[0] DE TRANQUILLITATE ANIMI PLUTARCHUS PACCIO S-.
[1] I. Sero tuas accepi litteras, in quibus me hortabaris
ut aliquid de Animi Tranquillitate tibi scriberem, et de
his quae in Timaeo scripta accuratiorem desiderant
interpretationem. Sub idem tempus Eroti sodali nostro
incidit Romam cito nauigandi necessitas, accepta a Fundano
optimo uiro epistola, more suo, festinare iubente.
Ita cum neque tempus haberem iis quae uolebas uacandi,
neque pati uellem istum plane uacuis manibus
ad te abs me uenire, ex commentariis, quos mihi feceram,
istaec de Animi tranquillitate collegi : cum et te
existimarem non auditionis elegantem uenantis orationem
gratia, sed ob usum uitae ea requirere : tibique
gratuler, qui et principum usus amicitiis, et gloriam,
quantam in foro dicentium nemo, consecutus, non itidem,
ut Merops ille tragicus, passus es uocibus te beatum
praedicantium percelli, et ultra quam naturales
animi motus sint attonitum reddi : quippe qui memoria
teneas id quod saepius audiuisti, neque calceum podagra,
neque annulum pretiosum reduuia, neque
diadema dolore capitis liberare. Etenim, unde ad uacuitatem
molestiae animo, uitaeque constantiam parandam,
diuitiis, aut gloriae, aut potentiae aulicae facultas sit,
nisi eas res uel praesentes usus uenustus, uel absentes
nullum desiderium perpetuo comitetur? Hoc autem
quid est aliud, quam ratio condocefacta motibus obnoxiam
et brutam animae partem saepe de potestate
exeuntem celeriter reprehendere ; neque permittere,
ut praesentibus non contenta rebus diffluat atque inuertatur.
Itaque sicut Xenophon praecipiebat, "debere nos
deorum maxime meminisse, iisque honorem habere, cum
secundae essent res ; ut usu flagitante inuocare eos cum
fiducia possemus, iam scilicet propitios atque amicos" :
ita eas quoque rationes, quae aduersus animi perturbationes
auxilio sunt, cordati ante quam perturbentur
meditari debent, ut multo ante praeparatae tanto plus
habeant uirium. Quemadmodum enim feri canes cum
ad omnem uocem exasperentur, sola ea cui assueuere
demulcentur : sic et animi motus saeuientes nemo facile
deliniuerit, nisi rationes familiares et consuetae animo
perturbato praesto sint eumque inhibeant.
[2] II. Caeterum is qui dixit : "Animi tranquillitatem affectanti
neque priuatim multa neque publice debere
agere": primum magno nobis emendam facit rem, uenalem
nimirum inertia : tanquam unicuique infirmo praecipiens,
"Quietus in stratis mane tuis, miser".
Et quidem stupor aduersus desperationem malum est
corpori remedium: neque melior est medicus animo,
socordia et mollitie et amicorum familiarium patriaeque
neglectu perturbationes eius amoliens. Deinde id quoque
falsum est, animo tranquillo esse eos, qui non
agant multa. Oportebat enim mulieres uiris esse animo
quietiore, plerumque domi in re familiari curanda desidentes.
Nunc Aquilo quidem
"uirginis intactae nunquam per membra penetrat",
ut ait Hesiodus: sed dolores, tumultus, aegritudines ob
riualitatem, superstitionem, ambitionem et uanas opiniones
innumerae in gynaeceum confluunt. Et Laertes
per uiginti annos seorsim in agro degens
"Cum famula uetula, quae mensam et pocula soli poneret",
patriam quidem, et domum, regnumque fugit, dolorem
autem cum otio et moestitia perpetuo secum habuit.
Sunt quos ipsum otium in animi coniicit aegritudinem : qualis
"Ille sedens iuxta naues diuinus Achilles
pascebat rabidas animis feruentibus iras.
Non ille aut socium coetus ueniebat in ullos,
ad pugnam sumptis aut procedebat in armis.
sed desiderio belli pugnaeque suum cor
conficiebat, in incisa scenaque manebat".
Atque ipse hoc de se grauissima affectus molestia dicit :
"Nauibus assideo telluris inutile pondus".
Hinc adeo etiam Epicurus cupidos honorum et gloriae
non uult quiescere, sed obsequi naturae suae rempublicam
tractando iubet : quod facilius otio perturbatum
iri eos et laedi putaret, si non consequerentur quae appetiissent.
Verum absurde is non eos qui possint ad
rempublicam gerendam adhortatur, sed qui nequeant
quiescere. Enimuero non multitudine aut paucitate
actionum, sed pulchritudine ac turpitudine, Animi uel
Tranquillitas definienda est uel perturbatio : nam, ut
dixi, non minus pulchrorum omissio, quam actio turpium
perturbans et molesta est.
[3] III. Eos enim, qui unum aliquod certum uitae genus
molestia putant uacare, ut agricolarum quidam , alii
coelibum, alii regum, eos Menander satis clare erroris
sui admonet his uerbis:
"Existimabam diuites ego, Phania,
fenore quibus non est sumenda pecunia,
non gemere noctu, nec sus deque uoluier,
eheu mihi dicentes: sed placidum magis
carpere soporem suauiter".
Deinde postquam narrando explicauit, animaduertisse
se diuitibus idem quod pauperibus euenire, inquit :
"Est ergo uitae consanguinea molestia.
Vitae haec adest molli, clarae uitaeque adest,
Inopique consenescit uitae".
Sed ueluti timidi inter nauigandum nausea correpti
melius se habituros putant si in lintrem e lembo, rursumque
inde in triremem conscendant, nihil agentes
ii, quia bilem et metum secum transferunt : ita uitae
mutationes non tollunt ex animo id quod aegre facit
ac perturbat : id autem est imperitia rerum, inopia
iudicii, et impotentia atque inscitia recte utendi statu
praesenti. Haec sane tam diuites iactant quam pauperes,
tam coelibes quam coniuges : ob haec forum fugitur, et
rursus molestum est otium : ob haec produci in aulis
uolunt, et producti statim aegre ferunt :
"Ob inopiam morosi sunt quibus est male" :
aegrotis et uxor molesta est, et medicum incusant , et
lectulus displicet, et de amicis
"Grauis est qui uenit : abiens parit molestiam",
ut Ion ait. Morbo autem fugato, aliaque facta temperie,
sanitas redit omnia grata redigens atque iucunda :
qui enim heri oua, amylum, panem e cribrata farina
respuebat, hodie cibarium panem cum oliua et nasturtio
comedit alacriter ac suauiter.
