[0] CONSOLATIO AD APOLLONIUM.
[1] 1. Iam inde ab eo tempore, quo inaudiui filium tuum,
Apolloni, adolescentem, modestum plane atque frugi,
et pietatis in deos, parentes, atque amicos, ita ut non
multi alii, obseruantem, immatura morte extremum
uitae diem confecisse : socium me tui doloris aegritudinisque
habuisti. Verum sub ipsum funeris tempus, erat
alienum te compellari abs me et moneri ut casum hunc
humaniter ferres : cum tu ob insperatam hanc calamitatem
et animo langueres, et corpore miserari potius
oportebat. Nam peritissimi etiam medici confertim ingruentibus
uitiosorum humorum fluxionibus non statim
medicamenta applicant, sed tumorem inde ortum patiuntur
foris illitis remediis ipsum ultro concoctione quadam emolliri.
[2] II. Ergo nunc, postquam tempus, quo maturari solent
omnia, aliquod ab ista effluxit calamitate, animique
affectio tui requirere uidetur amicorum auxilium :
existimaui me facturum officium, si ad te consolandum
aptis rationibus impertirem, quibus et dolor tuus minueretur,
et lugubres istae inanesque tollerentur eiulationes namque
Oratio animi saucii est remedium,
si quis suo cor aegrum tempore molliat.
Et sapienter Euripides :
remedia morbis diuersis diuersa sunt :
dolentem amici sermo benignus subleuat,
fatuo nimis debetur castigatio.
Cum enim animum multi affectus moueant, doloris ea
est natura, ut omnium hoc grauissime faciat : quem et
insaniae nonnullis causam aiunt fuisse, et aliorum insanabilium
morborum : ac fuerunt, qui prae dolore sibi
ipsis mortem consciscerent.
[3] III. Iam ex morte filii dolorem aegritudinemque
animi concipere, res est talis, quae a naturali profecta
principio non sit in nostrae uoluntatis sita libertate.
Non enim eos probo, qui feram quamdam laudibus ferunt
duramque indolentiam : quae neque contingere
nobis potest, neque ut posse fingas, commodatura nobis
esset : abolitura enim erat, quam conseruari maxime
oportet, quae ex amore ultro citroque exsistit beneuolentiam.
Moerore autem ultra modum efferri, eumque
cumulare immodice, praeter naturam esse affirmo, et a
praua animi nostri opinione proficisci. Hoc itaque ut
damnosum et uitiosum, et uirtute praeditos uiros minime
decens, uitemus : mediocritas autem affectuum
non est improbanda. Optandum est, inquit Crantor
Academicus, ne aegrotemus : sed si in morbo simus,
sensus eius aliquis adesse debet, siue secetur pars
nostri aliqua, siue auellatur. Indolentia enim illa non
sine magna iactura homini potest parari : quippe necesse
est ut ibi corpus sic affectum, ita hic animum
plane efferatum esse.
[4] IV. Postulat itaque ratio ut qui sana sunt mente,
in talibus casibus neque nullos neque nimios animi motus
sentiant : quorum alterum est duri et feri, alterum
dissoluti effeminatique animi. Probe rationes subduxit,
qui se intra suos fines continet, ac moderate ferre nouit
quicquid in uita uel iucundum obtingit uel asperum,
matureque ita secum constituit, sicut in populari
reipublicae statu sorte magistratus leguntur, ut si ea
tetigerit te, imperandum, si praeteriuerit, aequo animo
ferenda sit fortuna : ita et rerum humanarum dispensationi
esse obedienter et absque incusationibus obtemperandum.
Hoc qui praestare nequeunt, ii ne secundas
quidem res ferre prudenter moderateque possunt.
Est enim inter alia pulchre dicta et praecepta etiam hoc:
Non ulla res tam prospera accidat tibi,
ducas ob hanc iusto ut maiores spiritus.
Aduersa rursus animum haud deiiciant tuum.
Fac semper idem sis, ubique firmiter
naturam, ut aurum in ignibus, seruans tuam.
Recte enim instituti et cordati hominis est, neque mutari
ob euentum rerum quae uidentur prosperae, et
constanti animo decorum in aduersitatibus seruare. Et
boni ratiocinatoris officium hoc est, aut praecauere
malum ingruens, aut acceptum corrigere et quam minimum
redigere , aut tolerantia sese mascula et generosa
instruere. Quatuor quippe modis prudentia circa
bonum uersatur, aut parans id , aut conseruans, aut
augens, aut recte usurpans : hae sunt cum prudentiae,
tum reliquarum uirtutum regulae : quibus in utraque
est utendum fortuna.
Non uiuit, omnia cui contingant prospera, et mehercle,
Quod oportet, haud efficies ut sit non opus.
[5] V. Sicut enim stirpes aliquando multos, aliquando
nullos fructus ferunt, et animalia copiosos alias, alias
nullos procreant foetus : et in mari tranquillitatis ac
tempestatum sunt uicissitudines : sic et in uita multae
ac uariae eueniunt circumstantiae, quae homines in diuersos
fortunae casus trahunt. In quos dispiciens aliquis,
non inepte dixerit,
Non te omnia ad laeta genuit, o Agamemnon, Atreus.
Opus est te gaudere, et moerere : mortalis enim natus es :
et, ut haud uelis, superi sic constituerunt.
Et Menandri ista :
"Si natus es tu, Trophime, solus omnium
hac lege, partu cum te mater edidit,
ut semper eant tibi res arbitrio tuo,
felicitatem hanc si quis promisit deum :
irascereris iure : nam mala is fide
et improbe egisset. Sin iisdem legibus,
quibus aerem nos ducimus, in lucem es datus
hanc publicam, tecum ut tragice mage fabuler,
ferenda sunt haec, et putanda rectius.
Summam rei quod continet totius, homo es :
quo celerius non ullum extollitur animal,
citiusue deiectum imo repit in solo.
Meritoque sane : cum sit enim infirmissimus,
grauissimis inuoluit se negotiis,
suaque plurima ruina perdit bona".
Iam tu neque rebus excidisti illustribus,
mediocre et obtigit tibi infortunium.
Reliqua ergo perfer fortunae in medio situs.
Sed tamen cum hic sit rerum humanarum status,
nonnulli prae stultitia eo progrediuntur stolidae atque
uanae iactantiae, ut, cum aut diuitiarum magnitudo,
aut magistratus sublimitas, aut in republica sessio superiore
loco, uel honores aut gloria cos aliquantulum
sustulit , minentur etiam et insultent inferioribus, non
cogitantes quam instabilis sit et lubrica fortuna, et
quam facile sublimia deiiciantur, humiliaque in altum
celeribus momentis mutationum fortunm extollantur.
Est uero non recte rationes rerum putantis, firmum
aliquid in rebus instabilibus quaerere :
Vertente enim rota, pars altera orbitae
superior, inferior altera subinde fit.
[6] VI. Ad parandam porro doloris uacuitatem non est
certius medicamentum ratione, indeque petita ad omnes
uitae mutationes praeparatione. Sic enim cuique statuendum
est, non modo mortalem se esse, sed et uitam
sortitum mortalem, resque facillime in diuersam
mutabiles partem. Vere nimirum hominum mortalia
sunt inque diem durantia corpora, et fortunae affectionesque
caducae, omniaque in uita fluxa,
Quae non possit homo quisquam euitare cauendo :
sed, quod est apud Pindarum,
Orci fondus obscuri premet te ferreis necessitatibus:
Euripidis sunt haec :
Non sont opes stabiles, sed durant in diem.
Item :
Vel minima nos euertunt : una adeo dies
deiicere summa, extollere possit infima.
Haec omnia recte dicta aiebat Demetrius Phalereus : id
tamen rectius habiturum fuisse, si pro una die punctum
temporis dixisset.
Redeunt in orbem res generis mortalium,
telluris instar fructuum : atque alii uigent,
decerpit alios et metit necessitas.
Et Pindarus alibi: "Quid est esse aliquem? quid nullum?
Somnium umbrae est homo" : aptissima ad perspicuitatem
et admodum artificiosa usus hyperbola uitam
hominum depinxit. Quid enim est imbecillius
umbra? aut quibus uerbis somnium eius effari possis?
