[8,0] LIBER VIII.
[8,1] 8.1.init. Nunc, quo aequiore animo ancipites iudiciorum motus tolerentur,
recordemur inuidia laborantes quibus de causis aut absoluti sint aut damnati.
8.1.abs.1 M- Horatius interfectae sororis crimine a Tullo rege damnatus ad
populum prouocato iudicio absolutus est. quorum alterum atrocitas necis mouit,
alterum causa flexit, quia inmaturum uirginis amorem seuere magis quam impie
punitum existimabat. itaque forti punitione liberata fratris dextera tantum
consanguineo quantum hostili cruore gloriae haurire potuit.
8.1.abs.2 Acrem se tunc pudicitiae custodem populus Romanus, postea plus iusto
placidum iudicem praestitit. cum a Libone tribuno pl- Ser- Galba pro rostris
uehementer increparetur, quod Lusitanorum magnam manum interposita fide praetor
in Hispania interemisset, actionique tribuniciae M- Cato ultimae senectutis
oratione sua, quam in Origines retulit, suscriberet, reus pro se iam nihil
recusans paruulos liberos suos et Galli sanguine sibi coniunctum filium flens
conmendare coepit eoque facto mitigata contione qui omnium consensu periturus
erat paene nullum triste suffragium habuit. misericordia ergo illam quaestionem,
non aequitas rexit, quoniam quae innocentiae tribui nequierat absolutio,
respectui puerorum data est.
8.1.abs.3 Consentaneum quod sequitur. A- Gabinius in maximo infamiae suae ardore
suffragiis populi <C-> Memmio accusatore subiectus abruptae esse spei uidebatur,
quoniam et accusatio partes suas plene exhibebat et defensionis praesidia
inualida fide nitebantur et qui iudicabant ira perciti poenam hominis cupide
expetebant. igitur uiator et carcer ante oculos obuersabantur, cum interim omnia
ista propitiae fortunae interuentu dispulsa sunt: filius namque Gabinii Sisenna
consternationis inpulsu ad pedes se Memmii supplex prostrauit, inde aliquod
fomentum procellae petens, unde totus impetus tempestatis eruperat. quem truci
uultu a se uictor insolens repulsum excusso e manu anulo humi iacere aliquamdiu
passus est. quod spectaculum fecit ut Laelius tribunus pl- adprobantibus cunctis
Gabinium dimitti iuberet ac documentum daretur neque secundarum rerum prouentu
insolenter abuti neque aduersis <prae>propere debilitari oportere: idque proximo
exemplo aeque patet.
8.1.abs.4 App- Claudius, nescio religionis maior an patriae iniuria, si quidem
illius uetustissimum morem neglexit, huius pulcherrimam classem amisit, infesto
populo obiectus, cum effugere debitam poenam nullo modo posse crederetur, subito
coorti imbris beneficio tutus fuit a damnatione: discussa enim quaestione aliam
uelut dis interpellantibus de integro instaurari non placuit. ita cui maritima
tempestas causae dictionem contraxerat, caelestis salutem attulit.
8.1.abs.5 Eodem auxilii genere Tucciae uirginis Vestalis incesti criminis reae
castitas infamiae nube obscurata emersit. quae conscientia certa sinceritatis
suae spem salutis ancipiti argumento ausa petere est: arrepto enim cribro
"Vesta" inquit, "si sacris tuis castas semper admoui manus, effice ut hoc
hauriam e Tiberi aquam et in aedem tuam perferam." audaciter et temere iactis
uotis sacerdotis rerum ipsa natura cessit.
8.1.abs.6 Item L- Piso a L- Claudio Pulchro accusatus, quod graues et
intolerabiles iniurias sociis intulisset, haud dubiae ruinae metum fortuito
auxilio uitauit: namque per id ipsum tempus, quo tristes de eo sententiae
ferebantur, repentina uis nimbi incidit, cumque prostratus humi pedes iudicum
oscularetur, os suum caeno repleuit. quod conspectum totam quaestionem a
seueritate ad clementiam et mansuetudinem transtulit, quia satis iam graues eum
poenas sociis dedisse arbitrati sunt huc deductum necessitatis, ut abicere se
tam suppliciter et attollere tam deformiter cogeretur.
8.1.abs.7 Subnectam duos accusatorum suorum culpa absolutos. Q- Flauius a C-
Valerio aedile apud populum reus actus, cum xiiii tribuum suffragiis damnatus
esset, proclamauit se innocentem opprimi. cui Valerius aeque clara uoce
respondit nihil sua interesse nocensne an innoxius periret, dummodo periret. qua
uiolentia dicti reliquas tribus aduersario donauit. abiecerat inimicum, eundem,
dum pro certo pessum datum credit, erexit uictoriamque in ipsa uictoria
perdidit.
8.1.abs.8 C- etiam Cosconium Seruilia lege reum, propter plurima et
euidentissima facinora sine ulla dubitatione nocentem, Valeri Valentini
accusatoris eius recitatum in iudicio carmen, quo puerum praetextatum et
ingenuam uirginem a se corruptam poetico ioco significauerat, erexit, si quidem
iudices inicum rati sunt eum uictorem dimittere, qui palmam non ex alio ferre,
sed de se dare merebatur. magis uero Valerius in Cosconii absolutione damnatus
quam Cosconius in sua causa liberatus est.
8.1.abs.9 Attingam eos quoque, quorum salus propriis obruta criminibus
proximorum claritati donata est. A- Atilium Calatinum Soranorum oppidi
proditione reum admodum infamem imminentis damnationis periculo pauca uerba Q-
Maximi soceri subtraxerunt, quibus adfirmauit, si in eo crimine sontem illum
ipse conperisset, dirempturum se fuisse adfinitatem: continuo enim populus paene
iam exploratam sententiam suam unius iudicio concessit, indignum ratus eius
testimonio non credere, cui difficillimis rei publicae temporibus bene se
exercitus credidisse meminerat.
8.1.abs.10 M- quoque Aemilius Scaurus repetundarum reus adeo perditam et
conploratam defensionem in iudicium attulit, ut, cum accusator diceret lege sibi
centum atque xx hominibus denuntiare testimonium licere seque non recusare
quominus absolueretur, si totidem nominasset, quibus in prouincia nihil
abstulisset, tam bona condicione uti non potuerit. tamen propter uetustissimam
nobilitatem et recentem memoriam patris absolutus est.
8.1.abs.11 Sed quem ad modum splendor amplissimorum uirorum in protegendis reis
plurimum ualuit, ita <in> opprimendis non sane multum potuit: quin etiam
euidenter noxiis, dum eos acrius inpugnat, profuit. P- Scipio Aemilianus Cottam
apud populum accusauit. cuius causa, quamquam grauissimis criminibus erat
confossa, septies ampliata et ad ultimum octauo iudicio absoluta est, quia
homines uerebantur ne praecipuae accusatoris amplitudini damnatio eius donata
existimaretur. quos haec secum locutos crediderim: 'nolumus caput alterius
petentem in iudicium triumphos et tropaea spoliaque et deuictarum nauium rostra
deferre: terribilis sit his aduersus hostem, ciuis uero salutem tanto fragore
gloriae subnixus ne insequatur'.
8.1.abs.12 Tam uehementes iudices aduersus excellentissimum accusatorem quam
mites in longe inferioris fortunae reo. Calidius Bononiensis in cubiculo mariti
noctu deprehensus, cum ob id causam adulterii diceret, inter maximos et
grauissimos infamiae fluctus emersit, tamquam fragmentum naufragii leue admodum
genus defensionis amplexus: adfirmauit enim se ob amorem pueri serui eo esse
perductum. suspectus erat locus, suspectum tempus, suspecta matris familiae
persona, suspecta etiam adulescentia ipsius, sed crimen libidinis confessio
intemperantiae liberauit.
8.1.abs.13 Remissioris hoc, illud aliquanto grauioris materiae exemplum. cum
parricidii causam fratres Caelii dicerent splendido Tarracinae loco nati, quorum
pater T- Caelius in cubiculo quiescens, filiis altero cubantibus lecto erat
interemptus, neque aut seruus quisquam aut liber inueniretur, ad quem suspicio
caedis pertineret, hoc uno nomine absoluti sunt, quia iudicibus planum factum
est illos aperto ostio inuentos esse dormientes. somnus innoxiae securitatis
certissimus index miseris opem tulit: iudicatum est enim rerum naturam non
recipere ut occiso patre supra uulnera et cruorem eius quietem capere potuerint.
[8,100] 8.1.damn.1 Percurremus nunc eos, quibus in causae dictione magis quae extra
quaestionem erant nocuerunt quam sua innocentia opem tulit. L- Scipio post
speciosissimum triumphum de rege Antiocho ductum, perinde ac pecuniam ab eo
accepisset, damnatus est. non, puto, quod pretio corruptus fuerat, ut illum
totius Asiae dominum et iam Europae uictrices manus inicientem ultra Taurum
montem summoueret. sed <et> alioqui uir sincerissimae uitae et ab hac suspicione
procul remotus, inuidiae, quae tunc in duorum fratrum inclytis cognominibus
habitabat, resistere non potuit.
