interemit
causamque tam animoso interitu imperium consulare pro regio permutandi populo
Romano praebuit.
6.1.2 Atque haec inlatam iniuriam non tulit: Verginius plebei generis, sed
patricii uir spiritus, ne probro contaminaretur domus sua, proprio sanguini non
pepercit: nam cum App- Claudius decemuir filiae eius uirginis stuprum potestatis
uiribus fretus pertinacius expeteret, deductam in forum puellam occidit
pudicaeque interemptor quam corruptae pater esse maluit.
6.1.3 Nec alio robore animi praeditus fuit Pontius Aufidianus eques Romanus,
qui, postquam conperit filiae suae uirginitatem a paedagogo proditam Fannio
Saturnino, non contentus sceleratum seruum adfecisse supplicio etiam ipsam
puellam necauit. ita ne turpes eius nuptias celebraret, acerbas exequias duxit.
6.1.4 Quid P- Maenius, quam seuerum pudicitiae custodem egit! in libertum namque
gratum admodum sibi animaduertit, quia eum nubilis iam aetatis filiae suae
osculum dedisse cognouerat, cum praesertim non libidine, sed errore lapsus
uideri posset. ceterum amaritudine poenae teneris adhuc puellae sensibus
castitatis disciplinam ingenerari magni aestimauit eique tam tristi exemplo
praecepit ut non solum uirginitatem inlibatam, sed etiam oscula ad uirum sincera
perferret.
6.1.5 Q- uero Fabius Maximus Seruilianus honoribus, quos splendidissime
gesserat, censurae grauitate consummatis exegit poenas a filio dubiae castitatis
et punito pependit uoluntario secessu conspectum patriae uitando.
6.1.6 Dicerem censorium uirum nimis atrocem extitisse, nisi P- Atilium Philiscum
in pueritia corpore quaestum a domino facere coactum tam seuerum postea patrem
cernerem: filiam enim suam, quia stupri se crimine coinquinauerat, interemit.
quam sanctam igitur in ciuitate nostra pudicitiam fuisse existimare debemus, in
qua etiam institores libidinis tam seueros eius uindices euasisse
animaduertimus?
6.1.7 Sequitur excellentis nominis ac memorabilis facti exemplum. M- Claudius
Marcellus aedilis curulis C- Scantinio Capitolino tribuno pl- diem ad populum
dixit, quod filium suum de stupro appellasset, eoque asseuerante se cogi non
posse ut adesset, quia sacrosanctam potestatem haberet, et ob id tribunicium
auxilium <in>plorante, totum collegium tribunorum negauit se intercedere quo
minus pudicitiae quaestio perageretur. citatus itaque Scantinius reus uno teste
qui temptatus erat damnatus est. constat iuuenem productum in rostra defixo in
terram uultu perseueranter tacuisse uerecundoque silentio plurimum in ultionem
suam ualuisse.
6.1.8 Metellus quoque Celer stuprosae mentis acer poenitor extitit Cn- Sergio
Silo promissorum matri familiae nummorum gratia diem ad populum dicendo eumque
hoc uno crimine damnando: non enim factum tunc, sed animus in quaestionem
deductus est, plusque uoluisse peccare nocuit quam non peccasse profuit.
6.1.9 Contionis haec, illa curiae grauitas. T- Veturius filius eius Veturii, qui
in consulatu suo Samnitibus ob turpiter ictum foedus deditus fuerat, cum propter
domesticam ruinam et graue aes alienum P- Plotio nexum se dare adulescentulus
admodum coactus esset, seruilibus ab eo uerberibus, quia stuprum pati noluerat,
adfectus querellam ad consules detulit. a quibus hac de re certior factus
senatus Plotium in carcerem duci iussit: in qualicumque enim statu positam
Romano sanguini pudicitiam tutam esse uoluit.
6.1.10 Et quid mirum, si hoc uniuersi patres conscripti censuerunt? C-
Pescennius III uir capitalis C- Cornelium fortissimae militiae stipendia
emeritum uirtutisque nomine quater honore primi pili ab imperatoribus donatum,
quod cum ingenuo adulescentulo stupri commercium habuisset, publicis uinculis
onerauit. a quo appellati tribuni, cum de stupro nihil negaret, sed sponsionem
se facere paratum diceret, quod adulescens ille palam atque aperte corpore
quaestum factitasset, intercessionem suam interponere noluerunt. itaque
Cornelius in carcere mori coactus est: non putarunt enim tribuni pl- rem
publicam nostram cum fortibus uiris pacisci oportere, ut externis periculis
domesticas delicias emerent.
6.1.11 Libidinosi centurionis supplicium M- Laetori Mergi tribuni militaris
aeque similis foedus exitus sequitur. cui Cominius tribunus pl- diem ad populum
dixit, quod cornicularium suum stupri causa adpellasset. nec sustinuit eius rei
<con>scientiam Laetorius, sed se ipse ante iudicii tempus fuga prius, deinde
etiam <morte puniuit>. naturae modum expleuerat, fato tamen functus uniuersae
plebis sententia crimine inpudicitiae damnatus est. signa illum militaria,
sacratae aquilae, et certissima Romani imperii custos, seuera castrorum
disciplina, ad inferos usque persecuta est, quoniam, cuius magister
esse debuerat, sanctitatis corruptor temptabat existere.
6.1.12 Hoc mouit C- Marium imperatorem tum, cum C- Lusium sororis suae filium,
tribunum militum, a C- Plotio manipulari milite iure caesum pronuntiauit, quia
eum de stupro conpellare ausus fuerat.
6.1.13 Sed ut eos quoque, qui in uindicanda pudicitia dolore suo pro publica
lege usi sunt, strictim percurram, Sempronius Musca C- Gellium deprehensum in
adulterio flagellis cecidit, C- Memmius L- Octauium similiter deprehensum pernis
contudit, Carbo Attienus a Vibieno, item Pontius a P- Cer<en>nio deprehensi
castrati sunt. Cn- etiam Furium Brocchum qui deprehenderat familiae stuprandum
obiecit. quibus irae suae indulsisse fraudi non fuit.
[6,11] 6.ext.1 Atque ut domesticis externa subnectam, Graeca femina nomine Hippo,
cum hostium classe esset excepta, in mare se, ut morte pudicitiam tueretur, abiecit.
cuius corpus Erythraeo litori adpulsum proxima undis humus sepulturae mandatum
ad hoc tempus tumulo contegit: sanctitatis uero gloriam aeternae traditam
memoriae Graecia laudibus summis celebrando cotidie florentiorem efficit.
6.ext.2 Vehementius hoc, illud consideratius exemplum pudicitiae. exercitu et
copiis Gallograecorum a Cn- Manlio consule in Olympo monte ex parte deletis ex
parte captis, Orgiagontis reguli uxor mirae pulchritudinis a centurione, cui
custodienda tradita erat, stuprum pati coacta, postquam uentum est in eum locum,
in quem centurio misso nuntio necessarios mulieris pretium, quo eam redimerent,
adferre iusserat, aurum expendente centurione et in eius pondus animo oculisque
intento Gallograecis lingua gentis suae imperauit ut eum occiderent. interfecti
deinde caput abscisum manibus retinens ad coniugem uenit abiectoque ante pedes
eius iniuriae et ultionis suae ordinem exposuit. huius feminae quid aliud
quisquam quam corpus in potestatem hostium uenisse dicat? nam neque animus uinci
nec pudicitia capi potuit.
6.1.ext.3 Teutonorum uero coniuges Marium uictorem orarunt ut ab eo uirginibus
Vestalibus dono mitterentur, adfirmantes aeque se atque illas uirilis concubitus
expertes futuras, eaque re non impetrata laqueis sibi nocte proxima spiritum
eripuerunt. di melius, quod hunc animum uiris earum in acie non dederunt: nam si
mulierum suarum uirtutem imitari uoluissent, incerta Teutonicae uictoriae
tropaea reddidissent.
[6,2] 6.2.init. Libertatem autem uehementis spiritus dictis pariter et factis testatam
ut non inuitauerim, ita ultro uenientem non excluserim. quae inter uirtutem
uitiumque posita, si salubri modo se temperauit, laudem, si quo non debuit
profudit, reprehensionem meretur. ac uulgi sic auribus gratior quam
sapientissimi cuiusque animo probabilior est utpote frequentius aliena uenia
quam sua prouidentia tuta. sed quia humanae uitae partes persequi propositum
est, nostra fide propria aestimatione referatur.
6.2.1 Priuerno capto interfectisque qui id oppidum ad rebellandum incitauerant
senatus indignatione accensus consilium agitabat quidnam sibi de reliquis quoque
Priuernatibus esset faciendum. ancipiti igitur casu salus eorum fluctuabatur
eodem tempore et uictoribus et iratis subiecta. Ceterum cum auxilium unicum in
precibus restare animaduerterent, ingenui et Italici sanguinis obliuisci non
potuerunt: princeps enim eorum in curia interrogatus quam poenam mererentur,
respondit 'quam merentur qui se dignos libertate iudicant'. uerbis arma
sumpserat exasperatosque patrum conscriptorum animos inflammauerat. sed Plautius
consul fauens Priuernatium causae regressum animoso eius dicto obtulit
quaesiuitque qualem cum eis Romani pacem habituri essent inpunitate donata. at
is constantissimo uultu 'si bonam dederitis', inquit 'perpetuam, si malam, non
diuturnam'. qua uoce perfectum est ut uictis non solum uenia, sed etiam ius et
beneficium nostrae ciuitatis daretur.