[4] IV. Eodem modo recta ratio quoduis uitae genus,
quamuis mutationem, facit facilem. Alexander cum
infinitos mundos esse ex Anaxarcho audiuisset, fleuit ;
ac rogantibus amicis quid accidisset: "Non dignum, inquit,
fletu uobis uidetur, si, cum sint infiniti mundi,
nos ne uno quidem etiamnum potiti sumus"? At Crates
pera et palliolo instructus , uitam tanquam festiuitatem
quamdam per iocum et risum exigebat. Et quidem
Agamemnoni molestiam attulit imperium in multos :
"Atriden cernes Agamemnona, Iuppiter unum
prae reliquis tot inexhaustos tolerare labores
quem iubet assidue".
Contra Diogenes cum uenderetur, sedens surgere noluit,
subsannauitque uenditorem surgere iubentem,
cum ioco et risu dicens : "Quid faceres, si piscem uenderes"?
Socrates in carcere philosophans cum amicis colloquebatur.
Phaethon conscenso coelo plorabat, quod
nemo ei patris equos et currum traderet. Sicut igitur
calceus una cum pede, non in diuersam partem conuertitur,
sic animi affectio uitam sibi conformem reddit.
Non enim consuetudo, ut quidam dixit, uitae optimum
modum electum facit iucundum : sed prudentia simul
et optimam et suauissimam parat uitae rationem. Ergo
fontem Tranquillitatis Animi in nobis insitum expurgemus :
ut externa etiam tanquam familiaria non cum
molestia nobis accidant atque usurpentur.
"Nihil est quod irascare rebus scilicet :
non ira curae illis tua est: bene huic erit,
qui rebus obtingentibus recte utitur".
[5] V. Ludo enim tesserarum Plato uitam comparabat,
ubi et iaciendum est quod sit commodum, et iactu quod
cecidit recte usurpandum. Et iacere quidem in nostra
non est potestate : si uero recte sapimus, penes nos est
quod fortuna obtulit conuenienter accipere et suo quoque
disponere loco, ubi et propria maxime conducant,
et quae praeter uoluntatem eueniunt minime offendant.
Alioqui eos qui uitam nulla arte adhibita, nulla prudentia
degunt, quo modo morbis obnoxios uidemus neque calorem
ferre, neque frigus posse, cum res secundae supra
suam extollunt sortem, tum aduersae deiiciunt : utraque
autem fortuna turbantur, aut potius ipsi utroque fortunae
statu turbas sibi cient, magisque adeo bono, qui dicitur,
rerum successu. Theodorus, qui Atheus (quod
deos esse uideretur negare) dictus est, aiebat "se suas
rationes dextra manu porrigente, ab auditoribus eas
sinistra excipi". Rudes autem homines, saepenumero fortuna
ad dextram assistente turpiter manu sinistra excipiunt.
Ab altera parte homines cordati, sicut apibus
mel praebet thymus, acerrima et aridissima herba, ita
e rebus aduersissimis saepenumero conueniens aliquid
et commodum decerpunt.
[6] VI. Id ergo est primo omnium exercitatione perdiscendum,
ut quo pacto is qui canem lapide ferire cum
uoluisset, icta nouerca, dixit, "Ne sic quidem iactum
lapidis male cecidisse": ita nos quoque ea, quae nolentibus
nobis fortuna obtulit, alio transferre sciamus.
Actus est in exsilium Diogenes : ne hoc quidem male :
nam factus extorris , philosophari coepit. Zeno Citiensis,
audito, naui oneraria, quam unicam reliquam habebat,
una cum mercibus esse ui fluctuum obrutam atque demersam :
"Laudo , inquit, tuum factum, o fortuna,
quae nos in palliolum et porticum redigis". Quid obstat
quominus tales imiteris ? Obeundo aliquo magistratu
impegisti? uiues postmodo ruri, rerum tuarum satagens.
Ambiens principis alicuius amicitiam, passus es repulsam?
uiues periculorum et negotiorum liber. Rursum
res gessisti curarum et occupationum plenas?
Atqui "ne calida quidem aqua ita fouebit mollia membra",
ut est apud Pindarum, sicut gloria et honor coniuncta
potentiae alicui laborem facient dulcem, molestiamque
molestiae expertem. Accidit per calumniam uel inuidiam
exsibilatio aliqua et infelix successus? Secundo uento ad
Musas et Academiam nauigare licet, quod fecit Plato,
postquam naufragium amicitiae cum Dionysio fecit. Ac
profecto ad parandam animi tranquillitatem multum
conducit, illustres uiros considerare, qui eadem illa
fortuna aequo sunt animo usi. Molestum tibi est
quod prole cares? at Romanorum uide reges, quorum
nullus filio regnum reliquit. Paupertas tibi grauis est ?
quis uero Boeotorum esse malles quam Epaminondas,
aut Romanorum quam Fabricius? Adulterata est mulier?
nonne legisti inscriptionem apud Delphos :
"Agis me posuit terrae rex et maris idem";
et audiuisti uxorem eius Timaeam fuisse ab Alcibiade
uitiatam, et ancillis insusurrasse, Alcibiadem esse
quem peperit infantem? Verum id Agidi non obstitit,
quominus Graecorum fieret clarissimus atque maximus.
Neque Stilponem prohibuit iucundissime omnium
suae aetatis philosophorum uiuere intemperans filia :
quin etiam Metrocli id exprobranti : "Meumne, inquit ,
hoc est peccatum, an filiae"? Ac dicente Metrocle, "Filiae
peccatum est, tuum infortunium : Quid ais"? respondit:
nonne peccata etiam sunt lapsus? Omnino", aiebat Metrocles.