Haec secutus est etiam Crantor, qui in Consolatione ad
Hippoclem, cui liberos mors eripuerat, in hanc scripsit
sententiam. "Haec ergo sunt quae uniuersa illa uetus philosophia
docet atque praecipit : quae si non omnia admittimus,
id saltem nimis est uerum, uitam nostram
mutas modis laboriosam esse ac difficilem. Quod si non
ita est natura comparatum, certe a nobis ipsis haec ei inuecta
est corruptela : et incerta ista fortuna eminus nos
ac iam inde ab initio comitata nihil sanum aut salutare
nobis infert. Mali quaedam fatalis portio omnibus nostris
rebus iam tum admiscetur cum nascimur: ipsa semina
mortalia cum sint, partem huius causae sustinent,
unde prauitas ingenii, morbi, curae, aliaque fatalia incommoda
mortales insequuntur". Cur autem eo orationem
auertimus ? scilicet ut intelligamus, nouum non
esse si homini infortunium accidat, sed omnes nos eidem
casui esse obnoxios. Improuisa enim est, ut Theophrastus
ait, fortuna, habetque magnam uim auferendi
quae nobis labore parta sunt, et quae apparet prosperitatem
euertendi, neque ulla constituta temporis utitur
ratione. Haec et alla id genus facile est cuiuis et apud
animum suum reputare, et dicta a priscis ac sapientibus
uiris audire : inter quos princeps diuinus Homerus sic cecinit :
Nil homine in terris infirmius, aetheris aura
uescitur, aut perreptat humum : nihil ille malorum
posse sibsi sperat contingere dum uiget, et dum
permittunt rebus superi gaudere secundis :
at postquam casus immittunt numina diros,
inuito tolerat fatalia tum mala corde.
Et,
Humanae talis stat enim sententia menti,
qualem quotidie lucem ipse Diespiter affert.
Et alibi :
Quid genus inquiris, Tydide strenue, nostrum ?
nil ortus noster foliorum distat ab ortu :
quae uentus modo fundit humi, modo tempore uerno
multa renascuntur siluas passim per opacas;
sic hominum pars orta uiget, pars desinit esse.
Qua cum imagine humanae uitae usum esse pulchre,
manifestum est ex iis quae alio loco dixit :
Cur hominum causa tecum contendere coner?
qui foliorum instar nati quandoque frequentes
gratis uescuntur telluris frugibus : iidem
dispereunt quandoque frequentes, robore cassi.
Simonides poeta lyricus, cum Pausanias rex Spartanorum
continenter sese ob res gestas iactaret, ipsumque
subsannans iuberet sibi aliquid sapienter praecipere,
cognita hominis superbia, monuit, ut "se hominem
esse" memoria teneret. Philippus Macedonum rex, cum
eodem tempore tres laetos accepisset nuntios : unum,
quod quadrigae ipsius Olympia uicissent : alterum,
quod legatus ipsius Parmenio pugna Dardanos superasset:
tertium, quod uxor Olympias marem ipsi peperisset :
manibus ad coelum intentis, O fortuna, inquit ,
modico istaec compensa damno : scilicet intelligens solere
fortunam magnis inuidere prosperitatibus. Theramenes,
unus de triginta Atheniensium tyrannis,
cum collapsa domo in qua cum aliis compluribus coenabat,
solus euasisset mortem, multique eo nomine
ipsum beatum praedicarent, magna uote exclamauit, O
fortuna, cuinam me reseruas occasioni? ac non multo
post tempore excruciatus tormentis iussu collegarum e
uita decessit.
[7] VII. Sed singularem laudem uidetur commeruisse
Homerus, qui Achillem introducit his uerbis utentem
ad Priamum, ad se redimendi Hectorei cadaueris gratia profectum :
Nunc sono, Troiane, sede : tristesque dolorem
quantumuis moesti fac alto corde premamus :
nil etenim gelidis ploratibus efficiemus.
Hanc misero sortem superi iniunxere, malorum
expertes, hominum generi : nam dolia in ipso
limine coelestis primo duo sont posita aulae,
unde duum generum Iupiter mortalibus effert
munera : in hoc bona sunt, aduersa recondita in illo:
cui commixta Tonans depromit dona, fruetur
nonnunquam aduersis, rebus quandoque secundis;
sed cui sola dedit de diro tristia uase,
is miser est, neque diis, hominum nec amabilis ulli,
in terraque suos lugubriter exigit annos.
Proximus ab hoc gloria et tempore, ac qui se Musarum
profiteretur discipulum Hesiodus, inclusa dolio mala
ipse etiam fingit : quo aperto Pandora omne genus malorum
per maria ac terras disseminauerit :
Illa cadi tegmen manibus dimouit, et una
perniciem immisit miseris mortalibus atram.
Consedit sub supremis spes unica labris,
nec uolucri nisu uacuas exiuit in auras,
cum Pandora cado prius obderet improba tegmen.
Ast aliae pestes dirae, numeroque carentes
per genus humanum, postquam erupere, uagantur.
Plena malis tellus, plenum est pelagusque malorum.
Inuadunt homines morbi noctuque, dieque,
ultro obrepentes, et tristia damna ferentes,
idque (etenim Iupiter priuauit uoce) silentes.
[8] VIII. His consequenter Comicus de iis qui huiuscemodi
casus grauius ferunt, scribit haec :
Iam si mederentur nostris lacrymae malis,
finemque ploratus dolori ponerent,
auro redemptis uteremur lacrymis.
Nunc res eas, here, nil curant mortalium,
nihil his mouentur, eadem sed pergunt uia,
seu tu fleas, seu sicca serues lumina.
Quid ergo proficiemus? nil : sed habet dolor
hunc, arboris instar, fructum, nempe lacrymas.
Dictys quoque consolans Danaen nimio luctui indulgentem,
ita loquitur :
Putasne Ditem luctibus flecti tuis,
nutum remissurumue tibi ob gemitus tuum?
Cessa : intuensque aliorum in infortunia
solare mentem : fiet hoc, si cogites
in uinculis quam multi homines mortem obierint, '
quam liberis orbi multi consenuerint,
uel ex tyrannide ampla in infimum ordinem
fuerint redacti : cogitanda haec sunt tibi.
Iubet eam considerare et minora et maiora aduersa
perpessorum casus, ut animum inde aegritudine leuet.
[9] IX. Atque huc pertinet etiam Socratis sententia, qui
censuit, si in unum congereremus nostras aduersitates,
ea conditione ut aequalem inde quisque portionem auferret,
plerosque libenter receptis quas attulissent abituros.
Hoc genere animum demulcendi usus est etiam
Antimachus poeta : cum enim morte amisisset Lyden
uxorem suam, quam admodum charam habuerat, leniendi
doloris causa elegiam scripsit Lyden nomine, in
qua enumeratis heroicis calamitatibus, alienorum malorum
commemoratione suum moerorem detereret : ut
satis euidens sit, eum qui consolatur lugentem, ostenditque
casum hunc ei cum multis esse communem, his
quae aliis euenisse demonstrat commemorandis, opinionem
aegri de sua calamitate diminuere, fidemque ei facere,
non esse tantum quantum uidebatur incommodum.
[10] X. Aeschylus quoque recte uidetur increpare eos
qui mortem malum putant, ita pronuntians :
Iniuria mors inuisa est mortalibus,
summum malorum plurimorum remedium.
Eumque imitatus is est, cuius haec sunt :
O mors, ueni, nostris certus medicus mails,
qui portus humanis es tempestatibus.
Magnum enim est confidenter posse dicere,
Quis seruus est qui mortem non meditatus est?
et hoc,
Orco adiuuante non umbris ego terreor.
Quid habet tandem mors ita difficile, aut quod adeo
molestum esse debeat? nescio enim qui fiat, quod cum
adeo cognata nobis sit et familiaris , tamen doloris plena
uideatur. Quid uero admirationis meretur res, si scissum
est quod erat natura scissile, aut liquatum quod
liquabile, aut crematum quod ustile, si periit quod erat
ita natum ut interire posset? Quando enim non inest in
nobis mors? cum ut ait Heraclitus, idem sit uiuum ac
mortuum, uigilans et dormiens, adolescens et decrepitum :
quia haec in illa, uicissimque mutentur. Sicut
qui argillam tractat, fingere ex ea animalis formam
potest, rursumque diffingere, iterumque ac quoties libet
perpetuo uices istas repetere : sic etiam natura ex eadem
materia olim auos nostros, postea patres protulit,
deinde nos, ac deinceps alios ex aliis euoluet : ac fluuius
ille ortus nostri absque intermissione labens nunquam
subsistet, sicut et interitus flumen huius contrarium
siue is Acheron est, siue Cocytus a poetis appellatus.
Prima ergo causa, quae nobis solis ostendit iubar, eadem
ad caliginosum orcum adducit. Ac mihi imaginem eius
rei praebere uidetur aer quo circumdamur, alternis uicibus
diem ac noctem praestans, inducensque uitam et
mortem, somnum et uigiliam. Hac de causa etiam uita
dicitur fatale esse debitum, quod contraxerint maiores
nostri, sitque a nobis persoluendum : quod est faciundum
aequo animo et citra gemitus, ubi creditor repetet :
hac enim ratione summam modestiam praestabimus.