6.2.2 Sic in senatu loqui Priuernas ausus est: L- uero Philippus consul aduersus
eundem ordinem libertatem exercere non dubitauit: nam segnitiam pro rostris
exprobrans alio sibi senatu opus esse dixit tantumque a paenitentia dicti afuit,
ut etiam L- Crasso summae dignitatis atque eloquentiae uiro id in curia grauiter
ferenti manum inici iuberet. ille reiecto lictore 'non es' inquit 'mihi,
Philippe, consul, quia ne ego quidem <tibi> senator sum'.
6.2.3 Quid? populum ab incursu suo libertas tutum reliquit? immo et similiter
adgressa et aeque experta patientem est. Cn- Carbo tribunus pl-, nuper sepultae
Gracchanae seditionis turbulentissimus uindex idemque orientium ciuilium malorum
fax ardentissima, P- Africanum a Numantiae ruinis summo cum gloriae fulgore
uenientem ab ipsa paene porta in rostra perductum quid de Ti- Gracchi morte,
cuius sororem in matrimonio habebat, sentiret interrogauit, ut auctoritate
clarissimi uiri inchoato iam incendio multum incrementi adiceret, quia non
dubitabat quin propter tam artam adfinitatem aliquid pro memoria interfecti
necessarii miserabiliter esset locuturus. at is iure eum caesum uideri
respondit. cui dicto cum contio tribunicio furore instincta uiolenter
succlamasset, 'taceant' inquit 'quibus Italia nouerca est'. orto deinde murmure
'non efficietis' ait 'ut solutos uerear quos alligatos adduxi'. uniuersus
populus ab uno iterum contumeliose correptus erat - quantus est honos
uirtutis! - et tacuit. recens ipsius uictoria Numantina et patris Macedonica
deuictaeque Carthaginis auita spolia ac duorum regum Syphacis et Persei ante
triumphales currus catenatae ceruices totius tunc fori <ora> clauserunt. nec
timori datum est silentium, sed quia beneficio Aemiliae Corneliaeque gentis
multi metus urbis atque Italiae finiti erant, plebs Romana libertati Scipionis
libera non fuit.
6.2.4 Quapropter minus mirari debemus, quod amplissima Cn- Pompei auctoritas
totiens cum libertate luctata est, nec sine magna laude, quoniam omnis generis
hominum licentiae ludibrio esse quieta fronte tulit. Cn- Piso, cum Manilium
Crispum reum ageret eumque euidenter nocentem gratia Pompei eripi uideret,
iuuenili impetu ac studio accusationis prouectus multa et grauia crimina
praepotenti defensori obiecit. interrogatus deinde ab eo cur non <se> quoque
accusaret, 'da' inquit 'praedes rei publicae te, si postulatus fueris, ciuile
bellum non excitaturum, etiam te tuo prius quam de Manilii capite in consilium
iudices mittam'. ita eodem iudicio duos sustinuit reos, accusatione Manilium,
libertate Pompeium, et eorum alterum lege peregit, alterum professione, qua
solum poterat.
6.2.5 Quid ergo? libertas sine Catone? non magis quam Cato sine libertate: nam
cum in senatorem nocentem et infamem reum iudex sedisset tabellaeque Cn- Pompei
laudationem eius continentes prolatae essent, procul dubio efficaces futurae pro
noxio, summouit eas e quaestione legem recitando, qua cautum erat ne senatoribus
tali auxilio uti liceret. huic facto persona admirationem adimit: nam quae in
alio audacia uideretur, in Catone fiducia cognoscitur.
6.2.6 Cn- Lentulus Marcellinus consul, cum in contione de Magni Pompei nimia
potentia quereretur, adsensusque ei clara uoce uniuersus populus esset,
'adclamate' inquit, 'adclamate, Quirites, dum licet: iam enim uobis inpune
facere non licebit'. pulsata tunc est eximii ciuis potentia hinc inuidiosa
querella, hinc lamentatione miserabili.
6.2.7 Cui candida fascia crus alligatum habenti Fauonius 'non refert' inquit
'qua in parte sit corporis diadema', exigui panni cauillatione regias ei uires
exprobrans. at is neutram in partem mutato uultu utrumque cauit, ne aut hilari
fronte libenter adgnoscere potentiam <aut tristi iam> profiteri uideretur. eaque
patientia inferioris etiam generis et fortunae hominibus aditum aduersus se
dedit: e quorum turba duos retulisse abunde erit.
6.2.8 Heluius Mancia Formianus, libertini filius ultimae senectutis, L- Libonem
apud censores accusabat. in quo certamine cum Pompeius Magnus humilitatem ei
aetatemque exprobrans ab inferis illum ad accusandum remissum dixisset, 'non
mentiris' inquit, 'Pompei: uenio enim ab inferis, in L- Libonem accusator uenio.
sed dum illic moror, uidi cruentum Cn- Domitium Ahenobarbum deflentem, quod
summo genere natus, integerrimae uitae, amantissimus patriae, in ipso iuuentae
flore tuo iussu esset occisus. uidi pari claritate conspicuum <M-> Brutum ferro
laceratum, querentem id sibi prius perfidia, deinde etiam crudelitate tua
accidisse. uidi Cn- Carbonem acerrimum pueritiae tuae bonorumque patris tui
defensorem in tertio consulatu catenis, quas tu ei inici iusseras, uinctum,
obtestantem se aduersus omne fas ac nefas, cum in summo esset imperio, a te
equite Romano trucidatum. uidi eodem habitu et quiritatu praetorium uirum
Perpennam saeuitiam tuam execrantem, omnesque eos una uoce indignantes, quod
indemnati sub te adulescentulo carnifice occidissent'. obducta iam uetus<tis>
cicatricibus bellorum ciuilium uastissima uulnera municipali homini, seruitutem
paternam redolenti, effrenatae temeritatis, intolerabilis spiritus, inpune
renouare licuit. itaque eo<dem> tempore et fortissimum erat Cn- Pompeio
maledicere et tutissimum. sed non patitur nos hoc longiore querella prosequi
personae insequentis aliquanto sors humilior.
6.2.9 Diphilus tragoedus, cum Apollinaribus ludis inter actum ad eum uersum
uenisset, in quo haec sententia continetur, 'miseria nostra magnus est',
directis in Pompeium Magnum manibus pronuntiauit, reuocatusque aliquotiens a
populo sine ulla cunctatione nimiae illum et intolerabilis potentiae reum gestu
perseueranter egit. eadem petulantia usus est in ea quoque parte, 'uirtutem
istam ueniet tempus cum grauiter gemes'.
6.2.10 M- etiam Castricii libertate inflammatus animus. qui, cum Placentiae
magistratum gereret, Cn- Carbone consule iubente decretum fieri, quo sibi
obsides a Placentinis darentur, nec summo eius imperio obtemperauit nec maximis
uiribus cessit: atque etiam dicente multos se gladios habere respondit 'et ego
annos'. obstipuerunt tot legiones tam robustas senectutis reliquias intuentes.
Carbonis quoque ira, quia materiam saeuiendi perquam exiguam habebat, paruulum
uitae tempus ablatura, in se ipsa conlapsa est.
6.2.11 Iam Serui Galbae temeritatis plena postulatio, qui diuum Iulium
consummatis uictoriis in foro ius dicentem in hunc modum interpellare sustinuit:
'C- Iuli Caesar, pro Cn- Pompeio Magno, quondam genero tuo, in tertio eius
consulatu pecuniam spopondi, quo nomine nunc appellor. quid agam? dependam?'
palam atque aperte ei bonorum Pompei uenditionem exprobrando ut a tribunali
summoueretur meruerat. sed illud ipsa mansuetudine mitius pectus aes alienum
Pompei ex suo fisco solui iussit.
6.2.12 Age, Cascellius uir iuris ciuilis scientia clarus quam periculose
contumax! nullius enim aut gratia aut auctoritate conpelli potuit ut de aliqua
earum rerum, quas triumuiri dederant, formulam conponeret, hoc animi iudicio
uniuersa eorum beneficia extra omnem ordinem legum ponens. idem cum multa de
temporibus Caesaris liberius loqueretur, amicique ne id faceret monerent, duas
res, quae hominibus amarissimae uiderentur, magnam sibi licentiam praebere
respondit, senectutem et orbitatem.
[6,21] 6.2.ext.1 Inserit se tantis uiris mulier alienigeni sanguinis, quae a Philippo
rege temulento immerenter damnata, prouocare se iudicium uociferata est, eoque
interrogante ad quem prouocaret, 'ad Philippum' inquit, 'sed sobrium'. excussit
crapulam oscitanti ac praesentia animi ebrium resipiscere causaque diligentius
inspecta iustiorem sententiam ferre coegit. igitur aequitatem, quam impetrare
non potuerat, extorsit, potius praesidium a libertate quam ab innocentia mutuata.