"Quid? inquit, nonne lapsus sunt earum rerum
lapsus, quibus assequendis excidimus"? Assensit. "Nonne
uero, inquit , istae a rebus appetitis aberrationes eorum
sunt infortunia qui eas non assequuntur"? Sic ille placido
et philosophico sermone ostendit uanum latratum
esse cynicam calumniam.
[7] VII. At multos non amicorum modo et familiarium,
sed inimicorum etiam perturbant atque irritant mala.
Nam maledicta, irae , inuidiae, maleuolentiae, obtrectationes
cum malignitate coniunctae, pestes sunt eorum
quibus insunt : stolidos autem turbant atque exasperant :
sicut etiam uicinorum iurgia, familiarium morositas,
et administrorum rebus agendis adhibitorum
improbitas. Qua quidem re tu mihi non minimum
uideris irritatus , quemadmodum apud Sophoclem medici
"Amaro amaram pharmaco bilem eluunt",
ita eorum peccatis acerbum te saeuumque uicissim exhibere :
non quidem hoc rationi conuenienter. Quas
enim tu res tibi demandatas agis, earum ministeria
non simplicia aut bona ingenia, tanquam commoda instrumenta,
sed plerumque aspera et distorta obeunt.
Quorum tu persequi delicta, non debes existimare
muneris tui esse, aut rem confectu facilem. Quod si iis
talibus utens, sicut medicus forcipibus ad euellendos
dentes et hamulis ad constringenda uulnera utitur, placido
animo mediocriter quae contingunt feras, magis
tua te affectione animi oblectabis, quam aliorum prauitata
et malitia perturbabis : neque instar canis, qui ubi
allatrauerit suo se defunctum officio putat, singula
persequendo ; imprudens eo rem deduces, ut multa
molestiam afferentia in hanc animi tui paruitatem atque
imbecillitatem, tanquam locum cauum et humilem
confluentia contrahas, eamque alienis oppleas malis.
Quando enim philosophorum nonnulli misericordiam,
qua affcimur ob aliorum calamitates, uituperant, quod
debere nos opitulari aliis, non una dolere et animum
demittere statuant : et quando , quod sane maius est,
delicta nos nostra aut morbos animi ubi sentimus, non
sinunt moestos esse et aegre ferre, sed absque dolore
mederi uitio iubent : qui non sit rationi aduersum hoc
in nos per negligentiam admittere, ut aegri indignabundique
simus propterea, quod non omnes quibuscum
nobis res est, probi sunt atque sciti?
Verum hoc uide, mi Pacci, ne nosmetipsos non satis attendentes,
non in uniuersum improbitatem eorum quibus utimur, sed
nostram affectionem a sui amore, non malorum odio
proficiscentem, praetendamus atque affectemus. Nimiae
enim animi ad res incitationes, et uehementiores iusto
appetitiones, aut contra auersationes et uituperationes,
eae suspiciones et morositatem aduersus homines nobis
ingenerant, quorum culpa uel non adeptos quod cupiebamus,
uel in ea quae nollemus incidisse nos putamus :
qui uero in rebus cum facilitate animi et moderatione
uersari assueuit, is cum hominibus agere facillime ac
mansuetissime potest.
[8] VIII. Itaque sermonem de rebus coeptum repetamus.
Febricitantibus, quidquid gustemus, amarum et insuaue
uidetur : sed tamen ubi alios uidemus eadem citra molestiam
gustare, non iam cibum potumue, sed morbum
et aegrotantes in causa esse dicimus. Eodem modo culpare
res et inique ferre desinemus , si uideamus iisdem
alios absque dolore et cum hilaritate uti. Iam id quoque
multum ad animi tranquillitatem confert, si in his
quae nobis inuitis euenerunt, non negligamus in haec
intueri quae nobis grata et uenusta adsunt : sed mixtione
utrorumque instituta, meliorum momentis deteriora
aboleamus. Sed nos, qui oculos nimio splendore
offensos ad florida et uiridia auertentes reficimus : iidem
cogitationem rebus dolorem afferentibus intendimus,
eamque recensioni molestiarum immorari cogimus,
tantum non ui abstractam a melioribus. Atqui huc non
inepte transferri potest, quod scite dictum est in curiosum:
"Aliena quorsum acute peruides mala,
in propriis caecus, hominum inuidissime"?
Quia enim mala tua, mi homo, nimis subtili uisu perspiciens,
semper conspicua facis ac renouas? bonis autem
praesentibus animum non adhibes? sed, quemadmodum
cucurbitulae deterrimum e carne humorem
eliciunt, ita de rebus tuis pessima quaeque aduersum
te colligis? nihil sane Chio illi praestans, qui multo
boni uini alios diuendito, acidum sibi ad coenam gustando
exquirebat : seruus autem quidam ab alio interrogatus,
"quidnam rei agentem herum reliquisset", respondit : "
Bonis praesentibus mala quaerentem". Plerique enim
bonis et conducentibus rebus praeteritis, ad difficilia et
grauia toleratu currunt. Ex horum numero non fuit Aristippus,
gnarus quasi in trutina meliorum rerum momentis
aduersus incommoda sese subleuare atque efferre :
itaque praedio amisso quodam egregio, ex aliquo
eorum qui maiorem in modum se casum eius dolere et
inique ferre simulabant, quaesiuit: "Nonne tu unicum possides
agellum, mihi tres fundi sunt reliqui"? Assenso:
"Cur itaque non tuam potius uicem doleam", inquit? Est
enim insani, ob amissa dolore affici, non gaudere relictis,
ac sicut pueruli, si quis ludicrarum rerum unam
ipsis auferat, reliquis etiam omnibus proiectis plorant
ac uociferantur, ita una aliqua in re fortuna nobis obturbante ,
inique ferendo et lamentando caetera omnia nobis reddere inutilia.
[9] IX. Diceres, quid habemus? Imo autem, quid non
habemus? huic gloria, illi familia, alii coniugium, alii
bonus amicus contigit. Antipater Tarsensis, cum iam
moriturus bona quae ipsi contigissent recenseret, ne
prosperam quidem nauigationem prateriit, qua e Cilicia
Athenas usus fuerat. Communia quoque negligenda
non sunt, sed eorum habenda ratio est, et gaudendum
quod uiuimus, ualemus, solem uidemus, bellum nullum,
nulla est seditio, terra cultui, mare nauigationi libere
prostat, licet nobis loqui, tacere, res agere, otio frui.