[11] XI. Existimo autem naturam, quod confusionem et
breuitatem uitae haberet cognitam, uoluisse nobis terminum
uitae praestitutum esse ignotum : est enim hoc
in rem nostram. Nam si praenossemus, multi profecto
immaturis luctibus contabescerent, mortemque morte
anteuerterent. Nouerat etiam, quot molestiis et curis
uita nostra inundetur : quas si enumerare institueremus,
ualde equidem culparemus eam, et sententiam
quae apud quosdam obtinet, confirmaremus, qua mors
uita potior statuitur. Simonides ea de re sic est commentatus :
Hominum est exile robur,
curae plerumque inanes:
breue uitae tempus urgent
alii ex aliis labores.
Ineuitabilisque mortis crudele fatum
sorte aequa destinatum
iuxta bonis malisque.
Pindarus autem sic :
Semper uni sunt duo
bono mala a diis annexa summis,
ferre quae stulti probe nequeunt.
Sophocles uero :
Mortalis est quod abolitus, hoc tu gemis,
ignarus an futura quid lucri afferant?
Euripides autem :
Natura quae sit rebus humanis tenes?
non certe opinor: unde enim? sic accipe.
Mortalibus mors imminet certa omnibus,
nec ullus est eorum qui certo sciat
uicturus an sit lucem porro crastinam.
Nam quo sit euasura fortuna haud liquet.
Cum ergo talis sit uita hominum, qualem isti tradunt,
cur non eorum potius laudemus fortunas, qui eius
obeundis muneribus liberati sunt, quam miseremur ac
deploremus eos, ut quorumdam fert inscitia?
[12] XII. Socrates mortem persimilem aiebat esse uel
profundissimo somno, uel peregrinationi longinquae ac
diuturnae, uel utique abolitioni animi iuxta et corporis :
quae singula deinde examinans, mortem harum
rationum nulla malum esse ostendit. Primum si somnus
quidam est mors, dormientibus autem male non est,
constat ne cum mortuis quidem male agi. Quid autem
attinet disserere somnum eum esse suauissimum qui
est altissimus, cum omnibus hoc sit notum hominibus?
Testatur hoc etiam Homerus :
Dulcis et alta quies, placidaeque simillima morti.
Et saepe etiam haec dicit:
Hic fratrem lethi conuenit sedula somnum.
et,
Mortemque et somnum geminos :
quasi oculis ingerens eorum similitudinem, quod gemelli
maxime exprimunt. Alibi etiam mortem somnum
uocat ferreum, significans, in morte nullum nobis
esse sensum. Neque inscite pronuntiauit hac de re,
quicunque uersiculi auctor est :
Nam parua mortis somnus est mysteria;
somno enim uere initiamur morti. Sapienter etiam Cynicus
ille Diogenes, cum ante exitum uitae obruisset
ipsum somnus, medicusque excitasset et an grauius
aliquid accidisset quaereret: respondit, nihil esse mali,
fratrem enim fratri anteuertere, somnum morti.
[13] XIII. Quod si peregrinationi similis est mors, ne hac
quidem ratione malum est, imo autem bonum potius.
Beatum enim est liberari a seruitute carnis , et affectionibus
eam comitantibus, quae mentem occupant, ac
stultitia humana implent. "Innumeras", inquit Plato,
"nobis facessit molestias corpus ob uictus sui necessitatem :
quod si praterea morbi aliqui incidunt, ii
impediunt ueri contemplationem : ad haec amoribus ,
cupiditatibus, timoribus, omnisque generis simulacris
et uanitate nos opplet, ut reuera eueniat, quod
ille dixit, nos nihil unquam sapere posse. Bella
enim, seditiones, et pugnas nulla alia res excitat
quam corpus et eius cupiditates : ob parandas enim
opes omnia sunt bella : opes autem cogimur parare
propter corpus cui seruimus curando : qua re occupati
philosophiae uacare non possumus. Idque extremum
est, quod etiam nactos aliquid otii, et ad considerandam
ueritatem conuersos ubique corpus interpellat,
turbasque dat et percellit, obstatque quo minus
ueritatem cernamus. Itaque reuera demonstrat Plato,
quod si aliquando uolumus pure aliquid cognoscere,
corpus exuendum sit ipsoque per se animo res intuendae,
ita demum consequemur quam expetimus,
et cuius amatores nos esse profitemur, sapientiam :
eam autem ratio docet non uiuentibus, sed mortuis
nobis affuturam. Si enim fieri non potest ut corpore
praediti quicquam sincere cognoscamus, alterum horum
sit necesse est, ut aut nunquam, aut mortui
scientiae fiamus compotes : tunc enim ipse secum erit
animus a corpore separatus, non ante : ac dum uiuimus,
quam fieri potest proxime ad scientiam accedemus,
si nihil cum corpore rei habeamus quatenus
omnino licet, neque cum eo quicquam nisi summa
urgente necessitate communicemus, neque contagio
eius naturae nos oppleamus, sed ab ea puros nos conseruemus,
donec ipso nos Deus eo exsoluet : tum demum
puri, et stultitia corporea exonerati cum diis
erimus, omnia nobis ipsis sincera cernentes, scilicet
ipsam ueritatem. Nefas enim est purum ab impuro contingi".
Quare etiamsi ad alium locum mors nos
traducat, malum non est, adeoque bonum potius , sicut
Plato demonstrauit. Itaque diuinitus omnino dicta mihi
haec uidentur a Socrate ad iudices : Mortem metuere,
aliud nihil est, quam falso putare se sapere. Qui enim
mortem metuit, uidetur sibi scire quod ignorat : scit
enim nemo, an mors sit omnium quae homini contingere
possunt bonorum maximum : metuunt autem eam,
quasi certo sciant esse summum malum. Nihil ab his
discrepare uidetur qui dixit hac,
Nemo metuat mortem, laborum terminum :
illa uero malis etiam maximis nos soluit.
[14] XIV. His testimonium ferre dicuntur etiam dii. Mu!tos
enim accepimus pietatis ergo id muneris a diis consecutos :
quorum reliquis ob modum commentarii praeteritis ,
eos duntaxat commemorabo qui sunt maxime
illustres , et in ore omnium uersantur. Primoque tibi
loco referam, quid Bitoni et Cleobi usuuenerit, adolescentibus
Argiuis. Hos ferunt, cum mater ipsorum sacerdos
esset Iunonis, ac instante momento temporis
quo ascendere ad fanum debebat, mulique uehiculum
trahere soliti tardius uenirent, subiuisse ipsos uehiculum,
matremque ad templum peruexisse : eam uero
maiorem in modum delectatam filiorum pietate, a dea
flagitasse hoc illis ut largiretur, quod esset hominibus
optimum : ibi eos in somnum solutos nunquam euigilasse,
dea pietatem ipsorum morte ut praemio compensante.
Porro de Agamede et Trophonio Pindarus scribit,
eos cum templum Delphis aedificassent, ab Apolline
mercedem postulasse : responsumque fuisse, fore ut
eam septima die reciperent, iussosque interea genio indulgere ;
obtemperasse eos, septimaque nocte sopitos,
uitae extremum diem eum habuisse. Ferunt autem
ipsum Pindarum, cum mandasset bis, qui ad oraculum
scitandum communi Boeotorum nomine missi erant, ut
interrogarent quidnam optimum esset homini, hoc ab
antistita responsi tulisse, Ne ipsum quidem id ignorare,
siquidem auctor esset scriptorum de Trophonio et Agamede :
si tamen experiri uelit, non multo post tempore
rem ipsi fore perspicuam : itaque Pindarum his auditis,
ad mortem se comparasse, et paulo post uiuendi finem
fecisse. Iam de Euthynoo Italo talis historia fertur,
mortuum esse eum subito, nulla causa cognita calamitatis.
Ibi tum Elysio patri (qui hanc unicam prolem
habuisset diuitiarum et opum amplissimarum haeredem,
uir inter populares suos Terinaeos uirtute, fortunis,
gloriaque primus) incidisse suspicionem hanc, fortassis
ueneno necatum esse filium : quod cum quomodo exploraret
certum non uideret, uenisse in Psychomanteum,
sacrisque, ut erat in legibus, operatum indormiuisse
loco. Tum sibi per quietem tale fuisse uisum
oblatum. Venire ad se patrem suum, et a se fuisse
narrato filii casu magnopere oratum, ut in causa mortis
inuenienda se adiuuaret : respondisse patrem, Equidem
in hoc adsum, sed ab isthoc accipe quae tibi affert,
inde enim omnia cognosces propter quae moeres:
quem uero pater indicabat, plane Euthynoi fuisse statura
et annis, ut apparebat, similem : interrogatumque
quis esset, retulisse haec : Genius sum filii tui:
simulque porrexisse codicillos, quibus euolutis Elysius
tres hos uersus inuenerit intus exaratos,
Ignaris homines in uita mentibus errant,
Euthynous potitur, fatorum numine, leto :
sic fuit utilius finiri ipsique tibique.