6.2.ext.2 Iam illa non solum fortis, sed etiam urbana libertas. senectutis
ultimae quaedam Syracusis omnibus Dionysii tyranni exitium propter nimiam morum
acerbitatem et intolerabilia onera uotis expetentibus sola cotidie matutino
tempore deos ut incolumis ac sibi superstes esset orabat. quod ubi is cognouit,
non debitam sibi admiratus beniuolentiam arcessi<ui>t eam et quid ita hoc aut
quo merito suo faceret interrogauit. tum illa 'certa est' inquit 'ratio
propositi mei: puella enim, cum grauem tyrannum haberemus, carere eo cupiebam.
quo interfecto aliquanto taetrior arcem occupauit. eius quoque finiri
dominationem magni aestimabam. tertium te superioribus inportuniorem habere
coepimus rectorem. itaque ne, si tu fueris absumptus, deterior in locum tuum su
ccedat, caput meum pro tua salute deuoueo'. tam facetam audaciam Dionysius
punire erubuit.
6.2.ext.3 Inter has et Theodorum Cyrenaeum quasi animosi spiritus coniugium esse
potuit, uirtute par, felicitate dissimile: is enim Lysimacho regi mortem sibi
minitanti, 'enimuero' inquit 'magnifica res tibi contigit, quia cantharidis uim
adsecutus es'. cumque hoc dicto accensus cruci eum suffigi iussisset,
'terribilis' ait 'haec sit purpuratis tuis, mea quidem nihil interest humi an
sublime putrescam'.
[6,3] 6.3.init. Armet se duritia pectus necesse est, dum horridae ac tristis
seueritatis acta narrantur, ut omni <miti>ore cogitatione seposita rebus auditu
asperis uacet: ita enim destrictae et inexorabiles uindictae et uaria poenarum
genera in medium procurrent, utilia quidem legum munimenta, sed minime in
placido et quieto paginarum numero reponenda.
6.3.1 M- Manlius, unde Gallos depulerat, inde ipse praecipitatus est, quia
fortiter defensam libertatem nefarie opprimere conatus fuerat. cuius iustae
ultionis nimirum haec praefatio fuit: 'Manlius eras mihi, cum praecipites agebas
Senonas: postquam imitari coepisti, unus factus <es> ex Senonibus'. huius
supplicio aeternae memoriae nota inserta est: propter illum enim lege sanciri
placuit ne quis patricius in arce aut Capitolio habitaret, quia domum eo loci
habuerat, ubi nunc aedem Monetae uidemus.
Par indignatio ciuitatis aduersus Sp- Cassium erupit, cui plus suspicio
concupitae dominationis nocuit quam tres magnifici consulatus ac duo
speciosissimi triumphi profuerunt: senatus enim populusque Romanus non contentus
capitali eum supplicio adficere interempto domum superiecit, ut penatium quoque
strage puniretur: in solo autem aedem Telluris fecit. itaque quod prius
domicilium inpotentis uiri fuerat nunc religiosae seueritatis monumentum est.
Eadem ausum Sp- Maelium consimili exitu patria multauit. area uero domus eius,
quo iustitia supplicii notior ad posteros perueniret, Aequimeli appellationem
traxit. quantum ergo odii aduersus hostes libertatis insitum animis antiqui
haberent parietum ac tectorum, in quibus uersati fuerant, ruinis testabantur.
ideoque et M- Flacci et L- Saturnini seditiosissimorum ciuium corporibus
trucidatis penates ab imis fundamentis eruti sunt. ceterum Flacciana area, cum
diu ~ pene uacua mansisset, a Q- Catulo Cimbricis spoliis adornata est.
Viguit in nostra ciuitate Ti- et C- Gracchorum summa nobilitas ac spes
amplissima. sed quia statum ciuitatis conati erant conuellere, insepulta
cadauera iacuerunt supremusque humanae condicionis honos filiis Gracchi et
nepotibus Africani defuit. quin etiam familiares eorum, ne quis rei publicae
inimicis amicus esse uellet, de robore praecipitati sunt.
6.3.2 Idem sibi licere P- Mucius tribunus pl- quod senatui et populo
Romano credidit, qui omnes collegas suos, qui duce Sp- Cassio id egerant ut
magistratibus non subrogatis communis libertas in dubium uocaretur, uiuos
cremauit. nihil profecto hac seueritate fidentius: unus enim tribunus eam poenam
nouem collegis inferre ausus est, quam nouem tribuni ab uno collega exigere
perhorruissent.
6.3.3 Libertatis adhuc custos et uindex seueritas, sed pro dignitate etiam ac
pro disciplina aeque grauis: M- enim Claudium senatus Corsis, quia turpem cum
his pacem fecerat, dedidit. quem ab hostibus non acceptum in publica custodia
necari iussit, semel laesa maiestate imperii quot modis irae pertinax uindex!
factum eius rescidit, libertatem ademit, spiritum extinxit, corpus contumelia
carceris et detestanda Gemoniarum scalarum nota foedauit.
Atque hic quidem senatus animaduersionem meruerat: Cn- autem Cornelius Scipio
Hispali filius prius quam mereri posset expertus est: nam cum ei Hispania
prouincia sorte obuenisset, ne illuc iret decreuit adiecta causa, quod recte
facere nesciret. itaque Cornelius propter uitae inhonestum actum sine ullo
prouinciali ministerio tantum non repetundarum lege damnatus est.
Ne in C- quidem Vettieno, qui <sibi> sinistrae manus digitos, ne bello Italico
militaret, absciderat, seueritas senatus cessauit: publicatis enim bonis eius
ipsum aeternis uinculis puniendum censuit effecitque ut quem honeste spiritum
profundere in acie noluerat, turpiter in catenis consumeret.
6.3.4 Id factum imitatus M- Curius consul, cum dilectum subito edicere coactus
esset <et> iuniorum nemo respondisset, coniectis in sortem omnibus tribubus,
Polliae, quae prima exierat, primum nomen urna extractum citari iussit neque eo
respondente bona adulescentis hastae subiecit. quod ut illi nuntiatum est, ad
consulis tribunal concurrit collegiumque tribunorum appellauit. tunc Manius
Curius praefatus non opus esse eo ciue rei publicae, qui parere nesciret, et
bona eius et ipsum uendidit.
6.3.5 Aeque tenax propositi L- Domitius: nam cum Siciliam praetor regeret et ad
eum eximiae magnitudinis aper allatus esset, adduci ad se pastorem, cuius manu
occisus erat, iussit interrogatumque qui eam bestiam confecisset, postquam
conperit usum uenabulo, cruci fixit, quia ipse ad exturbanda latrocinia, quibus
prouincia uastabatur, ne quis telum haberet edixerat. hoc aliquis in fine
seueritatis et saeuitiae ponendum dixerit - disputatione enim utroque flecti
potest - : ceterum ratio publici imperii praetorem nimis asperum existimari non
patitur.
6.3.6 Sic se in uiris puniendis seueritas exercuit, sed ne in feminis quidem
supplicio adficiendis segniorem egit. Horatius prius proelio trium Curiatiorum,
<iterum> condicione pugnae omnium Albanorum uictor, cum ex illa clarissima acie
domum repetens sororem suam uirginem Curiati sponsi mortem profusius quam illa
aetas debebat flentem uidisset, gladio, quo patriae rem bene gesserat,
interemit, parum pudicas ratus lacrimas, quae <prae>propero amori dabantur. quem
hoc nomine reum apud populum actum pater defendit. ita paulo propensior animus
puellae ad memoriam futuri uiri et fratrem ferocem uindicem et uindictae tam
rigidum adsensorem patrem habuit.
6.3.7 Consimili seueritate senatus postea usus Sp- Postumio Albino Q- Marcio
Philippo consulibus mandauit ut de his, quae sacris Bacchanalium inceste usae
fuerant, inquirerent. a quibus cum multae essent damnatae, in omnes cognati
intra domos animaduerterunt, lateque patens opprobrii deformitas seueritate
supplicii emendata est, quia, quantum ruboris ciuitati nostrae mulieres turpiter
se gerendo incusserant, tantum laudis grauiter punitae adtulerunt.
6.3.8 Publicia autem, quae Postumium Albinum consulem, item Licinia, quae
Claudium Asellum uiros suos ueneno necauerant, propinquorum decreto strangulatae
sunt: non enim putauerunt seuerissimi uiri in tam euidenti scelere longum
publicae quaestionis tempus expectandum. itaque quarum innocentium defensores
fuissent, sontium mature uindices extiterunt.
6.3.9 Magno scelere horum seueritas ad exigendam uindictam concitata est, Egnati
autem Meceni longe minore de causa, qui uxorem, quod uinum bibisset, fusti
percussam interemit, idque factum non accusatore tantum, sed etiam reprehensore
caruit, uno quoque existimante optimo illam exemplo uiolatae sobrietati poenas
pependisse. et sane quaecumque femina uini usum immoderate appetit, omnibus et
uirtutibus ianuam claudit et delictis aperit.