Haec praesentia maiorem nobis animi parabunt tranquillitatem,
si absentium imagines nobis fingamus,
saepius nobiscum memoria repetentes, quam desiderabilis
sit aegrotanti sanitas, in bello constitutis pax, gloria
in tanta urbe et amicorum copia peregrino et
ignoto : et quam sit molestum priuari partis iis. Sic
fiet, ut non tum demum magna ac praeclara singula
ista deputemus, quando amittimus : ante autem, et
dum potimur, pro nihilo ducamus. Non enim pretium
rebus istis interitus addit. Neque eas debemus tanquam
magnas comparare, semperque trepidare et metuere
ne tantis rebus spoliemur; dum uero possidemus,
tanquam nullius pretii res contemnere et negligere :
sed ita maxime frui, ut uoluptatem ex iis gaudiumque
capiamus; ut etiam amissionem eorum, sicubi accidat,
aequiore animo feramus. Sed plerique poemata, ut
aiebat Arcesilaus, aliena, et picturas, et statuas putant
sibi exacte singulis partibus animo oculisque perlustratis
contemplanda : uitam autem suam multa habentem
consideratu non iniucunda praetereunt, foras
semper prospicientes, aliorumque famam et fortunam
admirantes : sicut adulteri alienas spectant mulieres,
suas ipsorum despiciunt.
[10] X. Caeterum id quoque ad animi tranquillitatem
magnopere conducit, maxime quidem se et suas res
intueri : sin minus, inferiores certe intueri, nec cum
praestantioribus se comparare : quo uitio uulgo laboratur.
Nam, uerbi gratia, qui uincti sunt, solutorum
laudant fortunam, soluti liberorum, liberi ciuium,
ciues diuitum, diuites satraparum, satrapae regum,
reges deorum, tantum non tonare et fulgurare cupientes.
Atque ita semper se egere sentiunt iis quae sunt
supra ipsos, gratiam non habentes de propriis.
"Non res mihi sunt cordi Gygae diuitis"; et,
"Neque cepit aemulatio me, superum neque
magna obstupesco facta, nec tyrannidem
magnam appeto, procul ab oculis sita est meis".
At uero Thasius, ais, hic fuit! Atqui est alius, Chius,
Galata, uel Bithynus, non contentus se aliquo inter
suos ciues loco, in honore et cum potentia esse, plorat
se non gestare uestem patriciam : et si ferat, quod non
sit praetor Romanorum : et hoc adeptus, quod non consul :
et consul, quod non prior, sed posterior fuerit renunciatus.
Hoc autem quid est aliud, quam occasiones
ingrato animo fortunam accusandi conquirentem, a
se ipso sumere supplicium? At qui sana mente praeditus
salubriter sapit, is sole infinita millia hominum intuente,
"Amplae quicunque fruuntur terrae frugibus",
non si quem de his gloria sibi et opibus praestare uidet,
ideo deplorans sortem suam abiecto animo sedet , sed in
publicum procedit, fortunam suam et uitam praedicans,
quae sibi in tanta multitudine aliis beatior obtigit. In
Olympiaco quidem certamine non ita permittere uincere,
ut ipse tibi qui cum certes deligas. At in uita
licet, ac res humanae concedunt ut cum multis praestes
felicitate, magno sis animo aliisque potius aemulandus,
quam aliorum admirator : siquidem te non cum Briareo
aut Hercule componas. Ergo ubi magna te ceperit admiratio
eius qui lectica gestatur, oculis paululum demissis
etiam baiulos contemplare et cum Xerxem
illum rati mare transeuntem cum Hellespontio illo beatum
praedicabis, inspice etiam eos qui flagellis urgentibus
Atho montem perforant, et quibus ob ruptum fluctibus
pontem aures naresque amputantur, simulque eorum
sensum considera, quod uitam et res tuas ii felices
existimant. Socrates quemdam amicorum audiens dicere :
"Quam caro in hac urbe pretio uiuitur! Mina uenditur
uinum Chium, purpura tribus, mellis hemina
quinque denariis" : adduxit ad farinas : "Hic, dicens, semisextarius
uenditur obolo ; exiguo pretio in urbe uiuitur" :
tum ad oliuas : "Duobus cereis choenix"; deinde ad
exomides : "Haec decem drachmis uenditur uestis; exiguo
in hac urbe uiuitur pretio". Ita et nos, cum audiemus
aliquem pronunciantem tenues res nostras esse et afflictas,
qui consules aut procuratores non simus; esse
nos in lauta atque splendida re dicemus, ut qui neque
mendicemus, neque oneribus baiulandis aut adulando uiuamus.
[11] XI. Enimuero quando ea est nostra stultitia ut magis
aliorum quam nostri respectu uiuere assuescamus,
ingeniumque ita est obtrectatione et inuidentia corruptum,
ut non tam gaudeamus nostris bonis, quam ob
aliorum bona doleamus : eorum quos aemularis atque
admiraris, non tantum uide splendida illa et nobilia
bona, sed aperiens ea, et gloriae ac speciei tanquam
florido aliquo conopeo reducto, intus penetra, cernes
multa molesta et minime iucunda iis inesse. Pittacus
ille, cui magnam fortitudo, sapientia, et iustitia parauerunt
gloriam, cum hospites conuiuio excepisset,
uxorque irata superuenisset, et mensam subuertisset,
hospitibus perturbatis: "Unicuique, inquit, nostrum est
mali aliquid : felicissimus hic , cui hoc meum".
"Hic in foro beatus esse creditur,
cum foribus apertis sit suis miserrimus :
imperat mulla, iubet omnia, semper litigat.
multa afferunt illi dolorem, nil mihi".
Talia multa opibus, gloriae, regno inhaerent, ignota
uulgo : officit enim luminibus fastus.