8.1.damn.2 Ac Scipioni quidem maximus fortunae fulgor, C- autem Deciano
spectatae integritatis uiro uox sua exitium attulit: nam cum P- Furium
inquinatissimae uitae pro rostris accusaret, quia quadam in parte actionis de
morte L- Saturnini queri ausus fue rat, nec reum damnauit et insuper ei poenas
addictas pependit.
8.1.damn.3 Sex- quoque Titium similis casus prostrauit. erat innocens, erat
agraria lege lata gratiosus apud populum: tamen, quod Saturnini imaginem domi
habuerat, suffragiis eum tota contio oppressit.
8.1.damn.4 Adiciatur his Claudia, quam insontem crimine, quo accusabatur, uotum
impium subuertit, quia, cum a ludis domum rediens turba elideretur, optauerat ut
frater suus, maritimarum uirium nostrarum praecipua iactura, reuiuesceret
saepiusque consul factus infelici ductu nimis magnam urbis frequentiam minueret.
8.1.damn.5 Possumus et ad illos breui deuerticulo transgredi, quos leues ob
causas damnationis incursus abripuit. M- Muluius, Cn- Lollius, L- Sextilius
triumuiri, quod ad incendium in sacra uia ortum extinguendum tardius uenerant, a
tribunis pl- die dicta apud populum damnati sunt.
8.1.damn.6 Item P- Villius triumuir nocturnus a P- Aquilio tribuno pl- accusatus
populi iudicio concidit, quia uigilias neglegentius circumierat.
8.1.damn.7 Admodum seuerae notae et illud populi iudicium, cum M- Aemilium
Porcinam a L- Cassio accusatum crimine nimis sublime extructae uillae in
Alsiensi agro graui multa affecit.
8.1.damn.8 Non subprimenda illius quoque damnatio, qui pueruli sui nimio amore
correptus, rogatus ab eo ruri ut omasum in cenam fieri iuberet, cum bubulae
carnis in propinquo emendae nulla facultas esset, domito boue occiso desiderium
eius expleuit eoque nomine publica quaestione adflictus est, innocens, nisi tam
prisco saeculo natus esset.
[8,101] 8.1.amb.1 Atque ut eos quoque referamus, qui in discrimen capitis adducti neque
damnati neque absoluti sunt, apud M- Popilium Laenatem praetorem quaedam, quod
matrem fuste percussam interemerat, causam dixit. de qua neutram in partem latae
sententiae sunt, quia abunde constabat eandem ueneno necatorum liberorum dolore
commotam, quos auia filiae infensa sustulerat, parricidium ultam esse
parricidio. quorum alterum ultione, alterum absolutione non dignum iudicatum est.
8.1.amb.2 Eadem haesitatione Publi quoque Dolabellae proconsulari imperio Asiam
obtinentis animus fluctuatus est. mater familiae Zmyrnaea uirum et filium
interemit, cum ab his optimae indolis iuuenem, quem ex priore uiro enixa fuerat,
occisum conperisset. quam rem Dollabella ad se delatam Athenas ad Arei pagi
cognitionem relegauit, quia ipse neque liberare duabus caedibus contaminatam
neque punire tam iusto dolore inpulsam sustinebat. consideranter et mansuete
populi Romani magistratus, sed Areopagitae quoque non minus sapienter, qui
inspecta causa et accusatorem et ream post centum annos ad se reuerti iusserunt,
eodem affectu moti, quo Dolabella. sed ille transferendo quaestionem, hi
differendo damnandi atque absoluendi inexplicabilem cunctationem uitabant.
[8,2] 8.2.init. Publicis iudiciis adiciam priuata, quorum magis aequitas quaestionum
delectare quam immoderata turba offendere lectorem poterit.
8.2.1 Claudius Centumalus ab auguribus iussus altitudinem domus suae, quam in
Caelio monte habebat, summittere, quia his ex arce augurium capientibus
officiebat, uendidit eam Calpurnio Lanario nec indicauit quod imperatum <a>
collegio augurumerat. a quibus Calpurnius demoliri domum coactus M- Porcium
Catonem inclyti Catonis patrem arbitrum ~ cum Claudio adduxit formulam, quidquid
sibi dare facere oporteret ex fide bona. Cato, ut est edoctus de industria
Claudium praedictum sacerdotum suppressisse, continuo illum Calpurnio damnauit,
summa quidem cum aequitate, quia bonae fidei uenditorem nec conmodorum spem
augere nec incommodorum cognitionem obscurare oportet.
8.2.2 Notum suis temporibus iudicium commemoraui, sed ne quod relatu<ru>s quidem
sum obliteratum silentio. C- Visellius Varro graui morbo correptus trecenta
milia nummum ab Otacilia Laterensis, cum qua commercium libidinis habuerat,
expensa ferri sibi passus est eo consilio, ut, si decessisset, ab heredibus eam
summam peteret, quam legati genus esse uoluit, libidinosam liberalitatem debiti
nomine colorando. euasit deinde ex illa tempestate aduersus uota Otaciliae. quae
offensa, quod spem praedae suae morte non maturasset, ex amica obsequenti subito
destrictam feneratricem agere coepit, nummos petendo, quos ut fronte
inuerecunda, ita inani stipulatione captauerat. de qua re C- Aquilius uir magnae
auctoritatis et scientia iuris ciuilis excellens iudex adductus adhibitis in
consilium principibus ciuitatis prudentia et religione sua mulierem reppulit.
quod si eadem formula Varro et damnari et <ab> aduersaria absolui potuisset,
eius quoque non dubito quin turpem et inconcessum errorem libenter castigaturus
fuerit: nunc priuatae actionis calumniam ipse conpescuit, adulterii crimen
publicae quaestioni uindicandum reliquit.
8.2.3 Multo animosius et ut militari spiritu dignum erat se in consimili genere
iudicii C- Marius gessit: nam cum C- Titinius Minturnensis Fanniam uxorem, quam
inpudicam de industria duxerat, eo crimine repudiatam dote spoliare conaretur,
sumptus inter eos iudex in conspectu habita quaestione seductum Titinium monuit
ut incepto desisteret ac mulieri dotem redderet. quod cum saepius frustra
fecisset, coactus ab eo sententiam pronuntiare mulierem inpudicitiae sestertio
nummo, Titinium summa totius dotis damnauit, praefatus idcirco se hunc iudicandi
modum secutum, cum liqueret sibi Titinium patrimonio Fanniae insidias struentem
inpudicae coniugium expetisse. Fannia autem haec est, quae postea Marium hostem
a senatu iudicatum caenoque paludis, qua extractus erat, oblitum et iam in domum
suam custodiendum Minturnis deductum ope quantacumque potuit adiuuit, memor,
quod inpudica iudicata esset, suis moribus, quod dotem seruasset, illius
religioni acceptum ferri debere.
8.2.4 Multus sermo eo etiam iudicio manauit, in quo quidam furti damnatus est,
qui equo, cuius usus illi Ariciam conmodatus fuerat, ulteriore eius municipii
cliuo uectus esset. quid aliud hoc loci quam uerecundiam illius saeculi
laudemus, in quo tam minuti a pudore excessus puniebantur?
[8,3] 8.3.init. Ne de his quidem feminis tacendum est, quas condicio naturae et
uerecundia stolae ut in foro et iudiciis tacerent cohibere non ualuit.
8.3.1 Amesia Sentinas rea causam suam L- Titio praetore iudicium cogente maximo
populi concursu egit modosque omnes ac numeros defensionis non solum diligenter,
sed etiam fortiter executa, et prima actione et paene cunctis sententiis
liberata est. quam, quia sub specie feminae uirilem animum gerebat, Androgynen
appellabant.
8.3.2 C- Afrania uero Licinii Bucconis senatoris uxor prompta ad lites
contrahendas pro se semper apud praetorem uerba fecit, non quod aduocatis
deficiebatur, sed quod inpudentia abundabat. itaque inusitatis foro latratibus
adsidue tribunalia exercendo muliebris calumniae notissimum exemplum euasit,
adeo ut pro crimine inprobis feminarum moribus C- Afraniae nomen obiciatur.
prorogauit autem spiritum suum ad C- Caesarem iterum <P-> Seruilium consules:
tale enim monstrum magis quo tempore extinctum quam quo sit ortum memoriae
tradendum est.
8.3.3 Hortensia uero Q- Hortensi filia, cum ordo matronarum graui tributo a
triumuiris esset oneratus <nec> quisquam uirorum patrocinium eis accommodare
auderet, causam feminarum apud triumuiros et constanter et feliciter egit:
repraesentata enim patris facundia impetrauit ut maior pars imperatae pecuniae
his remitteretur. reuixit tum muliebri stirpe Q- Hortensius uerbisque filiae
aspirauit, cuius si uirilis sexus posteri uim sequi uoluissent, Hortensianae
eloquentiae tanta hereditas una feminae actione abscissa non esset.
[8,4] 8.4.init. Atque ut omnes iudiciorum numeros exequamur, quaestiones, quibus aut
creditum non est aut temere habita fides est, referamus.
8.4.1 M- Agrii argentarii seruus Alexander A- Fanni seruum occidisse insimulatus
est eoque nomine tortus a domino admisisse id facinus constantissime
adseuerauit. itaque Fannio deditus supplicio adfectus est. paruulo deinde
tempore interiecto ille, cuius de nece creditum erat, domum rediit.