6.3.10 Horridum C- quoque Sulpicii Galli maritale supercilium: nam uxorem
dimisit, quod eam capite aperto foris uersatam cognouerat, abscisa sententia,
sed tamen aliqua ratione munita: 'lex enim' inquit 'tibi meos tantum praefinit
oculos, quibus formam tuam adprobes. his decoris instrumenta conpara, his esto
speciosa, horum te certiori crede notitiae. ulterior tui conspectus superuacua
inritatione arcessitus in suspicione et crimine haereat necesse est'.
6.3.11 Nec aliter sensit Q- Antistius Vetus repudiando uxorem, quod illam in
publico cum quadam libertina uulgari secreto loquentem uiderat: nam, ut ita
dicam, incunabulis et nutrimentis culpae, non ipsa conmotus culpa citeriorem
delicto praebuit ultionem, ut potius caueret iniuriam quam uindicaret.
6.3.12 Iungendus est his P- Sempronius Sophus, qui coniugem repudii nota
adfecit, nihil aliud quam se ignorante ludos ausam spectare. ergo, dum sic olim
feminis occurritur, mens earum a delictis aberat.
[6,31] 6.3.ext.1 Ceterum etsi Romana seueritatis exemplis totus terrarum orbis instrui
potest, tamen externa summatim cognosse fastidio non sit. Lacedaemonii libros
Archilochi e ciuitate sua exportari iusserunt, quod eorum parum uerecundam ac
pudicam lectionem arbitrabantur: noluerunt enim ea liberorum suorum animos
imbui, ne plus moribus noceret quam ingeniis prodesset. itaque maximum poetam
aut certe summo proximum, quia domum sibi inuisam obscenis maledictis
lacerauerat, carminum exilio multarunt.
6.3.ext.2 Athenienses autem Timagoran inter officium salutationis Dareum regem
more gentis illius adulatum capitali supplicio adfecerunt, unius ciuis humilibus
blanditiis totius urbis suae decus Persicae dominationi summissum grauiter
ferentes.
6.3.ext.3 Iam Cambyses inusitatae seueritatis, qui mali cuiusdam iudicis e
corpore pellem detractam sellae intendi in eaque filium eius iudicaturum
considere iussit. ceterum et rex et barbarus atroci ac noua poena iudicis ne
quis postea corrumpi iudex posset prouidit.
[6,4] 6.4.init. Magnam et bonam laudis partem in claris uiris etiam illa uindicant,
quae aut ab his dicta grauiter aut facta pertinax memoria uiribus aeternis
conprehendit. quorum ex abundanti copia nec parca nimis nec rursus auida manu
quod magis desiderio satisfaciat quam satietati abundet hauriamus.
6.4.1 Ciuitate nostra Cannensi clade perculsa, cum admodum tenui filo suspensa
rei publicae salus ex sociorum fide penderet, ut eorum animi ad imperium Romanum
tuendum constantiores essent, maiori parti senatus principes Latinorum in
ordinem suum sublegi placebat. Annius autem Campanus etiam consulem alterum
Capua creari debere adseuerabat: sic contusus et aeger Romani imperii spiritus
erat. tunc Manlius Torquatus filius eius, qui Latinos apud Veserim inclita pugna
fuderat, quam poterat clara uoce denuntiauit, si quis sociorum inter patres
conscriptos sententiam dicere ausus esset, continuo eum interempturum. hae unius
minae et Romanorum languentibus animis calorem pristinum reddiderunt et Italiam
ad ius ciuitatis nobiscum exaequandum consurgere passae non sunt: namque ut
patris armis, ita uerbis filii fracta cessit. Par illius quoque Manli
grauitas, cui cum consulatus omnium consensu deferretur eumque sub
excusatione aduersae ualitudinis oculorum recusaret, instantibus cunctis 'alium'
inquit, 'Quirites, quaerite, ad quem hunc honorem transferatis: nam si me gerere
eum coegeritis, nec ego mores uestros ferre nec uos meum imperium perpeti
poteritis'. priuati tam ponderosa uox: quam graues fasces consulis extitissent!
6.4.2 Nihilo segnior Scipionis Aemiliani aut in curia aut in contione grauitas.
qui, cum haberet consortem censurae Mummium, ut nobilem, ita eneruis uitae, pro
rostris dixit se ex maiestate rei publicae omnia gesturum, <si> sibi ciues uel
dedissent collegam uel non dedissent.
Idem, cum Ser. Sulpicius Galba et Aurelius consules in senatu contenderent uter
aduersus Viriathum in Hispaniam mitteretur, ac magna inter patres conscriptos
dissensio esset, omnibus quonam eius sententia inclinaretur expectantibus,
'neutrum' inquit 'mihi mitti placet, quia alter nihil habet, alteri nihil est
satis', aeque malam licentis imperii magistram iudicans inopiam atque auaritiam.
quo dicto ut neuter in prouinciam mitteretur obtinuit.
6.4.3 C- uero Popilius a senatu legatus ad Antiochum missus, ut bello se, quo
Ptolemaeum lacessebat, abstineret, cum ad eum uenisset atque is prompto animo et
amicissimo uultu dexteram ei porrexisset, inuicem illi suam porrigere noluit,
sed tabellas senatus consultum continentis tradidit. quas ut legit Antiochus,
dixit se cum amicis conlocuturum. indignatus Popilius, quod aliquam moram
interposuisset, uirga solum, quo insistebat, denotauit et 'prius' inquit 'quam
hoc circulo excedas da responsum, quod senatui referam'. non legatum locutum,
sed ipsam curiam ante oculos positam crederes: continuo enim rex adfirmauit fore
ne amplius de se Ptolemaeus quereretur, ac tum demum Popilius manum eius tamquam
socii adprehendit. quam efficax est animi sermonisque abscisa grauitas! eodem
momento Syriae regnum terruit, Aegypti texit.
6.4.4 P- autem Rutilii uerba pluris an facta aestimem nescio: nam utrisque aeque
admirabile inest robur. cum amici cuiusdam iniustae rogationi resisteret, atque
is per summam indignationem dixisset 'quid ergo mihi opus est amicitia
tua, si quod rogo non facis?' respondit 'immo quid mihi tua, si propter te
aliquid inhoneste facturus sum?' huic uoci consentanea illa opera, quod magis
ordinum dissensione quam ulla culpa sua reus factus nec obsoletam uestem induit
nec insignia senatoris deposuit nec supplices ad genua iudicum manus tetendit
nec dixit quicquam splendore praeteritorum annorum humilius effecitque ut
periculum non inpedimentum grauitatis eius esset, sed experimentum. atque etiam
cum ei reditum in patriam Sullana uictoria praestaret, in exilio, ne quid
aduersus leges faceret, remansit. quapropter felicitatis cognomen iustius quis
moribus grauissimi uiri quam inpotentis armis adsignauerit: quod quidem Sulla
rapuit, Rutilius meruit.
6.4.5 M- Brutus suarum prius uirtutum quam patriae parentis parricida - uno enim
facto et illas in profundum praecipitauit et omnem nominis sui memoriam
inexpiabili detestatione perfudit -, ultimum proelium initurus negantibus
quibusdam id committi oportere 'fidenter' inquit 'in aciem descendo: hodie enim
aut recte erit aut nihil curabo'. praesumserat uidelicet neque uiuere se sine
uictoria neque mori sine securitate posse.
[6,41] 6.4.ext.1 Cuius mentio mihi subicit quod aduersus D- Brutum in Hispania grauiter
dictum est referre: nam cum ei se tota paene Lusitania de<di>disset ac sola
gentis eius urbs Cinginnia pertinaciter arma retineret, temptata redemptione
propemodum uno ore legatis Bruti respondit ferrum sibi a maioribus, quo urbem
tuerentur, non aurum, quo libertatem ab imperatore auaro emerent, relictum.
melius sine dubio istud nostri sanguinis homines dixissent quam audissent.
6.4.ext.2 Sed illos quidem natura in haec grauitatis uestigia deduxit, Socrates
autem Graecae doctrinae clarissimum columen, cum Athenis causam diceret,
defensionemque ei Lysias a se conpositam, qua in iudicio uteretur, recitasset
demissam et supplicem, inminenti procellae adcommodatam, 'aufer' inquit 'quaeso
istam: nam ego, si adduci possem ut eam in ultima Scythiae solitudine perorarem,
tum me ipse morte multandum concederem'. spiritum contempsit, ne careret
grauitate, maluitque Socrates extingui quam Lysias superesse.
6.4.ext.3 Quantus hic in sapientia, tantus in armis Alexander illam uocem
nobiliter edidit: Dareo enim uno iam et altero proelio uirtutem eius experto
atque ideo et partem regni Tauro tenus monte et filiam in matrimonium cum decies
centum milibus talentum pollicente, cum Parmenion dixisset se, si Alexander
esset, usurum ea condicione, respondit 'et ego uterer, si Parmenion essem'.
uocem duabus uictoriis respondentem dignamque cui tertia, sicut euenit,
tribueretur.