"O felix, fatisque Atrida beantibus orte" :
extrinsecus illa beatitatis laudatio ducta, ob circumfusam
armorum, equorum, militum copiam : at intus uoces
perturbationum animi uanae huic gloriae reclamant:
"Iuppiter implicuit noxae me prorsus acerbae.
Item haec :
"Suspicio te, o senex,
et quicunque uirorum
sine periclo uitam exegit
inglorius, ignotusque".
Ergo id genus ratiocinationes ualent ad carpendum
exhauriendumque hunc animi morbum, quo de fortuna
nostra queruli, ob uicinorum admirationem res nostras
extcnuamus ac deprimimus.
[12] XII. Id quoque non leuiter tranquillitati mentis
obest, quod non mediocribus et ad facultates nostras
accommodatis appetitionibus, tanquam uelis, utimur :
sed spe maiorum rerum concepta, postmodo frustrante
conatu genium fortunamque incusamus, non nostram,
quod erat rectius, stultitiam. Etenim non is infortunatus
est, qui iaculari aratro, aut boue leporem uenari
uoluit : neque ei qui frustra uerriculo aut funda captauit
ceruum, ullus malus aduersatur genius : sed stultitia
et amentia eum ad tentanda impossibilia adigentes.
In culpa est sui amor, studium ingenerans primas sibi
in omnibus rebus contentiose arrogandi, et inexsaturabili
cupiditate omnia aggrediundi : non enim diuites
modo simul, et docti, et robusti, et ad compotandum
idonei, et comes esse atque amici regum et urbium
principes uolunt : sed male secum agi putant, nisi canes
etiam, et equos, et coturnices, et gallos aliis habeant
praestantiores. Dionysius maior non contentus
omnium ea tempestate tyrannorum quod esset maximus,
irritato atque exasperato animo quod Philoxenum
poetam canendo, Platonem disserendo non superaret,
alterum in lapicidinas coniecit, alterum in Aeginam
uendidit. Non hoc modo egit Alexander : qui cum Criso
stadii cursor cum ipso de uelocitate certans dedita
opera uisus fuisset succumbere, uehementer est indignatus.
Probe etiam Homericus Achilles, cum dixisset:
"Non me inter Danaos cum sit praestantior alter", subiecit :
"Pugnando ; mea namque aliis facundia cedat".
Megabyzo Persae cum in officinam Apellis pictoris descendisset,
et nescio quid de arte dicere coepisset, silentium
imposuit Apelles his uerbis : "Quandiu tacebas,
existimabare aliquid esse ob auri et purpurae ornamenta:
at nunc te nugantem etiam pueruli isti ochram terentes
derident". Sed nonnulli Stoicos ludere putant, quando
ab iis audiunt sapientem non modo prudentem, iustum,
fortem, sed rhetorem quoque, imperatorem,
poetam, diuitem, regemque cognominari; cum interim
hos sibi titulos ipsi arrogent omnes, et, nisi obtinent,
indignentur. Atqui Deorum alius alia uirtute praeditus,
hic bellicosus, ille fatidicus, rursum alius lucri praeses
nominatur : et Venerem Iupiter, quod ad eam res bellicae
nihil pertinerent, ad nuptias et cubilia ablegat.
[13] XIII. Et uero sunt quae simul locum habere non possint,
sed inuicem pugnent studia : puta, otio opus
habet dicendi exercitatio, et mathematum tractatio,
atque aliarum uacatione occupationum; facultas ciuilis,
et amicitiae regum, non sine negotiis et occupationibus
parari possunt : tum uini et carnium usus largior, corpus
ualidum ac robustum facit, animum imbecillum :
assidua rei faciundaqe cura et conseruatio diuitias auget,
contemptus opum ad philosophiam est perquam utile
uiaticum. Hinc quidem constat non omnia esse omnium :
sed oportere Pythicae obtemperantem inscriptioni, Se
ipsum nosse : deinde uti suo ingenio ad ea ad quae natura
factum est : neque id ad alius uitae studium trahendo,
huic uim facere.
"Equus est ad currum idoneus,
ad aratra bos : propter ratem
delphin celerrime incitatur.
Apro si quis necem struit,
canem inueniat laboriosum".
Qui autem indigne fert, quod non simul est
"Robore confidens leo , montibus innutritus",
et catellus Melitaeus in sinu uiduae mulieris educatus,
stupidus est. Neque eo melior, qui simul uult et Empedocles,
P!ato, aut Democritus esse de mundo et de uera
rerum natura scribens, et cum uetula diuite dormire,
ut Euphorion; aut cum comessatoribus Alexandri potare,
ut Medius : et qui iniquo animo toleret, non simul
et ob diuitias, ut Ismeniam, et ob uirtutem, ut Epaminondam,
se in admiratione haberi. Nam neque cursores
animo sunt aegro, quia non auferunt coronas luctatorum,
sed suis gaudent atque exsultant. "Spartam es nactus,
hanc orna". Sic et Solon :
"At nos uirtutis non permutabimus horum,
pulchraque uirtutis munia diuitiis :
cum stet uirtutis stabilis possessio semper,
incertae uaria sorte ferantur opes".
Et Strato physicus audito Menedemum multis modis
plures habere discipulos : "Quid mirum est, aiebat, si plures
sunt qui lauare, quam qui ungi uolunt"? Aristoteles
quoque ad Antipatrum scribebat : "Non solum Alexandrum
debere multum sibi tribuere ob imperium in tot
homines; nihilo minus id licere iis, qui recte de deo
sentiant". Etenim eos qui hoc modo sua extollunt bona,
minus aliorum perturbabunt. Nunc nos, qui a uite
ficus, aut ab olea uuas non requirimus, nisi praerogatiuas
simul omnes diuitum, doctorum, bellatorum, philosophantium,
adulantium, libere dicentium, parcorum ,
sumptus facientium habeamus, calumniamur, ingratique
aduersum nosmetipsos sumus, ac uitam nostram
ut inopem mutilamque spernimus. Praeter haec uero,
ab ipsa nos natura admoneri uidemus. Ut enim brutorum
animalium aliis aliunde nutrimentum suggessit,
neque omnibus carnem edendi, semina legendi, radices
effodiendi facultatem indidit ea : sic homini quoque
uarias ad uitam tolerandam opportunitates praebuit :
opilioni suas, suas aratori, aucupi, et quem mare alit.