Tales sunt narrationes hac de re ab antiquis perscriptae.
[15] XV. Denique si mors perfectus est interitus et dissipatio
corporis animique (ea enim tertia pars fuit Socraticae
comparationis), ne sic quidem mors in malis numerari
poterit : omnium namque sensuum priuationem
gigneret, omnique nos dolore et sollicitudine liberaret :
et ut nullum bonum, ita ne malum quidem ullum
porro nobis adesset : ut enim bonum, ita etiam eodem
pacto malum necesse est rei alicui quae sit et subsistat
inhaerere : quod nihil est, et e rerum natura sublatum,
ei neutrum horum adest. Ergo mortui ad eam redeunt
conditionem, qua ante ortum suum fuerunt : ut sicut
nondum natis nobis neque bene fuit neque male, ita neque
post mortem sit futurum : ac quomodo ad nos nihil
attinebant quae ortum praecesserunt nostrum, ita etiam
quae finem subsequentur nostrum, nihil nostra referent.
Etenim dolor reuera haud tangit mortuos :
Quia
Idem puto esse prorsus non nasci, et mori.
Eadem enim est conditio post mortem, quae fuit ante
ortum. Nisi fortasse statuis differentiam aliquam inter
non esse ortum, et desinere esse : quo autem id pacto,
nisi aliam putas rationem esse domus aut uestis nobis
uita defunctis, quam fuit eo tempore, quo nondum
erant ista parata. Quod si in his discrimen nullum
sit, satis est manifestum nullam etiam esse status ante
ortum a statu post obitum diuersitatem. Elegans est
Arcesilai dictum, "Mors quae mali nomine censetur,
hoc unum habet peculiare ex omnibus quae mala iudicantur,
quod praesens neminem unquam affecit molestia,
absens et dum in exspectatione est, molestiam affert".
Reuera enim multi ob uilitatem anima, et conceptas
aduersus mortem calumnias moriuntur, ne moriantur.
Praeclare igitur Epicharmus, "Concretum", inquit, "fuit
et discretum est, rediitque unde uenerat, terra deorsum,
spiritus sursum. Quid ex his omnibus iniquum est? nihil".
Quod autem Euripideus Cresphontes de Hercule dicit,
Apud inferos qui si sub terra nunc agit,
in his nihil qui iam sunt, ipse nihil ualet.
mutatis uerbis sic efferas licet :
Apud inferos qui si sub terra nunc agit,
in his nihil qui iam sunt, nil feret mali.
Generosum est etiam Laconicum hoc :
Nunc nos, ante alii uiguere , aliique uigebunt,
quorum nos aeuum cernere fata uetant.
Et rursus,
His neque defungi uisum est, neque uiuere pulchrum:
cura fuit recte uiuere, sicque mori.
Admodum autem recte Euripides de his qui diuturnas
aegrotationes tolerant, pronuntiat:
Odi suam qui uitam extendere expetunt
cibisque potibusque, et magicis artibus
fati cursum auertentes, et mortis uiam :
quos, cum nihil terrae prosint, oportuit
abire morte, et iuuenibus locum dare.
At Merope uirilibus dictis spectantium in theatro animos
commouet, haec dicens :
Periere nati, non mihi mortalium
soli : nec sola marito sum uiduata ego:
tulere easdem calamitates plurimae.
Quibus non absurde haec subiungas :
ubi enim nunc inclyta illa ? ubi iste Lydiae
potens tyrannus Croesus ? aut Xerxes grauem
qui ponte iunxit ceruicem Hellespontiam ?
Omnes ad orcum, et obliuionis domos iuere, opibus
una cum corporibus scilicet abolitis.
[16] XVI. Enimuero immatura mors luctum nonnullis
eiulatusque exprimit. Verum et haec adeo expeditam
habet consolationis uiam, ut etiam de uulgo poetarum
quisque eam obseruauerit atque indicauerit. Considera
enim quam orationem quidam Comicus tribuit consolanti
aliquem qui immaturam mortem lugebat:
Si constitisset hac de re certo tibi,
reliquum quod ille uitae cursum prospere
fuisset exacturus , mortem dicere
intempestiuam tibi liceret : sin erat
grauis aliqua euentura calamitas ei,
mors melius illi, quam tu, consuluit quidem.
Ergo incertum cum sit utiliterne e uita discesserit, maioribusque
ita sit miseriis liberatus, necne, non ita
grauiter mors eius ferenda est, quasi omnibus amissis
quae a uiuente consecuturos nos esse opinabamur. Et
apud poetam Amphiaraus non inepte uidetur consolari
matrem Archemori, aegram animo ob filii infantis mortem
admodum intempestiuam :
Mortalis nemo est quem non attingat dolor,
morbusque : multi sunt humandi liberi,
rursum creandi : morsque est finis omnibus,
quae generi humano angorem necquicquam afferunt.
Reddenda est terra terrae, tum uita omnibus
metenda ut fruges : sic iubet necessitas,
ut ille uiuat, ille non : nihil haec opus est
lugere, naturae quae fiunt legibus.
Graue est nihil homini quod fert necessitas.
[17] XVII. In uniuersum autem quisque et secum cogitare,
et cum aliis serio commentari debet, non uitam
longissimam esse optimam, sed quae uirtute maxime
administratur : neque enim qui plurimum fidibus cecinit,
aut orauit, aut naues gubernauit, in laude est,
sed qui recte ista fecit. Nam rectum non in temporis
longitudine, sed in uirtute et tempestiua moderatione
positum est : hoc beatum et diis gratum censetur. Atque
hanc ob causam excellentissimos heroum et a diis
prognatos poetae nobis proponunt, qui ante senectutem
uitam cum morte commutent : quando ille etiam,
Quem summo niuum genitor complexus amore
dilexit, Phoebo neque carior exstitit alter,
non potuit senii supremum limen adire.
Videmus enim quauis in re priores partes tribui non
aetati longae, sed maturitati. Nam et inter plantas eae
habentur praestantissimae, quae plurimum fructus minimo
tempore ferunt : et inter animalia, ex quibus non
longo temporis spatio plurimum utilitatis uita nostra
percipit. Praeterea si cum aeternitate compares uitae
tempus, nihil inter breue et longum inuenies discriminis :
nam de Simonidis quidem sententia anni mille aut
decem millia punctum quoddam sunt infiniti, aut minima
potius puncti portio. Iuxta Pontum animalia
quaedam audimus nasci quorum uita unius diei termino
includatur, cum mane nascantur, meridie uigeant,
uesperi consenescant uiuendique finem faciant :
censesne, si his animus hominis et ratio
inesset, eodem quo nos more affecta fore, eademue illis
euentura? scilicet ut quae ante meridiem morerentur,
luctus et lacrymarum causam praeberent ? quorum autem
totum diem durasset uita, beata praedicarentur?
Mensura enim uitae est non longitudo temporis, sed honestum.
[18] XVIII. Has uero exclamationes, "Non oportuit adolescentem
adhuc aetate abripi", inanes esse et a magna
proficisci fatuitate censendum est. Quis enim diceret
oportuisse? sed et alia facta sunt, fiunt, fientque postmodo
multa, quae dicere aliquis possit non debuisse
fieri. Non enim ea lege in hanc uitam uenimus, ut ei
leges ipsi praescribamus, sed ut iis obtemperemus quae
decreta sunt ab uniuersi gubernatoribus diis, et constituta
a fato ac prouidentia.
[19] XIX. Quid, qui ita immature mortuos lugent,
suane id tandem, an uero mortuorum causa faciunt?
si enim sua id causa faciunt, quod adempta ipsis est
uoluptas, aut utilitas quam ex ipsis capiebant, aut
quod in senectute sua se ab illis alitum iri frustra sperauerunt,
certe sui ipsorum amori doloris praescriptionem
adhibent : liquebitque non defunctorum eos
desiderio, sed suarum commoditatum teneri. Sin mortuorum
causa lugent, excutient facile moerorem, si
cogitare apud se uelint nullo eos in malo esse : ueterique
et sapienti assentientur sententiae, quae praecipit
ut bona quam maxime amplificemus, mala autem
summopere extenuemus. Ergo si in bonis numerandus
est luctus, quam copiosissimum eum faciamus et
maximum : si, quod ueritas rei dictat, malis eum annumeramus,
comprimamus eum pro uirili et diminuamus
atque deleamus. Quod quam sit facile, exemplo
consolationis proposito illustre efficiam. Accepimus
quemdam philosophorum priscorum ad Arsinoam
reginam, quia tum filii lamentabatur mortem, accessisse,
et huiusmodi usum sermone : Quo tempore Iupiter
honores inter daemones distribuit, forte tum Luctum
abfuisse, ac omnibus iam diuisis superuenisse : cumque
sibi quoque tribui aliquid honoris postularet, Iouem
omnibus iam in alios insumptis honoribus, Luctui
largitum esse dolorem et lacrymas quae mortuis
impenduntur. Tum sic intulisse : Sicut ergo alii daemones
eos diligunt a quibus coluntur, ita ad te quoque,
regina, Luctus non accedet, si nullo honore
ipsum afficias : quod si iis eum honoribus qui ipsi sunt
attributi, studiose uenereris (lacrymis inquam et lamentis),
diliget te, semperque aliquam tibi suppeditabit
materiam ob quam a te continentes honoretur.