8.4.2 Contra P- Atinii seruus Alexander, cum in suspicionem C- Flauii
equitis Romani occisi uenisset, sexies tortus pernegauit ei se culpae adfinem
fuisse, sed perinde atque confessus <ess>et, a iudicibus damnatus et a L-
Calpurnio triumuiro in crucem actus est.
8.4.3 Item Fuluio Flacco causam dicente Philippus seruus eius, in quo tota
quaestio nitebatur, octies tortus nullum omnino uerbum, quo dominus
perstringeretur, emisit, et tamen reus damnatus est, cum certius argumentum
innocentiae unus octies tortus exhiberet quam octo semel torti praebuissent.
[8,5] 8.5.1 Sequitur ut ad testis pertinentia exempla conmemorem. Cn- et Q- Seruiliis
Caepionibus isdem parentibus natis et per omnes honorum gradus ad summam
amplitudinem prouectis, item fratribus Metellis Quinto et Lucio consularibus et
censoriis, altero etiam triumphali, in Q- Pompeium A- f- repetundarum reum
acerrime dicentibus testimonium non abrogata fides absoluto Pompeio, sed ne
potentia inimicum oppressisse uiderentur occursum est.
8.5.2 M- etiam Aemilius Scaurus princeps senatus C- Memmium repetundarum reum
destricto testimonio insecutus est, item C- Flauium eadem lege accusatum testis
proscidit: iam C- Norbanum maiestatis crimine publicae quaestioni subiectum ex
professo opprimere conatus est. nec tamen aut auctoritate, qua plurimum
pollebat, aut religione, de qua nemo dubitabat, quemquam eorum adfligere potuit.
8.5.3 L- quoque Crassus, tantus apud iudices, quantus apud patres conscriptos
Aemilius Scaurus (namque eorum suffragia robustissimis et felicissimis
eloquentiae stipendiis regebat eratque sic fori, ut ille curiae princeps), cum
uehementissimum testimonii fulmen in M- Marcellum reum iniecisset, impetu
grauis, exitu uanus apparuit.
8.5.4 Age, Q- Metellus Pius, L- <et> M- Luculli, Q- Hortensius, M'. Lepidus C-
Cornelii maiestatis rei quam non onerarunt tantum modo testes salutem, sed etiam
negantes illo incolumi stare rem publicam posse, depoposcerunt! quae decora
ciuitatis, pudet referre, umbone iudiciali repulsa sunt.
8.5.5 Quid, M- Cicero forensi militia summos honores amplissimumque dignitatis
locum adeptus, nonne in ipsis eloquentiae suae castris testis abiectus est, dum
P- Claudium Romae apud se fuisse iurat, illo sacrilegum flagitium uno argumento
absentiae tuente? si quidem iudices Claudium incesti crimine quam Ciceronem
infamia periurii liberare maluerunt.
8.5.6 Tot eleuatis testibus unum, cuius noua ratione iudicium ingressa
auctoritas confirmata est, referam. P- Seruilius consularis, censorius,
triumphalis, qui maiorum suorum titulis Isaurici cognomen adiecit, cum forum
praeteriens testes in reum dari uidisset, loco testis constitit ac summam inter
patronorum pariter et accusatorum admirationem sic orsus est: 'hunc ego,
iudices, qui causam dicit, cuias sit aut quam uitam egerit quamque merito uel
iniuria accusetur ignoro: illud tantum scio, cum occurrisset mihi Laurentina uia
iter facienti admodum angusto loco, equo descendere noluisse. quod an aliquid ad
religionem uestram pertineat ipsi aestimabitis: ego id supprimendum non putaui'.
iudices reum uix auditis ceteris testibus damnarunt: ualuit enim apud eos cum
amplitudo uiri, tum grauis neglectae dignitatis eius indignatio, eumque, qui
uenerari principes nesciret, in quodlibet facinus procursurum crediderunt.
[8,6] 8.6.init. Ne illos quidem latere patiamur, qui quae in aliis uindicarant ipsi
commiserunt.
8.6.1 C- Licinius cognomine Hoplomachus a praetore postulauit ut patri suo bonis
tamquam ea dissipanti interdiceretur, et quidem quod petierat impetrauit, sed
ipse paruo post tempore mortuo sene amplam ab eo relictam pecuniam festinanter
consumpsit. a uicissitudine poenae <a>fuit, quoniam hereditatem absumere quam
heredem maluit tollere.
8.6.2 C- autem Marius, cum magnum et salutarem rei publicae ciuem in L-
Saturnino opprimendo egisset, a quo in modum uexilli pilleum seruituti ad arma
capienda ostentatum erat, L- Sulla cum exercitu in urbem inrumpente ad auxilium
seruorum pilleo sublato confugit. itaque, dum facinus quod punierat imitatur,
alterum Marium, a quo adfligeretur, inuenit.
8.6.3 C- uero Licinius Stolo, cuius beneficio plebi petendi consulatus potestas
facta est, cum lege sanxisset ne quis amplius quingenta agri iugera possideret,
ipse mille conparauit <dis>simulandique criminis gratia dimidiam partem filio
emancipauit. quam ob causam a. M- Popilio Laenate accusatus primus sua lege
cecidit ac docuit nihil aliud praecipi debere, nisi quod prius quisque sibi
imperau<er>it.
8.6.4 Q- autem Varius propter obscurum ius ciuitatis Hybrida cognominatus
tribunus pl- legem aduersus intercessionem collegarum perrogauit, quae iubebat
quaeri quorum dolo malo socii ad arma ire coacti essent, magna cum clade rei
publicae: sociale enim prius, deinde ciuile bellum excitauit. sed dum ante
pestiferum tribunum pl- quam certum ciuem agit, sua lex eum domesticis laqueis
constrictum absumpsit.
[8,7] 8.7.init. Quid cesso uires industriae commemorare, cuius alacri spiritu militiae
stipendia roborantur, forensis gloria accenditur, fido sinu cuncta studia
recepta nutriuntur, quidquid animo, quidquid manu, quidquid lingua admirabile
est, ad cumulum laudis perducitur? quae cum sit perfectissima uirtus,
duramento sui confirmatur.
8.7.1 Cato sextum et octogesimum annum agens, dum in re publica tuenda iuuenili
animo perstat, ab inimicis capitali crimine accusatus causam suam egit, neque
aut memoriam eius quisquam tardiorem aut firmitatem lateris ulla ex parte
quassatam aut os haesitatione inpeditum animaduertit, quia omnia ista in suo
statu aequali ac perpetua industria continebat. quin etiam in ipso diutissime
actae uitae fine disertissimi oratoris Galbae accusationi defensionem suam pro
Hispania opposuit. idem Graecis litteris erudiri concupiuit, quam sero, inde
aestimemus, quod etiam Latinas paene iam senex didicit, cumque eloquentia magnam
gloriam partam haberet, id egit, ut iuris ciuilis quoque esset peritissimus.
8.7.2 Cuius mirifica proles propior aetati nostrae Cato ita doctrinae cupiditate
flagrauit, ut ne in curia quidem, dum senatus cogitur, temperaret sibi quo minus
Graecos libros lectitaret. qua quidem industria ostendit aliis tempora deesse,
alios temporibus.
8.7.3 Terentius autem Varro humanae uitae expleto spatio non annis, quibus
saeculi tempus aequauit, quam stilo uiuacior fuit: in eodem enim lectulo et
spiritus eius et egregiorum operum cursus extinctus est.
8.7.4 Consimilis perseuerantiae Liuius Drusus, qui aetatis uiribus et acie
oculorum defectus ius ciuile populo benignissime interpretatus est utilissimaque
discere id cupientibus monumenta conposuit: nam ut senem illum natura, caecum
fortuna facere potuit, ita neutra interpellare ualuit ne non animo et uideret et
uigeret.
8.7.5 Publilius uero senator et Lupus Pontius eques Romanus suis temporibus
celebres causarum actores luminibus capti eadem industria forensia stipendia
executi sunt. itaque frequentius etiam audiebantur, concurrentibus aliis, quia
ingenio eorum delectabantur, aliis, quia constantiam admirabantur: nam, qui tali
<in>conmodo perculsi secessum petunt, duplicant tenebras fortuitis uoluntarias
adicientes.
8.7.6 Iam P- Crassus, cum in Asiam ad Aristonicum regem debellandum consul
uenisset, tanta cura Graecae linguae notitiam animo conprehendit, ut eam in
quinque diuisam genera per omnes partes ac numeros penitus cognosceret. quae res
maximum ei sociorum amorem conciliauit, qua quis eorum lingua apud tribunal
illius postulauerat, eadem decreta reddenti.
8.7.7 Ne Roscius quidem subtrahatur, scaenicae industriae notissimum exemplum,
qui nullum umquam spectante populo gestum, nisi quem domi meditatus fuerat,
promere ausus est. quapropter non ludicra ars Roscium, sed Roscius ludicram
artem conmendauit, nec uulgi tantum fauorem, uerum etiam principum
familiaritates amplexus est. haec sunt attenti et anxii et numquam cessantis
studii praemia, propter quae tantorum uirorum laudibus non inpudenter se persona
histrionis inseruit.