Quo aequius est nos id genus uitae, quod nobis est commodum,
amplexos, in eo elaborare, reliqua omittere,
neque ostendere Hesiodum intra modum substitisse, cum diceret :
"Succenset figulo figulus, fabrum faber odit".
Non enim eamdem modo artem, eamdem uitae rationem
exercentes dum aemulantur, sed et doctos opulenti, et
opulentos fama clari, et causidici sophistas, atque adeo
comoedos in theatris pulchre stantes, histrionesque et
seruos rerum aulicos liberi homines ac patricii cum
stupore admirantes beatosque dicentes, non mediocrem
sibi ipsis dolorem perturbationemque afferunt.
[14] XIV. Iam quod hominum unusquisque penum uel
tranquillitatis animi, uel aegritudinis in sese habeat,
et dolia bonorum ac malorum non in Iouis limine,
sed in animo suo reposita, affectionum diuersitates demonstrant.
Stolidi enim bona etiam praesentia non cernunt
neque curant; quod cogitationes suas semper
futuris habent intentas : prudentes ea quoque, quae
esse desierunt, memoriae perspicacitate sibi praesentia
faciunt. Quippe stultis id quod praesens est, et exiguissimo
temporis puncto se tangendum praebens, deinde
sensum effugit, non iam amplius ad ipsos pertinere
uidetur : sed, quemadmodum apud Manes pingitur quidam
funem torquens, et id quod contexuit asino uorandum
permittens, ita multorum stupida quaedam et
ingrata obliuio omnem actionem, omnes res praeclare
gestas, omne iucundum otium, omnem conuiuiorum
et uoluptatum fruitionem abolens, non sinit uitam esse
continuam, praesentibus ad praeterita adiunctis : sed
hesternam ab hodierna, hanc a crastina diuidens, quidquid
euenit obterens tanquam non factum redigit. Nam
qui in scholis incrementa corporum negant, ob continuatam
substantiae fluxionem, ii uerbo faciunt nos subinde
alios : qui autem priora non complectuntur memoria,
neque reuocant, sed effluere sinunt, ii re ipsa
faciunt se quotidie indigos inanesque, et a crastino pendentes :
tanquam ea quae superiore anno, dudum adeoque
heri obtigerunt, plane ad ipsos nihil pertineant,
neque omnino ipsis euenerint.
[15] XV. Et hoc igitur animi tranquillitatem non leuiter
impedit : et magis etiam illud, quod homines muscarum
in morem in speculis de laeui superficie delabentium et
asperitatibus ac fissuris inhaerentium, a iucundarum
rerum memoria defluentes recordationi molestarum implicantur :
imo, sicut Olynthi cantharos ferunt in locum
quemdam qui ab exitio eius insecti Cantharolethrum
dicitur iniectos, quod exire inde nequeant, perpetua
circumuersione enecari : ita ipsi quoque in malorum
commemorationem ubi incidere, inde se reuocare et
recreare nolunt. Oportet autem sicut in tabula colorem,
ita in animo rerum eas quae maxime nitent ac splendent
proponere, iisque tetrica obscurare et opprimere,
quandoquidem omnino deleri et amoueri non possunt.
Ut enim lyrae aut arcus nerui, ita mundi quoque concentus
uicissitudine quadam intenditur ac remittitur :
et in rebus humanis nihil sinceri, nihil puri est. Sed
quemadmodum in musica soni sunt et graues et acuti,
et in grammatica litterae cum uocales, tum mutae :
musicus autem et grammaticus est non qui alterum
genus moleste fert atque fugit, sed qui omnia usurpare
et permiscere arte sua potest : ita in rebus quoque humanis
cum sint oppositi inuicem ordines (quando, ut est apud Euripidem,
"Seiungier non possunt a bonis mala,
sed est eorum, ut res habeant satis bene,
commixtio quaedam ),
non debemus in altero animum ob dolorem despondere :
uerum harmonicos imitari, et melioribus deteriora
obscurando, ac mala bonis occupando, concinnum uitae,
nobisque conueniens, temperamentum conticere. Non
enim uerum est quod dixit Menander :
"Hominem unumquemque, simul in lucem est editus,
sectatur Genius, uitae qui auspicium facit,
bonus nimirum" :
sed Empedoclis probanda potius est sententia, qui
unumquemque nostrum, postquam est natus, arripi
gubernarique a duplicibus fatis geniisque docet :
"Hic inerant Chthonia, et cernens procul Heliopea ,
et suaui Harmonie uultu, Derisque cruenta ,
Aeschraque Callistoque, Thoosaque, Denaeeque,
Nemertes et amoena, nigro fructuque Asaphea.
[16] XVI. Horum geniorum nominibus uariae animi perturbationes
exprimuntur, quarum omnium semina cum
ortus noster secum tulerit, ideoque uitae magna sit inaequalitas,
meliora quidem optat, qui sana est mente,
sed tamen altera quoque exspectat, et utrisque utitur
ita, ut Ne quid nimis. Non enim tantum "qui minime
desiderat crastinam diem", sicut Epicurus aiebat, "suauissime
procedit in crastinam diem" : sed et diuitiae, et
gloria, potentia, honores eos maxime delectant, qui
contraria horum minime metuunt. Nam nimia istarum
rerum appetitio, acerrimum amittendi metum ingenerans,
gratiam earum fruendarum infirmam reddit atque
instabilem, instar flammae uento agitatae. Cui uero
ratio hoc parauit, ut ad fortunam intrepide dicere possit :
"Suaue est, si quid das: paruus dolor, hoc ubi tollis";
hunc fïducia et uacuitas metus amissionis, tanquam intolerabilis,
docent suauissime uti rebus praesentibus. Ac
licet Anaxagorae affectum animi, a quo profectum est ut
de morte filii hanc uocem ederet, "Sciebant mortalem esse
quem genueram", non admirantes modo, sed et imitantes,
ad singulos fortunae casus dicere : "Noueram diuitias me
possidere in diem durantes et instabiles : Noueram magistratum
ab iis adimi posse, qui eo me ornauerant: Noueram
mihi esse probam mulierem, sed tamen mulierem : Noueram
amicum esse hominem, facile, ut ait Plato, mutabile
animal". Huiusmodi enim praeparatio animique informatio,
si quid eorum quae nollemus quidem, posse tamen
euenire cogitabamus, accidat, non admittentes uoces
istas : "Non putaram, Alia speraui, Haec non exspectabam",
saltum cordis et trepidationem auertunt, ac celeriter
furiosam et perturbatam facultatem sedant. Carneades
de magnis rebus admonebat omnem dolorem
moeroremque ab hac una causa nasci, quod inexspectato
nobis accidit quippiam. Macedonum regnum cum Romano
comparatum imperio, uix aliquanta huius pars
erat : et tamen Perseus, amissa Macedonia, cum ipse
suam deplorabat fortunam, tum ab omnibus miserrimus
infelicissimusque homo iudicabatur : at qui hunc
deuicerat Aemilius, tradito alteri terrae marisque imperio
coronabatur ac sacrificabat, non iniuria beatus
habitus : norat enim se magistratum accepisse, quem
esset depositurus ; Perseus autem suo regno praeter
exspectationem suam erat exutus. Pulchre etiam Poeta
docuit, quid rei sit id, quod inexspectato contingit.