Atque hac oratione ille usus, mirabili arte feminam
eam a luctu et lamentatione deduxit.
[20] XX. Denique ut in summa dicam, quaerere liceat ex
lugente, statueritne finem aliquando aegritudini imponere,
an uero existimet eam sibi per omnem uitam
esse continuandam? Hoc enim (dicerem) si decreuisti,
omnibus absolutam numeris miseriam acerbissimamque
infelicitatem tibi ipsi ob animi tui ignauiam atque
mollitiem imponis : sin est ut aliquando finem facere
luctui statueris, cur non iam nunc mutas, teque ipsum
miseria exsoluis ? quibus enim rationibus ad liberandum
te decurso aliquo tempore uteris, iis ipsis
in praesentia animum aduerte exoneraque te molestia.
Quando etiam in corporis affectionibus quae ratio maturrime
malum tollit, optima ducitur : itaque quod
eras tempori tributurus, id rationi ac doctrinae deferens,
exime te ipsum malo.
[21] XXI. At, inquiunt, "praeter spem mihi hic casus et exspectationem
euenit". Enimuero oportebat exspectare,
praemeditatum animo incertitudinem uilitatemque rerum
humanarum : ne nunc imparatus ueluti ab hostibus
repente ingruentibus opprimereris. Praeclare enim
Theseus i!le Euripideus uidetur ad id genus euenta
fuisse praeparatus, sic loquens,
Nam qui haec audita a docto meminissem uiro,
futuras mecum commentabar miserias,
aut mortem acerbam, aut exsilii maestam fugam,
aut semper aliquam molem meditabar mali;
ut si qua inuecta diritas casu foret,
ne me imparatum cura laceraret repens.
Sed degeneri qui sunt ingenio et exercitatione nulla
usi, nunquam eo conuertunt animum, ut ulla de utili ac
decora re cogitent : ad extremas tantum exorbitant miserias,
innoxium corpus afflictantes, et "quae aegrota
non sunt", secundum Achaeum, "una dolere cogentes".
[22] XXII. Ideo admodum recte uidetur praecipere Plato,
ut in huiusmodi casibus quiescamus, cum neque constet
bonumne an malum acciderit, neque proficias quicquam
aegre ferendo : coerceri enim dolorem consultando
de eo quod factum est : itaque iubet ut in
talorum iactu, quidquid casus tulerit, id eo ponere, ubi
maxime uidebitur esse commodum ; non debere ergo
nos, sicubi offendimus, pueros imitari, qui manibus
laesae parti iniectis uociferantur : sed assuefacere animos
nostros, ut quamprimum eiulationem medica arte
abolentes, sanandae restituendaeque parti affectae operam
demus. Eum qui Lyciis leges posuit, aiunt mandasse
ciuibus; ut in luctu ueste uterentur muliebri :
significare uolentem rem eam muliebrem esse neque
conuenire uiris moderatis et liberali doctrinae deditis.
Est enim reuera muliebre, imbecillisque et degeneris
animi luctus : et ut ad eum mulieres uiris, ita barbari
Graecis, ac deteriores praestantioribus sunt propensiores.
Ac de ipsis barbaris, si qui luctum exercent, non
animosissimi hoc Celtae, non Galli, aut qui alii generoso
pleni sunt spiritu, faciunt, sed AEgyptii, Syri, Lydi,
aliique horum similes. Horum quosdam ferunt in foueas
certas sese per dies complures abdere, neque solis lumen
uidere sustinere, quo is quem lugent priuatus sit.
Et Ion tragoediae scriptor, ut qui aliquid de stultitia hac
inaudiuisset, quamdam introducit sic loquentem :
Nutrix ego supplex uestrae prolis exii,
scrobibus relictis ad luctum quas feceram.
Quidam uero barbarorum etiam corpora sua naribus,
auribus, aliisue partibus amputandis foedant gratificari
se aliquid defunctis putantes, cum in hoc genere
a natura constitutam mediocritatem excedant.
[23] XXIII. Sunt porro qui nobis sic occurrunt, non quamuis
mortem lugendam dicentes, sed immature sublatorum :
quod hi nullo eorum potiti sint quae uitae nostrae
bona putantur : nuptias intellige, doctrinam, aetatem
uirilem, honores in republica, magistratus : haec enim
potissimum dolorem afferre iis quibus morte alicuius
immatura calamitas accidit, cum se spe sua ante tempus
excidisse sentiant. Hi uero ignorant, praeproperam
mortem, quod ad naturam rerum attinet, nihil ab aliis
differre. Sicut enim proposita in communem patriam
profectione omnibus necessario et citra recusandi licentiam
incumbente, aliis praecedentibus, aliis sequentibus,
omnes tandem eodem conueniunt ita etiam nobis
ad fatale persoluendum debitum tendentibus,
nihilo plus obtingit his qui serius, quam qui citius eo
peruenerunt. Quod si qua mors intempestiua dici debet,
maxime id nomen ccmpetet in puerorum aut infantium,
magisque etiam recens natorum obitum :
quem tamen facile et bono animo ferimus : inique et
lugubriter iam aetate aliquo prouectorum, ob uanas spes
quas nobis finxeramus, putantes iis qui eo aetatis peruenissent,
certam iam esse ac permansuram incolumitatem.
Porro si aetas hominis spatio uiginti annorum
determinaretur, natum annos quindecim putaremus
iam non immatura morte decedere, sed ad iustae aetatis
mensuram progressum : qui autem uigesimum annum
aut impleuisset, aut ad eum terminum proxime
accessisset, omnino eius fortunas laudaremus, ut uita
felicissima ac perfectissima functi. Sin ducentis annis
definiremus curriculum, utique deploraremus eum
qui annos natus centum expirasset, plane immaturam
eius mortem iudicantes.
[24] XXIV. Liquet ergo cum ob haec, tum ea quae superius
disseruimus, eam quoque mortem quae intempestiua
dicitur, consolationem admittere. Verissimum
enim utique est, "minus lacrymasse Troilum quam
Priamus" erat ploraturus, si mortuus fuisset florente
etiamnum regno et opibus quas amissas defleuit. Vide
enim qualia sunt quae ad filium suum Hectorem dicit,
hortans eum ut se a praelio aduersus Achillem subducat :
Intra nunc urbis, mi fili, moenia, serues
Troadas ut Troesque , nec eximium decus addas
Pelidae, suauis spoliatus munere uitae.
Praeterea miserare tuum, dum uiuo, parentem
me miserum, in senii Iupiter quem limine durus
aduerso perimet fato, mala plurima passum.
Occidi postquam natos, natasque uidere
raptari, exscindi thalamos, duraeque misellos
allidi infantes terra me cernere adegit
excidio in patriae diro: mea denique membra
postremi, cum quis iactu uel cominus ictu
infelici anima gelidos exsoluerit artus,
in primis foribus raptabit saeua canum uis.
Id uero nimis est homini miserabile uisu,
cum canum caput, et canum mentum atque pudenda
occisi foedare canes senis aspiciendum est.
Sic ait euellens manibus de uertice canos
longaeuus mentem sermo tamen Hectoris iste non flexit.
Cum itaque habeas exempla permulta huius rei, intelligere
debes morte non paucos a magnis fuisse ac
difficilibus seruatos calamitatibus, in quas omnino deueniendum
ipsis fuerat, si uixissent : quas ego exempla,
ne nimium extendatur oratio, contentus his quae
retuli, omitto, sufficientibus demonstrare, non debere
nos ultra quam natura et mediocritas ferunt, ad inanes
luctus et degeneres eiulatus exorbitare.
[25] XXV. Crantor ait, Vacare culpa in calamitatibus
maximum esse solatium. Ego ad liberandos dolore animos
habere id uim uel maximam dicere non uereor.
Ad haec, amare et bene uelle ei qui mortuus est, non
in hoc positum est ut tibi ipsi dolorem inferas, sed ut
dilecto aliqua commodes ratione : quod praestiteris, si
eum bona memoria honoraueris. Nemo enim bonus lamentis,
sed hymnis dignus est et laudationibus : non
luctu, sed honorifica recordatione : neque lacrymis a
dolore extortis, sed primitiis anniuersariis : siquidem
is qui inter mortales esse desiit, diuinioris cuiusdam
uita factus est consors, liberatus seruitute corporis,
et aerumnosis istis sollicitudinibus atque casibus,
quos necesse est ut perferant quibus mortalis haec uita
obtigit, donec conficiant fato destinatum ipsis uitae curriculum :
quam quidem uitam nobis natura non ut
perpetuam possessionem concessit, sed pro fati legibus
unicuique certa ratione attribuit.