[8,71] 8.7.ext.1 Graeca quoque industria, quoniam nostrae multum profuit, quem meretur
fructum Latina lingua recipiat. Demosthenes, cuius commemorato nomine maximae
eloquentiae consummatio audientis animo oboritur, cum inter initia iuuentae
artis, quam adfectabat, primam litteram dicere non posset, oris sui uitium tanto
studio expugnauit, ut ea a nullo expressius referretur. deinde propter nimiam
exilitatem acerbam auditu uocem suam exercitatione continua ad maturum et gratum
auribus sonum perduxit. lateris etiam firmitate defectus, quas corporis habitus
uires negauerat, a labore mutuatus est: multos enim uersus uno impetu spiritus
conplectebatur eosque aduersa loca celeri gradu scandens pronuntiabat ac uadosis
litoribus insistens declamationes fluctuum fragoribus obluctantibus edebat, ut
ad fremitus concitatarum contionum patientia duratis auribus uteretur. fertur
quoque ori insertis calculis multum ac diu loqui solitus, quo uacuum promptius
esset et solutius. proeliatus est cum rerum natura et quidem uictor abiit
malignitatem eius pertinacissimo animi robore superando. itaque alterum
Demosthenen mater, alterum industria enixa est.
8.7.ext.2 Atque ut ad uetustiorem industriae actum transgrediar, Pythagoras,
perfectissimum opus sapientiae a iuuenta pariter et omnis honestatis
percipiendae cupiditate ingressus, (nihil enim, quod ad ultimum sui peruenturum
est finem, non et mature et alacriter incipit), Aegyptum petiit, ubi litteris
gentis eius adsuefactus, praeteriti aeui sacerdotum commentarios scrutatus
innumerabilium saeculorum obseruationes cognouit. inde ad Persas profectus
magorum exactissimae prudentiae se formandum tradidit, a quibus siderum motus
cursusque stellarum et unius cuiusque uim, proprietatem, effectum benignissime
demonstratum docili animo sorpsit. Cretam deinde et Lacedaemona nauigauit,
quarum legibus ac moribus inspectis ad Olympicum certamen descendit, cumque
multiplicis scientiae maximam inter totius Graeciae admirationem specimen
exhibuisset, quo cognomine censeretur interrogatus, non se g-sophon, (iam enim
illud vii excellentes uiri occupauerant) sed amatorem sapientiae, id est Graece
g-philosophon edidit. in Italiae etiam partem, quae tunc maior Graecia appellabatur,
perrexit, in qua plurimis et opulentissimis urbibus effectus studiorum suorum
adprobauit. cuius ardentem rogum plenis uenerationis oculis Metapontus aspexit
oppidum, Pythagorae quam suorum cinerum nobilius clariusque monumentum.
8.7.ext.3 Platon autem patriam Athenas, praeceptorem Socratem sortitus, et locum
et hominem doctrinae fertilissimum, ingenii quoque diuina instructus abundantia,
cum omnium iam mortalium sapientissimus haberetur, eo quidem usque, ut, si ipse
Iuppiter caelo descendisset, nec elegantiore nec beatiore facundia usurus
uideretur, Aegyptum peragrauit, dum a sacerdotibus eius gentis geometriae
multiplices numeros <et> caelestium obseruationum rationem percipit. quoque
tempore a studiosis iuuenibus certatim Athenae Platonem doctorem quaerentibus
petebantur, ipse Nili fluminis inexplicabiles ripas uastissimosque campos, ~
effusam barbariam et flexuosos fossarum ambitus Aegyptiorum senum discipulus
lustrabat. quo minus miror in Italiam transgressum, ut ab Archyta Tarenti, a
Timaeo et Arione et Echecrate Locris Pythagorae praecepta et instituta
acciperet: tanta enim uis, tanta copia litterarum undique colligenda erat, ut
inuicem per totum terrarum orbem dispergi et dilatari posset. altero etiam et
octogesimo anno decedens sub capite Sophronis mimos habuisse fertur. sic ne
extrema quidem eius hora agitatione studii uacua fuit.
8.7.ext.4 At Democritus, cum diuitiis censeri posset, quae tantae fuerunt, ut
pater eius Xerxis exercitui epulum dare ex facili potuerit, quo magis uacuo
animo studiis litterarum esset operatus, parua admodum summa retenta patrimonium
suum patriae donauit. Athenis autem compluribus annis moratus omnia temporum
momenta ad percipiendam et exercendam doctrinam conferens ignotus illi urbi
uixit, quod ipse quodam uolumine testatur. stupet mens admiratione tantae
industriae et iam transit alio.
8.7.ext.5 Carneades laboriosus et diuturnus sapientiae miles, si quidem xc
expletis annis idem illi uiuendi ac philosophandi finis fuit, ita se mirifice
doctrinae operibus addixerat, ut, cum cibi capiendi causa recubuisset,
cogitationibus inhaerens manum ad mensam porrigere obliuisceretur. sed ei
Melissa, quam uxoris loco habebat, temperato studia non interpellandi et
inediae succurrendi officio dexteram suam necessariis usibus aptabat. ergo animo
tantum modo uita fruebatur, corpore uero quasi alieno et superuacuo circumdatus
erat. idem cum Chrysippo disputaturus elleboro se ante purgabat ad expromendum
ingenium suum adtentius et illius refellendum acrius. quas potiones industria
solidae laudis cupidis adpetendas effecit!
8.7.ext.6 Quali porro studio Anaxagoran flagrasse credimus? qui cum e diutina
peregrinatione patriam repetisset possessionesque desertas uidisset, 'non essem'
inquit 'ego saluus, nisi istae perissent'. uocem petitae sapientiae compotem!
nam si praediorum potius quam ingenii culturae uacasset, dominus rei familiaris
intra penates mansisset, non tantus Anaxagoras ad eos redisset.
8.7.ext.7 Archimedis quoque fructuosam industriam fuisse dicerem, nisi eadem
illi et dedisset uitam et abstulisset: captis enim Syracusis Marcellus,
machinationibus eius multum ac diu uictoriam suam inhibitam senserat, eximia
tamen hominis prudentia delectatus ut capiti illius parceretur edixit, paene
tantum gloriae in Archimede seruato quantum in oppressis Syracusis reponens. at
is, dum animo et oculis in terra defixis formas describit, militi, qui praedandi
gratia domum inruperat strictoque super caput gladio quisnam esset interrogabat,
propter nimiam cupiditatem inuestigandi quod requirebat nomen suum indicare non
potuit, sed protecto manibus puluere 'noli' inquit, 'obsecro, istum disturbare',
ac perinde quasi neglegens imperii uictoris obtruncatus sanguine suo artis suae
liniamenta confudit. quo accidit ut propter idem studium modo donaretur uita,
modo spoliaretur.
8.7.ext.8 Socraten etiam constat aetate prouectum fidibus tractandis operam dare
coepisse satius iudicantem eius artis usum sero quam numquam percipere. et
quantula Socrati accessio illa futura scientia erat? sed peruicax hominis
industria tantis doctrinae suae diuitiis etiam musicae rationis uilissimum
elementum accedere uoluit. ergo dum ad discendum semper se pauperem credit, ad
docendum fecit locupletissimum.
8.7.ext.9 Atque ut longae et felicis industriae quasi in unum aceruum exempla
redigamus, Isocrates nobilissimum librum, qui g-Panathehnaikos inscribitur, quartum
et nonagesimum annum agens, ita ut ipse significat, conposuit, opus ardentis
spiritus plenum. ex quo apparet senescentibus membris eruditorum intus animos
industriae beneficio florem iuuentae retinere. neque hoc stilo terminos uitae
suae clausit: namque admirationis eius fructum quinquennio percepit.
8.7.ext.10 Citerioris aetatis metas, sed non parui tamen spatii chrysippi
uiuacitas flexit: nam octogesimo anno coeptum undequadragesimum g-logikohn
exactissimae subtilitatis uolumen reliquit. cuius studium in tradendis ingenii
sui monumentis tantum operae laborisque sustinuit, ut ad ea, quae scripsit,
penitus cognoscenda longa uita sit opus.
8.7.ext.11 Te quoque, Cleanthe, tam laboriose haurientem et tam pertinaciter
tradentem sapientiam numen ipsius industriae suspexit, cum adulescentem quaestu
extrahendae aquae nocturno tempore inopiam tuam sustentantem, diurno Chrysippi
praeceptis percipiendis uacantem, eundemque ad undecentesimum annum adtenta cura
erudientem auditores tuos uideret: duplici enimlabore unius saeculi spatium
occupasti, incertum reddendo discipulusne an praeceptor esses laudabilior.
8.7.ext.12 Sophocles quoque gloriosum cum rerum natura certamen habuit, tam
benigne mirifica illi opera sua exhibendo quam illa operibus eius tempora
liberaliter sumministrando: prope enim centesimum annum attigit, sub ipsum
transitum ad mortem Oedipode Coloneo scripto, qua sola fabula omnium eiusdem
studi poetarum praeripere gloriam potuit. idque ignotum esse posteris filius
Sophoclis Iophon noluit, sepulcro patris quae retuli insculpendo.
8.7.ext.13 Simonides uero poeta octogesimo anno et docuisse se carmina et in
eorum certamen descendisse ipse gloriatur. nec fuit inicum illum uoluptatem ex
ingenio suo diu percipere, cum <tan>tam omni aeuo fruendam traditurus esset.