Ulysses enim cane mortuo cum non continuisset lacrimas,
uxori assidens flenti nihil tale passus est : huc
enim uenerat, animo ratione iam ante confirmato, et
aduersus motum munito : in illum autem subita res et
inexspectata eum coniecerat.
[17] XVII. In uniuersum uero quae nolentibus nobis accidunt,
partim suapte natura molestiam ea afferunt,
partim opinio nos assuefacit ut aegre feramus : aduersum
haec utile est in promptu habere istuc Menandri :
"Mali nil equidem es passus,
ni prae te feras" :
cuius generis sunt ignobilitas patris, adulterium uxoris,
coronae aut primarii in consessu loci priuatio,
quibus etiam absentibus nihil obstat quia et animo et
corpore optime ualeas. Ad ea autem, quae natura suapte
dolorem uidentur excitare, ut sunt morbi, aerumnae,
obitus amicorum et liberorum, accommodari debet
Euripideum illud :
"Heu mihi qui heu mihi ? more hominum sane accidit".
Non est enim alia ratio quae facultatem animi affectionibus
obnoxiam labascentem magis reuocet et confirmet,
quam quae communis naturae et necessitatis memoriam
renouat : cui necessitati homo propter corpus
expositus, hic tantum fortunae ansam praebet, in potissimis
maximisque rebus tutus ac securus. Demetrius
cum Megara cepisset, quaesiuit e Stilpone: Ecquid in
ista direptione ipsi periisset? Cui Stilpo : "Neminem,
respondit, uidi qui scientiam auferret". Proinde fortuna
ubi reliqua depraedatur omnia, atque adimit, habemus
aliquid in nobismetipsis tale :
"Quod ferre aut agere immitis non possit Achiuus".
Itaque consequens est, non ita plane extenuare aut
deprimere naturam, ac si nihil ea supra fortunam posset,
nihil stabile aut proprium haberet : sed hoc cognitum
habere, exiguam esse partem hominis putridam
illam et morbosam, quae fortunam admittit, meliorem
in partem esse penes nos dominium, in qua bonorum
maxima collocata sunt : bonae, inquam, opiniones,
disciplinae, rationes in uirtutem desinentes, quae aboleri
et corrumpi nequeunt; proinde inuicti quod ad futura
attinet arque animosi, fortunae his uerbis responsabimus,
quae Socrates uisus in Anytum et Melitum
dicere, in ipsos torsit iudices : "Interficere me Anytus et
Melitus possunt, nocere mihi non possunt". Potest enim
fortuna me morbo aliquo grauare, opes auferre, in
odium populi aut tyranni uocare : malum, timidum,
animi abiecti, degenerem, inuidum, non potest eum
efficere, qui sit bonus, fortis, magnanimus, neque
animi habitum auferre eum, cuius ad uitam recte degendam
usus maior est, perpetuo in promptu siti, quam
gubernatoris aduersus mare. Quippe gubernator neque
fluctus demitigare potest asperos et uiolentum uentum,
neque in portum subire eo quo uult ipse loco, neque
audacter et intrepide tempestatem subsistere : sed
quandiu arte sua utitur, rebus nondum desperatis fugit,
"Magnum" (ut poetae uerbis utar) uelum demittens,
dum malus inferior supra tartareum mare emergat, tremens
ipse et titubans". At enim affectio animi prudentis,
cum ipsi corpori plerumque tranquillitatem conciliat,
morborum occasiones continentia, uictu moderato, ac
mediocribus laboribus auertens : tum si quod extrinsecus
mali principium ostenditur, ueluti cum praeter
cautes aliquas in mari latentes est nauigandum, contractis
facile antennis praeteruehitur, ut ait Asclepiades :
quod si uero inopinata aliqua et ueliementior procella
occupet, in propinquo est portus, licetque et enatare e
corpore, tanquam scapha aquam admittente.