[26] XXVI. Qui ergo sana sunt mente, non debent amplius
quam natura et mediocritas postulant, animo in
luctus inutiles et barbaricos efferri, idque exspectare,
quod multis euenit, ut prius aerumnosae uitae suae finem,
quam lugendi, faciant, inque lugubri (quem propter alios
ceperunt) habitu, infelici sepulturae ipsi mandentur : eaque
obruantur simul et moerores isti, et mala quae sua
sibi parauerunt imprudentia : de quibus Homericum illud
commode usurpari possit :
Hos lamentantes atra nox obruit umbra.
Proinde in tali re sape nos ipsos ita compellemus :
Quid igitur faciemus ? an per omne uitae tempus miseria
continenti tempus prorogabimus? an potius lugendi
aliquando finem faciemus? Nam infinitum uelle luctum
facere, extremae est insaniae : cum uideamus qui in summo
grauissimoque fuerunt moerore, saepissime fuisse temporis
progressu adeo demitigatos, ut apud monimenta, quae
sine acerbo eiulatu et pectoris planctu ante non uisebant,
iam conuiuia musicis aliisque ad laetitiam excitandam facientibus
rebus adhibitis celebrarent. Insani ergo est,
secum statuere uelle se in luctu perseuerare. Si uero decreueris
aliquando eum desinere, simul et hoc reputato,
tempus esse quod leniturum sit aegritudinem. Etenim
quod factum est, infectum reddere ne deus quidam potest :
ergo quod nobis nunc praeter spem opinionemque
euenit nostram, id ipsum tempus nobis re ipsa demonstrauit
plerisque accidere solere. Quid ergo ? an nulla
nos discere doctrina neque ratiocinari possumus? quod
Terra malis scatet, aduersis pelagusque redundat.
Item illud : Tales circum mortales miseriae
fundunt, totque fatalia mala ,
quibus nec in lucem hanc uacat exitus.
[27] XXVII. Multi quippe, ut ait Crantor, iique sapientes
uiri, non nunc primum, sed pridem deplorauerunt res
humanas, supplicium iudicantes uitam hanc esse, et
summae calamitatis loco ducentes nasci hominem. "Hoc
ipsum", Aristoteles ait, "Silenum, cum captiuus ad Midam
adduceretur, pronuntiasse" : cuius haec sunt (praestat
enim, opinor, ipsa apponere) in Eudemo siue libro De
animo, uerba : "Itaque", inquit, "praestantissime omnium
et beatissime, cum felices censemus esse et beatos qui
uita hac defuncti sunt, tum nefas putamus quicquam
de iis falso aut contumeliose dicere: quippe qui melioris
iam praestantiorisque naturae facti sint compotes.
Atque haec nostra sententia ita uetusta est, ut eius et
initium et auctor prorsus ignorentur, sed ab infinita usque
aeternitate continenter ea sic est propagata. Ad haec,
uides in ore hominibus esse omnibus iam inde a multis
annis tritum illud. Quodnam? inquit ille. Quod (ait)
omnium optimum est non nasci : praestat autem mori
quam uiuere : eiusque rei multis sunt diuinitus perhibita
testimonia. Atque huc pertinet quod narratur, Silenum
a Mida isto captum, et a uenatione ei sciscitanti quidnam
optimum homini maximeque expetendum esset,
principio respondere noluisse, uocemque compressisse:
tandem cum urgendi ut aliquid diceret finem nullum
Mida faceret, in haec inuitum erupisse uerba : Aerumnosi
genii et difficilis fortunae semen in diem durans,
quorsum me cogitis ea uobis dicere, quae uobis nescire
erat melius ? maxime enim uacantes dolore uiuunt,
qui sua ignorant mala. Hominibus autem omnino optimum
est non nasci, neque participem fieri praestantioris
naturae; optimum enim omnibus utriusque sexus
hominibus hoc est : proximum huic, et inter ea quae
consequi homo possit primum est, quam celerrime
mori. Manifestum uero est, sic eum pronuntiasse
quod melior sit mortuorum quam uiuorum conditio".
Sexcenta alia, rursusque totidem alia similis afferre ad
huius capitis demonstrationem possem : sed opus non
est protrahere orationem.
[28] XXVIII. Proinde lugendi non sunt qui in florente
aetate mortem obeunt, quasi spoliati iis quae in diuturna
uita pro bonis censentur : incertum est enim, ut aliquoties
iam diximus, bonisne an malis priuati sint, cum
multo plura sint mala quam bona : quorum haec difficulter,
et multis impensis curis consequimur, illa uel
facillime obtingunt : ferunt enim mala esse teretia ac
continua inter se, inuicemque sese multis de causis insequentia :
bona uero seiuncta, et quae difficulter sub
ipsum uitae terminum coeant. Itaque uidemur similes iis
qui aes alienum mutuum sumunt. Non enim tantum, ut
est apud Euripidem,
Non propriae sunt quas homines tenent opes:
sed in uniuersum nihil homo possidet proprium : ac de
singulis usurpare hoc licet,
Res procuramus a dis nobis creditas,
arbitrio reposcunt illi quas suo.
Quapropter iniquius ferre non debemus si repetunt
quorum nobis exigui temporis usuram concesserant:
quando ne mensarii quidem, nisi animum prauum gerant,
indignantur ubi apud eos deposita sors reposcitur:
et non prompte reddenti dicere possis haud iniuria,
Oblitusne es ea te hac conditione accepisse, ut redderes?
Idem uero omnibus usuuenit hominibus. Vita nobis
contigit, diis eam apud nos fatali deponentibus
necessitudine, neque certus est definitus terminus
ad quem reddendum illud sit depositum : sicut ne mensarii
quidem scire possunt, quando reposcenda sit apud
eos deposita sors. Qui ergo uel ipse moriturus, uel liberis
morientibus nimis indignatur, nonne perspicuum
est eum oblitum esse mortalem se natum fuisse, et
mortales genuisse liberos? neque enim sani est hominis,
ignorare hominem animal esse mortale, et ad hoc natum
ut moriatur. Itaque si, ut in fabulis est, Niobe
hanc sententiam in promptu habuisset, quod
Non semper flore liberum,
uitaeque cursu prospero
onusta, suaue solis intuens iubar
moritura esset: nunquam profecto eo indignationis prolapsa
fuisset, ut et uitam cuperet abiicere ob calamitatis
molem, et deos precaretur ut se ad quamuis grauissimam
perniciem abriperent. Duae sunt Delphis
inscriptae sententiae, maxime ad uitae humanae usum
necessariae, "Nosce teipsum", et, "Ne quid nimis". Ex his
dependent reliqua omnia : ipsa autem inter se concinunt,
alterumque alterius uidetur uim declarare, alterumque
uicissim in altero inest. Itaque Ion sic de his cecinit :
Breuis est, Teipsum fac noris, sententia :
praestare solus rem sed nouit Iuppiter;
et Pindarus :
sapientes hanc uocem, Ne quid nimis,
affatim collaudauerunt.
[29] XXIX. Haec ergo aliquis animo infixa tenens tanquam
Apollinis Pythii oracula, facile se ad omnes quas
fert uita res accommodare poterit, easque dextre ferre,
cum in suam intuens naturam, tum operam dans ut
ne amplius quam conuenit uel arrogantia efferatur ob
fortunae euenta, uel animum abiiciat, inque luctus et
eiulatus, ob fortunae uel auimi potius imbecillitatem,
nobisque insitum mortis metum, profectum ab ignoratione
eorum quae nobis in uita necessitatis fatiue decreto
contingere solent. Egregium est Pythagoreorum praeceptum :
Iniungent diuina tibi quos fata dolores,
hos, utut eueniant, animo fer leniter aequo;
et tragicus AEschylus :
Virtute praeditorum est et sapientium
non succensere in rebus aduersis deo;
et Euripides :
Necessitati qui cedit mortalium ,
sapiens apud nos, et diuorum gnarus est;
atque alibi :
Euenta quisquis recte fort mortalium,
mihi modestus is uidetur et optimus.
[30] XXX. At plerique omnia uituperant, et quidquid
eis praeter spem euenit, existimant malignitate fortunae
ac geniorum accidere : itaque ad omnes casus eiulant
et ingemiscunt, ac de suae queruntur aduersitate fortunae :
quibus hoc dicto occurrere non inepte liceat,
Non tibi deus nocet, sed ipse tu tibi
officis, et tua male instituti uecordia. Haec scilicet falsa
et fallax opinio facit ut quoduis mortis genus incusent.