6.4.ext.4 Atque haec quidem et animi magnifici et prosperi status: illa uero,
qua legati Lacedaemoniorum apud patrem eius miseram fortitudinis suae
condicionem testati sunt, gloriosior quam optabilior: intolerabilibus enim
oneribus ciuitatem eorum inplicanti, si quid morte grauius imperare
perseueraret, mortem se praelaturos responderunt.
6.4.ext.5 Nec parum graue Spartani cuiusdam dictum, siquidem nobilitate et
sanctitate praestans, sed in petitione magistratus uictus maximae sibi laetitiae
esse praedicauit, quod aliquos patria sua se meliores uiros haberet. quo sermone
repulsam honori adaequauit.
[6,5] 6.5.init. Tempus est iustitiae quoque sancta penetralia adire, in quibus semper
aequi ac probi facti respectus religiosa cum obseruatione uersatur et ubi
studium uerecundiae, cupiditas rationi cedit nihilque utile, quod parum honestum
uideri possit, ducitur. eius autem praecipuum et certissimum inter omnes gentes
nostra ciuitas exemplum est.
6.5.1 Camillo consule Falerios circumsedente magister ludi plurimos et
nobilissimos inde pueros uelut ambulandi gratia eductos in castra Romanorum
perduxit. quibus interceptis non erat dubium quin Falisci deposita belli gerendi
pertinacia tradituri se nostro imperatori essent. ea re senatus censuit ut pueri
uinctum magistrum uirgis caedentes in patriam remitterentur. qua iustitia animi
eorum sunt capti, quorum moenia expugnari non poterant: namque Falisci beneficio
magis quam armis uicti portas Romanis aperuerunt.
Eadem ciuitas aliquotiens rebellando semperque aduersis contusa proeliis tandem
se Q- Lutatio consuli dedere coacta est. aduersum quam saeuire cupiens populus
Romanus, postquam a Papirio, cuius manu iubente consule uerba deditionis scripta
erant, doctus est Faliscos non potestati, sed fidei se Romanorum conmisisse,
omnem iram placida mente deposuit pariterque et uiribus odii, non sane facile
uinci adsuetis, et uictoriae obsequio, quae promptissime licentiam subministrat,
ne iustitiae suae deesset obstitit.
Idem, cum P- Claudius Camerinos ductu atque auspiciis suis captos sub hasta
uendidisset, etsi aerarium pecunia, fines agris auctos animaduertebat, tamen,
quod parum liquida fide id gestum ab imperatore uidebatur, maxima cura
conquisitos redemit iisque habitandi gratia locum in Auentino adsignauit et
praedia restituit. pecuniam etiam ~ non ad curiam sed sacraria aedificanda
sacrificiaque facienda tribuit iustitiaeque promptissimo tenore effecit ut
exitio suo laetari possent, quia sic renati erant.
Moenibus nostris et finitimis regionibus quae adhuc retuli cognita, quod sequitur
per totum terrarum orbem manauit. Timochares Ambraciensis Fabricio consuli
pollicitus est se Pyrrum ueneno per filium suum, qui potionibus eius praeerat,
necaturum. ea res cum ad senatum esset delata, missis legatis Pyrrum monuit ut
aduersus huius generis insidias cautius se gereret, memor urbem a filio Martis
conditam armis bella, non uenenis gerere debere. Timocharis autem nomen
suppressit, utroque modo aequitatem amplexus, quia nec hostem malo exemplo
tollere neque eum, qui bene mereri paratus fuerat, prodere uoluit.
6.5.2 Summa iustitia in quattuor quoque tribunis pl- eodem tempore conspecta
est: nam cum L- Atratino, sub quo duce aciem nostram apud Verruginem a Volscis
inclinatam cum ceteris equitibus correxerant, diem ad populum L- Hortensius
collega eorum dixisset, pro rostris iurauerunt in squalore se esse, quoad
imperator ipsorum reus esset, futuros: non sustinuerunt enim egregii iuuenes,
cuius armati periculum uulneribus et sanguine suo defenderant, eius togati
ultimum discrimen potestatis insignia retinentes intueri. qua iustitia mota
contio actione Hortensium desistere coegit.
6.5.3 Nec secus se eo facto, quod sequitur, exhibuit. Cum Ti- Gracchus et C-
Claudius ob nimis seuere gestam censuram maiorem partem ciuitatis exasperassent,
diem iis P- Popilius tribunus pl- perduellionis ad populum dixit, praeter
communem consternationem priuata etiam ira accensus, quia necessarium eius
Rutilium ex publico loco parietem demoliri iusserant. quo in iudicio primae
classis permultae centuriae Claudium aperte damnabant, de Gracchi absolutione
uniuersae consentire uidebantur. qui clara uoce iurauit, si de collega suo
grauius esset iudicatum, in factis se paribus eandem cum illo poenam exilii
subiturum, eaque iustitia tota illa tempestas ab utriusque fortunis et capite
depulsa est: Claudium enim populus absoluit, Graccho causae dictionem Popilius
remisit.
6.5.4 Magnam laudem et illud collegium tribunorum tulit, quod, cum unus ex eo L-
Cotta fiducia sacrosanctae potestatis creditoribus suis satis facere nollet,
decreuit, si neque solueret pecuniam neque daret cum quo sponsio fieret, se
appellantibus eum creditoribus auxilio futurum, inicum ratum maiestatem publicam
priuatae perfidiae obtentu esse. itaque Cottam in tribunatu quasi in aliquo
sacrario latentem tribunicia inde iustitia extraxit.
6.5.5 Cuius ut ad alium aeque inlustrem actum transgrediar, Cn- Domitius
tribunus pl- M- Scaurum principem ciuitatis in iudicium populi deuocauit, ut, si
fortuna aspirasset, ruina, sin minus, certe ipsa obtrectatione amplissimi uiri
incrementum claritatis adprehenderet. cuius opprimendi cum summo studio
flagraret, seruus Scauri noctu ad eum peruenit, instructurum se eius
accusationem multis et grauibus domini criminibus promittens. erat in eodem
pectore et inimicus et Domitius, diuersa aestimatione nefarium
indicium perpendens. iustitia uicit odium: continuo enim et suis auribus
obseratis et indicis ore clauso duci eum ad Scaurum iussit. accusatorem etiam
reo suo, ne dicam diligendum, certe laudandum! quem populus cum propter alias
uirtutes tum hoc nomine libentius et consulem et censorem et pontificem maximum
fecit.
6.5.6 Nec aliter se L- Crassus in eodem iustitiae experimento gessit. Cn-
Carbonis nomen infesto animo utpote inimicissimi sibi detulerat, sed tamen
scrinium eius a seruo adlatum ad se, conplura continens, quibus facile opprimi
posset, ut erat signatum cum seruo catenato ad eum remisit. quo pacto igitur
inter amicos uiguisse tunc iustitiam credimus, cum inter accusatores quoque et
reos tantum uirium obtinuisse uideamus?
6.5.7 Iam L- Sulla non se tam incolumem quam Sulpicium Rufum perditum uoluit,
tribunicio furore eius sine ullo fine uexatus. ceterum cum eum proscriptum et in
uilla latentem a seruo proditum conperisset, manu missum parricidam, ut fides
edicti sui constaret, praecipitari protinus saxo Tarpeio cum illo scelere parto
pilleo iussit, uictor alioquin insolens, hoc imperio iustissimus.
[6,51] 6.5.ext.1 Verum ne alienigenae iustitiae obliti uideamur, Pittacus Mitylenaeus,
cuius aut meritis tantum ciues debuerunt aut moribus crediderunt, ut ei <suis>
suffragiis tyrannidem deferrent, tam diu illud imperium sustinuit, quam diu
bellum de Sigeo cum Atheniensibus gerendum fuit. postquam autem pax uictoria
parta est, continuo reclamantibus Mitylenaeis deposuit, ne dominus ciuium ultra
quamrei publicae necessitas exegerat permaneret. atque etiam cum recuperati agri
dimidia pars consensu omnium offerretur, auertit animum ab eo munere deforme
iudicans uirtutis gloriam magnitudine praedae minuere.
6.5.ext.2 Alterius nunc mihi prudentia referenda est, ut alterius repraesentari
iustitia possit. cum saluberrimo consilio Themistocles migrare Athenienses in
classem coegisset Xerxeque rege et copiis eius Graecia pulsis ruinas patriae in
pristinum habitum reformaret et opes clandestinis molitionibus ad principatum
Graeciae capessendum nutriret, in contione dixit habere se rem deliberatione sua
prouisam, quam si fortuna ad effectum perduci passa esset, nihil maius aut
potentius Atheniensi populo futurum, sed eam uulgari non oportere, postulauitque
ut aliquis sibi, cui illam tacite exponeret, daretur. datus est Aristides. is
postquam rem cognouit, classem illum Lacedaemoniorum, quae tota apud Gytheum
subducta erat, uelle incendere, ut ea consumpta dominatio maris ipsis cederet,
processit ad ciues et retulit Themistoclen ut utile consilium, ita minime iustum
animo uoluere. e uestigio uniuersa contio quod aecum non uideretur ne expedire
quidem proclamauit ac protinus Themistoclen incepto iussit desistere.