8.7.ext.14 Nam Solon quanta industria flagrauerit et uersibus conplexus est,
quibus significat se cotidie aliquid addiscentem senescere, et supremo uitae die
confirmauit, quod adsidentibus amicis et quadam de re sermonem inter se
conferentibus fatis iam pressum caput erexit interrogatusque quapropter id
fecisset respondit 'ut, cum istud, quidquid est, de quo disputatis, percepero,
moriar'. migrasset profecto ex hominibus inertia, si eo animo uitam
ingrederentur, quo eam Solon egressus est.
8.7.ext.15 Quam porro industrius Themistocles, qui maximarum rerum cura
districtus, omnium tamen ciuium suorum nomina memoria conprehendit per summamque
iniquitatem patria pulsus et ad Xerxem, quem paulo ante deuicerat, confugere
coactus, prius quam in conspectum eius ueniret, Persico sermone se adsuefecit,
ut labore parta commendatione regiis auribus familiarem et adsuetum sonum uocis
adhiberet.
8.7.ext.16 Cuius utriusque industriae laudem duo reges partiti sunt, Cyrus
omnium militum suorum nomina, Mitridates duarum et xx gentium, quae sub regno
eius erant, linguas ediscendo, ille, ut sine monitore exercitum salutaret, hic,
ut eos, quibus imperabat, sine interprete adloqui posset.
[8,8] 8.8.init. Otium, quod industriae et studio maxime contrarium
uidetur, praecipue subnecti debet, non quo euanescit uirtus, sed quo recreatur:
alterum enim etiam inertibus uitandum, alterum strenuis quoque interdum
adpetendum est, illis, ne ~ propriae uitam inermem exigant, his, ut tempestiua
laboris intermissione ad laborandum fiant uegetiores.
8.8.1 Par uerae amicitiae clarissimum Scipio et Laelius, cum amoris uinculo tum
etiam omnium uirtutum inter se iunctum societate, ut actuosae uitae iter aequali
gradu exequebantur, ita animi quoque remissioni<bus> communiter adquiescebant:
constat namque eos Caietae et Laurenti uagos litoribus conchulas et umbilicos
lectitasse, idque se P- Crassus ex socero suo Scaeuola, qui gener Laelii fuit,
audisse saepe numero praedicauit.
8.8.2 Scaeuola autem, quiet<is> et remissionis eorum certissimus testis, optime
pila lusisse traditur, quia uidelicet ad hoc deuerticulum animum suum forensibus
ministeriis fatigatum transferre solebat. alueo quoque et calculis interdum
uacasse dicitur, cum bene ac diu iura ciuium <et> caerimonias deorum ordinasset:
ut enim in rebus seriis Scaeuolam, ita in lusibus hominem agebat, quem
rerum natura continui laboris patientem esse non sinit.
[8,81] 8.8.ext.1 Idque uidit, cui nulla pars sapientiae obscura fuit, Socrates, ideoque
non erubuit tunc, cum interposita harundine cruribus suis cum paruulis filiolis
ludens ab Alcibiade risus est.
8.8.ext.2 Homerus quoque, ingeni caelestis uates, non aliud sensit
uehementissimis Achillis manibus canoras fides aptando, ut earum militare robur
leni pacis studio relaxaret.
[8,9] 8.9.init. Potentiam uero eloquentiae, etsi plurimum ualere animaduertimus, tamen
sub propriis exemplis, quo scilicet uires eius testatiores fiant, recognosci
conuenit.
8.9.1 Regibus exactis plebs dissidens a patribus iuxta ripam fluminis Anienis in
colle, qui sacer appellatur, armata consedit, eratque non solum deformis, sed
etiam miserrimus rei publicae status, a capite eius cetera parte corporis
pestifera seditione diuisa. ac ni Valeri subuenisset eloquentia, spes tanti
imperii in ipso paene ortu suo corruisset: is namque populum noua et insolita
libertate temere gaudentem oratione ad meliora et saniora consilia reuocatum
senatui subiecit, id est urbem urbi iunxit. uerbis ergo facundis ira,
consternatio, arma cesserunt.
8.9.2 Quae etiam Marianos Cinnanosque mucrones ciuilis profundendi sanguinis
cupiditate furentes inhibuerunt: missi enim a saeuissimis ducibus milites ad M-
Antonium obtruncandum sermone eius obstupefacti destrictos iam et uibrantes
gladios cruore uacuos uaginis reddiderunt. quibus digressis P- Annius (is enim
solus in aditu expers Antonianae eloquentiae steterat) crudele imperium
truculento ministerio peregit. quam disertum igitur eum fuisse putemus, quem ne
hostium quidem quisquam occidere sustinuit, qui modo uocem eius ad aures suas
uoluit admittere?
8.9.3 Diuus quoque Iulius, quam caelestis numinis tam etiam humani ingenii
perfectissimum columen, uim facundiae proprie expressit dicendo in accusatione
Cn- Dolabellae, quem reum egit, extorqueri sibi causam optimam L- Cottae
patrocinio, si quidem maxima tunc <eloquentia de ui> eloquentiae questa est.
cuius facta mentione, quoniam domesticum nullum maius adiecerim exemplum,
peregrinandum est.
[8,91] 8.9.ext.1 Pisistratus dicendo tantum ualuisse traditus est, ut ei Athenienses
regium imperium oratione capti permitterent, cum praesertim e contraria parte
amantissimus patriae Solo niteretur. sed alterius salubriores erant contiones,
alterius disertiores. quo euenit ut alioqui prudentissima ciuitas libertati
seruitutem praeferret.
8.9.ext.2 Pericles autem, felicissimis naturae incrementis sub Anaxagora
praeceptore summo studio perpolitis instructus, liberis Athenarum ceruicibus
iugum seruitutis inposuit: egit enim illam urbem et uersauit arbitrio suo,
cumque aduersus uoluntatem populi loqueretur, iucunda nihilo minus et popularis
eius uox erat. itaque ueteris comoediae maledica lingua, quamuis potentiam uiri
perstringere cupiebat, tamen in labris hominis melle dulciorem leporem fatebatur
habitare inque animis eorum, qui illum audierant, quasi aculeos quosdam relinqui
praedicabat. fertur quidam, cum admodum senex primae contioni Periclis
adulescentuli interesset idemque iuuenis Pisistratum decrepitum iam contionantem
audisset, non temperasse sibi quo minus exclamaret caueri illum ciuem oportere,
quod Pisistrati orationi simillima eius esset oratio. nec hominem aut aestimatio
eloqui aut morum augurium fefellit. quid enim inter Pisistratum et Periclen
interfuit, nisi quod ille armatus, hic sine armis tyrannidem gessit?
8.9.ext.3 Quantum eloquentia ualuisse Hegesian Cyrenaicum philosophum
arbitramur? qui sic mala uitae repraesentabat, ut eorum miseranda imagine
audientium pectoribus inserta multis uoluntariae mortis oppetendae cupiditatem
ingeneraret: ideoque a rege Ptolomaeo ulterius hac de re disserere prohibitus est.
[8,10] 8.10.init. Eloquentiae autem ornamenta in pronuntiatione apta et conueniente
motum corporis consistunt. quibus cum se instruxit, tribus modis homines
adgreditur, animos eorum ipsa inuadendo, horum alteri aures, alteri oculos
permulcendos tradendo.
8.10.1 Sed ut propositi fides in personis inlustribus exhibeatur, C- Gracchus,
eloquentiae quam propositi felicioris adulescens, quoniam flagrantissimo
ingenio, cum optime rem publicam tueri posset, perturbare impie maluit, quotiens
apud populum contionatus est, seruum post se musicae artis peritum habuit, qui
occulte eburnea fistula pronuntiationis eius modos formabat aut nimis remissos
excitando aut plus iusto concitatos reuocando, quia ipsum calor atque impetus
actionis attentum huiusce temperamenti aestimatorem esse non patiebatur.
8.10.2 Q- autem Hortensius plurimum in corporis decoro motu repositum credens
paene plus studii in eo <e>laborando quam in ipsa eloquentia adfectanda
inpendit. itaque nescires utrum cupidius ad audiendum eum an ad spectandum
concurreretur: sic uerbis oratoris aspectus et rursus aspectui uerba seruiebant.
constat Aesopum Rosciumque ludicrae artis peritissimos illo causas agente in
corona frequenter adstitisse, ut foro petitos gestus in scaenam referrent.
8.10.3 Nam M- Cicero quantum in utraque re, de qua loquimur, momenti sit
oratione, quam pro Gallio habuit, significauit M- Calidio accusatori
exprobrando, quod praeparatum sibi a reo uenenum testibus, chirographis,
quaestionibus probaturum adfirmans remisso uultu et languida uoce et soluto
genere orationis usus esset, pariterque et oratoris uitium detexit et causae
periclitantis argumentum adiecit totum hunc locum ita claudendo: 'tu istud, M-
Calidi, nisi fingeres, sic ageres?'