[18] XVIII. Insipientem enim mortis metus, non uitae
desiderium , iubet a corpore dependere, id amplexum,
quomodo Ulysses caprificum tenuit metu subiectae Charybdis,
"Manere ubi uentus, nauigare et ubi uetat",
et hoc inique ferentem, et illud metuentem. At qui
animae naturam utcunque didicit, reputatque eam
morte uel in meliorem, uel saltem nihilo peiorem statum
abire, is uacuitatem metus aduersus mortem,
non exiguum habet ad tranquillitatem animi in uita
uiaticum. Nam cui licet uirtute ac praestantiore parte
sui praeualenti, suauiter uiuere, alienis autem et naturae,
aduersa quae sint superantibus intrepide abire, fato haec :
"Ipse Deus, simul atque uolam, me soluet";
quid excogitari potest, quaeso, quod huic graue, molestum,
aut tumultum afferens possit accidere? Certe
qui dixit : "Anteuerti te, o fortuna, omnesque tibi ad
me aditus obstruxi", non is uectibus, clauibus aut muris
fidens hoc dixit, sed doctrinae et rationibus, quarum
sane qui uolunt, participes fieri possunt. Neque de
ullo talium dictorum desperandum aut diffidendum est :
sed admiratione horum atque aemulatione, et quasi
diuini cuiusdam instinctus societate impulsi periculum
de nobis facere in minoribus rebus demum, quomodo
simus ad maiora affecti : non fugere aut auersari hanc
animi accurationem ; neque nos conuertere ad istud dictum :
"Forte nil hoc re difficilius. Etenim animi oblectatio
subducens se a rerum aduersarum cogitatione,
et circa facillima et suauissima identidem uersans, fatuitatem
quamdam et imperitam mollitiem ingenerat :
qui uero morbi etiam, doloris, exsilii speciem meditatur,
ac rationis imperio se ad ista sustinenda componit
animus, multa is inueniet falsa, inania, et putrida
esse in his, quae grauia uulgo ac terribilia uidentur :
id quod de singulis initae rationes demonstrant.
[19] XIX. Ad multi etiam ad hoc Menandreum expauescunt :
"Dicere haud uiuus poti' quisquam, Non obtinget hoc mihi",
scilicet ignorantes quantum sit ad uacuitatem doloris
bonum, meditari ac posse aduersus fortunam apertis
oculis respicere, neque in se ipso imaginationes concipere
delicatas, neque in umbra educatum imbibere
spes multas subinde cedentes, nullique reluctantes aduersitati.
Menandro quidem sic possumus respondere :
"Dicere haud uiuus poti' quisquam, Non obtinget hoc mihi",
atqui hoc licet dicere : "Viuus nunquam in me istuc admittam,
Non mentior, Non agam subdole, Non defraudabo,
Non insidiabor". Hoc enim in nostra situm est
potestate, non paruum, sed ingens ad animi tranquillitatem
adiumentum. Contra male factorum
"Conscientia, quod conscius sum male factorum mihi",
ueluti ulcus in carne, in animo poenitentiam relinquit,
pungentem subindc atque sauciantem. Alios enim dolores
ratio tollens, poenitentiam solam efficit, anima
ob pudorem morsibus crebris uexata et uentis dante.
Ac quemadmodum qui rigent epialis febribusue aestuant,
grauiorem sentiunt molestiam, ac deterius afficiuntur,
quam quibus eadem extrinsecus ab aestu aut gelu accidunt :
ita fortuita leuiores inferunt dolores, tanquam
ab externis illatos : at uero hoc,
"Horum non abus, mihi sum causa ipse, malorum" ;
qui suis delictis intus cum luctu accinit, is dolorem
turpitudine aggrauat. Quo fit, ut neque pretiosa domus,
neque auri copia, neque generis dignitas, neque
magistratus amplitudo, neque facundia aut eloquentia
tantam uitae serenitatem tranquillitatemque praestet,
quantam animus actionum consiliorumque prauorum
pures, ingeniumque, qui uitae actionum hic est fons,
perturbationis expers, intaminatumque : unde promanant
honestae actiones, efficacitatemque quasi diuino
instinctu exagitatam hilaremque, et cum animi honesta
elatione coniunctam habent, memoriamque dulciorem
et stabiliorem Pindarica illa spe, quam is "alumnam senum, dixit.
Non enim aromatum quidem pyxides, ut
Carneades testatur, etiam uacuae diu fragrantiam suam
seruant : in anima autem uiri prudentis actiones pulchrae
non semper gratam recentemque sui relinquunt
memoriam, quibus laetitia rigatur, floretque, et contemnit
eos qui deplorant uituperantque hanc uitam,
ueluti quamdam malorum regionem, aut locum exsilii
animis in hoc mundo designatum.
[20] XX. Perquam mihi placet illud Diogenis dictum, qui
hospitem Lacedamone uidens parare se magno studio
ad quamdam festiuitatem : "Quid? aiebat : an non uir
probus quemuis diem festum censet"? Et quidem, si sobrie
uiuimus, admodum illustrem. Est enim sanctissimum
templum ac diuinissimum hic mundus : in hunc
inducitur homo cum nascitur, non manu factorum et
immobilium spectator futurus simulacrorum, sed earum
(ait Plato), quas mens diuina sensiles mente sola
cernendorum effigies, insitam uitae motusque habentes
facultatem, fabricata est, solem, inquam, lunam, sidera,
fluuios nouam subinde aquam edentes, terram
stirpibus animalibusque alimenta submittentem. Quorum
sacrorum initiatio atque institutio perfectissima
cum sit uita, profecto par est eam tranquillitatis animi
ac laetitiae esse plenam. Nam uulgus hominum imitari
minime debemus, qui Saturnalia, Liberalia, ac Panathenaea
aliasque harum similes praestolantur festiuitates,
ut ibi oblectentur, seque emptitio risu recreent,
persoluta mimis et histrionibus mercede. Quid? Sedemus
ibi silentes et compositi : nemo enim lamentatur,
dum sacris initiatur, neque spectans Pythia luget, aut
Saturnalibus potans : quas uero nobis deus ferias suppeditat,
et ad quae nos sacra deducit, foedant homines
uulgo, maiorem uitae partem in lamentis, moerore, ac
laboriosis sollicitudinibus exigentes. Delectantur instrumentis
sonitum belle ac suauiter reddentibus, cantu
auicularum itidem, et non sine uoluptate spectant bestias
ludentes atque exsultantes : contra rugitibus earum,
fremitibus et aspectu tetrico offenduntur. Suam uero
ipsorum uitam risus expertem, moestam, iniucundissimisque
affectibus, rebus et curis nullum exitum habentibus
atteri atque elidi uidentes, non ipsi tantum
nullam sibi respirationem aut alleuationem quaerunt;
unde enim? sed ne sociorum quidem admonentium
orationes admittunt : quas nisi repudiarent, et praesentia
citra uituperationem ferre possent utique, et
praeterita grato animo recolere, et in posterum spe
bona ac benigna usi, absque metu et sinistra de uitae
suae conditioniibus suspicione uiuere.
|