Moritur aliquis in peregrinatione : cum genitu haec afferunt,
Ah miser! haud illi genitor uenerandaque mater
compressere oculos.
Moritur in patria, et apud parentes : lamentantur quod
e manibus abreptus, ex ipso adspectu mortis luctum iis
reliquerit. Moritur silens, neque ulla de re mandauit
quicquam : inter plorandum proferunt hoc,
Neque te suprema monentem
audiui, semper quae condita mente tenerem.
Si collocutus ante excessum fuit, extremum eam uocem
ueluti alimentum doloris semper habent in promptu.
Tollitur cita morte : deplorantes dicunt eum esse
abreptum : tollitur lenta morte : quiritantur excarnificatum
contabuisse. Denique nunquam deest praescriptio
luctus et lamentationes excitandi. Haec poetae introduxere,
primusque adeo Homerus ita canens:
Ut genitor nati lamentans concremat ossa
sponsi, qui infando miseros moerore parentes affecit.
Atque haec quidem an recte deplorentur, nondum liquet.
Vide autem quid adiiciat,
Unicus in senio natus, magnasque parentum
possessurus opes.
[31] XXXI. Quis autem nouit, an deus paterna quadam
prouidentia et procuratione humani generis, cernens
quae euentura essent, nonnullos immatura morte tollat?
ut nihil iis accidisse sentiendum sit, quod fuerit abominandum.
Graue est nihil enim homini quod fert necessitas:
siue adeo id praecedente ratiocinatione contingat, siue
consequatur : multique matura morte calamitatibus
grauioribus subtracti sunt : et utile fuit quibusdam
ut ne nascerentur quidem : aliis ut nati illico extinguerentur
aliis ut aliquantisper uiuerent, aliis ut in uigore
aetatis morerentur. Haec ergo omnia mortis genera
boni sunt consulenda, cum sciamus fatum esse ineuitahile :
estque hominis probe instituti praemeditatum esse
quod qui uidentur ante tempes naturae debitum persoluisse,
exiguo nos tempore praecesserunt, cum uel
longissimum tempus exiguum punctique instar sit, si
cum infinita aeternitate comparetur : et quod multi eorum
qui luctui indulsissent, paulo post subsecuti sunt
eos quos luxerant, cum nullam ex luctu percepissent
utilitatem, sed sponte sua miseriis sese afflictauissent
inanibus. Iam cum peregrinationi in hac uita nostra
breuissimum tempus sit praescriptum , non debemus
profecto in squalidis luctibus infelicissimoque moerore
nosmetipsos doloribus conficere, corporaque nostra doloribus
diuturnis excruciare, sed conari potius ut humaniorem
sectemur melioremque uiuendi rationem,
iisque studiose nos adiungamus hominibus, non qui se
luctus nostri socios proebeant, eumque adulando excitent,
sed qui generosa ac graui consolatione dolorem
leniant ; et audire debemus animoque tenere Homerica
illa, quibus Hector Andromachae respondet, eamque consolatur:
Infelix, animum nimio ne confice luctu.
Nemo equidem iniussu poterit me occidere fati.
At fatum nemo mortali semine cretus
euitare suum potuit bonus aut malus unquam.
Quod fatum alibi sic expressit :
Stamina neuit ei nascenti qualia Parca.
[32] XXXII. Haec in animum nostrum inducentes, uano
et inutili luctu supersedebimus, praesertim cum admodum
breue supersit uiuendi tempus : cui parcendum
est, ne id lugubribus moeroribus conturbemus, et luctus
insignia deponenda sunt, habendaque corporis ratio,
et eorum qui nobiscum uiuunt salutis. Conducit etiam
memoria repetere quibus aliquando rationibus usi simus
apud cognatos uel amicos in simili calamitate uersantes,
cum consolaremur eos et hortaremur ut communes
uitae casus communiter ferrent, ac humana humaniter :
neque enim committere debemus, ut cum ad aliorum
animos dolore leuandos fuerimus satis instructi, nobis
nihil prosit istarum consolationum recordatio. Ergo
partem animi quae in dolore est, statim paeoniis rationis
remediis sanare conemur : cum in quauis re, quam
in uacuitate doloris quaerenda, commodius dilatio admittatur.
Cum enim tritum illud apud omnes dictum
Dilatorem quacunque in re pronuntiet cum exitio conflictari :
multo (opinor) magis hoc quadrabit in eum,
qui animi molestis ac difficilibus perturbationibus amoliendis
tempus prorogat.
[33] XXXIII. Intuendum est etiam in eorum exempla qui
generose magnoque animo filiorum mortes placidi pertulerunt :
quales sunt Anaxagoras Clazomenius, Demosthenes
Atheniensis, Dio Syracusanus, rex Antigonus,
compluresque alii qui uel nostra uixerunt memoria.
De his Anaxagoram narrant, cum rerum naturalium
causas auditoribus explicaret, interque disserendum de
filii morte nuntium sermone cuiusdam acciperet, paululum
oratione inhibita ils qui una aderant dixisse,
Sciebam filium me genuisse mortalem. Pericles, qui ob
excellentem eloquentiae et sapientiae uim Olympius est
usurpatus, cum filios suos ambos, Paralum uidelicet et
Xanthippum, inaudiuisset extremum diem obiuisse,
qualem se gesserit, Protagoras his uerbis exponit.
Cum filii eius, inquit, aetate florentes atque egregii
intra nonum diem uita decessissent casum illum
absque luctu sustinuit. Erat enim animi tranquillitate
instructus : unde in singulos dies magna percipiebat
emolumenta ad felicitatem, doloris uacuitatem,
et parandam apud ciues gloriam : quicunque enim
uidebat eum suos casus ita obfirmata mente tolerare,
magnanimum eum fortemque iudicabat, ac multo
quam ipse esset praestantiorem, probe sibi conscius
sua in tali re imbecillitatis : contra Periclem statim
post acceptum de morte filiorum nuntium, nihilominus
pro patriaqe consuetudine, albisque indutum
uestibus uerba ad concionem habuisse, bonorumque
fuisse consiliorum principem, et Athenienses ad suscipiendum
bellum animasse. Xenophontem Socraticum
historiae tradunt, cum sacrificanti ipsi nuntium e bello
allatum esset Gryllum filium in pugna periisse, sertum
capiti detraxisse, et quonam modo cecidisset perquisiuisse :
cumque responderetur, eum generose fortiterque
pro caeteris praeliantem, multis hostium interfectis
occubuisse : exiguo admodum temporis sumpto interuallo,
dum ratione motum animi compesceret, rursus
imposita capiti corona reliquum sacrificii absoluisse,
nuntiisque hoc respondisse : Non ut immortalem aut
longaeuum filium meum redderent, a diis postulaui :
(cum incertum sit an hoc expediat) sed ut probum ac
patriae amantem : cuius quidem nunc uoti sum damnatus.
Dio Syracusanus (ita enim accepimus) cum sederet
consultandarum rerum causa cum amicis, et domi tumultus
magnaque uociferatio extitisset, sciscitatus quid
causae esset, edoctusque filium de tecto lapsum periisse,
nihil consternatus, corpusculum mortui iussit tradi
mulieribus ut id sicut consuetudines ferebant sepelirent,
ipso autem deliberationem institutam prosecutus
est. Hunc imitatus fertur Demosthenes orator, cum
unicam et dilectisssimam sibi filiam amisisset, qua de re
Aeschines ita eum accusat : "Septimo a morte filiae die,
antequam luctu defunctus esset, aut mortuae iusta persoluisset,
coronatus albatusque rem sacrum fecit, legesque
uiolauit improbus, unica amissa filia, et quae
prima eum patrem appellarat". Haec AEschines oratorio
more protulit, cum uellet criminari Demosthenem: ne
que animaduertit se eum laudare potius, qui luctu reiecto
studium in patriam suum miseratione domesticorum
antiquius sese habere ostenderit. Antigonus rex,
ut accepimus, audita morte filii sui Alcyonei, qui in
praelio cecidisset, constante animo in nuntios calamitatis
intuens, paululumque uocem moratus, et uultu ad
maestitiam composito : O Alcyoneu, inquit, serius opinione
nostra occubuisti, adeo secure in hostes irruens,
et neque tuae salutis, neque nostrarum admonitionum
rationem habens. Hos quidem uiros nemo non admiratur
ob animi magnitudinem atque praedicat : imitari
autem facta eorum ob imbecillitatem male instituti
animi non possunt. Caeterum cum exstent permulta in
historiis et Graecis et Romanis exempla eorum qui praeclare
et decenter mortes necessarionum tulerunt : quae
ego retuli, sufficient puto ad permouendum te, ut,
omnium rerum molestissimam, luctum deponas, supersedeasque
inani quae in eum nulla utilitate proposita insumitur opera.