[8,110] 8.10.ext.1 Consentaneum huic Demosthenis iudicium. qui, cum interrogaretur
quidnam esset in dicendo efficacissimum, respondit g-heh g-hypokrisis. iterum deinde
et tertio interpellatus idem dixit, paene totum se illi debere confitendo. recte
itaque Aeschines, cum propter iudicialem ignominiam relictis Athenis Rhodum
petisset atque ibi rogatu ciuitatis suam prius in Ctesiphontem, deinde
Demosthenis pro eodem orationem clarissima et suauissima uoce recitasset,
admirantibus cunctis utriusque uoluminis eloquentiam, sed aliquanto magis
Demosthenis, 'quid, si' inquit 'ipsum audissetis?' tantus orator et modo tam
infestus aduersarius sic inimici uim ardoremque dicendi suspexit, ut se
scriptorum eius parum idoneum lectorem esse praedicaret, expertus acerrimum
uigorem oculorum, terribile uultus pondus, adconmodatum singulis uerbis sonum
uocis, efficacissimos corporis motus. ergo etsi operi illius adici nihil potest,
tamen in Demosthene magna pars Demosthenis abest, quod legitur potius quam
auditur.
[8,11] 8.11.init. Effectus etiam artium ~ recognosci posse aliquid adferre uoluptatis,
protinusque et quam utiliter excogitatae sint patebit, et memoratu dignae res
lucido in loco reponentur et labor in iis edendis suo fructu non carebit.
8.11.1 Sulpicii Galli maximum in omni genere litterarum percipiendo studium
plurimum rei publicae profuit: nam cum L- Pauli bellum aduersum regem Persen
gerentis legatus esset, ac serena nocte subito luna defecisset, eoque uelut diro
quodam monstro per<ter>ritus exercitus noster manus cum hoste conserendi
fiduciam amisisset, de caeli ratione et siderum natura peritissime disputando
alacrem eum in aciem misit. itaque inclytae illi Paulianae uictoriae liberales
artes Galli aditum dederunt, quia, nisi ille metum nostrorum militum uicisset,
imperator uincere hostes non potuisset.
8.11.2 Spurinnae quoque in coniectandis deorum monitis efficacior scientia
apparuit quam urbs Romana uoluit. praedixerat C- Caesari ut proximos xxx dies
quasi fatales caueret, quorum ultimus erat idus Martiae. eo cum forte mane
uterque in domum Caluini Domiti ad officium conuenisset, Caesar Spurinnae
'ecquid scis idus iam Martias uenisse?' at is 'ecquid scis illas nondum
praeterisse?' abiecerat alter timorem tamquam exacto tempore suspecto, alter ne
extremam quidem eius partem periculo uacuam esse arbitratus est. utinam
haruspicem potius augurium quam patriae parentem securitas fefellisset.
[8,111] 8.11.ext.1 Sed ut alienigena scrutemur, cum obscurato repente sole inusitatis
perfusae tenebris Athenae solli<ci>tudine angerentur, interitum sibi caelesti
denuntiatione portendi credentes, Pericles processit in medium et quae a
praeceptore suo Anaxagora pertinentia ad solis et lunae cursum acceperat
disseruit nec ulterius trepidare ciues suos uano metu passus est.
8.11.ext.2 Quantum porro dignitatis a rege Alexandro tributum arti existimamus,
qui se et pingi ab uno Apelle et fingi a Lysippo tantum modo uoluit?
8.11.ext.3 Tenet uisentis Athenis Volcanus Alcamenis manibus fabricatus: praeter
cetera enim perfectissimae artis in eo procurrentia indicia etiam illud
mirantur, quod stat dissimulatae claudicationis sub ueste leuiter uestigium
repraesentans, ut non exprobratum tamquam uitium, ita tamquam certam propriamque
dei notam decore significatam.
8.11.ext.4 Cuius coniugem Praxiteles in marmore quasi spirantem in templo
Cnidiorum collocauit, propter pulchritudinem operis a libidinoso cuiusdam
conplexu parum tutam. quo excusabilior est error equi, qui uisa pictura equae
hinnitum edere coactus est, et canum latratus aspectu picti canis incitatus
taurusque ad amorem et concubitum aeneae uaccae Syrasusis nimiae similitudinis
inritamento conpulsus: quid enim uacua rationis ani<mali>a arte decepta miremur,
cum hominis sacrilegam cupiditatem muti lapidis liniamentis excitatam
uidea<mu>s?
8.11.ext.5 Ceterum natura, quem ad modum saepe numero aemulam uirium suarum
artem esse patitur, ita aliquando inritam fesso labore dimittit. quod summi
artificis Euphranoris manus senserunt: nam cum Athenis xii deos pingeret,
Neptuni imaginem quam poterat excellentissimis maiestatis coloribus conplexus
est, perinde ac Iouis aliquanto augustiorem repraesentaturus. sed omni impetu
cogitationis in superiore opere absumpto posteriores eius conatus adsurgere quo
tendebant nequiuerunt.
8.11.ext.6 Quid ille alter aeque nobilis pictor luctuosum immolatae Iphigeniae
sacrificium referens, cum Calchantem tristem, maestum Vlixen, {clamantem Aiacem}
lamentantem Menelaum circa aram statuisset, caput Agamemnonis inuoluendo nonne
summi maeroris acerbitatem arte non posse exprimi confessus est? itaque pictura
eius aruspicis et amici et fratris lacrimis madet, patris fletum spectantis
adfectu aestumandum reliquit.
8.11.ext.7 Atque ut eiusdem studii adiciam exemplum, praecipuae artis pictor
equum ab exercitatione uenientem modo non uiuum labore industriae suae
conprehenderat. cuius naribus spumas adicere cupiens tantus artifex in tam
paruula materia multum ac diu frustra terebatur. indignatione deinde accensus
spongeam omnibus inbutam coloribus forte iuxta se positam adprehendit et ueluti
corrupturus opus suum tabulae inlisit. quam fortuna ad ipsas equi nares directam
desiderium pictoris coegit explere. itaque quod ars adumbrare non ualuit casus
imitatus est.
[8,12] 8.12.init. Suae autem artis unum quemque et auctorem et disputatorem optimum
esse, ne dubitemus, paucis exemplis admoneamur.
8.12.1 Q- Scaeuola legum clarissimus et certissimus uates, quotienscumque de
iure praediatorio consulebatur, ad Furium et Cascellium, quia huic scientiae
dediti erant, consultores reiciebat. quo quidem facto moderationem magis suam
commendabat quam auctoritatem minuebat, ab iis id negotium aptius explicari
posse confitendo, qui cotidiano usu eius callebant. sapientissimi igitur artis
suae professores sunt a quibus et propria studia uerecunde et aliena callide
aestimantur.
8.12.ext.1 Platonis quoque eruditissimum pectus haec cogitatio attigit, qui
conductores sacrae arae <de> modo et forma eius secum sermonem conferre conatos
ad Eucliden geometren ire iussit scientiae eius cedens, immo professioni.
8.12.ext.2 Gloriantur Athenae armamentario suo, nec sine causa: est enim illud
opus et inpensa et elegantia uisendum. cuius architectum Philonem ita facunde
rationem institutionis suae in theatro reddidisse constat, ut disertissimus
populus non minorem laudem eloquentiae eius quam arti tribueret.
8.12.ext.3 Mirifice et ille artifex, qui in opere suo moneri se a sutore
de crepida et ansulis passus, de crure etiam disputare incipientem supra plantam
ascendere uetuit.
[8,13] 8.13.init. Senectus quoque ad ultimum sui finem prouecta in hoc eodem opere
inter exempla industriae in aliquot claris uiris conspecta est. separatum tamen
et proprium titulum habeat, ne, cui deorum inmortalium praecipua indulgentia
adfuit, nostra honorata mentio defuisse existimetur, et simul spei diuturnioris
uitae quasi adminicula quaedam dentur, quibus insistens alacriorem se respectu
uetustae felicitatis facere possit, tranquillitatemque saeculi nostri, qua nulla
umquam beatior fuit, subinde fiducia confirmet, salutaris principis
incolumitatem ad longissimos humanae condicionis terminos prorogando.
8.13.1 M- Valerius Coruinus centesimum annum conpleuit. cuius inter primum et
sextum consulatum xl et vi anni intercesserunt, suffecitque integris uiribus
corporis non solum speciosissimis publicis ministeriis, sed etiam exactissimae
agrorum suorum culturae, et ciuis et patris familiae optabile exemplum.
8.13.2 Cuius uitae spatium aequauit Metellus quartoque anno post consularia
imperia senex admodum pontifex maximus creatus tutelam caerimoniarum per duo et
xx annos neque ore in uotis nuncupandis haesitante neque in sacrificiis
faciendis tremula manu gessit.
8.13.3 Q- autem Fabius Maximus duo<bus> et lx annis auguratus sacerdotium
sustinuit, robusta iam aetate id adeptus. quae utraque tempora si in unum
conferantur, facile saeculi modum expleuerint.
8.13.4 Iam de M- Perpenna quid loquar? qui omnibus, quos in senatum con<sul>
uocauerat, superstes fuit septemque tantummodo, quos censor, collega L-
Philippi, legerat, e patribus conscriptis reliquos uidit, toto ordine amplissimo
diuturnior.
8.13.5 Appi uero aeuum clade metirer, quia infinitum numerum annorum orbatus
luminibus exegit, nisi quattuor filios, v filias, plurimas clientelas, rem
denique publicam hoc casu grauatus fortissime rexisset. quin etiam fessus iam
uiuendo lectica se in curiam deferri iussit, ut cum Pyrro deformem pacem fieri
prohiberet. hunc caecum aliquis nominet, a quo patria quod honestum erat per se
parum cernens coacta est peruidere?