6.5.ext.3 Nihil illis etiam iustitiae exemplis fortius. Zaleucus urbe Locrensium
a se saluberrimis atque utilissimis legibus munita, cum filius eius adulteri
crimine damnatus secundum ius ab ipso constitutum utroque oculo carere deberet,
ac tota ciuitas in honorem patris necessitatem poenae adulescentulo remitteret,
aliquamdiu repugnauit. ad ultimum populi precibus euictus suo prius, deinde
filii oculo eruto usum uidendi utrisque reliquit. ita debitum supplicii modum
legi reddidit, aequitatis admirabili temperamento se inter misericordem patrem
et iustum legislatorem partitus.
6.5.ext.4 Sed aliquanto Charondae Thurii praefractior et abscisior iustitia. ad
uim et cruorem usque seditiosas contiones ciuium pacauerat lege cauendo ut, si
quis eas cum ferro intrasset, continuo interficeretur. interiecto deinde tempore
e longinquo rure gladio cinctus domum repetens, subito indicta contione sic ut
erat in eam processit, ab eoque, qui proxime constiterat, solutae a se legis
suae admonitus 'idem' inquit 'ego illam sanciam' ac protinus ferro, quod
habebat, destricto incubuit, cumque liceret culpam uel dissimulare uel errore
defendere, poenam tamen repraesentare maluit, ne qua fraus iustitiae fieret.
[6,6] 6.6.init. Cuius imagine ante oculos posita uenerabile fidei numen dexteram suam,
certissimum salutis humanae pignus, ostentat. quam semper in nostra ciuitate
uiguisse et omnes gentes senserunt et nos paucis exemplis recognoscamus.
6.6.1 Cum Ptolomaeus rex tutorem populum Romanum filio reliquisset, senatus M-
Aemilium Lepidum pontificem maximum, bis consulem, ad pueri tutelam gerendam
Alexandriam misit, amplissimique et integerrimi uiri sanctitatem rei publicae
usibus et sacris operatam externae procurationi uacare uoluit, ne fides
ciuitatis nostrae frustra petita existimaretur. cuius beneficio regia incunabula
conseruata pariter ac decorata incertum Ptolomaeo reddiderunt patrisne fortuna
magis an tutorum maiestate gloriari deberet.
6.6.2 Speciosa illa quoque Romana fides. ingenti Poenorum classe circa Siciliam
deuicta duces eius fractis animis consilia petendae pacis agitabant. quorum
Hamilcar ire se ad consules negabat audere, ne eodem modo catenae sibi
inicerentur, quo ab ipsis Cornelio Asinae consuli fuerant iniectae. Hanno autem,
certior Romani animi aestimator, nihil tale timendum ratus maxima cum fiducia ad
conloquium eorum tetendit. apud quos cum de fine belli ageret, et tribunus
militum ei dixisset posse illi merito euenire quod Cornelio accidisset, uterque
consul tribuno tacere iusso 'isto te' inquit 'metu, Hanno, fides ciuitatis
nostrae liberat'. claros illos fecerat tantum hostium ducem uincire potuisse,
sed multo clariores fecit noluisse.
6.6.3 Aduersus eosdem hostes parem fidem in iure legationis tuendo patres
conscripti exhibuere: M- enim Aemilio Lepido, L- Flaminio consulibus L- Minucium
et L- Manlium Carthaginiensium legatis, quia manus his attulerant, per fetiales
a M- Claudio praetore dedendos curauerunt. se tunc senatus, non eos, quibus
hoc praestabatur, aspexit.
6.6.4 Cuius exemplum superior Africanus secutus, cum onustam multis et
inlustribus Carthaginiensium uiris nauem in suam potestatem redegisset,
inuiolatam dimisit, quia se legatos ad eum missos dicebant, tametsi manifestum
erat illos uitandi praesentis periculi gratia falsum legationis nomen amplecti,
ut Romani imperatoris potius decepta fides quam frustra implorata iudicaretur.
6.6.5 Repraesentemus etiam illud senatus nullo modo praetermittendum opus.
legatos ab urbe Apollonia Romam missos Q- Fabius, Cn- Apronius aedili<cii> orta
contentione pulsauerunt. quod ubi conperit, continuo eos per fetiales legatis
dedidit quaestoremque cum his Brundisium ire iussit, ne quam in itinere a
cognatis deditorum iniuriam acciperent. illam curiam mortalium quis concilium ac
non Fidei templum dixerit? quam ut ciuitas nostra semper benignam praestitit,
ita in sociorum quoque animis constantem recognouit.
[6,61] 6.6.ext.1 Post duorum in Hispania Scipionum totidemque Romani sanguinis
exercituum miserabilem stragem Saguntini uictricibus Hannibalis armis intra
moenia urbis suae conpulsi, cum vim Punicam ulterius nequirent arcere, collatis
in forum quae unicuique erant carissima atque undique circumdatis accensisque
ignis nutrimentis, ne a societate nostra desciscerent, publico et communi rogo
semet ipsi superiecerunt. crediderim tunc ipsam Fidem humana negotia speculantem
maestum gessisse uultum, perseuerantissimum sui cultum iniquae fortunae iudicio
tam acerbo exitu damnatum cernentem.
6.6.ext.2 Idem praestando Petelini eundem laudis honorem meruerunt. ab
Hannibale, quia deficere nostra amicitia noluerant, obsessi legatos ad senatum
auxilium inplorantes miserunt. quibus propter recentem Cannensem cladem succurri
non potuit. ceterum permissum est uti facerent quod utilissimum incolumitati
ipsorum uideretur. liberum ergo erat Carthaginiensium gratiam amplecti. illi
tamen feminis omnique aetate inbelli urbe egesta, quo diutius armati famem
traherent, pertinacissime in muris constiterunt, expirauitque prius eorum tota
ciuitas quam ulla ex parte respectum Romanae societatis deposuit. itaque
Hannibali non Peteliam, sed fidum Peteliae sepulcrum capere contigit.
[6,7] 6.7.1 Atque ut uxoriam quoque fidem attingamus, Tertia Aemilia, Africani prioris
uxor, mater Corneliae Gracchorum, tantae fuit comitatis et patientiae, ut, cum
sciret uiro suo ancillulam ex suis gratam esse, dissimulauerit, ne domitorem
orbis Africanum femina ~ magnum uirum inpatientiae reum ageret, tantumque a
uindicta mens eius afuit, ut post mortem Africani manu missam ancillam in
matrimonium liberto suo daret.
6.7.2 Q- Lucretium proscriptum a triumuiris uxor Turia inter cameram et tectum
cubiculi abditum una conscia ancillula ab inminente exitio non sine magno
periculo suo tutum praestitit singularique fide id egit, ut, cum ceteri
proscripti in alienis et hostilibus regionibus per summos corporis et animi
cruciatus uix euaderent, ille in cubiculo et in coniugis sinu salutem retineret.
6.7.3 Sulpicia autem, cum a matre Iulia diligentissime custodiretur, ne Lentulum
Cruscellionem, uirum suum proscriptum a triumuiris in Siciliam persequeretur,
nihilo minus famulari ueste sumpta cum duabus ancillis totidemque seruis ad eum
clandestina fuga peruenit nec recusauit se ipsam proscribere, ut ei fides sua in
coniuge proscripto constaret.
[6,8] 6.8.init. Restat ut seruorum etiam erga dominos quo minus expectatam hoc
laudabiliorem fidem referamus.
6.8.1 M- Antonius auorum nostrorum temporibus clarissimus orator incesti reus
agebatur. cuius in iudicio accusatores seruum in quaestionem perseuerantissime
postulabant, quod ab eo, cum ad stuprum irent, lanternam praelatam contenderent.
erat autem is etiam tum inberbis et stabat in corona uidebatque rem ad suos
cruciatus pertinere, nec tamen eos fugitauit. ille uero, ut domum quoque uentum
est, Antonium hoc nomine uehementius confusum et sollicitum ultro est hortatus
ut se iudicibus torquendum traderet, adfirmans nullum ore suo uerbum exiturum,
quo causa eius laederetur, ac promissi fidem mira patientia praestitit: plurimis
etenim laceratus uerberibus eculeoque inpositus, candentibus etiam lamminis
ustus omnem uim accusationis custodita rei salute subuertit. argui fortuna
merito potest, quod tam pium et tam fortem spiritum seruili nomine inclusit.
6.8.2 Consulem autem C- Marium Praenestinae obsidionis miserabilem exitum
sortitum, cuniculi latebris frustra euadere conatum leuique uulnere a Telesino,
cum quo conmori destinauerat, perstrictum seruus suus, ut Sullanae crudelitatis
expertem faceret, gladio traiectum interemit, cum magna praemia sibi proposita
uideret, si eum uictoribus tradidisset. cuius dexterae tam opportunum
ministerium nihil eorum pietati cedit, a quibus salus dominorum protecta est,
quia eo tempore Mario non uita, sed mors in beneficio reposita erat.
6.8.3 Aeque inlustre quod sequitur. C- Gracchus, ne in potestatem inimicorum
perueniret, Philocrati seruo suo ceruices incidendas praebuit. quas cum celeri
ictu abscidisset, gladium cruore domini manantem per sua egit praecordia.