[34] XXXIV. Nam quod homines uirtute praestantes, in
prima aetate mortem obiuerint, deorum quibus cari
erant beneuolentia, et iam ante monui in superiore
orationis nostrae parte, et nunc denuo quam breuissime
indicabo, testimonium ferens insigni huic Menandri dicto :
Iuuenis relinquit uitam quem dii diligunt.
Sed fortassis, Apolloni rarissime, ita nobis occurres :
fuit Apollonius meus fato ad hoc constitutus, oportuit
que me uita defunctum ab ipso funerari : ita ferre naturam.
Fateor nostram, id est humanam, ita ferre ; sed alia
est ratio prouidentiae uniuersum gubernantis, et ordinis
quo totus mundus est dispositus. llli enim beatitatem
nunc adepto filio tuo secundum naturam non conueniebat
diutius quam praestitutus ei temporis ferebat
terminus, in hac uita commorari, sed ita postulabat natura
ut hoc expleto fatale quod aiunt iter conficeret,
reuocante eum iam ad se natura. Dices immatura morte
abreptum esse : atqui eo felicior est, qui tot mala non
senserit : uere enim dixit Euripides,
haec uita nomine uita est, ipsa re labor.
Enimuero Apollonius tuus in pulcherrimo flore aetatis
decessit, perfectus iuuenis, suspiciendus et aemulandus
omnibus aequalibus suis : cum et in patrem matremque
fuisset pius, et domesticorum studiosus, philosophiae
deditus, denique (ut uno dicam uerbo) prorsus humanus:
ut qui seniores amicorum non aliter quam parentes reuereretur,
et aequales sodalesque amaret, et praeceptores
ueneraretur, et cum peregrinis tum hospitibus mansuetissimus
esset, et uultu gratioso, comique humanitate
omnibus suauis carusque. Ergo ille tuae suaeque
pietatis comitante eum fausta acclamatione, ante nos ad
aeternitatem ex hac mortali uita digressus est, tanquam
e conuiuio abiens, priusquam in errorem ex temulentia
aliquem incideret, quales in longa senectute accidere
solent. Iam si, ut probabile est, uera sunt quae ueteres
poetae ac philosophi perhibuerunt, piis, postquam uitam
hanc cum morte commutauerunt, esse suos quosdam
honores, dignioremque in consessu tribui locum, destinatamque
esse piis animis certam in qua degant regionem :
bene tibi sperandum est de beato tuo filio, qui inter eos uiuet.
[35] XXXV. De statu piorum apud inferos Pindarus
poeta lyricus in hanc sententiam disserit :
Fulget illis iubar Titanis,
cum terras nox obumbrat,
prataque puniceis ornata rosis
eorum sunt suburbium,
thuriferis arboribus,
et aureos ferentibus fructus opacum.
Exercent alii sese equitatu
alii tesseris; alii fidibus oblectant.
Floret apud illos laeta rerum
omnigenum copia.
Regioque amoena semper
fragrat uariis in ignem
odoribus coniectis lucidum
diuum super aras.
Et paululum progressus in alia lamentatione, ubi de
animo loquitur, haec habet :
Felix sors obtigit omnibus,
uitae exsoluens laboribus
mors et calamitatibus.
Vis summa lethi corpora destruit,
superest imago uiua at aeui,
a diis quae sola propago ducta est.
Haec dormit membris laborantibus,
eique somnia monstrant,
quae comitetur uoluptas
bene facta, quaeue poenae
maneant incestos actus.
[36] XXXVI. Philosophus Plato de immortalitate animi
multa in libro qui Phaedo seu de Animo inscribitur, non
pauca etiam in libris de Republica, Menone, Gorgia,
aliisque sparsim disputauit dialogis. Sed quae in dialogo
de Animo sunt ab eo scripta, ea, sicut petiisti, seorsim
ad te mittam commentario meo illustrata. Nunc ea adducam,
quae huius loci sunt, utiliterque hic poni possunt,
Socratis ad Calliciem uerba Atheniensem socium
et discipulum Gorgiae rhetoris. SOCRATES: "Audi ergo
sermonem perelegantem, quem tu, puto, fabulam arbitraberis
esse, ego uerum censeo ; nam pro ueris tibi
dicam, quae sum expositurus. Diuiserunt, ut est apud
Homerum, acceptum haereditate patris regnum inter se
Iupiter, Neptunus, et Pinto. Fuerat autem de hominibus
regnante etiam Saturno haec lex, ualuit quae semper,
etiamnumque obtinet apud deos, ut quicunque hominum
uitam suam iuste pieque exegisset, is ea defunctus
in Beatorum insulas proficisceretur, ibique omnis mali
expers in summa uiueret felicitate : qui uero uixisset iniuste
et impie, is in uindictae ac iustitiae carcerem,
quem Tartarum appellant, abiret. De his sub Saturno,
et primo imperii Iouis tempore iudicabant uiui uiuentibus,
ea ipsa die sententiam ferentes qua rei erant mortem
obituri : quo fiebat, ut iudicia male exercerentur.
Itaque et Pluto et procuratores ex insulis Beatorum ad
Iouem se contulerunt, questique sunt utroque indignos
commeare. Ne in posterum ergo hoc fiat, efficiam ego,
inquit Iupiter. Nunc quod male feruntur sententiae,
causa est quia rei amicti ad tribunal adducuntur, dum
adhuc uiuunt. Multi enim prauos gerentes animos, uestiti
sunt pulchris corporibus, natalium nobilitate, et diuitiis :
et quando iudicio sistuntur, multi ueniunt qui
testimonium ipsis uitae iuste actae perhibeant. Iudices
igitur cum his rebus percelluntur, tum ipsi quoque
amicti iudicant, cum animi eorum oculis, auribus,
toto denique corpore obuelati sint; itaque omnia haec
ipsis impedimento sunt, cum sui tum reorum amictus.
Primum ergo eximenda hominibus est mollis praenotio :
nunc enim terminum uitae prouident : estque a nobis
Prometheo iniunctum, ut efficiat ne porro id possint.
Deinde in iudicium uenire debent exuti istis rebus quas dixi
omnibus : mortui enim ad tribunal uenire debent. Sed et
iudices de iis cognoscent nudi ipsi et uita defuncti, ut ipso
animo animum cuiusque simul ac is uita decessit contemplentur,
cum is desertus omnibus a cognatis omnem istum
ornatum in terra reliquerit : sic enim iuste pronuntiari
poterit. Quae ego cum mecum prias constituissem quam
a uobis sum admonitus, iudicium commendaui filiis
meis, duobus Asianis, Minoi et Rhadamantho : uni Europaeo,
AEaco. Hi ergo postquam uiuendi in terra finem
fecerint , iudicia obibunt in prato, in triuio, ubi itinerum
est diuortium, uno ad insulas Beatorum, altero ad
Tartarum pergente. In Asia itaque mortuos iudicabit
Radamanthus, in Europa AEacus : Minoi primariam
iudicandi potestatem concedam, ut si quid alterum eorum
fugerit, ipse sententiis eorum examinandis diiudicet,
itaque iustissimo iudicio decernatur utrum cuique
hominum iter sit ingrediendum. Haec sunt, Callicles,
que ego auditu percepta, uera esse arbitror, indeque
sic ratiocinor habere rem : mors, mea quidem opinione,
aliud nihil est, quam duarum rerum, animi scilicet et
corporis, a sese inuicem dissolutio.
[37] XXXVII. Haec ego collecta, Apolloni carissime,
accuratissime composui, orationemque hanc consolatoriam
tibi confeci, apprime necessariam et ad luctum praesentem
excutiendum, et molestissimo dolori finem imponendum.
Complexus sum etiam eum honorem, quem a
me deferri diis acceptissimo filio tuo Apollonio consentaneum
fuit : quo honore nihil optabilius est iis qui
fausta memoria sui perennique famae prosperitate consecrati
iam sunt. Tui est officii obtemperare doctrinae
nostrae, filioque eum te quem par est, praebere, repudiataque
inutili illa corporis animique tui afflictatione
et corruptela, ad consuetam tibi et naturalem uitae rationem
reuerti. Cum enim filius tuus, nobiscum adhuc
communis huius lucis usura fruens, illibenter plane
moestos te matremue uiderit : iam cum diis agens,
eorumque consuetudine potiens, hunc uestrum uiuendi
modum probare non potest. Proinde animum boni, generosi,
liberosque suas amantis uiri recipe, et teipsum,
matremque adolescentis, cognatosque et amicos miseriae
isti exime : tranquillioremque uitae amplectere formam,
quae cum filio gratissima tuo erit, tum nobis omnibus,
quibus tu quanti conuenit es curae.
|