8.13.6 Muliebris etiam uitae spatium non minus longum in conpluribus apparauit,
quarum aliquas strictim retulisse me satis erit: nam et Liuia Rutili septimum et
nonagesimum et Terentia Ciceronis tertium et centesimum et Clodia Aufili
quindecim filiis ante amissis quintum decimum et centesimum expleuit annum.
[8,131] 8.13.ext.1 Iungam his duos reges, quorum diuturnitas populo Romano fuit
utilissima. Siciliae rector Hiero ad nonagesimum annum peruenit. Masinissa
Numidiae rex hunc modum excessit, regni spatium lx annis emensus, uel ante omnes
homines robore senectae admirabilis. constat eum, quem ad modum Cicero refert
libro, quem de senectute scripsit, nullo umquam imbri, nullo frigore ut caput
suum ueste tegeret adduci potuisse. eundem ferunt aliquot horis in eodem
uestigio perstare solitum, non ante moto pede quam consimili labore iuuenes
fatigasset, ac si quid agi ab sedente oporteret, toto die saepe numero nullam in
partem conuerso corpore in solio durasse. ille uero etiam exercitus equo
insidens noctem diei plerumque iungendo duxit nihilque omnino ex his operibus,
quae adulescens sustinere adsueuerat, quo mollius senectutem ageret, omisit.
ueneris etiam usu ita semper uiguit, ut post sextum et octogesimum annum filium
generaret, cui Methymno nomen fuit. terram quoque, quam uastam et desertam
acceperat, perpetuo culturae studio frugiferam reliquit.
8.13.ext.2 Gorgias etiam Leontinus, Isocratis et conplurium magni ingenii
uirorum praeceptor, sua sententia felicissimus: nam cum centesimum et septimum
ageret annum, interrogatus quapropter tam diu uellet in uita remanere, 'quia
nihil' inquit 'habeo, quod senectutem meam accusem'. quid isto tractu aetatis
aut longius aut beatius? iam alterum saeculum ingressus neque in hoc querellam
ullam inuenit neque in illo reliquit.
8.13.ext.3 Biennio minor Xenophilus Chalcidensis Pythagoricus, sed felicitate
non inferior, si quidem, ut ait Aristoxenus musicus, omnis humani incommodi
expers in summo perfectissimae doctrinae splendore extinctus est.
8.13.ext.4 Arganthonius autem Gaditanus tam diu regnauit, quam diu etiam ad
satietatem uixisse abunde foret: lxxx enim annis patriam suam rexit, cum ad
imperium xl annos natus accessisset. cuius rei certi sunt auctores. Asinius
etiam Pollio, non minima pars Romani stili, in tertio historiarum suarum libro
centum illum et xxx annos explesse commemorat, et ipse neruosae uiuacitatis haud
paruum exemplum.
8.13.ext.5 Huius regis consummationem annorum minus admirabilem faciunt
Aethiopes, quos Herodotus scribit centesimum et uicesimum annum transgredi, et
Indi, de quibus Ctesias idem tradit, et Epimenides Cnosius, quem Theopompus
dicit septem et l et centum annos uixisse.
8.13.ext.6 Hellanicus uero ait quosdam ex gente Epiorum, quae pars Aetoliae
<est>, ducenos explere annos, eique suscribit Damastes, hoc amplius adfirmans,
Litorium quendam ex his maximarum uirium staturaeque praecipuae trecentesimum
annum cumulasse.
8.13.ext.7 Alexander uero in eo uolumine, quod de Illyrico tractu conposuit,
adfirmat Dandonem quendam ad quingentesimum usque annum nulla ex parte
senescentem processisse. sed multo liberalius Xenophon, cuius per§plouw legitur:
insulae enim Latmiorum regem octingentis uitae annis donauit. ac ne pater eius
parum benigne acceptus uideretur, ei quoque sescentos adsignauit annos.
[8,14] 8.14.init. Gloria uero aut unde oriatur aut cuius sit habitus aut qua ratione
debeat conparari et an melius a uirtute uelut non necessaria neglegatur uiderint
hi, quorum in contemplandis eius modi rebus cura teritur quibusque quae
prudenter animaduerterunt facunde contigit eloqui. ego in hoc opere factis
auctores et auctoribus facta sua reddere contentus, quanta cupiditas eius esse
soleat propriis exemplis demonstrare conabor.
8.14.1 Superior Africanus Enni poetae effigiem in monumentis Corneliae gentis
conlocari uoluit, quod ingenio eius opera sua inlustrata iudicaret, non quidem
ignarus, quam diu Romanum imperium floreret et Africa Italiae pedibus esset
subiecta totiusque terrarum orbis summum columen arx Capitolina possideret,
eorum extingui memoriam non posse, si tamen litterarum quoque illis lumen
accessisset, magni aestimans, uir Homerico quam rudi atque inpolito praeconio
dignior.
8.14.2 Similiter honoratus animus erga poetam Accium D. Bruti suis temporibus
clari ducis extitit, cuius familiari cultu et prompta laudatione delectatus
uersibus templorum aditus, quae ex manubiis consecrauerat, adornauit.
8.14.3 Ne Pompeius quidem Magnus ab hoc affectu gloriae auersus, qui Theophanen
Mitylenaeum scriptorem rerum suarum in contione militum ciuitate donauit,
beneficium per se amplum accurata etiam et testata oratione prosecutus. quo
effectum est ut ne quis dubitaret quin referret potius gratiam quam inchoaret.
8.14.4 L- autem Sulla, etsi ad neminem scriptorem animum direxit, tamen
Iugurthae a Boccho rege ad Marium perducti totam sibi laudem <tam> cupide
adseruit, ut anulo, quo signatorio utebatur, insculptam illam traditionem
haberet. ~ et quantus postea ne minimum quidem gloriae uestigium contempsit.
8.14.5 Atque ut imperatoribus militis gloriosum spiritum subnectam, Scipionem
dona militaria his, qui strenuam operam ediderant, diuidentem T- Labienus ut
forti equiti aureas armillas tribueret admonuit, eoque se negante id factu<ru>m,
ne castrensis honos in eo, qui paulo ante seruisset, uiolaretur, ipse ex praeda
Gallica aurum equiti largitus est. nec tacite id Scipio tulit: namque equiti
'habebis' inquit 'donum uiri diuitis'. quod ubi ille accepit, proiecto ante
pedes Labieni auro uultum demisit. idem, ut audiit Scipionem dicentem 'imperator
te argenteis armillis donat', alacer gaudio abiit. nulla est ergo tanta
humilitas, quae dulcedine gloriae non tangatur.
8.14.6 Illa uero etiam a claris uiris interdum ex humillimis rebus petita est:
nam quid sibi uoluit C- Fabius nobilissimus ciuis, qui, cum in aede Salutis,
quam C- Iunius Bubulcus dedicauerat, parietes pinxisset, nomen his suum
inscripsit? id enim demum ornamenti familiae consulatibus et sacerdotiis et
triumphis celeberrimae deerat. ceterum sordido studio deditum ingenium
qualemcumque illum laborem suum silentio obliterari noluit, uidelicet Phidiae
secutus exemplum, qui clypeo Mineruae effigiem suam inclusit, qua conuulsa tota
operis conligatio solueretur.
[8,141] 8.14.ext.1 Sed melius aliquanto, si aliena imitatione capiebatur, Themistoclis
ardorem esset aemulatus, quem ferunt stimulis uirtutis agitatum et ob id noctes
inquietas exigentem quaerentibus quid ita eo tempore in publico uersaretur
respondisse: 'quia me tropaea Miltiadis de somno excitant'. Marathon nimirum
animum eius ad Artemisium et Salamina, naualis gloriae fertilia nomina,
inlustranda tacitis facibus incitabat. idem theatrum petens cum interrogaretur
cuius uox auditu illi futura esset gratissima, dixit 'eius, a quo artes meae
optime canentur'. dulcedinem gloriae, paene adieci gloriosam!
8.14.ext.2 Nam Alexandri pectus insatiabile laudis, qui Anaxarcho comiti suo ex
auctoritate Democriti praeceptoris innumerabiles mundos esse referenti 'heu me'
inquit 'miserum, quod ne uno quidem adhuc sum potitus!' angusta homini possessio
fuit, quae deorum omnium domicilio sufficit.
8.14.ext.3 Regis et iuuenis flagrantissimae cupiditati similem Aristotelis in
capessenda laude sitim subnectam: is namque Theodecti discipulo oratoriae artis
libros quos <pro suis> ederet donauerat, molesteque postea ferens titulum eorum
sic alii cessisse, proprio uolumine quibusdam rebus insistens, planius sibi de
his in Theodectis libris dictum esse adiecit. nisi me tantae et tam late
patentis scientiae uerecundia teneret, dicerem dignum philosophum, cuius
stabiliendi mores altioris animi philosopho traderentur. Ceterum gloria ne ab
his quidem, qui contemptum eius introducere conantur, neglegitur, quoniam quidem
ipsis uoluminibus nomina sua diligenter adiciunt, ut quod professione eleuant
usurpatione memoriae adsequantur. sed qualiscumque horum dissimulatio proposito
illorum longe tolerabilior, qui, dum aeternam memoriam adsequerentur, etiam
sceleribus innotescere non dubitarunt.