Euporum alii hunc uocitatum existimant: ego de nomine nihil disputo, famularis
tantum modo fidei robur admiror. cuius si praesentiam animi generosus iuuenis
imitatus foret, suo, non serui beneficio inminentia supplicia uitasset: nunc
conmisit ut Philocratis quam Gracchi cadauer speciosius iaceret.
6.8.4 Alia nobilitas, alius furor, sed fidei par exemplum. Pindarus <C-> Cassium
Philippensi proelio uictum, nuper ab eo manu missus, iussu ipsius obtruncatum
insultationi hostium subtraxit seque e conspectu hominum uoluntaria morte
abstulit ita, ut ne corpus quidem eius absumpti inueniretur. quis deorum
grauissimi sceleris ultor illam dexteram, quae in necem patriae parentis
exarserat, tanto torpore inligauit, ut se tremibunda Pindari genibus
summitteret, ne publici parricidii quas merebatur poenas arbitrio piae uictoriae
exsolueret? tu profecto tunc, diue Iuli, caelestibus tuis uulneribus debitam
exegisti uindictam, perfidum erga te caput sordidi auxilii supplex fieri
cogendo, eo animi aestu conpulsum, ut neque retinere uitam uellet neque finire
sua manu auderet.
6.8.5 Adiunxit se his cladibus C- Plotius Plancus Munatii Planci consularis et
censorii frater. qui, cum a triumuiris proscriptus in regione Salernitana
lateret, delicatiore uitae genere et odore unguenti occultam salutis custodiam
detexit: istis enim uestigiis eorum, qui miseros persequebantur, sagax inducta
cura abditum fugae eius cubile odorata est. a quibus conprehensi serui latentis
multumque ac diu torti negabant se scire ubi dominus esset. non sustinuit deinde
Plancus tam fideles tamque boni exempli seruos ulterius cruciari, sed processit
in medium iugulumque gladiis militum obiecit. quod certamen mutuae beniuolentiae
arduum dinosci facit utrum dignior dominus fuerit, qui tam constantem seruorum
fidem experiretur, an serui, qui tam iusta domini misericordia quaestionis
saeuitia liberarentur.
6.8.6 Quid Vrbini Panapionis seruus, quam admirabilis fidei! cum ad dominum
proscriptum occidendum domesticorum indicio certiores factos milites in Reatinam
uillam uenisse cognosset, conmutata cum eo ueste, permutato etiam anulo illum
postico clam emisit, se autem in cubiculum ac lectulum recepit et ut Panapionem
occidi passus est. breuis huius facti narratio, sed non parua materia
laudationis: nam si quis ante oculos ponere uelit subitum militum adcursum,
conuulsa ianuae claustra, minacem uocem, truces uultus, fulgentia arma, rem uera
aestimatione prosequetur, nec quam cito dicitur aliquem pro alio mori uoluisse,
tam id ex facili etiam fieri potuisse arbitrabitur. Panapio autem quantum seruo
deberet amplum ei faciendo monumentum ac testimonium pietatis grato titulo
reddendo confessus est.
6.8.7 Contentus essem huius exemplis generis, nisi unum me <a>dicere admiratio
facti cogeret. Antius Restio proscriptus a triumuiris, cum omnes domesticos
circa rapinam et praedam occupatos uideret, quam maxime poterat dissimulata fuga
se penatibus suis intempesta nocte subduxit. cuius furtiuum egressum seruos ab
eo uinculorum poena coercitus inexpiabilique litterarum nota per summam oris
contumeliam inustus curiosis speculatus oculis ac uestigia huc atque illuc
errantia beniuolo studio subsecutus lateri uoluntarius comes adrepsit. quo
quidem tam exquisito tamque ancipiti officio perfectissimum <in>expectatae
pietatis cumulum expleuerat: his enim, quorum felicior in domo status fuerat,
lucro intentis ipse, nihil quam umbra et imago suppliciorum suorum, maximum esse
emolumentum eius, a quo tam grauiter punitus erat, salutem iudicauit, cumque
abunde foret iram remittere, adiecit etiam caritatem. nec hactenus beniuolentia
processit, sed in eo conseruando mira quoque arte usus est: nam ut sensit
cupidos sanguinis milites superuenire, amoto domino rogum extruxit eique egentem
a se conprehensum et occisum senem superiecit. interrogantibus deinde militibus
ubinam esset Antius manum rogo intentans ibi illum datis sibi crudelitatis
piaculis uri respondit. quia ueri similia loquebatur, habita est uoci fides. quo
euenit ut Antius tutam quaerendae incolumitatis occasionem adsequeretur.
[6,9] 6.9.init. Multum animis hominum et fiduciae adicere et sollicitudinis detrahere
potest morum ac fortunae in claris uiris recognita mutatio, siue nostros status
siue proximorum contemplemur: nam cum aliorum fortunas spectando ex
condicione abiecta atque contempta emersisse claritatem uideamus, quid aberit
quin et ipsi meliora de nobis semper cogitemus, memores stultum esse perpetuae
infelicitatis se praedamnare spemque, quae etiam incerta recte fouetur, interdum
certam in desperationem conuertere?
6.9.1 Manlius Torquatus adeo hebetis atque obtunsi cordis inter initia iuuentae
existimatus, ut a patre L- Manlio amplissimo uiro, quia et domesticis et rei
publicae usibus inutilis uidebatur, rus relegatus agresti opere fatigaretur,
postmodum patrem reum iudiciali periculo liberauit, filium uictorem, quod
aduersus imperium suum cum hoste manum conseruerat, securi percussit, patriam
Latino tumultu fessam speciosissimo triumpho recreauit, in hoc, credo,
fortunae nubilo adulescentiae contemptu perfusus, quo senectutis eius decus
lucidius enitesceret.
6.9.2 Scipio autem Africanus superior, quem di immortales nasci uoluerunt, ut
esset in quo uirtus se per omnes numeros hominibus efficaciter ostenderet,
solutioris uitae primos adulescentiae annos egisse fertur, remotos quidem a
luxuriae crimine, sed tamen Punicis tropaeis, deuictae Carthaginis ceruicibus
inposito iugo teneriores.
6.9.3 C- quoque Valerius Flaccus secundi Punici belli temporibus luxu perditam
adulescentiam inchoauit. ceterum a P- Licinio pontifice maximo flamen factus,
quo facilius a uitiis recederet, ad curam sacrorum et caerimoniarum conuerso
animo, usus duce frugalitatis religione, quantum prius luxuriae fuerat exemplum,
tantum postea modestiae et sanctitatis specimen euasit.
6.9.4 Nihil Q- Fabio Maximo, qui Gallica uictoria cognomen Allobrogi<ci> sibimet
ac posteris peperit, adulescente magis infame, nihil eodem sene ornatius aut
speciosius illo saeculo nostra ciuitas habuit.
6.9.5 Quis ignorat Q- Catuli auctoritatem in maximo clarissimorum uirorum
prouentu excelsum gradum obtinuisse? cuius si superior aetas reuoluatur, multi
lusus, multae deliciae reperiantur. quae quidem ei inpedimento non fuerunt quo
minus patriae princeps existeret, nomenque eius in Capitolino fastigio fulgeret
ac uirtute ciuile bellum ingenti motu oriens sepeliret.
6.9.6 L- uero Sulla usque ad quaesturae suae comitia uitam libidine, uino,
ludicrae artis amore inquinatam perduxit. quapropter C- Marius consul moleste
tulisse traditur, quod sibi asperrimum in Africa bellum gerenti tam delicatus
quaestor sorte obuenisset. eiusdem uirtus quasi perruptis et disiectis
nequitiae, qua obsidebatur, claustris catenas Iugurthae manibus iniecit,
Mitridatem conpescuit, socialis belli fluctus repressit, Cinnae dominationem
fregit eumque, qui se in Africa quaestorem fastidierat, ipsam illam prouinciam
proscriptum et exulem petere coegit. quae tam diuersa tamque inter se contraria
si quis apud animum suum attentiore conparatione expendere uelit, duos in uno
homine Sullas fuisse crediderit, turpem adulescentulum et uirum, dicerem fortem,
nisi ipse <se> felicem appellari maluisset.
6.9.7 Atque ut nobilitati, beneficio paenitentiae se ipsam admonitae respicere,
altiora modo suo sperare ausos subtexamus, T- Aufidius, cum Asiatici publici
exiguam admodum particulam habuisset, postea totam Asiam proconsulari imperio
obtinuit. nec indignati sunt socii eius parere fascibus, quem aliena tribunalia
adulantem uiderant. gessit etiam se integerrime atque splendidissime. quo quidem
modo demonstrauit pristinum quaestum suum fortunae, praesens uero dignitatis
incrementum moribus ipsius inputari debere.
6.9.8 At P- Rupilius non publicanum in Sicilia egit, sed operas publicanis
dedit. idem ultimam inopiam suam auctorato sociis officio sustentauit. ab hoc
postmodum consule leges uniuersi Siculi acceperunt acerbissimoque praedonum ac
fugitiuorum bello li berati sunt. portus ipsos, si quis modo mutis rebus inest
sensus, tantam in eodem homine uarietatem status admiratos arbitror: quem enim
diurnas capturas exigentem animaduerterant, eundem iura dantem classesque et
exercitus regentem uiderunt.