8.14.ext.4 Quorum e numero nescio an in primis Pausanias debeat referri: nam cum
Hermoclen percontatus esset quonam modo subito clarus posset euadere, atque is
respondisset, si aliquem inlustrem uirum occidisset, futurum ut gloria eius ad
ipsum redundaret, continuo Philippum interemit, et quidem quod petierat
adsecutus est: tam en<im> se parricidio quam Philippus uirtute notum posteris
reddidit.
8.14.ext.5 Illa uero gloriae cupiditas sacrilega: inuentus est enim qui Dianae
Ephesiae templum incendere uellet, ut opere pulcherrimo consumpto nomen eius per
totum terrarum orbem dissiceretur, quem quidem mentis furorem eculeo inpositus
detexit. ac bene consuluerant Ephesii decreto memoriam taeterrimi hominis
abolendo, nisi Theopompi magnae facundiae ingenium historiis eum suis
conprehendisset.
[8,15] 8.15.init. Candidis autem animis uoluptatem praebuerint in conspicuo posita quae
cuique magnifica merito contigerint, quia aeque praemiorum uirtutis atque operum
contemplatio iucunda est, ipsa natura nobis alacritatem sumministrante, cum
honorem industrie appeti et exsolui grate uidemus. uerum etsi mens hoc loco
protinus ad Augustam domum, benificentissimum et honoratissimum templum, omni
impetu fertur, melius cohibebitur, quoniam cui ascensus in caelum patet, quamuis
maxima, debito tamen minora sunt quae in terris tribuuntur.
8.15.1 Superiori Africano consulatus citerior legitimo tempore datus est, quod
fieri oportere exercitus senatum litteris admonuit. ita nescias utrum illi plus
decoris patrum conscriptorum auctoritas an militum consilium adiecerit: toga
enim Scipionem ducem aduersus Poenos creauit, arma poposcerunt. cui quae in uita
praecipua adsignata sint et longum est referre, quia multa, et non necessarium,
quia maiore ex parte iam relata sunt. itaque quod hodieque eximium capit
adiciam. imaginem in cella Iouis optimi maximi positam habet, quae,
quotienscumque funus aliquod Corneliae gentis celebrandum est, inde petitur,
unique illi instar atrii Capitolium est.
8.15.2 Tam hercule quam curia ~ superioris Catonis effigies illius ad cuius
generis officia expromitur. gratum ordinem, qui utilissimum rei publicae
senatorem tantum non semper secum habitare uoluit, omnibus numeris uirtutis
diuitem magisque suo merito quam fortunae beneficio magnum, cuius prius consilio
quam Scipionis imperio deleta Karthago est.
8.15.3 Rarum specimen honoris <in> Scipione quoque Nasica oboritur: eius namque
manibus et penatibus nondum quaestori senatus Pythii Apollinis monitu Pessinunte
accersitam deam excipi uoluit, quia eodem oraculo praeceptum erat ut haec
ministeria Matri deum a sanctissimo uiro praestarentur. explica totos fastos,
constitue omnes currus triumphales, nihil tamen morum principatu speciosius
reperies.
8.15.4 Tradunt subinde nobis ornamenta sua Scipiones conmemoranda: Aemilianum
enim populus ex candidato aedilitatis consulem fecit. eundem, cum quaestoriis
comitiis suffragator Q- Fabi Maximi, fratris filii, in campum descendisset,
consulem iterum reduxit. eidem senatus bis sine sorte prouinciam, prius Africam,
deinde Hispaniam dedit, atque haec neque ciui ambitioso - - - senatori, quem ad
modum non solum uitae eius seuerissimus cursus, sed etiam mors clandestinis
inlata insidiis declarauit.
8.15.5 M- quoque Valerium duabus rebus insignibus di pariter atque ciues
speciosum reddiderunt, illi cum quodam Gallo conminus pugnanti coruum
propugnatorem subicientes, hi tertium et uicesimum annum ingresso consulatum
largiti. quorum alterum decus uetustae originis, optimi nominis gens, Coruini
amplexa cognomen usurpat, alterum summo subiungit ornamento tam celeritate quam
principio consulatus gloriando.
8.15.6 Ac ne Q- quidem Scaeuolae, quem L- Crassus in consulatu collegam habuit,
gloria parum inlustris, qui Asiam tam sancte et tam fortiter obtinuit, ut
senatus deinceps in eam prouinciam ituris magistratibus exemplum atque normam
officii Scaeuolam decreto suo proponeret.
8.15.7 Inhaerent uni uoci posterioris Africani septem C- Marii consulatus ac duo
amplissimi triumphi: ad rogum enim usque gaudio exultauit, quod, cum apud
Numantiam sub eo duce equestria stipendia mereret et forte inter cenam quidam
Scipionem interrogasset, si quid illi accidisset, quemnam res publica aeque
magnum habitura esset imperatorem, respiciens se supra ipsum cubantem 'uel hunc'
dixerit. quo augurio perfectissima uirtus maximam orientem uirtutem uideritne
certius an efficacius accenderit perpendi uix potest: illa nimirum cena
militaris speciosissimas tota in urbe Mario futuras cenas ominata est: postquam
enim Cimbros ab eo deletos initio noctis nuntius peruenit, nemo fuit, qui non
illi tamquam dis immortalibus apud sacra mensae suae libauerit.
8.15.8 Iam quae in Cn- Pompeium et ampla et noua congesta sunt, hinc adsensione
fauoris, illinc fremitu inuidiae litterarum monumentis obstrepunt. eques Romanus
pro consule in Hispaniam aduersus Sertorium pari imperio cum Pio Metello
principe ciuitatis missus est. nondum ullum honorem <curulem> auspicatus bis
triumphauit. initia magistratuum a summo imperio cepit. tertium consulatum
decreto senatus solus gessit. de Mitridate et Tigrane, de multis praeterea
regibus plurimisque ciuitatibus et gentibus et praedonibus unum duxit triumphum.
8.15.9 Q- etiam Catulum populus Romanus uoce sua tantum non ad sidera usque
euexit: nam cum ab eo pro rostris interrogaretur, si <in> uno Pompeio Magno
omnia reponere perseuerasset, absumpto illo subiti casus incursu in quo spem
esset habiturus, summo consensu adclamauit 'in te'. uim ho<no>rati iudicii
admirabilem! si quidem magnum Pompeium cum omnibus ornamentis, quae retuli,
duarum syllabarum spatio inclusum Catulo aequauit.
8.15.10 Potest et M- Catonis ex Cypro cum regia pecunia reuertentis adpulsus ad
ripam urbis memorabilis uideri, cui naue egredienti consules et ceteri
magistratus et uniuersus senatus populusque Romanus officii gratia praesto fuit,
non quod magnum pondus auri et argenti, sed quod M- Catonem classis illa
incolumem aduexerat laetatus.
8.15.11 Sed nescio an praecipuum L- Marci<us> inusitati decoris exemplum, quem
equitem Romanum duo exercitus P- et Cn- Scipionum interitu uictoriaque
Hannibalis lacerati ducem legerunt, quo tempore salus eorum in ultimas angustias
deducta nullum ambitioni locum relinquebat.
8.15.12 Merito uirorum commemorationi Sulpicia Serui Paterculi filia, Q- Fului
Flacci uxor, adicitur. quae, cum senatus libris Sibyllinis per decemuiros
inspectis censuisset ut Veneris Verticordiae simulacrum consecraretur, quo
facilius uirginum mulierumque mens a libidine ad pudicitiam conuerteretur, et ex
omnibus matronis centum, ex centum autem decem sorte ductae de sanctissima
femina iudicium facerent, cunctis castitate praelata est.
[8,151] 8.15.ext.1 Ceterum quia sine ulla deminutione Romanae maiestatis extera quoque
insignia respici possunt, ad ea transgrediemur. Pythagorae tanta ueneratio ab
auditoribus tributa est, ut quae ab eo acceperant in disputationem deducere
nefas existimarent. quin etiam interpellati ad reddendam causam hoc solum
respondebant, ipsum dixisse. magnus honos, sed schola tenus: illa urbium
suffragiis tributa. enixo Crotoniatae studio ab eo petierunt ut senatum ipsorum,
qui mille hominum numero constabat, consiliis suis uti pateretur,
opulentissimaque ciuitas ~ tam frequentem uenerati post mortem domum Cereris
sacrarium fecerunt, quoadque illa urbs uiguit, et dea in hominis memoria et homo
in deae religione cultus est.
8.15.ext.2 Gorgiae uero Leontino studiis litterarum aetatis suae cunctos
praestanti, adeo ut primus in conuentu poscere qua de re quisque audire uellet
ausus sit, uniuersa Graecia in templo Delphici Apollinis statuam solido ex auro
posuit, cum ceterorum ad id tempus auratas collocasset.
8.15.ext.3 Eadem gens summo consensu ad Amphiaraum decorandum incubuit, locum,
quo humatus est, in formam condicionemque templi redigendo atque inde oracula
capi instituendo. cuius cineres idem honoris possident, quod Pythicae cortinae,
quod aheno Dodonae, quod Hammonis fonti datur.
8.15.ext.4 Berenices quoque non uulgaris honos, cui soli omnium feminarum
gymnico spectaculo interesse permissum est, cum ad Olympia filium Euclea
certamen ingressu<rum> adduxisset, olympionice patre genita, fratribus eandem
palmam adsecutis latera eius cingentibus.
|