6.9.9 Huic tanto incremento maius adiciam. Asculo capto Cn- Pompei<us> Magni
pater P- Ventidium aetate <in>puberem in triumpho suo populi oculis subiecit.
hic est Ventidius, qui postea Romae ex Parthis et per Parthos de Crassi manibus
in hostili solo miserabiliter iacentibus triumphum duxit. ita qui captiuus
carcerem exhorruerat, uictor Capitolium felicitate celebrauit. in eodem etiam
illud eximium, quod eodem anno praetor <et consul> est factus.
6.9.10 Casuum nunc contemplemur uarietatem. L- Lentulus consularis lege Caecilia
repetundarum crimine oppressus censor cum L- Censorino creatus est. quem quidem
fortuna inter ornamenta et dedecora alterna uice uersauit, consulatu illius
damnationem, damnationi censuram subiciendo et neque bonis eum perpetuis frui
neque malis aeternis ingemescere patiendo.
6.9.11 Isdem uiribus uti uoluit in Cn- Cornelio Scipione Asina. qui consul a
Poenis apud Liparas captus, cum belli iure omnia perdidisset, laetiore subinde
uultu eius adiutus cuncta recuperauit, consul etiam iterum creatus est. quis
crederet illum a xii securibus ad Carthaginiensium peruenturum catenas? quis
rursus existimaret a Punicis uinculis ad summi imperii peruenturum insignia? sed
tamen ex consule captiuus et ex captiuo consul est factus.
6.9.12 Quid, Crasso nonne pecuniae magnitudo locupletis nomen dedit? sed eidem
postea inopia turpem decoctoris appellationem inussit, siquidem bona eius a
creditoribus, quia solidum praestare non poterat, uenierunt. itaque qui amara
suggillatione non caruit, cum egens ambularet, Diues ab occurrentibus
salutabatur.
6.9.13 Crassum casus acerbitate Q- Caepio praecucurrit: is namque praeturae
splendore, triumphi claritate, consulatus decore, maximi pontificis sacerdotio
ut senatus patronus diceretur adsecutus in publicis uinculis spiritum deposuit,
corpusque eius funestis carnificis manibus laceratum in scalis Gemoniis iacens
magno cum horrore totius fori Romani conspectum est.
6.9.14 Iam C- Marius ~ maximae fortunae luctatione: omnes enim eius impetus qua
corporis qua animi robore fortissime sustinuit. Arpinatibus honoribus iudicatus
inferior quaesturam Romae petere ausus est. patientia deinde repulsarum inrupit
magis in curiam quam uenit. in tribunatus quoque et aedilitatis petitione
consimilem campi notam expertus praeturae candidatus supremo in loco adhaesit,
quem tamen non sine periculo obtinuit: ambitus enim accusatus uix atque aegre
absolutionem ab iudicibus impetrauit. ex illo Mario tam humili Arpini, tam
ignobili Romae, tam fastidiendo candidato ille Marius euasit, qui Africam
subegit, qui Iugurtham regem ante currum egit, qui Teutonorum Cimbrorumque
exercitus deleuit, cuius bina tropaea in urbe spectantur, cuius septem in fastis
consulatus leguntur, cui post exilium consulem creari proscriptoque facere
proscriptionem contigit. quid huius condicione inconstantius aut mutabilius?
quem si inter miseros posueris, miserrimus, <si> inter <felices,> felicissimus
reperietur.
6.9.15 C- autem Caesar, cuius uirtutes aditum sibi in caelum struxerunt, inter
primae iuuentae initia priuatus Asiam petens, a maritimis praedonibus circa
insulam Pharmacusam exceptus L se talentis redemit. parua igitur summa
clarissimum mundi sidus in piratico myoparone rependi fortuna uoluit. quid est
ergo quod amplius de ea queramur, si ne consortibus quidem diuinitatis suae
parcit? sed caeleste numen se ab iniuria uindicauit: continuo enim captos
praedones crucibus adfixit.
[6,91] 6.9.ext.1 Adtento studio nostra commemorauimus: remissiore nunc animo aliena
narrentur. perditae luxuriae Athenis adulescens Polemo, neque inlecebris eius
tantum modo, sed etiam ipsa infamia gaudens, cum e conuiuio non post occasum
solis, sed post ortum surrexisset domumque rediens Xenocratis philosophi
patentem ianuam uidisset, uino grauis, unguentis delibutus, sertis capite
redimito, perlucida ueste amictus refertam turba doctorum hominum scholam eius
intrauit. nec contentus tam deformi introitu consedit etiam, ut clarissimum
eloquium et prudentissima praecepta temulentiae lasciuiis eleuaret. orta deinde,
ut par erat, omnium indignatione Xenocrates uultum in eodem habitu continuit
omissaque re, quam disserebat, de modestia ac temperantia loqui coepit. cuius
grauitate sermonis resipiscere coactus Polemo primum coronam capite detractam
proiecit, paulo post brachium intra pallium reduxit, procedente tempore oris
conuiualis hilaritatem deposuit, ad ultimum totam luxuriam exuit uniusque
orationis saluberrima medicina sanatus ex infami ganeone maximus philosophus
euasit. peregrinatus est huius animus in nequitia, non habitauit.
6.9.ext.2 Piget Themistoclis adulescentiam adtingere, siue patrem aspiciam
abdicationis iniungentem notam, siue matrem suspendio finire uitam propter fili
turpitudinem coactam, cum omnium postea Grai sanguinis uirorum clarissimus
extiterit mediumque Europae et Asiae uel spei uel desperationis pignus fuerit:
haec enim eum salutis suae patronum habuit, illa uadem uictoriae adsumpsit.
6.9.ext.3 Cimonis uero incunabula opinione stultitiae fuerunt referta: eiusdem
adulti imperia salutaria Athenienses senserunt. itaque coegit eos stuporis semet
ipsos damnare, qui eum stolidum crediderant.
6.9.ext.4 Nam Alcibiaden quasi duae fortunae partitae sunt, altera, quae ei
nobilitatem eximiam, abundantes diuitias, formam praestantissimam, fauorem
ciuium propensum, summa imperia, praecipuas potentiae uires, flagrantissimum
ingenium adsignaret, altera, quae damnationem, exilium, uenditionem bonorum,
inopiam, odium patriae, uiolentam mortem infligeret: nec aut haec aut illa
uniuersa, sed uarie perplexa, freto atque aestui similia.
6.9.ext.5 Ad inuidiam usque Polycratis Samiorum tyranni abundantissimis bonis
conspicuus uitae fulgor excessit, nec sine causa: omnes enim conatus eius
placido excipiebantur itinere, spes certum cupitae rei fructum adprehendebant,
uota nuncupabantur simul et soluebantur, uelle ac posse in aequo positum erat.
semel dumtaxat uultum mutauit, perquam breui tristitiae salebra succussum, tunc
cum admodum gratum sibi anulum de industria in profundum, ne omnis incommodi
expers esset, abiecit. quem tamen continuo recuperauit capto pisce, qui eum
deuorauerat. sed hunc, cuius felicitas semper plenis uelis prosperum cursum
tenuit, Orontes Darii regis praefectus in excelsissimo Mycalensis montis uertice
cruci adfixit, e qua putres eius artus et tabido cruore manantia membra atque
illam laeuam, cui Neptunus anulum piscatoris manu restituerat, situ marcidam
Samos, amara seruitute aliquamdiu pressa, liberis ac laetis oculis aspexit.
6.9.ext.6 Dionysius autem, cum hereditatis nomine a patre Syracusanorum ac paene
totius Siciliae tyrannidem accepisset, maximarum opum dominus, exercituum dux,
rector classium, equitatuum potens, propter inopiam litteras puerulos Corinthi
docuit eodemque tempore tanta mutatione maiores natu ne quis nimis fortunae
crederet magister ludi factus ex tyranno monuit.
6.9.ext.7 Sequitur hunc Syphax rex, consimilem fortunae iniquitatem expertus,
quem amicum hinc Roma per Scipionem, illinc Carthago per Hasdrubalem ultro
petitum ad penates deos eius uenerat. ceterum eo claritatis euectus, ut
ualidissimorum populorum tantum non arbiter uictoriae existeret, parui temporis
interiecta mora catenatus a Laelio legato ad Scipionem imperatorem pertractus
est, cuiusque dexteram regio insidens solio adroganti manu attigerat, eius
genibus supplex procubuit. Caduca nimirum et fragilia puerilibusque consentanea
crepundiis sunt ista, quae uires atque opes humanae uocantur. adfluunt subito,
repente dilabuntur, nullo in loco, nulla in persona stabilibus nixa radicibus
consistunt, sed incertissimo flatu fortunae huc atque illuc acta quos sublime
extulerunt inprouiso recussu destitutos profundo cladium miserabiliter
inmergunt. itaque <neque> existimari neque dici debent bona, quae, ut
inflictorum malorum amaritudine desiderium sui duplicent.
|